Obrazy na stronie
PDF
ePub

VERS. 19.

·Scriptum est enim. Ideo non misit A quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia

me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reci-
peret in prædicatione evangelica, sed perderet et re-
probaret de collegio prædicatorum suorum et sic
factum est.
VERS. 21. Placuit Deo per stultitiam prædica-
tionis salvos facere credentes. Id est crucis fide æter-
nitatem provenire mortalibus: ut ibi salus re-
periretur, ubi stultitia creditur.

[ocr errors]

VERS. 26. Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis. VERS. 27. Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanael doctus, in apostolum non est electus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

scrutari te facit; quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.

VERS. 12. Sed Spiritum qui ex Deo est. Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qni dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa Banima vel ipsius animæ potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. Ut sciamus. Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: Qui habet, dabitur ei. Plene habere est scire unde habeat. Qui ergo non habet, id est, qui nescit unde habeat, et quod habet, auferetur ab eo (Luc. vin).

[blocks in formation]

VERS. 14. Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritua

VERS. 2. — Non enim judicavi. Quiminus capaci liter, id est, a spirituali homine, personaliter le

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

gitur examinatur. Vel ita: Animalis. non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est, quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.

VERS. 15. Spiritualis autem homo. Est vel vita vel scientia spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat. Omnia. Non quidem universa quæ continet divina scientia, sed quæ ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda.

[blocks in formation]

det illum. Et nescitis hoc.

quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle A sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperet perficere. VERS. 8. Unum sunt. Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.

[blocks in formation]

VERS. 12. Si quis autem. In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit : quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. Ligna, fenum, stipulam. Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est.

(AUG., in psal. xxx.) Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissim a, quæ ignis facile

consumat.

VERS. 13. Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque. Dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur Tribulationem carnis habebunt hujusmodi, Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt. VERS. 14. Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.

[blocks in formation]

B

C

D

Templum. (Aug.) In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei.

(AUG.) Talis congregatio ædificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique præsens est, et ubique totus præsens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis ætate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit.

(ID.) Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse.

Sapientia enim hujus mundi, etc. (AMBR.) Abusive ponitur sapientia pro astutia.

[ocr errors]

VERS. 21. Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi ; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In homnibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint,sed tantum ministri.

VERS. 22. Omnia enim. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus.

Sive vita, etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.

VERS. 23. Vos autem Christi. Ut sicut hæc nobis, ita nos Christo subjiciamur. Christus autem Dei. Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis ?

[blocks in formation]

mandun, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in A præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judi

cet.

VERS. 3. Meipsum. Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quæ lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis ? Ab humano. Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano. Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium pate- B bunt.

[blocks in formation]

VERS. 5. Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.

VERS. 6. Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne, etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam D gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro.

Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant ; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

VERS. 8. Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia

est, ac si dicereret : Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis.

Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

VERS. 9.-Puto enim. Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis, quia per mala quæ patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, de quibus non curetur, tanquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus.

Et angelis. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

VERS. 15. Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus (Matth. XXIII); non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.

[blocks in formation]

VERS. 20. In virtute. Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se præpararent ad recipiendum eum. Absit autem, ut pii filii dicerent : Si in virga venturus es, noli venire. Melius enim est erudiri in virga patris, quam perire in blandimento prædonis.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VERS. 2. Inflati estis. Vento superbiæ, quæ pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et cætera.

VERS. 4. In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione

(quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabi- A dis peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidetur) tradatis hujusmodi Satanæ. libus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant.

VERS. 5. — Tradere, etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque pœnitentiam profitens, a malo desisteret.

Ut spiritus salvus sit. Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanæ tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in præsens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliæ non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non præbuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii.

VERS. 6. Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.

[blocks in formation]

B

C

VERS. 11. Nunc autem. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus : quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judi- D ciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur, ostendit satis non temere et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

VERS. 2. Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.

VERS. 4. Sæcularia igitur judicia. Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis judicare, determinat, qui ad hujusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet, contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Majores enim spiritualibus intendere debent.

(AUG., lib. de opere Monac. c. 20.) Sapientes igitur qui in locis consistebant fideles, etc., usque ad vel interveniendo præcidendis.

VERS. 5. Ad verecundiam. Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bouis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant. VERS. 8. Fratribus. Quos juvare deberetis, et sic regnum perditis, et pejus, quia scientes. VERS. 9. An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi : Me sequendo, hoc scire deberetis ; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.

VERS. 11.-Sed sanctificati estis.Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ. VERS. 12. Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi : Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam. VERS. 13. Esca ventri. Propter hæc non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per hæc nota necessaria naturæ, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel prætermitti. VERS. 15.

-

Corpora. Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. Membra sunt, etc. Sicut membra omnia quæ una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. Christi. Quia corpus accepit, et corporum caput est.

VERS. 16.- Unum corpus. Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur.

[blocks in formation]

scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cujus est imago. VERS. 18. Fugite fornicationem. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.

VERS. 19. - Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trini

tatis, sancta Ecclesia est.

VERS. 20. Et portate Deum. Portate Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. In corpore. Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.

[ocr errors]

CAPUT VII.

VERS. 1. De quibus. Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis, unde illi quæsierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum præceptum.

VERS. 6. Hoc autem, etc. Dicet aliquis Si hoc secundum veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptiæ; cui enim venia nisi peccato conceditur? Plane quod infirmitati concessit Apostolus secundum veniam concubitum attendit conjugatorum ubi est incontinentiæ malum. Incontinentiæ malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum. Non enim quia incontinentiæ ibi malum est, ideo connubium quod est præter intentionem generationis, non est bonum; imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed illud malum fit veniale propter bonum nuptiale. Hoc bonum nuptiarum non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiæ. Concubitus in necessarius causa generationis inculpabilis, et solus ipse nuptialis est. Ille vero qui ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur.

VERS. 7. Unusquisque, etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est.

VERS. 9. Uri, est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius, quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.

VERS. 11. Quod si discesserit. Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum.

(AMBR.) Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non om

A nino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum.

B

C

B

Et vir uxorem. Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mochari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.

VERS. 12. Nam cæteris. Ubi uterque fidelis hoc præceptum Domini dedit Apostolus. Nam cæteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiæ contigit, cum Evangelium prædicari cœpit), ego dico, etc. Si quis frater, etc. Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut

qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan pos

sit fieri fidelis.

VERS. 14. Sanctificatus est. Quia hoc sæpe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. Alioquin. Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi ; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.

VERS. 15. Non enim. Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. In pace. Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.

VERS. 16. Unde enim. Hortatus est supra per ea quæ evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Hæc autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.

---

VERS. 17. Divisit Dominus. Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.

VERS. 18. - Circumcisus aliquis. Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est. VERS. 20. - Unusquisque in ea. Hoc ad eas conditiones vel vitæ consuetudines respicit, quæ nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.

VERS. 21. Servus, etc. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de conditione officii. Magis utere. Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc sæculo, tanto magis exaltabitur in futuro. VERS. 22. Libertus. Quia ereptus a peccatis, quæ servos faciunt. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se præponat.

« PoprzedniaDalej »