Obrazy na stronie
PDF
ePub

VERS. 49. osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: Cum his qui ode-、 runt pacem, eram pacificus (Psal. cxix).

Et osculatus est. Suscepit Dominus A cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet.

[blocks in formation]

VERS. 69. Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima resurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit. VERS. 72. Non novi hominem. Quam noxia pravorum colloquia, quæ cogunt Petrum negare Christum, vel hominem se nosse, quem confessus est

VERS. 53. An putas quia, etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi B inter discipulos Dei Filium. sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.

VERS. 55. Existis cum gladiis. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitan-tem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potesta vestra in tenebris. VERS. 57. Ad Caipham. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

VERS. 73. - Qui stabant. Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et præcipue dicebat, quem secuti cæteri similiter arguebant.

VERS. 74. Et continuo gallus cantavit. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu pœnitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratæ jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidquid mutaverat, erexit.

VERS. 75. — Recordatus est. In alio Evangelio dicitur, Respexit Dominus Petrum (Luc. xx11), et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. Et egressus. Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc hæsitare permissus est ut in Ecclesiæ principe remedium pœnitentiæ conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.

--

CAPUT XXVII.

VERS. 1. Mane autem. Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam : qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexereunt. VERS. 4. - Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam : licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.

VERS. 5. Et projectis. Sicut pœnitentia ejus fuit infructuosa, sic et hæc oblatio in templo est exsecrabilis. Et abiens. (HIER.) Nihil profuit Judæ egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non

die etiam hæret eis, amissa gente et loco et libertate: quia datorem libertatis perdere voluerunt.

potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut A derent, et proditorem liberarent, quæ sua petitio hoemendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII): ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.

[blocks in formation]

VERS. 22. Quid igitur faciam de Jesu. Multas quærebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Et cum dicerent crucifigatur, non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait : Quid enim mali fecit? Quo dicto Pilatus absolvit Christum.

VERS. 24. Lavit manus. Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clama verunt Crucifige, crucifige eum !

VERS. 25. Sanguis ejus. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur eis.

VERS. 9. Per Jeremiam. (HIER.) Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. Legi nuper Jeremiæ apocryphum, in quo hæc Bab verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine prætermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt.

A filiis Israel, etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant.

VERS. 11. Tu es rex Judæorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis : quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari (Zac. п): quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus : Et non erant convenientia testimonia eorum (Marc. XXIV). In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, C nisi an sit rex Judæorum arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.

VERS. 16. Qui dicebatur Barabbas. Barabbas in Evangelio secundum Hebræos filius patris vel magister eorum interpretatur. Ipse est Antichristus, quem illi Christo præferunt, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. ví). Pilatus qui os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ terræ, per quem Dominus vasa sua permittit probari : et ad ultimum conterit, quando in extrema damnatione confringet.

VERS. 17. Quem vultis. Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum. Qui dicitur Christus. Idem quod Marcus ait: regem Judæorum, quorum rex Christus vocabatur.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

VERS. 26. Tunc dimisit illis Barabbam. Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judæorum. (ISID.) Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judæi pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi.

Jesum vero flagellatum. Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati pœnis ejus et opprobriis. Judæi ejus mortem ultra non sitirent. Jesum vero. Serviens Romanis legibus, quæ crucifigendos prius jubent flagellari.

[ocr errors]

VERS. 28. Chlamydem coccineam. (HIER.) In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu, ut sacrilegium scriberet Judæorum. In suis vestibus non illuditur, sed in his quæ propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim : quia elementa turbantur, et Creatori testimonium dat creatura.

VERS. 32. Cyrenæum. Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VERS. 42. Et credemus ei. Fraudulenta promissio majus facit surgens de sepulcro, et non creditis si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.

[ocr errors]

VERS. 44.-Idipsum autem et latrones. Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus poenituit, et nunc Judæos arguit. VERS. 45. A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.

VERS. 46. Et circa horam nonam. Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem æternæ felicitatis. Eli, Eli, lamma. Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.

VERS. 47. - Quidam autem. Non omnes, forsitan Romani, Hebræi sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Judæi Christum minorem Elia reputantes, ut ejus auxilium deprecetur.

[ocr errors][merged small]

-

VERS. 51. Et ecce velum templi. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse : transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petræ. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.

VERS. 52. Et monumenta. Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum. Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore. VERS. 53. In sanctam civitatem. Jerusalem quæ sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia.

VERS. 54. Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.

VERS. 55. Mulieres multæ. Matthæus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. JoanC nes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia præsto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbæ propioris. Possumus etiam dicere quod illæ quæ erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire cœperint jam, ut a densitate turbæ eruerent se et cætera quæ facta sunt longius intuerentur. Ministrantes ei. Consuetudinis Hebraicæ erat, ut mulieres de substantia sua præceptoribus suis ministrarent : quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis. Jacobi. Jacobus Alphæ minor dicitur ad differentiam Jacobi, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino.

D

VERS. 56.

VERS. 57. Homo dives. Quia ad præsidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiæ et officium curæ ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum. Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judæorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.

VERS. 59. In syndone munda. Mystice. Sindone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscepit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors]

VERS. 19. Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

VERS. 20. Et ecce ego vobiscum suum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni.

(AUG.) Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum (Act. 1).

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM,

PROLOGUS B. HIERONYMI.
(Vide Opera ejus.)

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.- Initium Evangelii. (ISID.) Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde : Pænitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cælorum.

(HIER.) Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum : quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi. (HIER.) Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos : dicitur de genere David regis, et Levitico.

Filii Dei. (BEDA.) Matthæus dicit: filii David filii Abraham (Matth. 1). Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.

[ocr errors][merged small]

A via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab

ore.

Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam.

Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ.

VERS. 4. Joannes. (ISID.) Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: Baptizans, etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde : Quod gratis accepistis, gratis date (Matth. x). Et Apostolus : Gratia salvati estis (Ephes. 11).

Baptizans. (HIER.) Baptismum pœnitentiæ dedit, B baptismum in remissionem peccatorum prædicavit, tamen non dedit. Sicut prædicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata. VERS. 5. In Jordane. (ID.) Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat.

gnitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur : La-C bia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Mal. 11).

(ID.) Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum, etc., Malachia est, utrumque tamen dicit Isaiæ esse, quia, etc., usque ad omnes prophetæ uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.

--

VERS. 3. Clamantis. (ISID.) Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit.

Parate. (ISID.) Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem,

Viam Domini. (HIER.) Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis.

Rectas facite semitas. (ISID.) Præcipit, ut regia

D

Confitentes, etc. (ID.) Confessio et pulchritudo in conspectu ejus (Psal. cxv), id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Saræ. Sicut ad Mariam dicitur, quæ est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus (Luc. 1).

(BEDA.) Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitæ novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiæ membra commuta.

VERS. 6. Et erat Joannes, etc. (HIER.) Vestis prophetæ et cibus et potus, totam austeram vitam prædicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judæi et Græci.

(BEDA.) Vestitus pilis cameli. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum, etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.

VERS. 7. Fortior me. (HIER.) Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit.

Solvere corrigiam. (BEDA.) Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quæ sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo.

(HIER.) Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima

« PoprzedniaDalej »