Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

443-444 Tandem apertum in diem quatuor Paulini episcopi Nolani poemata perduxi, diu ab omnibus litterarum cultoribus desiderata, diu etiam deplorata. Hæc tanti viri monumenta hucusque nobis invidit sæva temporum edacitas, quæ inter illustres rapinas hoc quoque magnum involverat eloquentiæ pignus. Maxime dolendum profecto est tot veterum Patrum divitias excidisse, quibus et ecclesiastica historia, et fidei catholicæ dogmata promoveri feliciter possent; sed in earum potissimum jactura dolorem nostrum exercere juvat, quæ ab eloquentissimis, sanctissimisque Patribus elaborata fuere, quorum ope ævi nostri heterodoxos evertere, et meliorem ad frugem revocare fas esset. Quantus autem fuerit Paulinus noster et orator, et poeta, et sanctus, tum ejus scripta, tum omnium illustrium scriptorum documenta testantur. Eximiam illius sanctitatem non attingam, utpote quæ satis apertos laudatores invenerit S. Ambrosium ep. 30 ad Sabin., Sulpic. Severum in fine Dialog., Greg. Turon. lib. de Glor. confess., cap. 107, Greg. Magnum lib. II Dialog. aliosque ejus res gestas prosecutos, ac etiamnum in Fastis ecclesiasticis commendetur. Mirum sane videri debet, virum senatoria dignitate, ac ipso consulatu olim auctum, innumeris præstantem opibus seculo ita renuntiasse, ut universæ Christianorum reipublicæ sanctitatis exemplum exstiterit, quod inquit ad eum scribens Augustinus ep. 34, et ep. 39 ad Licentium. Ejus in oratoria arte excellentiam commendavit Hieronymus in ep. 13 his verbis : Si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius : nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus voluminibus. Tum addit: Magnum habes ingenium, et infinitam sermonis supellectilem, et facile loqueris et pure, etc. Reliqua mitto, ut ejusdem in poesi præstantiam magno viri magni testimonio ostendam. Ausonius Paulinum inter paucos carum habuit, totusque in eo semper fuit, ut illi diguitates comparentur, ejusque nomen famæ commendaretur. Itaque ad eum scribens ep. 20 hæc habet :

Et, quæ jamdudum tibi palma poetica pollet,
Lemnisco ornata est, quo mea palma caret.
Cedimus ingenio, quantum præcedimus ævo,
Assurgit Musæ nostra Camcena tuæ.

Hinc disce, quantum in poesi nominis Paulino foret, cui Ausonius præclarissimus alioqui vates assurgeret. Idem Ausonius ad Paulinum ep. 1 : Jam quid, ait, de eloquentia dicam? Liquido adjurare possum nullum tibi ad poeticam facundiam Romanæ juventutis æquari. Sed viri tanti numquam satis laudandi panegyrim texere non lubet. Ad ejus igitur librorum seriem explicandam me confero. Ejusdem quinquaginta ad plures epistolæ exstant, tum poemata varia, ac præcipue 10 Natales in honorem S. Felicis conditi. Hæc et alia S. episcopi opuscula typis sæpe commissa fuere, ita tamen ut omnium venustissima habeatur Antuerpiensis editio anni 1622, quippe quæ notis Frontonis Ducæi, et Heriberti Rosveidi, ac Paulini vita per P. Sacchinum elaborata abundet. Parisiis demum anno 1685 in duos tomos digesta prodiere Paulini opera ad mss. codices recognita, notisque variorum illustrata studio Johannis Baptista Le Brun, quæ ad manus meas, quod valde dolui, deferri nondum potuerunt. Emiserat etiam Petrus Franc. Chiffletius V. C. e soc. Jesu anno 1662 librum, cui titulum fecerat Paulinus illustratus, eruditeque admodum res gestas, librosque sancti hujus exornarat. Nemini tamen hucusque ea poemata intueri contigit, quæ ex Ambrosianæ bibliothecæ latebris omnium primus in lucem produco. Testatur Paulinus in ep. ad Severum nona, se quotannis Natalitium carmen S. Felici pangere consuevisse. Decem vero ex his Natalibus tantum exstare opinio erat, quum in publicum prolatus est Dungali, qui anno Christi circiter 821 florebat, liber adversus Claudium 445–446 Taurinensem de Cultu sacrarum imaginum, quem Ludovico Pio imperatori, ejusque filio Lothario inscripsit. Plurima ibi memorat vir disertus ac pius S. Paulini carmina, inter quæ nonnulla ex Natalibus XI, XIII, xiv et xv libata, quibus sacrarum imaginum, reliquiarumque cultus mirabiliter comprobatur. Vetustissimum hujus scriptoris exemplar et nostra bibliotheca servat. Istius igitur monitu alios quoque Natales Paulinum procudisse innotuit. Sitim auxit fragmentorum pretium visisque aliquot undæ guttis continuo totus in votis fons fuit. Itaque dum uberrimam. manuscriptorum codicum seriem lustro, quæ in Ambrosiana asservatur, incidit in manus meas antiquissimum volumen, in quo Venantii Fortunati, Prosperi, Juvenci, Aratoris, aliorumque veterum Christianorum prolegomena præfixa leguntur tomo I Anecdotorum Muratorii. EDIT.

Intelligit Natales x1, x et xi, necnon poema Paulini ukimum illis enim quatuor opusculis hæc

carmina continebantur. Tres et decem S. Paulini Natales ibi exaratos inveni, quos cum Dungali fragmentis collatos germanum protinus tanti scriptoris fœtum mihi, et orbi litterario sum gratulatus. Codex venerandam sapit vetustatem. Characteres quadrati, ac minutissimi miraque venustate rectis lineis inter se distincti, seculo, ut arbitror, nono elaborati fuere. Quindecim porro Natales Paulinum cecinisse hucusque creditum, quum expresse carmina Dungalus tum ex xiv tum ex xv citarit. Verum auctor iste, aut librarii in illo exscribendo decepti fuere; quæ enim carmina ex Natali xiv hausta referuntur, omnino rejicienda in xn, codex noster et rerum ordo evincunt. Itaque Natalis apud Dungalum xv hinc inscribendus erit decimus quartus, quem in membranis nostris descriptum non fuisse vehementer dolemus. Nostro præterea in codice simul confunduntur primus, et alter Natales, ac idcirco reliqui numero uno ab editis discrepant, ita ut hic septimus dicatur, qui apud alios octavus numeratur, quo ordine reliqui procedunt; sed amanuensium incuria id factum; quum penitus inter se distinguendi sint primus, et secundus. Subsequitur in laudato codice aliud Paulini Poema absque titulo, quod uti summa refertum eruditione et ego produxi. Post hæc S. Martini vita cum hujusmodi inscriptione exhibetur: Incipit opus Paulini Petrecordii, de Vita S. Martini episcopi versibus. Unde Bellarmini de Script. eccl., Sirmondi ad Sidon. Apoll., Labbai de Script. eccl., aliorumque sententia confirmatur, qui horum carminum auctorem faciunt Paulinum Petricorium, seu Petricordium, qui 30 aut 40 annis ab obitu Paulini nostri florebat. Parum accurate scripsit Ughellus tom. VI Ital. sacr. illorum scriptorem poematum fuisse S. Paulinum juniorem, Nolanum itidem episcopum; hic enim circa an. Ch. saltem 520 episcopatu illo est auctus, Petricordium vero, ut dixi, circa an. 460 scripsisse certissimum est. Ceterum satis inirari nequeo cur hosce Natales partim neglexerint, partim summo studio veteres protexerint. Beda, Notkerus, Ado, Marcellus presbyter antiquissimus, atque ipse Gregorius Turon., aliique in Actis SS. die 14 Januar. relati, S. Felicis vitam ac miracula illustrarunt; neminem tamen ex iis plures quam decem hucusque editos Natales vidisse apparet, quum ea tantum miracula exhibeant, quæ in eis laudantur, alia etiam relaturi, si in promptu reliquos tres habuissent, aut quatuor. Vix unus Dungalus inventus, qui horum aliquanı mentionem injecerit. Lubentius igitur ab eruditis laborem nostrum exceptum iri speramus, quum thesauruni tam diu nobis ereptum, ac pene desperatum tandem subduxerimus voracitati temporum. Hæc autem omnia notis ac disceptationibus pro viribus enucleanda censui, tum ne reliquis Paulini operibus, quæ eruditorum studio hucusque ornata visuntur, in aliquo cederent, tum ut poeseos merito aliqua per me ratione satisfieret. Ut enim ea omittam, quæ hinc adversus novatores, reliquiarum sanctorumque cultum improbantes adferri possunt, certe nusquam majorem quam in hisce tribus saltem poematis, invenias eruditionem. Hic ethnicorum superstitio, hic sanctorum monumenta explicantur, resque gestæ Paulini velut in unum compendium coactæ illustrem scriptoribus seriem eruditionis præbebunt. Quod ad annos spectat, quibus recitati fuerint hujusmodi Natales, sententiæ Chiffletii part. 2, cap. 9, Paulini ill. propositæ acquiescendum puto, primum nempe ad an. Ch. 394 pertinere, quum nondum Nolam se contulisset Paulinus, alterum deinde in an. 395 cadere, quo sanctus jam Nolæ redditus erat, tertium in an. 396, et sic de reliquis; etenim quotannis Natalem cecinit Paulinus. Id autem ex Natali xi potissimum probatur. Ibi præclarissima de Gothis relata victoria, cæsusque Rhadagaisus memoratur, quæ an. 405 Stilicone II et Anthemio coss. contigere, uti Prosper in Chronico testatur; ac propterea sequentem annum 406 respicit Natalis xi. Si ergo reliquis elapsis annis Natalem suum affigas, primum comperies in annum 394 incidere; similiter undecimum anno 404, duodecimum anno 405 esse tribuendos. Unum tantummodo lectores monitos velim, nimirum consulto hosce versus una cum amanuensium erroribus a me fuisse descriptos; conqueri enim sæpe solent doctissimi viri fidem manuscriptis non servatam, germanasque lectiones emendantium opinione, aut audacia plerumque vitiari. Idcirco omnium ingenio quædam castiganda reliqui, nonnullis etiam inter notas manum apposui.

(Hactenus Muratorius. Audiatur nunc Joannes Aloysius Mingarellius ex cujus editione tres Natales de quibus agitur exscribere maluimus. EDIT.)

IN NATALITIA PAULINI CARMINA
PRÆFATIO.

1. Edidit jamdudum ex Ambrosianæ bibliothecæ codice Lud. Ant. Muratorius vir et ingenio, et eruditione clarissimus tria S. Paulini Nolanorum episcopi carmina in S. Felicem (a), quorum antea quædam duntaxat fragmenta exstabant apud Dungalum in libro quem is adversus Claudium Taurinensem de cultu sacrarum imaginum scripsit (b): qua de re summam apud litteratos homines gratiam iniit Muratorius, ac magnis laudibus a Casimiro Oudino, aliisque exornatus est. At cum in apographum et mendis ubique plenum, et mutilum alicubi atque imperfectum incidisset, fieri omnino non potuit, ut ea in lucem emitteret plane emendata. Quocirca cum codicem ipse præ manibus habuerim, cujus ope quamplurima menda expungere liceret, ac plures nondum editos versus adjungere, statui ea carmina rursus in isto nostrorum Anecdotorum tomo evulgare.

(a) Tom. I Anecdotorum, qui editus est Mediolani anno 1697.

(b) Exstat hic liber in Bibliotheca Patrum, et in scribitur Responsa adversus Claudii sententias.

2. Codex porro iste quo usus sum chartaceus est, ac sæculo, ut equidem opinor, xiv a Lipno Platesio (aj exaratus. In eo occurrunt primum tredecim Paulini carmina in S. Felicem, tum alia Prudentii, quorum indicem habes in extrema pagina (b). Decem priora Paulini cum Veronensi editione anni 1736 dum conferrem, aliquam in iis lectionum varietatem deprehendi, quæ cum alicui usui futura sit, si quando nova eorum editio perficienda erit, visum est mihi illa loca in quibus varietas nonnulla est hic adnotare.

3. In carmine 1, versu 4, noster codex habet, Christum non vincta voce. Vers. 36, Munditiis curare sines. In secundo carmine nulla est varietas.

4. In carm. 3, vers. 4, noster codex habet, cœlestem nactus. Vers. 5, pœnain non sponte. Vers. 11, Deo caleant. Vers. 13, munere condidit alto. Vers. 15, Qua post solstitium. Vers. 22, virtute recepti. Vers. 38, divino numine solvit. Vers. 39, Cernere nunc passim est sacris purgante medela. Vers. 48, Æthra polis. Vers. 55, totque uno compulsa examine vota. Vers. 59, Et bis terdenas Campania. Vers. 61, Neapolis et quos. Vers. 65, Quos Antina potens. Vers. 66, monumentis. Vers. 68, hujus honore die. Vers. 77, Huc et olivifera. Vers. 83, Toto plena sui spatio, spatiosaque cunctis. Vers. 85, Nola assurgis. Tres versus, nempe 86, 87 et 88, desiderantur. Vers. 95, Nunc quoque perpetuo. Vers. 103, Plus nitet innumeris. Vers. 111, sit floreus annus. Vers. 128, Ut precibus lenis. Vers. 135, Et potius dextre positos in parte piorum.

5. In carm. 4, vers. 2, noster codex habet, o carissime Christo. Vers. 9, inopes justi, indiguosque salutis. Vers. 29, Pulset amore lyræ. Vers. 37, tibi lactantes. Vers. 55, Imo et apostolicis fundens sua flumina linguis. Vers. 64, Unde peregrinas obeunte. Vers. 74, multoque reliquit in agro. Vers. 102, prælegit jura. Vers. 123, sedisque vovebat. Vers. 127, invidia effectus. Vers. 128, fides quia tantum. Vers. 149, prosternet superante. Vers. 181, Primus suppliciis de carcere sumitur ordo. Vers. 207, Dumosa prostratus humo. Vers. 226, Arcana tellure tegi. Vers. 269, Custodes cunctante premens. Vers. 294, Demissumque manu. Vers. 318, corporis, atquin. Vers. 320, Et carum vita fuisset. Vers. 331, tam volucer cursu. Vers. penult., immarcescibili.

6. In carm. 5, vers. 1, noster codex habet, Et venit ætas. Vers. 11, Felici librare med. Vers. 12, deditus: hunc etiam oris. Vers. 18, Martyris, unde domum. Vers. 46, dulcia mundo. Vers. 54, in pectora vivus. Vers. 57, petit improba primum. Vers. 63, Ecce et eum. Vers. 84, Attonitus Felix. Vers. 86, E spatio nactusque locum, qui forte paventi. Vers. 100, sordibus agger. Vers. 102, intutum struxit. Vers. 133, Opprimit, eversæque exponunt montibus urbes. Vers. 139, magna Hiericho. Vers. 140, Omnibus exitii sua gloria, qua tumuerunt, Causa fuit. Vers. 167, discesserat inde. Vers. 169, Intulerat satagens propriis. Vers. 190, Non fera jam feritas hominem circumstetit almum. Frenarunt avidos jejunia sancta leones. Sex illum, etc. Vers. 199, aquæ, quæ nubila passim. Vers. 201, Gratia Felici defudit. Vers. 212, Inque globum tenuem. Vers. 215, Compluvii dulcem sitientis in ore liquorem. Vers. 230, Maximus, et pecudes ductu pastoris egebant. Quem confessoris, etc. Nam versus intermedius 231 desideratur in nostro codice. Vers. 241, quia crescere sede. Vers. 264, præ cunctis nomine claro Archelai tam sancta fide, quan nomine clara. Vers. 274, modici tria jugera ruris.

7. In carm. 6, vers. 11, noster codex habet, amorque, timorque est. Vers. 20, Quæ nive tecta solum nive silvas, culmina, colles Compta senis sancti canos testatur honores. Vers. 28, tua namque tui sunt gloria Sancti. Vers. 30, Officii sumptus superent : hi pulchra tegendis. Vers. 39, Ut medicata. Vers. 45, Fercula opima cibis, ceras, aulæa, lucernas Larga quidem, sed multa dicant. Vers. 47, Nullus opum famulus. Vers. 50, qui duo totum. Vers. 62, quibus hæc dignatio, et istic consessus. Vers. 71, ab origine duxi. Vers. 83, Tantum erit et verbis super hoc quo dicere gesta Felicis pateat, si copia tanta sit oris, Quanta operum meritique manet. Nam tempore ab illo. Vers. 115, pium spes solabatur amorem. Vers. 126, Quisque alium præstare, et propius consistere certat, Vers. 146, Tum nivea. Vers. 147, Pater addit judice Christo. Vers. 158, Ex ossibus emicuit lux. Vers. 165, terras venerabile nomen. Vers. 166, Dignatam et tanto. Vers. 187 Corporis e tumulo. Vers. 208, Felix miracula numine Christi. Vers. 219, pietas et vilibus. Vers. 260, In te paupertas caput acclinata. Vers. 269, quem criminer? aut ubi de te. Vers. 276, qua modo discurram? Vers. 297, Quos et te manus una tenet. Vers. 298, Christus blanda piis. Vers. 301, nescis mala facta. Vers. 313, Nec jam repperies, reddas cui errore reductos. Vers. 324, ut jam plurima totum. Vers. 365, Ut prædæ cassa remansit. Vers. 389, quasi pone timerent. Vers. 394, rursus sapientia bruto. Vers. 403, Cominus, et caligare putat. Vers. 433, ad sua vota catervas. Vers. 450, tibi mando tuendos.

(a) In prima codicis pagina vetusta manu scriptum est: Iste liber est ... scriptus a Domino Lippo de Plathesiis viro devoto et docto.

(b) In fronte codicis hæc scripta olim fuerunt: In hoc libro... sunt ista per ordinem. Primo quatuordecim libri in metris compositi a sancto Paulino civitatis Nola episcopo, et confessore, qui facti sunt in quatuordecim annis, scilicet pro quolibet festo unus, quorum materia est de sancto Felice presbytero, et confessore, et patrono civitatis Nola, et de ejus festo, quod brumale est, scilicet die 14 Januarii, videlicet die sancti Felicis in Pincis presbyteri, et martyris Romæ. Et inter

hæc carmina sunt multa de Deo, et sanctis, et aliis rebus spiritualibus et devotis. Sequitur Apotheosis, id est de Divinitate, Prudentii poetæ clarissimi. Ejusdem Prudentii carmen vel liber contra hæreticos Patripassianos.... Liber ejusdem contra Unionitas.... Ejusdem Prudentii carmina vel liber contra Judæos. Ejusdem Prudentii carmen vel liber adversus hæreticos et infideles Homuncionitas ... Liber ejusdem Prudentii de natura animæ ... Liber ejusdem contra Phantasticos... Ejusdem Marciogenia ... Ejusdem liber contra Marcionilas ... Liber dictus Psychomachia.

508 8. In carm. 7, vers. 5, noster codex habet, Ducat concretum terris canentibus annum. Vers. 24, Tu minimam repleas. Vers. 35, Et subito præcedens. Vers. 39, Donetur variare modis, et pacta quotannis Carmina, mutatis uno licet ore loquelis Promere. Vers. 45, Cernimus illa diem. Vers. 83, vegetior hostis. Vers. 95, sedeant contegmina membris. Vers. 96, quis ambigat? Vers. 134, Sustinet, et solido. Vers. 164, cuspide trino. Vers. 227, potens Domino. Vers. 232, vitam veniendo redemit. Vers. 277, sufferre tomum duramus. Vers. 278, acumine ferri. Vers. 279, sordibus unctum. Vers. 287, quod solido et crasso totum complebat operti.

9. In carm. 8, vers. 69, noster codex habet Ad consternandas. Vers. 93, servata Nineve. Vers. 96, quæ mala sanctis. Vers. 126, numeri virtute potentes. Vers. 144, Provida pollutas. Vers. 162, Terrentem magnos late populos. Vers. 168, Et opima Nineve. Vers. 175, altaria coram. Vers. 178, Attrita cum plebe. Vers. 179, Tam gravis exitii. Vers. 181, Pro meritis, nec norat eum. Vers. 207, Venerando in corpore membra. Vers. 245, Et rupta in fluvio sitientem caute. Vers. 259, Ceu aliquando feræ. Vers. 261, Naturam mutante Deo. Vers. 265, Atque suos cantare, reos ardere ministros. Vers. 289, Sanctis fons omnibus unus, Et regnum commune Deus: non una prophetis, Martyribusque sacris opera: et diversa fuerunt. Vers. 300, Qui fecit gelidos. Vers. 311, Dape, facili. Vers. 322, Immanes domitare feras. Vers. 325, Et morbis corpora frangunt, Qui desideriis hominem flammantibus urunt, Peccatisque vorant. Vers. 334, ut incensum restinguat. Vers. 336, Mira manus, et virga potens. Vers. 342, quo myrrham tristem. Vers. 345, tristia myrrhæ. Vers. 359, agere, in Christoque potentem. Vers. 363, toto redivivus corpore Felix. Vers. 368, distinctos actu. Vers. 384, ac sentire medelas. Vers. 389, Felicis et ipsa, Vers. 394, pavor et terrore. Vers. 396, incendia tectis. Vers. 397, recalent incendia flammæ.

10. In carm. 9, vers. 6, noster codex habet mihi te lucere diebus. Vers. 24, Neque enim ille dies fit. Vers. 79, Currens aereo modulabilis. Vers. 92, Spiritum ab Unigena Sanctum Patre procedentem. Vers. 105, Numine potabit. Vers. 107, Dominus; sic ipsa diebus. Vers. 149, mihi carius anno. Vers. 156, anima, edicatque quod olim. Vers. 161, temporis annus Ver agit. Vers. 163 noster codex habet, Unctus adest Domini. Vers. 164, Nicetas. Vers. 180, Niceten ridere mihi. Vers. 209, agminis, et patriarchæ. Vers. 214, fore præcecinistis. Vers. 240, dignius ore. Vers. 245, Lumine conspicuum. Vers. 254, Unde interraso. Vers. 292, quo me tua dextra. Vers. 308, credere pinna. Vers. 318, meditanti suggerit ignem. Vers. 353, cura sumus gemini? qui jure. Vers. 361, dum te circum agitans. Vers. 370, hunc res poscere cultum Ipsa videbatur. Vers. 395, Conspice sursum. Vers. 401, altaria tuta. Vers. 415, Huic dubius gemino Didymi. Vers. 433, in arma vocavit, Et paribus compsit victoria celsa coronis, Parque salutiferis, etc. Vers. 459, Jure pio signant. Vers. 460, sanctæ tamen unica pacis. Vers. 490, Nec mirere sacris spatiis. Vers. 506, Teque sacris, psalmisque simul devota litante. Vers. 521, amne refuso. Vers. 555, Per totam vigiles. Vers. 564, irrepsit rudibus. Vers. 581, pictura ludere. Vers. 629, vigilare parato.

11. In carm. 10, noster codex habet, versu 2, solennia voto. Vers. 10, Illic adjunctis. Vers. 25, lumine Tobis. Vers. 32, culmine turris. Vers. 40, A tribus egressus. Vers. 45, interpositisque columnis. Vers. 47, Aspectare lacus. Vers. 59, spatiabile pandit. Vers. 151, quam liquerat illis. Vers. 188, castifico socians. Vers. 234, Et moribus istius ævi. Vers. 276, post corporis usum. Vers. 282, terra, quis in me Rubus. Vers. 314, Ut qui corde.

12. Hæc sunt, quæ in prioribus decem Paulini carminibus animadvertenda censuimus. Quod vero spectat ad tria postrema, quæ rursus nunc edimus, in his plus quam trecenta loca emendavimus, ac præterea tertio et decimo carmini post septuagesimum versum tres et quinquaginta versus addidimus, qui in eo quem Muratorius adhibuit, Ambrosianæ bibliothecæ codice desiderabantur. Ac nostrum quidem hocce additamentum brevibus scholiis illustravimus: alia vero carmina non item, quod luculentissime a Ludovico Muratorio explicata jam sint. Quanti autem additamentum ipsum faciendum sit, ex ejus lectione cognosces: sed illud hic prætereundum non est, Tobiæ librum, et eum, qui Ecclesiasticus inscribitur, quos libros heterodoxi ut apocryphos rejiciunt, a Paulino ut sacros atque divinos in eo citari, ut in scholiis ostendemus.

13. Atque hic ego præfandi finem facerem, nisi aliquid de ea, qua usus sum, horum poematum inscriptione dicendum esset. Vulgo enim sic inscribi solent, Natalis I, Natalis II, et ita deinceps. Ita certe inscripsit Muratorius. At mihi quidem ea inscriptio numquam probari potuit: idque multis de causis. Primum enim etsi quotannis Paulinus in emortualem, seu, ut rectius cum Ecclesia loquar, in natalem S. Felicis diem carmen scriberet, quomodo tamen carmina ipsa Natales dici possint, equidem, ut dicam id quod res est, ne intelligo quidem. Dungalus sane in eo quem dixi libro cum passim hæc ipsa Paulini poemata in medium proferat, nusquam tamen ea Natales appellat, sed semper aut libros, aut carmina. Nostri autem codicis exscriptor primum quidem sic ea inscripsit: De vita S. Felicis carmen anni primi, carmen anni Il, etc.; postea vero, quasi eum hujus inscriptionis pœniteret, sic inscripsit: Liber I, Liber II, etc. Natalis vero nomen nusquam apud eum occurrit. At quid plura? Paulinus ipse quamvis multis in locis de hisce poematis mentionem faciat, tamen ne semel quidem ea Natales appellat, sed libellos, aut Natalitios libellos. Nam carm. 12, vers. 306, ita canit:

[blocks in formation]

Quin imo in epistola 28 ad Severum scripta eodem modo locutus est: Habes ergo, inquit, libellos a me duos, unum versibus Natalitium de mea solemni ad Dominædium meum (ita vocat Paulinus S. Felicem, quasi Dominum ædis) cantilena, cui corpore ac spiritu quotidie, lingua autem quotannis pensito dulcissimum voluntariæ servitutis tributum in die consecrationis ejus, etc. › Pauca hæc te monendum censui, humanissime lector, antequam ad ipsa Paulini carmina venias : quid enim necesse erat me plura dicere, cum tam multa de iis doctissime scripserit Muratorius? Vale.

[blocks in formation]

(a) In codice bibliothecæ S. Salvatoris Bononiæ, quem nostrum codicem vocabo, primum Paulini carmen in S. Felicem sic inscribitur: Beati Meropii Paulini episcopi Nolani de Vita S. Felicis carmen anni primi. Liber primus. Undecimum vero istud carmen sic inscribitur: Incipit Liber XI.

(b) Sex primos hujus carminis versus citat Dungalus in Responsis adv. Claudii Taurinensis sententias.Priora hæc carmina retulit etiam Dungalus diaconus, qui seculo Christi nono librum de Cultu imaginum adversus Claudium Taurinensem scripsit, eumque Ludovico et Lothario Augustis nuncupavit. Hæc ejusdem præclarissima verba omnino sunt oculis omnium subjicienda: Paulinus, ait, episcopus vir eruditissimus et sanctissimus, sicut et multi de eo testati sunt, nobilem librum xv carminibus distinctum in honore, et laude S. Felicis martyris edidit, in quo quanta miracula, et virtutes per ipsius merita, et intercessiones divina largiente clementia ad suum fieri cotidie tumulum, et maxime die natali ejus anniversario disseruit, non facile a quoquam excerpi, aut deflorari potest, quia cuncta flores, aromata, rosa, lilia suaveolentia, ac melliflua sunt. Animadverti tamen supra in prolegom. deceptum Dungalum, qui 15 a Paulino elucubratos Natales asseruit, quum revera 14 tantum cecinerit; ipse enim Dungalus unum exeis in duos inconsiderate divisit. MURATORIUS.

(c) In codice bibliothece Ambrosianæ, quo usus est Muratorius, quemque Muratorii codicem posthac vocabo, scriptum est: Sidera si cœlo possunt, si gramina terris, etc. Utraque lectio probabilis videtur. Dungalus tamen legit ut est in nostro codice.

A

B

C

Namque tenebrosum veteri caligine mundum,
Languentesque animas miseratus in orbe creator
Sic sacra (k) disposuit terris monumenta pio-
[rum,

Sparsit ut astrorum nocturno lumina cælo.
20 Et licet una fides, par gratia, et æmula virtus
Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus iis-
[ dem
Dissimiles operum formas exstare videmus.
Atque alibi tacitis (1) meritum sublime sepulcris
Excolimus memores, alibi clamantia signa
25 Conspicuas miramur opes. Ubi credo mali plus
Durior impietas retinet, majorem ibi morbus
Poscit opem gravior, vel adhuc ubi cæcior altam
Perfidiæ noctem trahit error, et ægra laborat
In populo titubante fides, ibi lumina prorsus
30 Accendi majora decet, mundique tenebras
Illustrante Deo perimi, mentesque retusis
Attonitas oculis, trepidasque intendere ad ipsos
Divini veri radios, caligine tetra

Solvere, collyrioque medentis (m) inungere Christi.

(d) In Muratorii codice scriptum est: In quibus et vita, et virtus. At vero Dungalus legit ut est in nostro codice, cujus lectionem secutus sum.

(e) In cod. Mur. legitur fuere : quod parum refert. Dungalus citat hunc versum, et alios, qui sequuntur usque ad versum 19.

(g) Emendavi ex nostro codice. In Mur. cod. scriptum est Horum pro numero. At Dungalus quoque legit Horum de numero.

(h) Tanta fuit per orbem S. Felicis fama, ut ex quavis terrarum parte Nolam populi venerabundi Confluerent. Miracula crebra sanctum quotidie commendabant; ipsaque Roma, tot licet sanctorum cœtu sublimis, tota pene suis e sedibus solvebatur, ut gloriosi confessoris sepulcrum inviseret. Hoc sæpe repetit Paulinus, ac potissimum Natali 11.S. Damasus papa sancto hu c se quondam voto obstrinxerat, cujus rei testem epigramma reliquit nostra quoque ad tempora transmissum. Videnda super his Acta SS. tom. I die 14 Januar. MURATORIUS.

(i) In cod. Mur. legitur jacet: in nostro manet: quo modo legit etiam Dungalus.

(j) Nostri codicis lectionem amplexus sum. In cod. Mur. legitur locis. Dungalus legit ut est in nostro codice.

(k) Hunc versum mendose sic legit Dungalus: Sic sua disposuit terris munimenta piorum.

(4) Noster codex habet tacitum. At codicis Mur. lectio mihi magis placet.

(m) Mur. cod. habet medentes. At legendum ess medentis, ut est in nostro codice. Id enim exposcit ipsa quoque metri ratio.

« PoprzedniaDalej »