Obrazy na stronie
PDF
ePub

judicia Dei, quam sibi ipsi est, quia super mel et favum illa dulciora sunt.

VERS. 12. Etenim servus tuus custodit ea, etc. Ideo inquit, tam dulcia mihi sunt, quia custodio ea : nam non custodienti amara dies Domini. Itaque non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso, quod judicia Dei custodiuntur, multa retributio est, quia gaudetur in eis.

VERS. 13. Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, etc. In delictis autem, qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus, quoniam delicta quis intelligit? Quæ ipsum occultum claudunt, cui suavitas est veritas, cui desiderabiliora et dulciora sunt judicia Dei, et sicut tenebræ oculos, ita delicta mentem nec lucem sinunt videre, nec se. Ab occultis ergo meis, inquit, munda me, Domine, nec seducas abalienis. Neque enim ab alienis capitur, qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo, et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo.

[ocr errors]

adjutor meus tendentis ad te, quoniam Redemptor meus es, ut tenderem ad te, ne quisquam et sapientiæ suæ tribuens, quod ad te convertitur, et viribus, quod ad te pervenit, magis repellatur abs te, qui superbis resistis, quia non est mundatus a delicto maximo, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis ut convertamur, et adjuvas, ut perveniamus ad te.

IN PSALMUM XIX.

Notus est titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi, quæ ventura sunt,

canens:

VERS. 2. Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob, etc. Exaudiat te B Dominus in die qua dixisti : Pater, salavifica me ex hac hora ad te enim pertinet populus, posterius natus, quia major serviet minori.

VERS. 14. Si mei non fuerint dominati, etc, Hujus versiculi sensum manifestiorem facit ex Hebræo translata editio, ubi legitur: A superbis quoque libera servum tuum; si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: superbi enim et alieni maligni spiritus intelliguntur ob immanitatem superbiæ suæ a Deo irremeabiliter alienati, quorum dominatio per peccatum humanum genus opressit. Cum ergo orasset superius dicens: Ab occultis meis munda me, congrue mox subdidit: Simei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: quia si superbi C et alieni illi a Deo spiritus nullam in nobis peccati merito obtinuerint potestatem, tunc vere celeri remissione percepta immaculati erimus. Et quia radix ac fomes totius peccati superbia est, per quam et diabolus corruit, et primus homo mundo mortem induxit, etiam ab hoc delicto maximo emundabimur de potestate dæmonum liberati, quorum princeps est dominator superborum, sicut de illo legitur ipse est rex super omnes filios superbiæ. Si autem legamus, ut in quibusdam codicibus habetur, si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, hic sensus est si mei non fuerint dominata occulta mea et aliena, tunc immaculatus ero. Non enim est tertia origo peccati præter occultum suum, quo cecidit diabolus, et alienum, quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et emundabor, inquit, a delicto maximo, superbiæ scilicet: non enim est majus delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiæ hominis. Et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret, quia hoc est ultimum redeuntibus ad Dominum, quod recedentibus primum fuit.

VERS. 15. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, etc. Meditatio cordis mei, non ad jactantiam placendi hominibus, quia jam nulla snperbia est, sed in conspectu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis.

Domine adjutor meus et Redemptor meus.Domine

D

:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Hi vo- A corem addes ei, cum in cœlo collocabis ad dexteram lubili successione temporalium bonorum trahuntur,

[blocks in formation]

VERS. 3.- Desiderium cordis ejus tribuisti ei,etc. Desideravit manducare Pascha, et ponere cum vellet, atque iterum sumere animam suam, et dedisti ei; pacem meam, inquit, relinquo vobis, et factum est. VERS. 4. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis, etc. Quoniam prius hauserat benedictionem dulcedinis tuæ, fel peccatorum nostrorum non nocuit ei, quem in principio sermonis ejus accedentes ambierunt lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis ejus fieret. VERS. 5. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, etc. Resurrectionem petiit dicens: Pater, clarifi ca Filium tuum et dedisti ei longa tempora sæculi hujus, quæ haberet Ecclesia, et deinceps æternitatem in sæculum sæculi.

--

tuam.

VERS. 7. Quoniam dabis eum in benedictionem, etc. Hæc est benedictio quam dabis ei in sæculum sæculi: lætificabit eum in gaudio cum vultu tuo secundum hominem, quem levavit ad te.

VERS. 8. Quoniam rex sperat in Domino, etc. Quoniam rex non superbit, sed humilis corde sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non conturbabitur, humilians se, et obediens usque ad mortem crucis.

VERS. 9. · Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, etc. Inveniatur, o rex, potestas tua, cum ad judicandum veneris, omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non intellexerunt, clariB tasque, qua regnas ad dexteram Patris, inveniat in die judicii puniendos, qui te oderunt, quia nunc ipsi non invenerunt eam.

C

VERS. 6. Magna est gloria ejus in salutari tuo, etc. Magna est quidem gloria ejus in salute, qua D eum resuscitasti; sed adhuc gloria et magnum de

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VERS. 12.

[ocr errors]

Quoniam declinaverunt in te mala,

etc. Hæc poena retribuetur eis, quoniam mala, quæ sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum retorserunt, cogitaveruntque consilia dicentes: Expedit unum pro omnibus mori. Et : Venite, occidamus eum, et habemus hæreditatem ejus. Quæ idcirco non potuerunt stabilire, nescientes quid dixerint, nec adepti, quod cupierunt.

VERS. 13. Quoniam pones eos dorsum, etc. Quoniam ordinabis eos in his, a quibus postpositis et contemptis averteris, et in his, quæ relinquis, id est cupiditatibus regni terreni, præparabis tibi ad passionem impudentiam eorum.

[blocks in formation]

WALAFRIDI STRABI

FULDENSIS MONACHI

EPITOME COMMENTARIORUM RABANI IN LEVITICUM

PRÆFATIO.

(Colvenerius, Opera Beati Rabani Mauri.)

Sequentis libri, id est Levitici, brevissimam adnotationem ego Strabus, tradente domino Rabano ab bate, viro in multis scientiæ divinæ eloquiis spe. ctabiliter adornato, quantum tenuitas ingenioli mei permittebat, abbreviare curavi, ut quia memoriæ tenacitatem in me non cognosco, saltem ad putatia glossularum recurrens, aliquam eorum quæ mihi tradita sunt partem recognoscam. Sed quia nequaquam hoc a notitia aliorum abscondere a, valde obsecro te, quicunque legeris, si quid in eo secus quam decet dictum inveneris, ut non illi qui hoc de pleno sapientiæ fonte hauriens mihi transfudit, sed meæ inertiæ deputare incipias, qui potui præ inopia sensus facile deviare. Studui namque juxta fidem catholicam, quantum mihi fidei auctor concedere dignatus est, quæ mihi in me seminata sunt ad alimentum animæ meæ recondere. Erat autem in hujus libri expositione ductor Hesychius, Hierosolymorum presbyter, fidei integer, et veritate suffultus cum cæteris sanctis doctoribus. Lege feliciter.

CAPUT PRIMUM.

VAIEKRA, id est Leviticus, quasi oblatorius sacerdotalis liber. Hunc librum superiori adhærere manifesta ratio probat, quia in eo illud tabernaculum construebatur, de quo ista quæ in libro [Exodi] servanda jubentur, præciperentur. Quod tabernaculum Ecclesiam vel sanctam Scripturam signat, de quibus nobis omnis sanæ doctrinæ plenitudo ministratur. Porro quod dicitur Dominum vocasse Mysen de tabernaculo testimonii, signat quod Dominus doctores Ecclesiæ in Scriptura sancta Ecclesiæ disciplinis ad fidelium instruit salutem, qui loquuntur filiis Israel, id est fidelibus consilium salutis imponunt « homo qui obtulerit hostiam. » Hominem dicit ut ille qui digne Deo vota cupit offerre, ratione insita sibi bene utatur, ne jumentis insipientibus assimiletur. Hostia dicitur inde quod ad ostium tabernaculi ducebatur, et ibi Domino offerebatur. « De pecoribus, id est operibus actualis vitæ quæ secundum carnem fiunt ; in sequentibus enim de vita contemplativa facit mentionem, ubi de volucribus tractat. De bobus et ovibus. » In bobus opera bona quæ fratribus impenduntur, in ovibus opera

a Deest aliquid.

A simplicitatis quibus ab omni læsione cessatur accipimus. Unde Dominus dicit : « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ (Matth. x). » Ac si dicat, « prudentes, ut opera misericordiæ fratribus impartiatis; « simplices, ne quem voluntarie lædatis. « Offerens victimas. Victima dicitur, qui vinciebatur et occidebatur pro victoria, offerebatur, et significat omne opus bonum quod Domino offertur. « Si holocaustum ejus fuerit oblatio. Holocaustum est totum concrematum et ea opera signat quæ ex omni parte Deo digna indicantur. « De armento, id est, de multitudine bonorum operum. « Masculum immaculatum,» id est illud opus in quo nihil sit fragile et feminea mollitia tepens. Anniculus, id est perfectum et probatum tale sacrificium, Bad ostium tabernaculi, » est applicandum, id est ad doctrinam et exempla sanctorum Patrum, apostolorum videlicet et cæterorum. « Ponit manum suam super caput hostiæ, » qui initio bonæ voluntatis studiis bonorum operum insistere non tardat,sicque proficiat ad remissionem peccatorum. « Immolabit que vitulum coram Domino. » Vitulus, quia jucundus est, docet opus Domini lætitia spirituali agendum. « Filii Aaron, » qui offerunt, Christiani sint et fideles, quos Petrus apostolus genus electum, regale sacerdotium vocat (I Petr. 1). Sicut enim Christus est et pontifex et hostia, ita Christiani et per se et in se hostias spirituales offerre debent. Sanguinem offerunt, id est animam suam, quia in Genesi sanguis anima carnis vocatur. Funditur circa altare. In memoria incarnationis Christi omne opus bonum perficitur. Unde Dominus dicit: » Hoc quotiescunque feceritis, in meam commemorationem facite. » De quo altari superius dicitur: « Altare de terra facietis mihi. » — « Quod est ad ostium tabernaculi, » quia in ingressu fidei statim de fide incarnationis Christi imbuimur. Detrahitur pellis, dum divitiarum et facultatum superfluitas imminuitur ut eo liberius hostia boni operis immoletur. Quas divitias in Job pellis nomen ostendit dum dicitur, « pellem pro pelle (Job 11), » etc. Artus in frusta conciduntur, dum singuli sensus in corpore ad servitutem Domini præparantur.

C

Strues lignorum componitur, dum Petri et Patrum exempla ad imitationem assumuntur. Ignis subjicitur, dum Spiritus sancti gratia bonum opus consecratur. Caput est principalitas mentis, in jecore

omne desiderium accipitur. Dicunt enim philosophi A neres effundi solent, dum omnis tumor superbiæ et

jecur caloris ad digerendos cibos et desiderii esse

a

radicem. « Intestinis et pedibus lotis. » Intestina fimo
sordent, in quo sordidæ cogitationes monstrantur.
Pedes, qui sæpe immunditias tangunt, ea opera si-
gnant quæ nequaquam a carnalibus negotiis sepa-
rari possunt. Sunt tamen et hæc et illa aqua com-
punctionis emundanda, et ita sacrificio Domino co-
aptanda. Hujusmodi hostiam dum quilibet offert sa-
cerdos est Domini, quia Dominus de manu ejus
suscipit odorem suavitatis, dum talibus sacrificiis
delectatur. « Quod si de pecoribus oblatio est, » etc.
In bobus fortia opera; in ovibus simplicitatem vi-
tæ; in capris pœnitentiam peccatorum accipimus.
De holocausto et anniculo absque macula supra
diximus ad latus altaris quod respicit ad aquilonem B
præcipitur immolari, ut in commemorationem Chri-
sti omnia fiant, sicut omnes postulationes per Domi-
num nostrum Jesum Christum nos implorare confi-
dimus, post petitionem addentes, Per Dominum no-
strum Jesum Christum, etc. Plaga aquilonalis, quasi
sole longinquo obscura, hoc designat quod quidquid
homo in hac vita laborat, nescit quanto apud Deum
pretio æstimetur, nisit quod spei firmitas sperare do.
cet. Nam hinc scriptum est : « Sunt justi quorum
opera in manu Dei sunt, sed nescit homo utrum
amore dignus sit an odio (Sap. II, Eccli. 1x). » Ali-
ter, aquilo gentes significat quæ in frigiditate incre-
dulitatis torpuerunt. In omni autem opere illius pro-
pitiationis nos memores esse convenit, quia Christus
gentilitati consuluit, liberans eam a Domino diaboli
qui se in lateribus aquilonis sedere gloriabatur. De
sanguine et de altari dictum est. Dividuntur mem-
bra, dum discretio recta in omnibus virtutibus cu-
stoditur. De capite et cæteris quæ offerenda sunt et
de lignis, et igni, et sacerdote supra jam dictum
est, « Si autem de avibus holocausti oblatio fue-
rit, » etc. Hactenus de activæ laboribus disputavit,
nunc de contemplativæ vitæ puritate subjungit. Tur-
tur, qui mortuo socio alii non jungitur, castitatem
designat; columba autem, quæ arbori insidens et
aquam inspiciens, accipitris prævidet adventum,
simplicitatem et cautelam sanctæ enim animæ in
arbore, id est in celsitudine virtutum requiescentes
in aqua, id est meditatione divinæ legis, antiqui
hostis norunt insidias præcavere. Retorquetur caput
ad collum, ut Christus, licet divinitate præmineat, D
nullius fidelis æstimatione ab unitate Ecclesiæ, quæ
est corpus ejus, separetur. Aliter, dum in te cœlestibus
appropinquas, curam carnis, unde firmius consi-
stere possis, penitus non omittas. Quamvis enim
Apostolus dicat: « Carnis curam non feceritis in de-
sideriis tantum (Rom. XIII), » alias dicitur: « Quis
unquam carnem suam odio habuit (Ephes. v)? »
« Rupto vulneris loco decurrit sanguis super crepidi-
nem, vel « basim altaris, » ut alia editio dicit, dum
patefacta bona intentione, vita omnis juxta evangeli-
cam doctrinam consecratur. Vesicula, quæ semper
tumida videtur, et pennæ, lenitatis radices, proji-
ciuntur propter altare ad orientalem plagam ubi ci-

lenitatis vanitas propter Christum in memoria originis nostræ, ubi corruptionem intelligimus nostram, comprimitur, ut sine malitiæ admixtione ablatio puritatis contemplativæ perficiatur, ne plus sapiamus quam oportet (Rom. XII), et ne quid indignum his adjungere tentemus. Ascella est pars in qua alæ junguntur corpori. Ascella frangi non ferro dividi jubentur, ut in ipsa Dei contemplatione nihil ferro doli et schismatis impetatur, aut investigetur, sed manu, id est simplicitate intelligentiæ quam Dominus concesserit observandum, et in servitio Domini offerendum suscipiatur. Cætera quæ de his subjunguntur in superioribus dicta sunt.

CAPUT II.

« Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino. » Et animam pro toto homine ponit, sicut Jacob descendisse in Ægyptum cum animabus septuaginta loquitur, etc. Ideo animam dicit, quia de spiritualibus est locuturus. Spiritualis enim intelligentia animi non corporis capacitate percipitur. Sacrificium est quod in pane et in fructu terræ Domino offerebatur. Simila enim omni genere panum nobilior, panis autem omni cibo validior, sapientiam divinam signat, quæ alias auro, quod omnibus metallis est pretiosius, comparatur quam Isaias inter Spiritus sancti dona primam nominavit, et Dominus in numero beatitudinis, inferioribus enumeratis, in loco posuit perfectionis dicens : « Beati paciC fici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. v). » Major enim sapientia non est quam meritis virtutum Dei effici filium. Oleum charitatem et misericordiam sonat, sine quibus sapientia perit, hoc ipsum ubique in sequentibus signat. Thus orationem assiduam indicat. « Si quis enim, ait Jacobus apostolus, indiget sapientia, postulet a Deo et dabitur (Jacob. 1), » etc. Hæc ad filios Aaron offerri jubentur, ut cuicunque Deus scientiam intelligendi præstiterit, cum magistris spiritualibus conferat, ne forte insidias diaboli orans incidat. Nam et Paulus cum per revelationem Dei didicerit Evangelium, descendit tamen, ut ipse testatur, ad apostolos et contulit cum illis, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset (Galat. ). « Quorum unus, » et cætera. Unus pro unitate fidei accipitur, et Paulus dicit : « Unus Dominus et una fides (Ephes. IV), » etc. Idem et alibi: Rogo, inquit, vos ut idem sapiatis et unum omnes dicatis (Phil. II). Pugillus plenus immolatur ut quisque quantum capere potest scrutari conetur, ne plus tentet quam potest continere. Pars similæ et olei immolatur, totum autem thus, quia sapientia et charitatis et misericordiæ nequaquam in hac vita perfectio in sanctis aliquibus impletur. Paulus enim dicit : « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » Et de charitate : « Major autem charitas est his, » quia videlicet in hac vita cum spe et fide perfici non potest, sed permanet in futuro perficienda. Et de misericordia dicit ultra vires velle. Ideo hic

non perficitur, quia quod facere non possumus, velle A his peractis mors eam momentanea suscepit ut hudebemus. Thus autem totum incenditur, quia sine intermissione orandum est, ut videlicet omnia quæcunque facimus, in nomine Domini faciamus. Ponitur [memoriale] super altare, ob memoriam Dominicæ incarnationis, ut supra dictum est. Reliquum sacerdotibus datur. Huic concordat quod fragmenta quæ turbis superfuerant, apostoli collegerunt, ut quæ minores intelligere non valent, majoribus sumenda reservent.

« Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano, de simila, panes scilicet absque fermento conspersos oleo. » Clibanus uterus est Virginis, ubi panis qui de cœlo descendit sancti Spiritus operatione nobis præparatus est ad salutem. Dum de his tractes, de simila panes, id est doctrinæ evangelicæ firmita-B tem adhibe, absque fermento, id est, sine erroris amaritudine. Unde Dominus dicit : « Attendite vobis a fermento Pharisæorum (Matth. XVI), » id est malitiosa eorum doctrina. Ipsi panes sint conspersi oleo, hoc est ipsa inquisitio et sapientiæ investigatio misericordia et charitate condiatur; lagana azyma oleo lita est panis, lata et tenuis, quæ quantum a panis distat firmitate, tantum lex et prophetarum narratio infirmior est Evangelii claritate et apostolorum scientia, quæ tamen oleo lita est, quia in præceptis legis charitatis observantia, et misericordiæ effectus mundatur, et prophetæ de ventura misericordia advenientis Christi et charitate præsagabant. Oblatio de sartagine de simila conspersa oleo fieri jubetur. Sartago, quæ media est inter ignem et ci-C bos, firmissimo robore contra ignem tuta, et quædam mollia indurat, quædam vero dura emollit, crucem Christi significat, quæ mediatrix erat, quia cibum sustinebat, et per eam calor passionis incendebatur. Nisi vero panis in illa coelestis torreretur, ejus mysterium corporis nullatenus ad salutem humani generis panderetur. Tota enim dispensatio incarnationis ejus ad crucis spectabat consummationem. Unde illi omnis creatura nostra [subjicitur] propter virtutem crucis. Nam Apostolus : « Factus est, inquit, obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis propter quod et Deus illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum (Phil. 11), » et cætera. Cujus crucis virtus quædam corda dura in lenitate mansuetudinis edomavit, quædam vero mollia et infirma virtute stabilitatis erexit, ut utraque Christi corpori sociaret. Inde si quid tractandum sit, simila sapientiæ et cum vera charitate inquiratur. De fermento jam diximus. Dividitur minutatim, cum singulæ passionis ejus species digna recensentur, Hoc est, quid valeat proditio, flagellatio, spinarum impo. sitio, colaphorum irrisio, et cætera hujusmodi. Sacrificium de craticula, de morte Christi est disputatio digna; sicut enim subter sartaginem validus ignis accenditur ut cibus excoquatur, sub craticula autem consumptionis carbones subjiciuntur : ita etiam vis passionis cruce Christi carnem assavit, et

D

jus mortalis vitæ eam exueret qualitate. Unde cum fuerit disputandum, simila oleo conspergatur, manibus sacerdotis tradatur, memoriale incendatur, quod superest sacerdotibus relinquatur; de quibus omnibus supra jam diximus. « Omnis oblatio quæ offertur Domino absque fermento fiet, id est, omne opus servitutis Dei malitia alienæ careat doctrinæ. Nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Mel dicitur philosophicæ dulcedo sonoritatis, qua instabiles ad sensus pravos illiciunt. Primitiæ eorum et munera offeruntur tantum, quia elementis litterarum et liberalium artium instrumentis, quæ philosophi repererunt, ad utilitatem sanctæ utendum est Ecclesiæ, non tantum eorum theologiæ false in munera Domino replicandæ nec eorum disputationibus de divinis investigandum. Quidquid obtuleris sacrificii sale condies.

a

In

omni opere bono sapientiæ divinæ suavitatem nos adhibere hortatur. Munus primarum frugum de spicis virentibus offertur, dum alicujus inchoatio bonæ operationis et disciplinæ Domini gratia commendatur, dum nec per se ad maturitatem, id est ad perfectionem, pervenerit, igni quoque Spiritus sanctus debet emundari, et confirmari debet et confringi in farris morem, id est, litteræ velamine adaperto, ipsa disciplina statim initio medullitus investigari ad similitudinem perfectæ sapientiæ. Sunt enim quædam quæ omnimodis interiorem, non exteriorem sensum, recipiant. De oleo et thure, et sequentibus jam dictum est.

CAPUT III.

Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, si voluerit, de bobus marem seu feminam immaculatam offeret. » Holocaustum quod totum incendebatur summorum et maximorum opera significat, sicut est virginitas, de qua dicitur: « Qui potest capere capiat (Matth. XIX), » et omnia relinquere perfectionis est, sicut dicitur illi diviti : « Si vis perfectus esse (Ibid.), » etc. Hæc paucorum sunt. Unde et masculus tantum offerri præcipitur; hæc autem pacifica utrique sexui, videlicet firmis et infirmis, ofrenda sunt, quia quidam de bobus, id est fortibus operibus, offertur: quidam de ovibus, id est de simplicitate vitæ, offerunt munus utrumque autem sine macula, videlicet erroris et vitiorum depositione. Manu super caput et introitu tabernaculi et sanguine et altari jam dictum est. Adeps qui operit vitalia, id est cor et ei adhærentia, quia in corde ratio esse dicitur, iram signat aut aliquem appetitum desiderii quod intrinsecus nutritur, quia anima rationabilis, concupiscibilis, irascibilis dicitur. Quando enim irasci contigerit, debet Domino offerri, ut pro Domino fiat ne peccetur in ipsa commotione sic, etc. « Renes, cum adipe quo teguntur ilia, » desiderium coitus signant, qui Domino offeruntur dum non propter luxuriam nuptiæ, sed pro amore sobolis suscipiuntur. « Reticulum jecoris, » quia je

« PoprzedniaDalej »