Obrazy na stronie
PDF
ePub

diti. Et datus est ei gladius magnus. Magna potestas
interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam
in majores, ut in Petrum, sævire ausus est.
VERS. 5. Et ecce equus niger. Videns diabolus
se per apertas persecutiones non profecisse, immit-
tit hæreticos, qui falsis rationibus contendant ut fa-
cilius decipiant.

[ocr errors]

Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum A omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dequi Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.

[blocks in formation]

VERS. 1. Et Vidi. Postquam Agnus quæ de se prædicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per prædicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat,

Stateram. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.

VERS. 6. · Et audivi tanquam. Quia hic in pugna hæreticorum, ubi est majus periculum, prætenditur auxilium. Bilibris. Quasi dicat: O fideles, ne timeatis eos qui antea vos poterant lædere; et vos diaboli, ne lædatis istos, quia non proficietis, quia bilibris tritici, etc. Tritici. Per triticum intelliguntur perfectiores, qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Hordeum sunt minores in eodem genere. Vinum, prælo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se, et alios ad bene operandum inebriantes : oleum sunt non alios inebriantes, sed prius orationibus ungentes. Et vivum et oleum ne læseritis. Id est istos qui sunt refecti vino, id est sanguine meo, et oleo, id est Spiritu sancto uncti. Vinum similiter emitur denario uno.

[ocr errors]

VERS. 8. Ecce equus pallidus. Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas hæreses posse proficere, præmittit falsos fratres : qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem. Nomen illi mors. Quia per eum C mors accessit, vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima. Et infernus. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, et in inferno apponuntur. Super quatuor. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Judæos et gentiles,

et quæ auxilia, vel quas coronas suis præferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hæc sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiæ dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro hæreticorum persecutio occulta. In quarto pallido,, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni D et vide. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.

[blocks in formation]

Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi prædicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.

[blocks in formation]

hæreticos et falsos Christianos.

VERS. 9.

Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint.

Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt existentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quam nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus.

VERS. 10. Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiæ Dei consentiunt in damnatione impiorum.

Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.

VERS. 11. Conservi eorum. Servi dicuntur causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspe

[blocks in formation]

vet, quæ est vertex et caput hominis interioris. VERS. 4. Centum quadraginta. Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit.

quibus lucet reputabuntur rei et peccatores clarita- A onus Christi portet. In vertice, ut rationem consertem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Tanquam saccus. Lux in sacco posita extra non lucet; fideles lucem prædicationis non effundent in isto magnæ tribulationis die.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

CUPUT VII.

VERS. 1. Post hæc, etc. Multiplici Ecclesiæ bello descripto, subjicit tempore hujus belli diabolum nocere paratum, sed a Deo refrenatum, ne sui aliquatenus torpeant vel desperent. Quatuor angelos. Pro quatuor partibus mundi in quibus nocent. Angelos. Diabolus angelus dicitur, id est missus a Deo ad probationem bonorum, et permissus ad deceptionem malorum et a principe diabolo ad subvertionem cunctorum missus. Tenentes. In tempore tribulationis nihil magis est necessarium quam prædicatio, et ideo nititur diabolus detinere eam omni loco. Ventos. Ventus nubes excitat, terram rigans fructiferam facit, faciem ejus hilarem reddit, sic prædicatio mentes hominum. Super mare. Habitantibus in insulis vel diversis vitiis affluentibus.

VERS. 2.

Et vidi alterum. Hic angelus est ille lapis sine manibus præcisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit. Ascendentem. Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per prædicatores

mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et ætate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris. Signum. Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri æqualem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres prætulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat in fronte ne erubescat, sed confiteatur: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x.) In scapulis, ut

:

B

C

Ex omni tribu. Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus.

VERS. 5. Duodecim. Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis quatuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quator multiplicamus, et fiunt quadraginta octo; ut vero ad Trinitatem hæc perfectio referatur, quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quatuor.

[ocr errors]

VERS. 7. Simeon. Tristitiæ sive mororis exauditio, id est de præteritis peccatis dolens et ad virtutis conversationem aspirans. Levi. Id est additus, id est etiam non injuncta sibi faciens. Issachar. Id est merces, id est ad remunerationem tendens, ut: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.

VERS. 8. Zabulon. Id est habitaculum fortitudinis, id est laborem non recusantes, sed aliquando pro necessitate fratrum de Maria ad Martham descendentes. Joseph. Id est augmentum, id est Ecclesiam numero sanctorum locupletantes. Benjamin. Id est filius dexteræ, id est a propitiatione Dei omnia, et nihil a se reputantes.

VERS. 9. - Post hæc. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Israel, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendæ sunt omnes gentes. Stantes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis prælatis. Hoc in præsenti.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

probi dati sunt in reprobum sensum.

in futuro deducet ad omnimodam refectionem. Abs- A boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reterget Deus omnem lacrymam. Omnem dolorem sive pro delictis suis, sive pro adversis, vel exsilio, vel cæteris hujusmodi.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

VERS. 3. - Et alius angelus. Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces. Stetit ante altare, id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Habens. Dicturus ex prædicatione justorum eventuram damnationem impiorum, præmittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos prædicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta. Thuribulum. Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quæ elevantur coram Deo. De orationibus. Dixit de orationibus, et non orationes, quia non omnes orationes repræsentat Patri, sed eas exaudit quæ ad salutem pertinent. De orationibus, quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus. Super aureum altare. Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis. VERS. 4. Fumus. Compunctio procreata orationis studio, igne visionis Dei interius accensa.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

B

Quæ habebant animas, etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.

VERS. 10.-Et tertius angelus, ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judæos et gentiles excæcare non potuit, immisit eis hæreticos, et quosdam subvertit. Fortos. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quæ inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est hæreticorum, cum hæreses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.

[blocks in formation]

VERS. 13. Unius aquila. Aquila omnes prædicatores, qui mente loginqua conspiciunt, et Ecclesiam circumeuntes, prædicendo futura, muniunt : hic Comnes unus, quia ad idem tendunt.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

CAPUT IX.

VERS. 1. Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad præparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam hæreticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores hæretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos hæretici operantur.

VERS. 2. Aperuit puteum abyssi. Hæreses quæ latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et aer. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.

[blocks in formation]

Sicut habent scorpiones. Scorpius blandus facie A cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic hæretici decipiunt per temporalia, quæ debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab hæreticis non sentiunt, tandem perimuntur.

VERS. 4. Præceptum est illis ne læderent, etc. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant.

VERS. 5. Ne occiderent. Cum per dolos nequeunt hæretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque. Alia littera dicit mensibus sex, propter sex ætates quibus hæc vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud sæculi principes accusant.

VERS. 6. Et fugiet mors ab eis. Quia cura gregis eos astringit labori.

VERS. 7. Similutidines locustarum, etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Similes equis. Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Tanquam corona. Id est victoriæ de præcipitatis et subversis acquisitæ, non per veram sapientiam.

VERS. 8.-Et habebant capillos. Id est mores lascivos et effeminatos, qui eis adhærent, et ab eis ad deceptionem aliorum dependent. Vel capilli sunt homines minores, quos adherentes sibi decipiunt. Dentes leonum. Laniatum habent et fetorem.

[blocks in formation]

VERS. 13. Ex quatuor cornibus. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quæ de Christo prædicantur, quæ sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio circa quæ alia sunt. Altaris aurei. Altare Christus, cornua altaris sunt prædicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quæ docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam. Præcones præteriti temporis præmonent illos qui erunt tempore Antichristi.

[ocr errors]

VERS. 14. Solve quatuor. Pro quatuor partibus mundi, vel quia quatuor de Christo prædicata imD pugnant. Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Euphrates fluvius circumiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus, cum in ipsis esset, occulte operabatur. Dicens autem solve, hos jubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus, per eos sibi traditos apertius operetur. Vel quatuor angeli sunt omnes immundi spiritus in quatuor partibus mundi regnantes, qui fuerunt refrenati in passione Christi.

C

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

VERS. 16. Vicies millies. Sancti decem præceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. Et audivi, etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia audivi, id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.

VERS. 17. Et ita vidi. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur æterna pœna, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas, id est æternam pœnam, quæ nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia hæretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antichristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam pœnis cogent confiteri. Procedebat ignis. Causa æternæ pœnæ. Vel ignis, id est cupiditas; fumus, id est superbia ; sulphur, id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur. Cæci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.

VERS. 18. · Occisa est tertia pars. Id est, omnes reprobi de Ecclesia, et similiter omnes Judæi vel pagani, qui nunquam fuerunt baptizati, nec ab Ecclesia separati.

[blocks in formation]

VERS. 2. Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim prædicando, partim quæ de se B dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est posuit majores et firmiores prædicatores super majores peccatores, minores super minores.

VERS. 3. Quemadmodum cum leo rugit. Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.

VERS. 4. Scripturus eram. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent prædicare ex præcedentium imitatione. Signa quæ locuta: inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem. VERS. 5. Levavit manum suam ad cælum. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam prædicatio erit ablata; ne fideles desperent audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suæ salutis prædicationem subtrahi.

[ocr errors]

VERS.. 6. Juravit, etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat : Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus (I Cor. xv.) Et ea quæ in illo. Cum dicis Creavit ea quæ in eo sunt, hæresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a dæmone ut bufonem.

Tempus amplius non erit. Id est nulla varietas, sed æterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libentur.

VERS. 7.— Consummabitur mysterium. Tempore

Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius prædicatio, quamvis prædicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium prædicandi ; alii autem idem prædicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus prædicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende prædicationem merito subtrahi. Mysterium Dei. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor 1).

[blocks in formation]

VERS. 9. Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quæ erit tempore Antichristi, et inde etiam prædicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quæ vidit interim prædicare, quasi dicatur aperte sibi : Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et prædica, nec quia sunt aspera, devita : nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem præsentis Ecclesiæ hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat,intelligere monetur, ut per admonitionem alii prædicaturi informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quæ est mollis et fragilis.

VERS. 10. Et abii. Hoc dicit, quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert.

Ad angelum. Id est ad Scripturam a Deo completam, a fidelibus intimatam.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

VERS. 1. Metire. Id est ita secundum uniuscujusque capacitatem prædica, ut constituas EccleC siam et in ea altare, etc.

[ocr errors][merged small][merged small]

VERS. 3. Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare.

Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille. D Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et di

midium, sicut et Christus non complevit dimidium

annum prædicationis suæ supra triennium.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »