Obrazy na stronie
PDF
ePub

sanctorum in resurrectione Domini prostratus in A terram adorare legitur; unde mos corpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.

[ocr errors]

VERS. 6. Recordamini. Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quæ eum sequebantur, Dominus resurrecturum se prædixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima

sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis (quæ tantum in carne erat) tenebris duplæ nostræ mortis quæ in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset. ·

VERS. 8. Et recordata sunt. Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum quæ de sua dispensatione præfatus erat, sic nos inter Dominicæ passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.

[blocks in formation]

VERS. 11. Et non crediderunt. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nosra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quæ dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?

VERS. 12. Petrus autem surgens. Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus introeunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet : post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.

[ocr errors]

B

C

VERS. 13. Nomine Emmaus. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palæstinæ, quæ post expugnationem Judæ sub Marco Aurelio Antonis prin- D cipe restaurata, cum statu mutavit et nomen.

[ocr errors]

VERS. 15,16. Dum fabularentur. Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem resurrectionis eorum mentibus incendat, et quod se promiserat facturum, impleat : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XXVIII). Appropinquans, etc. Oculi, etc. Apparuit quidem in specie propria, sed speciem quam recognoscerent, non ostendit. Sicut et ipsi et intus amabant, et tamen dubitabant, sic ipse foris et præsens adest, et quis sit, non ostendit. De se ergo loquentibus præsentiam exhibet, sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert.

VERS. 18,19,20.-Peregrinus es, etc. Quibus, etc. Peregrinum putant, quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis, a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis jam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat. Vir propheta, etc. Et quomodo tradiderunt, etc. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel

quia nondum perfecte credunt, vél si credunt timent tradi in manus Judæorum, nescientes cum quo loquuntur.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

VERS. 22. Terruerunt nos, etc. Merito dicuntur terruisse eos quibus de non invento corpore plus mostitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt. VERS. 24. Abierunt quidam, etc. Cum supra dixerit Petrum cucurrisse ad monumentum, et modo dicat Cleophas: Quidam ex nostris abierunt ad monumentum, etc. Intelligendum est, quod duo simul ierunt. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia primitus illi nuntiavit Maria.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. x). A cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus

Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci.

Ardens. (GREG.) Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus et accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot præceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflam

[blocks in formation]

est. Primo ad fidem resurrectionis astruendam : deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat: tertio, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, propositis ejusdem mortis insinuat indiciis. Sed postremo, ut in judicio quam juste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victoriæ suæ circumferat triumphum.

VERS. 41. — Habetis hic aliquid. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus,

tate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens : illa indigentia, iste potentia.

quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et B non spiritum esse manifestaret, manducavit potesa Simone Petro cui apparuerat, hæc loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judæorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.

[blocks in formation]
[ocr errors]

VERS. 37,38. Spiritum videre. Et dixit eis. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus.

Quid turbati estis. (AMBR.) Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit.

Cogitationes, etc. Falsæ non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.

VERS. 39. Palpate et videte. Multis documentis persuadet resurrectionem præbendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suæ vel nostræ resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiæ, et palpabile per veritatem naturæ. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ, ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ, ut invitet ad præmium.

VERS. 40. · Ostendit eis manus, etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas

C

VERS. 42. Piscis assi. Piscis assus, ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. Favus mellis in cera, id est Divinitas in humanitate. In hujus mellis comestione signatur, quia illos in corpore suo ad æternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internæ dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur, illic vera dulcedine satiabuntur.

[blocks in formation]

VERS. 46. Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaD turi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenti, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.

VERS. 49. Vos autem sedete. Postquam discipulos de virtute prædicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit, dicens Vos autem sedete. Ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti prædicare ante tempus præsumant. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut

cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi A nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione a seipso foras exeat, alios instruendo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

pacis, passionis et resurrectionis solemnia, Domino duce petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis ejus sacramentis imbuamur, et domus obedientiæ esse curemus.

Laudantes et benedicentes. Lucas qui sacerdotium Christi cæteris amplius exponendum suscepit, ideo Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariæ cœpit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolis ibi ministros, scilicet, novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.

[blocks in formation]

Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asia de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et C solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, qua gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historia, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, sci-D licet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelista, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero

Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

- Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit : Quotquot autem receperunt.

[ocr errors]

VERS. 12. Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur : Qui non ex sanguinibus.

VERS. 14. Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum : si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus, meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per

eum suos.

VERS. 15. Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior

me erat.

[ocr errors]

VERS. 16. Et de plenitudine. Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus nos plenam gratia et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus.Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. (AUG.) Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.

[blocks in formation]
[ocr errors]

VERS. 18. Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII), id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea (Ibid.). Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter B carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur.

[ocr errors]

Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum (Exod. xxxm), sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. x). Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

VERS. 19. Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu qui es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur: Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de D prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gra

tiam.

VERS. 20.

Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt. VERS. 21. Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostend

humilitatem; quasi dicat: Servite humili antequam A in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato - excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte

potentiæ judex.

[ocr errors]

VERS. 23. · Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei, Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.

VERS. 24. Ex Pharisæis. Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.

VERS. 25. Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisao non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum?sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.

VERS. 26. Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciæ quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et prædicando præcursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.

[blocks in formation]

-

VERS. 28. Hæc in Bethania. Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eadem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem,

B

liberat.

VERS. 29. Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.

[blocks in formation]

VERS. 31. Ut manifestetur. Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quæ est impletio totius justitiæ; sicut enim opus est Christum C nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans. Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quæ est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi præparet viam baptismo Christi.

VERS. 32. - Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, Did est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descenderet ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »