Orbata quem defleverat, Quem vix putabat redditum Recolligit rector gregem, Gavisa sunt ovilia. Sumpsit gradum quo tempore Regressus est eo die, Quis non superno munere Hoc contigisse prædicet? Tantum nec ante præmium Plebi fuit, cum factus est, Lætata quantum tunc fuit Quando recepit præsulem. Venite, cives, plaudite, Et vota votis addite; Quo facta sunt miracula, Servent eum cœlestia. Christus sereno lumine Circumvolet, quem reddidit, Ut trina crescat gratia, Mercede, vita, gloria. Imum canendo concrepet, Quisquis Deo non invidet; Laus ejus est, qui præsulem De mortis ore retrabit. Zelante fido pectore, Jam vera dici non pudet, Papæ damus Leontio. SECUNDINUS HIBERNUS EPISCOPUS. HYMNUS IN LAUDEM S. PATRICII ADHUC VIVENTIS. EXEUNTE SECULO QUARTO. DREPANIUS FLORUS. NOTITIA. (Ex Biblioth. Patrum Lugd.) Drepanius, natione. Gallus fuit, ut ex ejus epistolis D duinum, 37 Heduorum episcopum, qui, cum undeci、 colligimus: Florus nominatus, ut ex epistola ad Mo * Juxta Baronium, in notis ad Martyrologium Romanum 8 Maii, et Possevinum, in Apparatu sacro, mus fuerit a S. Siagrio martyre, fratre reginæ Gallia qui existimant hunc Drepanium esse illum cujus meminit Sidonius Apollinaris lib. vi, epist. 11. EDIT. vixisse ad annum Christi 650. Scripsisse hymnos ipse testatur ad Wulphinum grammaticum : rum Brunechildis, quæ vixit ætate Gregorii Magni PP. A quaginta paulo plus minus annis posterior, ac proinde ad annum Christi 590; Magnus vero sive Senior Theodosius cui Panegyricum Romæ dixit Latinus Pacatus Drepanius, ad annum Christi 390 et quod excurrit, imperaverit, videtur plane hic noster Drepanius Florus poeta, Latino Pacato Drepanio, ducentis quin Conticuit citharæ quondam vox optima nostræ, Quid præterea scripserit, non possum affirmare. DREPANII FLORI PSALMI ET HYMNI. PSALMUS XXII. Me pater omnipotens clementi jure gubernat, Non mihi dira fames, non ulla nocebit egestas. Adsunt graminei colles et pascua læta, Adsunt et liquidi fontes et flumina larga. Ilis ego nutritus, his semper abunde refectus, Justitia rectos contendam carpere calles, Quos mihi dux mentis secreto lumine pandit, Ipsius ut nomen celebretur laude perenni. Illum ego corde sequens, lethi mortisque tenebras, Intrepido calcabo pede, mala nulla timebo : Meme quippe tux pie rex correptio virgæ, Me baculus, pater alme, tuus firmatque regitque. Tu mihi delicias, tu mensam epulasque parasti, Qui satur invictas adipiscar pectore vires, Adversasque acies pulchro certamine vincam, Ut mihi post validos pugnæ victricis agones. Lætitiæ largo caput aspergatur olivo, Lucifluusque calix pleno me proluat haustu, Servatusque tua cunctis pietate diebus, Sidereum Christi mcrear conscendere templum, Sub quo perpetuis vivam feliciter annis. PSALMUS XXVI. Lux mihi pura Deus, Deus est mihi vivida virtus : Sive ergo castris sedeant, seu prælia tentent, Ponam corde metum, spem tota mente resumam. Unum est quod coeli Dominum intenseque poposci, Quodque ardens nimio voti fervore requiram, Hic me namque feris cum cingerer undique bellis, Persolvam, gaudensque melos et carmina dicam : BO Deus, ætherei censor mitissime regni, Pande salutiferas moestis clamoribus aures, Quosque gemens fundo miseratus respice flexus. Te mea vult facies, te mens, te corda precantur, Conspectum faciemque tuam, Pater alme, requiro. Neve pios oculos, sanctum neu subtrahe vultum, Neu famulum Dominus bello incumbente relinque : Esto mihi clemens potius, fidusque patronus, Nec me contemptum truculentis desere monstris. Ne me quippe feri quondam liquere parentes : At bonus hic Dominus dulci pietate refovit. Pande mihi rectum perplexa per avia callem, Legis et eximiam tribuas fulgere lucernam, Ne ferro accinctos incurram nescius hostes : Sed duce te gradiar inimica per agmina tutus; C Nam me falsiloqui cinxerunt undique testes : Nil tamen insontem mendacia vana nocebunt, Sed mendax proprium portabit lingua reatum. Ast ego confido Domini quod gaudia larga Vitali in patria lætus sine fine videbo. Exspecta Dominum constanti corde benignum ; Semper et adversis conflige viriliter armis, Nam bona perpetui patiens feret inclyta regni. PSALMUS XXVII. Ꭰ Ad te polorum conditor Clamore supplex intimo, Votum precemque dirigo : Aurem benignus commoda. Nam si tuis oraculis Audi precantis anxia, Pater supreine, murmura, Dum templa cœli ad ardua Elata tollo brachia. Ne me scelestis obsecro Et criminosis cœtibus Mixtum trahas ad infima Pœnæ voracis tartara. Qui lingua et ore subdolo Pacem loquuntur proximo: Dirum sed altis contegunt Bellum feri præcordiis. His ergo, judex optime, 1085 Parem repende gratiam; Manus iniquis actibus, Grates polorum principi, Hic dimicantem protegit, Huic ergo prompto spiritu Salva, Creator optime, Hanc cum potenti dextera HYMNUS ANANIÆ, AZARIÆ ET MISAEL, HYMNI. Omne quod æternus per verbum condidit auctor, Hunc gelido fulgens collaudet lumine luna, A Atque nives denso vallantes vellere terras, Te sator immensas tellus fundata per undas, Te quoque sublimi gaudentes vertice montes, Et colles humili spectantes sidera collo, Aeriæque sonent jucundo murmure silvæ, Atque omnis celebret fetus telluris opimæ Tum fontes gelido moderantes caumata potu, Et maria horrendo quatientia littora fluctu, Flumineusque canat lapsus clamore sonoro. Te ceti immanes, et quidquid reptat in undis; B Te volucrum dulcis laudet concentus in agris. Te pecorum mitis grex inclyte personet, et te. Vis etiam resonet rabidarum torva ferarum. Hunc hominum omne genus pollens ratione potenti Innumeris recinat linguis, hunc ipsa resultet Israelitarum nimium plebs cara Tonanti. Vosque sacerdotes, quos nobile germen Aaron Edidit, et sacro Levitæ sanguine creti, Quos proprii templi voluit Deus esse ministros, Perpetuas supero laudes persolvite Regi. Spiritus hunc animæque ciant per sæcla piorum, Et sancti atque humiles pura pietate frequentent. Hunc Anania sacer summo sustollat honore, Azariasque simul reverendo prædicet ore, Et Misael pulchro sanctus collaudet amore, C Qui se de medio fornacis turbine tutos Eruit, et venti rorantis flamine fovit, Ꭰ Cum rapidis cincti canerent hæc carmina flammis, Cum nato immensi statuit qui culmina cœli : HYMNUS AD MICHAELEM ARCHANGELUM. Conderet et stabilem nocte ruente diem. Quas sancto impastus fuderat ore preces. Zacharias roseo sidere vidit equo, Tendentem niveas templa ad cœlestia plantas, Proque Dei affectu plebe rogare pio. Quatuor ex gemino ruerent cum monte quadrige, Disparibus raptæ præcipitanter equis, Dum rufi, atque nigri, nivei, variique jugales Perlustrant cuncti jugera vasta soli; Atque Dei summo referunt exacta ministro, Principis et pendent ad pia jussa sui : Qui spem dejectis spondens, solatia moestis Spiritui vatis sic reboare jubet. Ilierusalem Dominus larga pietate reviset, Atque ille æterno jam sit ut aula Deo. Quam tantus numerus hominumque gregumque [replevit Nullius ut muri cingier orbe queat : Et populum sacrum carpere dente fero, Alme Deus rerum, cœli custodia cujus Te muti pisces, te virosi serpentes, Pro se quisque tremunt: age rerum maxime rector A Orgia Thebanus vel agit nocturna Citharon, C Hæc tibi nempe tui patris indiscreta propago, Multa luce micans, terra nox splendet in omni, Nox claro mage clara die : gens nulla nivali Usque adeo subjecta polo est, quam frigore pigram Sidus et æternæ premit inclementia brumæ, Quæ te Christe neget rutilum : qua flammeus orbem Sol agit, occidui quæ meta secunda diei est, Et qua prima patet redituræ janua lucis; Tu coleris, dum finis erit, dum terra manebit, Vertetur cœlum, vertentur mensibus anni, Semper honos nomenque tuum laudesque canentur. DREPANIUS MODUINO AUGUSTODINENSI EPISCOPO. Exhortatio ad legenda sacra volumina. Unde meam recreas doctor abunde sitim. Aoniumque nemus fistula nulla sonet : Laurus Apollineæ marcescat denique silvæ, Cumque suis baccis alba ligustra cadant; Victrices Christi vigeant per sæcula palmæ, Quas olli exsultans turba canora dedit, Paciferos scindens oleæ de vertice ramos, Atque sacram sternens veste nitente viam, Quæ Dominum portans mansuetæ pullus aselle; Poneret innocuos molliter ille pedes. Si placidi fontis vitalem quærimus undan, En Silo nobis vena salubris adest, Quæ naturales potis est abolere tenebras, Atque diem cæcis reddere luminibus. Si montes collesque juvant, sanctique poetæ, Ecce Sionis apex mœnia sacra feret. In laudes Christi Thabor exsultat, et Hermon, Libanus aeriis plaudit et ipse cedris, Carmelus sacer est Eliæ fulmine pollens, Vertice sublimi fert holocausta Dei, Nomine qui duplici Sina vocitatur et Horeb, Legiferum nobis monstrat et ipse senem, Flammea cornuto vibrantem lumina vultu, Gestantemque sacris jura superna tablis. Job prius heroo sua carmine bella retexit, Divina David personat ipse lyra. Qui loquar insigni tumidum Solomona cothurno, DREPANIUS AMICO. Pro suscepta sui defensione gratiarum actio. O quam suavis odor vestri de pectoris aula, Exilit, o Christi frater amore potens. Mulcentur sensus, mulcentur viscera tota, Oblectatque omnem cœlica vis animum, Non ita vernali vitis sub sidere flagrat, Palmite cum læto gemmeus exit honor; Diversisque armis dimicat unus amor, At sincerus amor, ceu lux æterna coruscat: A Quid? quod crebro etiam mittis pia verba salutis, B C Lumine qui captus, mente serenus, ait, Sic mea nunc redolet proles velut inclyta rura, Munera divino quæ benedicta cluunt; Det tibi cunctipotens cœli de rore salubri, Pinguibus eque arvis munera larga satis : Scilicet egregios æterni fratris acervos, D Exundans oleum, vinaque pulchra nimis, His verbis persolvo libens tibi, care patrone, Perpetuas grates, vota benigna simul. Nam decet, et pulchra prorsus ratione recurrit, Divinis dictis munera diva cani. Sis felix coeptum servans per sæcula amorem, Acceptus celso semper amice Deo. DREPANIUS VULFINO, GRAMMATICO AURELIANENSI. Hortatio ad rescribendum. Annuus excurrit revolutis mensibus orbis. Ut specimen cordis pagina pulchra daret : Ex oleæ pulchro pulcher quoque vertice fructus Haud parva ut pateant indiguere mora. |