Obrazy na stronie
PDF
ePub

55 Quod per apostolicas curandis sensibus artes Quos tamen ante obitum toto dedit orbe magiCote pia teritur, quia lene jugum, et leve Chri[stros.

[sti

Est onus ad Christum puro jam lumine versis,
Atque evangelico suffusis pectora succo.
Quo bene purgantur nebulæ, quibus interiorem
40 Obducunt aciem mundi fallentis amores,

Qui magnum per inane vagos sine remige sensus
Circumagunt, hebetantque gravi caligine captos
Mollibus illecebris, ut frangant robora vitæ,
Sectenturque vagas (a) per gaudia lubrica pom-
[pas.

45 449-450 Hos (b) igitur nobis cupiens avertere [morbos

Omnimedens Dominus, sanctos mortalibus ægris
Per varias gentes medicos pietate salubri
Edidit; utque suam divina potentia curam
Clarius exereret, potioribus intulit illos

50 Urbibus, et quosdam licet oppida parva reten

[tent

Martyras (c): at (d) proceres Deus ipsos mœni[bus amplis

Intulit, et paucas functos divisit in oras,

(a) Ita scriptum est in nostro codice. At in codice Mur. legitur cavas, id est inanes, ut recte explicat Muratorius qui notam subjungit sequentem. vas, id est inanes. Virgil. vi Æneid. :

Et ni docta comes tenues sine corpore vitas Admoneat volitare cava sub imagine formæ, Irruat, et frustra ferro diverteret umbras. Et alibi:

Nox atra cava circumvolat umbra.

Ca

(b) Hunc versum et alios qui sequuntur usque ad 55 citat Dungalus. - Theophridus abbas in serm. 1 de SS. Reliqq. Has, ait, singulis provinciarum, et civitatum populis dedit in solatium, ut dum importunis urgentur incursibus hostium visibilium, et invisibilium, per harum defensentur meritum. Infra: Sic et Deus noster videns hostium multitudinem per totum volitare aerem, et pugnam adversus adoptionis suæ filios struere multiplicem, humanæ miseriæ misericorditer consulit, et multiplicatis super arenam patrociniis civitatem suam, id est Ecclesiam custodit, et protegit.MURATORIUS.

(c) Mur. codex et Dungalus habent martyres: noster vero cod. martyras.

(d) In Mur. codice scriptum erat ad proceres. Recle autem Muratorius suspicatus fuerat legendum esse at proceres: ita enim legitur in nostro cod., et apud Dungalum.

(e) S. Leo in serm. de Nat. apost. Petri et Pauli apposite ad hanc rem : Beatissimus Petrus princeps apostolorum ad arcem Romani destinatur imperii, ut lux veritatis, quæ in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet. Vide reliqua. MURATORIUS.

(f) In Mur. codice legitur quam Satana captos, etc. (g) Lectionem codicis Mur. secutus sum. Noster habet teneri.

(h) Mur. codex habet dilabitur; noster delabitur. (i) Haud ita stricte sumenda Paulini verba, ut Romæ tum nullos superfuisse paganos credamus; siquidem non uno cecidit ictu superstitionis imperium, sed temporis beneficio id obtentum, quod statim a Constantino sacra fidei documenta, principumque exempla, evincere haudquaquam potuerant. Certe ex paganorum grege consules, senatores, aliique magistratus fuere assumti pene ad hæc usque tempora, hoc est ad annum Chr. 404. Quin et ipse

A

B

Inde Petrum, et Paulum (e) Romana fixit in [urbe, 55 Principibus quoniam medicis caput orbis egebat Multis insanum vitiis, cæcumque tenebris. Sed potiore Deo nostram reparare salutem, Quam Satanæ (f) captos etiam nunc fraude te[nere (g):

Rarescunt tenebræ mundi, et jam pene per
[omnes

60 Prævaluit pietas, et mortem vita subegit.
Crebrescente fide victus delabitur (h) error.
Et prope jam nullis sceleri, mortique relictis
Tota pio Christi censetur nomine Roma (i),
Irridens figmenta Numæ, vel fata Sibyllæ.
Cumque sacris pia turba refert (j) pastoribus
[Amen
Per numerosa Dei regnantis ovilia lætum.
Laudibus æterni Domini ferit æthera clamor
Sanctus, et incusso Capitolia culmine nutant (k).
In vacuis simulacra (1) tremunt squalentia tem-

65

[plis

70 Vocibus icta piis, impulsaque nomine Christi. Paulinus nondum profana religione expeditus consul processerat. Emissæ vero per hæc eadem tempora plures a piissimis imperatoribus leges, queis ethnicismus confodiebatur, satis innuunt, nondum illi, ut Taciti verbis utar, magnum diem impositum fuisse. Videndus hac de re codex Theod. tit. de Paganis, C etc. Quin immo et anno 410, sex videlicet abhinc annis, Roma barbarorum irruptione sub Alarico eversa S. Augustino scribendi præclarissimos de Civ. Dei libros causam præbuit, ut a paganorum contumeliis Christi fidem tueretur. Inquit autem magnus doctor lib. 1, cap. 1: An non etiam illi Romani Čhrisli nomini infensi sunt, quibus propter Christum barburi pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca, et basilica Apostolorum, quæ in ipsa vastatione Urbis ad se confugientes suos, alienosque (videlicet paganos Romæ degentes) receperunt. MURATORIUS.

(j) Emendavi ex nostro codice. Nam Mur. pro refert legit ferat.Id moris in Ecclesia primitiva invaluit, ut post sacras antistitis preces populus concordi voce responderet Amen. Egregius in hanc rem est S. Justini martyris locus in Apol. pro Christianis secunda, quæ revera prior dicenda est: où avvTEλÉ, σαντος, inquit is, τὰς εὐχάς τε, καὶ τὴν εὐχαριστίαν, πᾶς ὁ παρὼν λαὸς ἐπευφημεῖ λέγων ̓Αμήν. Ubi ille, (id est episcopus) preces, et eucharistiam absolvit, toDius qui adest populus fausta approbatione acclamat dicens, Amen. Quod etiam antiquissimus doctor infra repetit. Tertullianus lib. de Spectac. cap. 25 ad Christianum ait: Eo ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium vis reddere? Ipse Paulinus in precatione Matut. de Deo loquens :

Quem celebrant modulato carmine plebes, Et responsuris ferit aera vocibus Amen. Consule præter hæc Bonam, Rer. Liturg. lib. 11, cap. 5. MURATORIUS.

(k) Num fulmine, hoc est piarum vocum fragore? MURATORIUS.

(1) Eadem ferme verba exhibet S. Hier. in præf. ad i lib. Comment. in Ep. ad Galat.: Romanæ, inquit, plebis laudatur fides. Ubi alibi tanto studio, et frequentia ad ecclesias et ad martyrum sepulcra concurritur? Ubi sic ad similitudinem cœlestis tonitrus Amen reboat, et vacua idolorum templa quatiuntur ? MURATORIUS.

Diffugiunt trepidi desertas dæmones ædes. Lividus incassum serpens fremit ore cruento Lugens humanam jejuna fauce salutem. Seque simul pecudum jam (a) sanguine defrau{ datum 75 Prædo gemens frustra siccas circumvolat aras. Sie (b) Deus et reliquis tribuens pia munera terris Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes. Sic dedit Andream (c) Patris, Ephesoque Johan[nem (d),

(a) In Mur. codice scriptum erat quem in nostro autem jam: quo modo legendum esse suspicatus fuerat Muratorius.

(b) Hunc versum et alios qui sequuntur usque ad 84 citat Dungalus.

A

(c) Patre urbs Achair. Ibi consummasse martyrium Andreas dicitur in ejus Actis apud Sur. tom. B VI. Hieronymus in ep. 148 ad Marcellam: In omnibus locis versabatur (Jesus), cum Thoma in India, cum Petro Romæ, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in Creta, cum Andrea in Achaia. Vide Bar. in Martyr. Rom., et Florentin. in Martyr. Hieron. Muratorius.

(d) Ephesi occubuisse Johannem mille monumenta testantur. Euseb. Cæs. lib. II, cap. 35 Hist. eccl. Polycratis Ephesini episcopi epistolam refert, in qua idem asseritur. Vide Baron. in Martyr. ad diem 27 Decembr. Ilinc celebris Ephesina Ecclesia, et inter apostolicas relata primatem, seu exarchum nulli subditum patriarchæ quondam jactavit. Tertull. cap. 36 Præscript.: Proxime, inquit, est tibi Achaia? habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Venantium Fortunatum his juvat addere canentem lib. viii, carm. 4:

Nobilis Andream mittit Achaia suum.
Præcipuum meritis Ephesus veneranda Johannem
Dirigit.

MURATORIUS.

(e) M. Antonius Columna in libello de Vita et Gestis S. Matthæi : Illud, ait, certe inter historicos convenit, in Regia Ethiopia civitate B. Apostolum martyrio coronatum, ibique diu sacrum mansisse corpus. Pro martyrii loco adsentiri aliquantulum possem, siquidem Metaphrastes eidem adstipulatur, unaque cum eo Venantius Fortun. lib. v, carm. 1, ubi ait:

Mattheus Æthiopes attemperat ore vapores, Vivaque in exusto flumina fudit agro. Verum de sepulturæ loco Columna decipitur. Qui enim Paulinus noster Parthiam Matthæi sepulcrum complecti dixisset, si in Ethiopia illud conditum fuisset? Parthi, Æthiopesque nimium diversi, ut eorum nomina confundantur. Sed audiamus iterum Venantium lib. vii, carm. 4:

Inde triumphantem fert india Bartholomæum,
Matthæum eximium Naddaver alta virum.

Idem etiam innuit carm. seqq. :

Quos Patra, quos Ephesus, Naddaver arce tenet. Ut igitur concilientur viri tanti, urbem Naddaverem in Parthia positam arbitrarer, quo S. Matthæi ossa post mortem fuerint translata. Cur enim hic audiatur Abdias omnium judicio scriptor apocryphus, qui hanc urbem Æthiopica in regione statuit? Si hujusmodi auctoritatibus agendum, Dorotheum et ego reponerem pseudographum et ipsum auctorem, qui in libello de XII apostolis Matthæum asserit Hierapoli Parthia defunctum, seu Hierapoli_ Syriæ, ut prodit in fragmento quodam Gulielmus Cave lib. de Script eccl. Sed aperte Paulino subscribunt Anonymus apud OEcumenium dicens: Matthæus evangelista Evangelium Hebraica lingua conscriptum tradidit. Obdormivit autem in Hiera civitate Parthiæ, et ibi sepelitur. Hippolytus in Indiculo XII apost. scribit: Matthæus obdormivit Hierea Parthorum civitate. Freculphus tom. II, lib. п, cap. 46, Matthæi sepul

C

D

Ut simul Europam, atque Asiam curaret in illis, 80 451-452 Discuteretque graves per lumina [ tanta tenebras. Parthia Matthæum (e) complectitur, India Tho

[man (

Lebbæum Libyes (g), Phryges accepere (h) Phi[lippum,

Creta Titum sumpsit (i), medicum Boetia (j) [Lucam.

:

crum ita signat Primum evangelizavit in Judæa, postmodum in Macedonia prædicavit; requiescit in montibus Parthorum. C. V. Bollandus ad diem 24 Febr. ex codice a mille annis exarato notitiam refert de locis SS. apostol., ibique dicitur: Natalis S. Matthæi apostoli, qui passus est in Persida. Martyr. Hieronym. a Florentinio editum hæc habet: In Persida Natalis S. Matthæi apostoli et evangelista. Alius item indiculus vetustissimus apud Florent. pag. 159 in Persida passum testatur Matthæum. Parthia certe Persidi adjacebat, immo, ut Plin. lib. vi, cap. 25, ait : Persis in Parthorum jampridem translata est nomen. Et Persidem Parthia complectebatur, ut etiam erudit. et C. V. Baudrandus amicus meus in Lexico geograph. monuit. Unde opinioni meæ aliud suffragium accedit, dum in Parthia sepultum Matthæum una cum Paulino affirmo. Patet etiam in Parthis prædicasse S. apostolum, ut par sit credere, relictos ibi discipulos eidem e vivis sublato, ejusque ossibus in urbem Naddaverem reportatis parentare potuisse. MURATORIUS.

(f) Obiisse hunc apostolum ibidem præter alios auctores testatur S. Hieron. de Script. eccles., qui et urbem Calaminam locum martyrii assignat. Ejus corpus Edessam deinde translatum, uti videre est apud Baron. in Martyr. ad diem 3 Julii. Laudata a Bollando notitia hoc etiam asserit : Natalis S. Thomæ apostoli in India, et translatio corporis ejus in Edessa. MURATORIUS.

(g) Lebbæus idem est ac Thaddaeus, qui alio etiam nomine Judas nuncupatur. S. Hieron. in cap. x Matth. Thaddæum apostolum ecclesiastica tradit Historia missum Edessan ad Abagarum regem Chosidena (Osrhoene legendum potius) qui ab evangelista Luca Judas Jacobi dicitur, et alibi appellatur Lebæus, quod interpretatur corculum, credendumque est eum juisse trinomium. At a Paulino dissident reliqui scriptores in constituendo loco, ubi sacrum illius corpus servetur. Venant. Fortun. carm. 4. lib. vIII:

Hinc Simonem, et Judam lumen Persida gemellum
Læta relaxato mittit ad astra sinu.

Dorotheus Tyrius in lib. de xi Apost. : Judas Jacobi, qui et Thaddeus, et est Lebbaus Edessenis, et universæ Mesopotamia Evangelium Domini prædicavit. Sub Augaro Edessenorum rege in Berylo occisus, et cum honore sepultus. Florentin. in not. ad martyr. Hieron. quædam producit martyrologia antiquissima, quibus in Perside, aut in Suanis civitate Persarum occisus Thaddaeus dicitur. Ego censerem hos de mortis loco intelligendos, Paulinum vero de sepulcri loco. MURATORIUS.

(h) Hierapoli in urbe Phrygia sepultum Philippum discimus etiam a Venantio Fortun.

Læta suis votis Hierapolis alma Philippum

Producens.

Cui adde Hieron. de Script. eccles. : Philippus apostolus in Phrygia prædicat Evangelium Domini Jesu. Sepelitur Hierapoli cum filiabus honorifice. Vide Baron. in Martyr. ad diem 1 Maii. MURATORIUS.

(i) Episcopum Cretæ fuisse Titum, ibique etiam sepulturam nactum docet Hieronymus, ceterique scriptores, ac Menologia, ut eamdem recoquere crambem nihil sit opus. MURATORIUS.

(j) In Mur. cod. legitur Boethia; in nostro Boetia.

Marcus, Alexandrea (a), tibi datus, ut bove pul- A [so (b) $5 453-454 Cum Jove (c), nec pecudes Ægyp[tus in Apide demens,

In Jove nec civem coleret (d) male Creta se[pultum,

Dungalus mendose legit hunc versum: sic enim legit: Creta Titum sibi sumpsit, Antiochia, et Ostia Lu- Hactenus depravatam lectionem e Dungalo hauseramus, quum ita in ejus codicibus, ac præsertim in antiquissimo Bibliothecæ nostræ legatur:

cam.

Creta Titum sibi sumsit, et Antiochia, et Ostia Lucam. Rosweidus in notis ad hunc locum ita ait: Mirum a Paulino asseri Lucæ reliquias servari Antiochiæ, et Ostiæ, quum Martyrologium Romanum 9 Maii dicat ejus reliquias translatas ex Achaia Constantinopolim. B Nisi tantum velit Antiochiam, et Ostiam Lucam Evangelii proseminatorem habuisse egregium, fors et reliquias aliquas ejus aliunde expetierint. Verum vulneris hujus sanitatem codici nostro debemus. Revera in Bocothia, seu Achaia sepultus est Lucas. Gaudentius Brix. in serm. habito in Dedic. Eccles. Johannem in Sebaste provinciæ Palæstina, Thomam apud Indos, Andream, et Lucam apud Patras Achaia civitatem tumulatos refert. Lucæ dein reliquias una cum Andreæ apostoli ossibus Constantinopolim de Achaia translatas meminit Hier. de Script. eccles. Quibus alia documenta addi possunt. Hinc pseudo Dorotheum arguas, dum Ephesi mortuum ac sepultum Lucam somniat. Ceterum medici titulus Luca a Paulino alibi aptatur, nempe Natal. 9:

Hic medicus Lucas prius arte, deinde loquela
Bis medicus Lucas.

MURATORIUS.

(a) Ita legitur in nostro codice: in codice autem Muratorii Alexandria. Alexandrinam Ecclesiam Marcus a S. Petro illuc missus fundavit, eamque suo etiam sanguine, tumuloque beavit. Id a Hieronymo docemur omnibusque Martyrologiis. MURATORIUS.

(b) Apud Ægyptios celebris quondam fuit cultus Apidis, quem bovis specie figurabant. Huic quotannis longa cæremoniarum series impendebatur. Solin. cap. 32: Inter omnia, quæ Ægyptus habet digna memoratu, præcipue bovem mirantur. Apim vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem notæ albæ macula, quæ dextero ejus lateri ingenita corniculantis Lunæ refert faciem, etc. Historiam de hisce Ægypti superstitionibus texere possem; præstat tamen lectorem ad ea dimittere, quæ congesserunt Vossius in libris de Theolog. gentil., Salmas. in Exercit. Plin. ad Solini locum supra relatum; Diodor. Sic. lib. 1; Eus. Cas. de Præp. evang. cap. 11, Herodot., etc. Ego quoque ad quartum Paulini poema plura notabo. MURATORIUS.

(c) Illato per Titum in Cretensem urbem Evangelio, inde pulsus est Jupiter. Quod si ad Ægyptios hujus mentionem referas, ille est Jupiter Ammon, quem summa illi veneratione prosequebantur. Plutarch. de Isid. et Osir. Ammonem ait esse tolov παρ' Αιγυπτίοις ὄνομα τοῦ Δίος ; proprium nempe apud Ayyptios Jovis nomen. Herodot. in Euterp.: 'Auμo γὰρ Αἰγύπτιοι καλέουσι τὸν Δία ; Ammonem enim iii appellant Jovem. MURATORIUS.

gyp

(d) Jovem Crete regem fuisse, ibique sepulturæ datum, atque ad divinitatis fastigium ab infelici ethnicorum errore perductum ipsi fatentur gentiles, inter quos Lucianus in lib. de Sacrific. ita ait: oi δ' αὖ Κρήτες οὐ γενέσθαι παρ' αὐτοῖς, οὐδὲ τραφῆναι μόνον τὸν Δία λέγουσι, ἀλλὰ καὶ τάφον αὐτοῦ δεικνύουσι; Rursus autem Cretenses Jovem affirmant non modo vixisse apud sese, nutritumque fuisse, verum etiam sepulcrum illius ostendunt. Idem asseruit Callimachus in hymno ad Jovem duobus his versibus:

C

D

Nec Phryges exsectis (e) agerent Cybeleia Gallis
Impuram fœdo solantes vulnere matrem,
Et tandem castis (f) fronderet montibus Ida
90 Intactas referens (g) securo vertice pinus :

Vana nec ulterius mutos (4) jam Græcia Delphos
Consuleret, spernensque suum calcaret Olympum
Altius in Sion gradiens, ubi collis alumni

Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, καὶ γὰρ τάφον, ὦ ἄνα, σεῖο
Κρῆτες ἐτεκτήναντο, σὺ δ ̓ οὐ θάνες : ἐσσὶ γὰρ ἀεί.
Mendaces semper Cretenses, namque sepulcrum
Construxere tuum, o rex; non es morte peremptus
Ipse, sed es semper.

Vide Clement. Alex. in Orat. hortatoria ad Græcos, Demetrium Scepsium apud Scholiast. Apollon. lib. I, et reliquos mythologos. MURatorius.

(e) Cybeleia Cybeles, seu Berecynthia magnæ deoGalli nuncupati virilibus carere in Atidis memoriam rum Matris dies festi erant. Hujus Dex sacerdotes

cogebantur. Paulinus noster in poem. 4 ita ait :

Hic habet et matrem captam pastoris amore,
Sed melior Pastor, castum servare pudorem
Qui voluit, sprevitque Deam, cui sæva viriles
Abscidit partes, etc.

Nunc quoque semiviri mysteria turpia plangunt, etc. De Gallis etiam meminit Lucanus lib. 1:

Crinemque rotantes.

Sanguineum populis cecinerunt tristia Galli. Herodian. lib. 1: Inde Phryges olim Orgia colebant ad ipsum fluvium Gallum, a quo etiam sacerdotes Cybeles cognominantur. Vide Panvin. lib. u Descript. civ, Rom., et ea, quæ ad quartum poema retuli." Plura etiam de Gallis et Archigallis dixi ad inscriptionem quamdam Juliani J. C., quam in marmorum collectione nova sum editurus, Muratorius.

(f) Cybele potissimum in Ida monte colebatur apud Phryges, quia ibi nefandos Atidis amores exercuerat. Hinc Virgil. lib. x Æneid.

Alma parens Idæa Deum.

A Cybelo etiam Phrygiæ monte putatur Cybele nomen traxisse. MURATORIUS.

(g) Pinus in tutela Matris deum est, inquit Servius ad lib. 1x Virgil., ubi hæc leguntur Cybeles Jovem alloquentis verba :

Pinea sylva mihi varios dilecta per annos
Lucus in arce fuit sumina.

Arnobius etiam lib. v contra Gent. Quid sibi vult illa pinus, quam semper statis diebus in deum Matris intermittitis sacrario? Et eod. lib. ad finem: Pinus illa solemniter, quæ in Matris infertur Sacrum Deæ, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Atis virum demessis genitalibus abstulit? Et quam memorant Divam in solatium sui consecravisse mæroris? Multa super his videas apud V. G., mihique supra omnes carissimum Benedictum Bacchinum in singulari dissert. de Sistris. MURATORIUS.

- Unos

(h) Emendavi ex nostro codice, qui habet mutos. In Mur. codice scriptum est multos at recte suspicatus est Muratorius legendum esse mutos. adhuc novimus Delphos Apollinis oraculo celebres. Quid est igitur, quod multi hic memorantur? Poetice locutus hoc in loco videtur Paulinus, ut pro Delphis oracula, aut templa Phœbo præcipue dicata intelligat. Est hoc poetarum. Scimus etiam Apollini Pythio plura delubra fuisse sacrata. Delphosque an tiquitus Pythum appellatos. Pausan. in Phocicis : Κρόνῳ δὲ, ait, ὕστερον, καὶ Πυθὼ τὴν πόλιν, οὐ Δέλφους μόνον ἐκάλεσαν οἱ περιοικοῦντες. Sequenti vero tempore urbem Delphos non solum,sed etiam Pytho incolæ nuncuparunt. Quare pro Delphis multa Apollinis Pythii templa hic intelligenda non inepte venirent. Dæmonem Delphicum obmutuisse nato Christo ferunt Orosius lib. 1, Cedrenus, et Niceph. Callist. lib. 1, cap. 17. De silentii causa rogatum respondisse aiunt :

Me puer Hebræus divos Deus ipse gubernans
Cedere sede jubet, tristemque redire sub Orcum.

517

Lene jugum celso fastigat (a) vertice Christus. A 95 Fugit et ex Epheso (b) trudente Diana Johanne Germanum comitata suum, quem nomine Christi Imperitans Paulus pulso Pythone (c) fugavit. Fugit ab (d) Egypto Satanas, ubi mille figuras (e),

Nomina mille sibi variis accommoda monstris 100 455-456 Sumpserat; ut Serapi (f) sanctum [formaret loseph,

Nomine ferali abscondens (g) venerabile nomen,
Cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret,

Hine arbitrarer in textu latere mendum, ac propter-
ea pro multos reponendum mutos. MURATORIUS.
(a) Hoc est acuit. Silius lib. v:

Mediamque per alvum
Sensim fastigans compressa cacumina nectit.

Et apud Cæsarem in Comment. fastigatus leviter collis legitur. MURATORIUS.

(b) Plin. lib. XXXVI, cap. 14: Magnificentiæ vera admiratio exstat templum Dianæ Ephesia. Censebatur autem hoc templum inter septem mundi miracula. Paulus apostolus, ut habetur in Actis apost. cap. xix, delatus Ephesum hæc ait: Magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, et destrui incipiet majestas ejus, quem tota Asia et orbis colit. Illuc demum S. Johannes venit, ac Dianæ silentium imposuit. Prochorus licet apocryphus scriptor in Joannis Historia id multis prodit cap. 4 et 5. MURATORIUS.

(c) Cap. xvi Act. ap. hæc habentur: Factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quamdam habentem spiritum Pythonem obviare sibi, quæ quæslum magnum præbebat dominis suis divinando, etc. Dolens autem Paulus, et conversus spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea, et exivit eadem hora. Apollo Pythius oraculis clarus habebatur; quicumque igitur spiritu malo obsidebantur, ac in divinationem erumpebant, Pythium in se habere dicebantur. Hoc autem a muliere illa expulso Paulinus Apollinem fugatum recte memorat. Pythii vero cognomen a Pythone interfecto, vel a violaι hoc est a consulendo Phoebus traxit. MURATORius.

(d) In Mur. codice legitur: Fugit et Ægypto: in nostro fugit ab Egypto. Utraque lectio probabilis.-Egyptiorum deorum numerus erat infinitus. Longam horum seriem texit Diodor. Sic lib. 1 Biblioth., Juvenalis sat. 5 :

Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Egyptus portenta colat? Crocodilon adorat
Pars hæc; illa pavet saturum serpentibus Ibim;
Effigies sacri nitet aurea Circopitheci.

Tertull. cap. 34 Apolog.: Ægyptiis permissa est tam vanæ superstitionis potestas, avibus, et bestis consecrandis, et capite damnandis, qui aliquem hujusmodi Clemens Deum occiderit. Videndi Lucian. de Imag., Alexandr. lib. m Pædag., cap. 2, Minutius Fel. in Dialog., et in primis Constantinus Manasses in Annal., ubi ab Ægyptiis coli asseruit.

Αιλούρους, καὶ πιθήκους

άξεις, καὶ τράγους, βοάστε, κυνάς, καὶ κροκοδείλους, Καὶ τ ̓ ἄλλα προσοχθίσματα τῆς σφῶν φρενοβλαβείας, Felles, et simias,

Ibes, et bircos, et boves, canes, et crocodilos, Et alias abominationes ab errore mentis profectas. Inc S. Hieron. lib. IV Comment. in Esaiam. cap. Xi aiebat Gentem Ægyptiorum in tantum idololatriæ, et vanissimæ superstitioni deditam, ut accipitres, noctuas, canes, et hircos, et usinos divino nomine consecrarent, etc. MURATORIUS.

(e) Ita scriptum est in nostro codice: in codice autem Muratorii, sub mille figuris, quæ lectio mendosa est.

(f) In Mur. codice scriptum est Serapis ; in nostro Serapi: utra lectio sit melior, judicet lector. — Josephum patriarcham in Ægypto celebrem vana in

B

C

Qua modius capiti (h) superest, quia frugibus (i) olim

Ante famem Domino sic inspirante coactis 105 Innumeras gentes Ægypti ex ubere pavit, Et steriles annos annis saturavit opimis. Sed ne ultra sanctus coleretur honore profano, Mens arcana Dei devotæ pectora plebis

D

.

Immissis acuit stimulis, cultumque nefandi 110 Dæmonis everso (j), fractoque Serapide (k) [clausit.

Non Pelusiacis vaga saltibus Isis Osirim (1)

colarum superstitio in Serapidem converterat. Julius Firmicus de Error. profan. relig., cap. 14, id pluribus asserit; nomenque Serapidi inditum prodit. Nam quia Sara pronepos fuerat, ex qua nonagenaria Abraham indulgentia Dei susceperat filium, Serapis dictus est Græco sermone, hoc est zupas ànó. Sed hoc invito Joseph accidit, immo mortuo, etc. Hic in Ægypto coli. tur, hic adoratur, hujus simulacrum Neocororum turba custodit, et ad memoriam vetustatis errans populus 01dinem sacrorum in honorem integerrimi, ac prudentissimi hominis constitutum contentiosa hodie animositate custodit. Post Firmicum Rufinus Paulino coævus id quoque testatus est lib. 11 Hist., cap. 23, de Serapidis simulacro loquens: Quidam in honorem nostri Joseph formatum perhibent simulacrum ob divisionem frumenti, qua famis tempore subvenit Ægyptiis. Vide Baronium ad ann. 389. De hac re præclaram dissertationem non ita pridem emissam Romæ a viro eruditissimo patre Bonjour per litteras monuit V. C. Ant. Magliabechius, eique Paulinum quoque nostrum favere gratulor. MURATORIUS.

(g) Emendavi ex nostro codice, qui habet abscondens. In codice enim Mur. legitur abscindens.

I

(h) Serapidis statua modio capiti superimposito effingebatur. Hanc effigiem reperire est apud Cartarium de Imag. deor., et apud Fulv. Ursin. in Scipionis numismate. Rufinus supra laudatus ibidem ait: Post hoc revulsum cervicibus, et depresso modio trahitur caput. Et infra : Alii Jovem putant, cujus capiti modius superimpositus. Suidas quoque verbo Σαράπις inquit : Οἱ δὲ τὸν Νεῖλον ἔφασαν εἶναι. διὰ τὸ ἔχειν μόδιον ἐν τῇ κεφαλῇ : Alii vero Nilum esse dicebant, eo quod modium in capite gestaret. Macrob. cap. 20 lib. 1 Saturn., hujus falsi numinis meminit, sed pro modio calathum ejus capiti affingit. Ad Theodosii usque tempora stetit Egyptii Serapidis templum. Dirutum deinde jacuit, ut Rufinus, Socrates, ceterique narrant Historici. Casalius de profan. rit. cap. 13. Serapidis effigiem exhibet, sed quum ejus capiti modius desit, incertum mihi videtur, an illius Numinis sit simulacrum. Certe plures Serapidis figuras profert clar. Patinus in impp. Numism. pag. 153 in Tito et in Hadriano, ac omnes cum modio intueri licet. Id etiam tetigit Plutarch. in libell. de Isid. et Osir. MURATORIUS.

(i) Lectionem codicis Mur. secutus sum. In nostro legitur fructibus.

(j) Ita legendum puto cum nostro codice. At in Mur. codice legitur averso.

(k) Id innuit quod ævo suo peractum fuerat; Serapidis enim simulacrum sub Theodosio M. eversum. MURATORIUS.

(4) Osiris a Typhone interemtus fuit, ac in frusta discerptus. Isis conjugem occisum ulta cum luctu, ac ejulatibus ejus reliquias quæsivit, inventasque sepulcro reddidit. Hinc profanus apud Ægyptios ritus quotannis repetebatur. Ovid. lib. ix Metam.

Et regale decus, cuin qua latrator Anubis, Sanctaque Bubastis, variisque coloribus Ápis, Sistraque erant, nuinquamque satis quæsitus Osiris. Minutius in Octav.: Considera denique sacra ipsa, et ipsa mysteria; invenies exitus tristes, fata, et funera, et luctus, atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suv, et aliis sacerdotibus

Quæ divina putas. Si dii sunt (e), nec miseri [sunt;

Quærit aruspicibus (a) calvis, qui pectore tun- A [so (b)

Deplorant aliena suo lamenta dolore, Moxque itidem insani sopito gaudia luctu (c) 115 Vana gerunt eadem mentiti fraude repertum, Qua non amissum (d) sibi quæsivere vagantes. Heu quo stultitiæ merguntur gurgite mentes 457-458 Luce Dei vacua! nam quid, rogo, cæcius

[illis,

Qui non amissum quærunt, nusquamque ma[nentem

120 Inveniunt, planguntque alti quod non dolet [ ipsis? Elige quid facias miser error. Quid colis? aut [ quid Plangis? non coeunt quæ jungis : luctus honorem Non sequitur: lamenta colis, lugendaque credis,

luget, plangit, inquirit; et Isiaci miseri cædunt pectora, et dolorem infelicissimæ matris imitantur. Mox invento parvulo gaudet Isis, exsultant sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur. Sed cur perditum filium vocat Minutius? Osiridem profecto maritum Isidis testantur antiqui omnes, ac potissimum Synesius in lib. de Provid., et Plutarchus in lib. de Isid. et Osir. Non juvat his immorari, quum tantum a se ipsis discrepantes ipsimet Ægyptii inveniantur in sacrorum suorum Historia, ut ne venditent quidem fabulas sale mixtas, sed nugas proferant ineptissimas. Pro Minutio stat Lactantius lib. 1 Instit., cap. 21, ubi inquit: Isidis sacra sunt, quatenus filium vel perdiderit, vel invenerit; nam sacerdotes ejus sua pectora sundunt, lamentantur, deinde puer producitur, quasi inventus, et in lætitiam luctus mutatur. Filium autem Isidis Horum nomine deperditum ab Iside, simulque quæsitum suspicor ex verbis Athanasii in Orat. contra gentes : Εν γοῦν Αἰγύπτῳ ἔτι καὶ νῦν ὁ περὶ Ὀσίρέως, καὶ ὅρου, καὶ Τύφωνος, καί τῶν ἀλλῶν θρῆνος τῆς ἀπωλείας ἐπιτελεῖται. Certe in Egypto nunc etiam de Osiride, Horo, Typhone, aliisque ut deperditis, et exstinctis deploratio solemnis peragitur. MURATORIUS.

(a) Lampridius in Commodo: Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet, et Anubin portaret. Idem repetit Spartianus in Pescenn. Nigro. Vidimus sacra Isidis ferentem, quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet, et Anubim portaret. Hieron. in Ezech. cap. xш: Perspicue demonstratur rasis capitibus, sicut sacerdotes, cultoresque Isidis ac Serapidis, nos esse non debere. Ambros. quoque in Ep. ad Sabin.: Ipsi capita, et supercilia sua radunt, si quando Isidis suscipiunt sacra. Hujus ridiculi moris causam tradit Plutarchus de Isid. et Osir. De vocabulo calvi ad rem facit Martialis distichon lib. xu epigr. 29: Linigeri fugiunt calvi, sistrataque turba, Inter adorantes cum stetit Hermogenes.

MURATORIUS.

de

(b) Julius Firmicus præclarissimus scriptor, Errore profan. relig. cap. 2, Isiaci sacri summam his perstringit verbis: In adytis habent idolum Osiridis sepultum. Hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum sui regis turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, veterum vulnerum reserant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestæ, ac miserandæ necis exitium renascatur, etc. Lactant. lib. 1 Div. Inst.: Sacerdotes Isidis deglabrato corpore pectora sua tundunt, lamentando sicut ipsa, cum filium perdidit, fecerat. Commodus quoque referente Lampridio Isiacos pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat. Athenag. in Apolog. : Αἰγύπτιοι τύπτονται ἐν τοῖς ἱεροῖς tà oτn◊n, Ægyptii pectus tundunt in sacris suis. Mu

[blocks in formation]

B

C

[blocks in formation]

Atque ubi quærat eum (m), nescit dea. Sed dea [numquam

Esse potest mater, nec femina. Nam Deus unus, Virtus trina Deus, Pater unus, et unus in ipso 135 Filius ex ipso simul unus (n) cum Patre Verbi

(d) Minutius in Octav. Nec desinunt annis omnibus vel perdere, quod inveniunt, vel invenire, quod perdant. Nonne ridiculum est, vel lugere quod colas, vel colere quod lugeas? MURATORIUS.

(e) In Muratorii codice ita scriptum est: Quæ divina putas, si dicis, nec miseri sunt. Aut si sunt miseri, dii non sunt, atque homines sunt, Et miseri, etc. In nostro autem codice ita: Quæ divina putas. Si dii sunt, nec miseri sunt. Et miseri, etc., desideratur scilicet versus. Itaque, collatis invicem duabus hisce lectionibus, sic legendum statui ut superius legitur.

(f) E Julio Firmico lib. de Proph. relig. Error. hæc hausit verba Paulinus: Si dii sunt illi, inquit is cap. 8, quos colitis, cur eos lugetis? Cur annuis luctibus eos plangitis? Si lacrymis et luctu digni sunt, cur eos divino honore cumulatis? Unum itaque e duobus facite, aut nolite eos lugere, si dii sunt, aut si luctu eos dignos putatis, ac lacrymis, deos eos appellare nolite, ne luclibus ac lacrymis vestris majestas divini nominis polluatur. Epiphanius etiam in Anchorato cap. 106: Αλλος δὲ Εράκλειτος Αἰγυπτίοις φησὶν : Εἰ θεοὶ εἰσι, διὰ τί θρηνεῖτε αὐτούς ; Alius vero Heraclitus Ægyptiis ita objicit: Si dii sunt, quos colitis, cur illos lugetis? Mu

RATORIUS.

(g) Mur. cod., miserere. At legendum est miserare, ut est in nostro codice.

(h) Legendum est lætus, ut est in nostro codice: at Mur. codex habet lætos.

(i) Corruptum carmen. Ego emendatis verbis ita legerem:

Ergo dea est Isis? Mulier dea? Si dea, corpus
Non habet, et sexum sine corpore, vel sine sexu
Corpus habet?

Ut sit sensus. Si dea est Isis, quomodo corpus, a quo divinitas abhorrere deprehenditur, habet illa? Si corpore carentem dicitis, quo pacto sexus illi erit sine corpore? Sed legendum potius Partum habet. Mu

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »