Obrazy na stronie
PDF
ePub

(BEDA.) Mattheus et Lucas memorant Dominum A maria. Tempore vero Juliani, etc., usque ad expudiscipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.

VERS. 9.- Calceatos sandaliis. (ID.) Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec Evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur.

Ne induerentur duabus tunicis. (ID.) Quod est ut simpliciter ambulent, non dupliciter.

VERS. 11. Excutite pulverem de pedibus. (ID) Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium B spreverunt.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

C

gato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit.

VERS. 30. Et convenientes. (HIER.) Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt.

Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.

--

VERS. 31. Venite seorsum. (BEDA.) Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab.

Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor : sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis.

Erant enim, etc. (HIER.) In arca Noe animalia quæ intus erant, foras mittebantur et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.

VERS. 32. Abierunt in deserto (BEDA.) Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos quantum devotione credentium delectetur insinuat.

VERS. 33. Et pedestres. Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenæ pervenire potuerunt.

VERS. 34. Et misertus est. (BEDA.) Quomodo misertus sit, Matthæus plenius exponit hoc modo: Et misertus est eis, et curavit languores eorum. Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et lanD guidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernæ largitatis animare; quæ sequentia eum fecisse declarant.

VERS. 35. Et cum jam hora. Die declinata Salvator turbas reficit, quia vel fine sæculi propinquante, vel cum sol justitiæ pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediæ sumus liberati fame.

(BEDA.) Christum deserta gentium petentem multæ fidelium catervæ relictis moenibus priscæ conversationis, neglectoque variorum dogmatum præsidio, sequuntur, et cum primum notus in Judæa Deus, tunc exaltatus est super cælos et super omnem terram gloria ejus. VERS. 37.

Date illis. Provocat apostolos ad fra

7

ctionem panis, ut illis se non habere testantibus, A bis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favomagnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus, præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha cruxifixum Dominum.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus.

Ad Bethsaidam. (BEDA.) Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civiB tate sic vocatur.

Ideo alii quinquageni, alii centeni quia requiesci- C tur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in

mente.

-

VERS. 41. Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat.

Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.

VERS. 43. — Et sustulerunt, etc. (BEDA.) Secretiora mysteria quæ rudes capere nequeunt perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophi-D nis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit.

[blocks in formation]

VERS. 46. Abiit in montem. (ID.) Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest quin advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.

VERS. 47. Et ipse solus, etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: Ut quid, Domine, recessisti longe (Psal. x) ? etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium. VERS. 48. Et circa quartam. (BEDA.) Stationes et vigiliæ militares, horarum spatio dividuntur : patet ergo eos, eíc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare dicitur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

VERS. 50. Nolite timere. Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem præsentiæ suæ virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus : quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.

[blocks in formation]

magnitudine signorun: etiam vultu plurimis notus A idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei

erat.

VERS. 56.- Fimbriam vestimenti.(BEDA.)Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno coelorum vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.

[ocr errors]

CAPUT VII.

VERS. 1. Et conveniunt. (ID.) Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur : Quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth.x1). Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisæi vero et Scribæ, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum B audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quæstionum pugnas concurrunt.

VERS. 2. Communibus manibus. (HIERON.) Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisæorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. Non lotis. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiæ inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiæ livore intus sunt polluti.

[blocks in formation]
[ocr errors]

VERS. 6. Bene prophetavit. (HIERON.) Latratum Pharisæorum reprimit furca rationis, id est, Moysi et Isaiæ increpatione, ut et nos hæreticos verbis Scripturæ vincere possimus.

VERS. 9. Bene irritum. Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi, Vos propter traditionem hominum præcepta Dei contemnitis et negligitis, quare ergo meos discipulos arguitis, qui jussa seniorum parvipendunt, ut custodiant mandata Dei?

VERS. 11.-Vos autem dicitis. (BEDA.) Consulens Dominus imbecillitati, vel ætatum vel penuria parentum, præcepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini præponatur. Tibi profuerit. (ISID.) In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi ? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.

VERS. 15. Nihil est extra, etc. (BEDA.) Nec

C

D

creatura est, sed dæmoniorum invocatio hoc facit immundun. Unde : Non potestis bibere calicem Domini et calicem dæmoniorum (I Cor. x).

Judæi se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quæ ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt,

VERS.18.Et vos imprudentes. Corripiuntur, quia quæ per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.

VERS.19.Et in secessum. (BEDA.) Hinc calumniantur quidam hæretici, quod Dominus physica ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Græci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit.

(AUG.) Quædam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur

mutamur.

VERS. 21. De corde hominum. (BEDA.) Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Árguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.

[blocks in formation]

VERS. 25. Mulier enim. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier, Matthæus dicit quod clamat post nos (Matth. xv). Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: Non respondit ei verbum, dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt.

(HIER.) Mulier est mater nostra Romana Ecclesia Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit.

(BEDA.) Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.

VERS.27.-Sine prius saturari filios. Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini : sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. Filiorum. (BEDA.) Mira conversio nam Israel quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur.

De illis dicitur : Circumdederunt me canes multi A linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu (Psal. xx1). De nobis: Alias oves habeo, quæ non bruta ad verba sapientiæ proferenda contactu suæ pietatis informat.

sunt ex hoc ovili (Joan. x).

VERS. 28. De micis. Non integros cibos digna sum recipere, reliquiis catellorum contenta sum, ut sic veniam ad panem integrum. (BEDA.) De micis, etc. Mensa, scriptura, unde: Parasti in conspectu meo mensam. (Psal. XXII). Mica puerorum, etc., usque ad ut ad speranda superna quæ a Domino promissa sunt præmia in cœlo, merito se humilitatis erigant.

VERS. 29.-Propter hunc sermonem. (BEDA.) Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a dæmonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.

[ocr errors]

VERS. 31. Tyri. (HIERON.) Tyrus angustia significans Judæam, cui Dominus: Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes (Isai.xvIII). Sidonem.(HIERON.) Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. Decapoleos. (BEDA.) Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: Venit ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos, non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat.

(HIERON.) Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Nosti mandata, hæc fac et vives. (Luc. XVIII).

VERS. 32. Surdum et mutum. (BEDA.) Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiæ dextera salvet.

B

C

(HIERON.) Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cæcatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum. concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, dæmone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. Et deprecabantur. Incarnationem Domini prophetæ D et patriarchæ cupiebant.

VERS. 33. — Et apprehendens eum, etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis sermonibusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: Digitus Dei est hic (Exod. VII). Et: Opera digitorum tuorum sunt cæli (Psal. VII). Tetigit linguam, etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quæ solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. Seorsum. (BEDA.) Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo

[ocr errors]

VERS. 34. Et suscipiens, etc. (HIERON.) Ingemuit. Gemere nos docuit, et in cœlum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis lætitia purgatur, ut dicitur : Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum, etc. Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam (Rom.x), etc. Et statim aperta, etc. Aures apertæ sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minæ nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: Ego vinctus sum sed verbum Dei non est alligatum in me (I Tim. 1). VERS. 36.- Et præcepit illis ne cui dicerent. Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. Quanto autem eis, etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest (Matth. xv): humilitas semper præcedit glo

riam.

Adaperire. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperienda, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: Statim apertæ, etc. VERS. 35. Et loquebatur recte. (BEDA.) Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis prædicando, cujus auditum ut cœlestibus possit auscultare et obsecundare mandatis divina gratia referat. Cujus linguam Dominus tactu sapientiæ, quæ ipse est, ad loquendum instruit. Hic talis dicere potest: Domine, labia mea aperies (Psal. v). etc.

VERS. 36. Quanto autem eis præcipiebat, etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis prædicarent, et hoc præcipiendo pigris voluit. ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius. [ferventius] prædicare debeant, quibus jubet ut prædicarent quando illi qui prohibentur tacere non poterant.

CAPUT VIII.

VERS. 2. Misereor super turbam. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanæ fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinæ potentiæ opus est contra Eutichetis errorem.

Triduo sustinent. Quare triduo sustinerent Matthæus dicit sic (Matth. xv): Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum, etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum. suorum, cum electi quique fide sanctæ Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animæ peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant.

Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per pœnitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit.

(BEDA.) Hoc miraculo designatur, quod viam præsentis sæculi, aliter incolumes transire nequimus, nisi alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus

abstractam pane cœli reficit, atque ad appetitum A dan. Sed non est dubitandum eumdem locum esse supernæ suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.

[blocks in formation]

VERS. 5.

Septem. (BEDA). Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animæ alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea.

(HIER). Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sporta, septem primæ Ecclesiæ. Fragmenta panum mystici intellectus primæ septimanæ sunt. Pisciculi benedicti : libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit.

B

VERS. 6. Super terram. (BEDA). In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur : quia per legem carnis, etc., C usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.

VERS. 7. — Pisciculos. (ID.) Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere.

VERS. 8. Manducaverunt. (ID.) Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad D vitam perveniunt æternam.

Quod superaverat. (ID.) Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes (Matth. xIx); etc.

Septem sportas. Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant. VERS. 10. Et statim. Pro hoc in Matthæo habe

[ocr errors]

mus: Ascendit in naviculam, et venit in fines Mage

sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum.

VERS. 11. Quærentes, etc. Quasi ea quæ viderant, non fuissent signa. Sed quid quærant per hoc determinatur, de cœlo, vel in morem Eliæ ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hæc calumniari qui ea calumniabantur quæ oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de coelo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna cœlitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quæsisse dicit : Quid operaris ? Patres nostri manducaverunt manna in deserto (Joan. vi), etc. VERS. 12. Si dabitur. (AUG.) De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit : et signum non dabitur ei.

(BEDA.) Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit.

VERS. 13. Ascendit navim. (ID.) Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisæorum et sadducæorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini præsentiæ.

[blocks in formation]

VERS. 23. - Et exspuens. (ID.) Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæcimanus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit.

Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »