Obrazy na stronie
PDF
ePub

defuncti abbatis substituit anno Domini 841, ut habet ms. Chronicon, vel, ut alii, 842. Hic abbas admodum bene monasterio præfuit. Non tam in temporalium quam regularium divinarumque rerum cura, etc. Excitavit Grimaldus oratorium S. Othmari, et eo corpus illius de ecclesia S. Galli per Salomonem episcopum Constantiensem transtulit anno Domini 867, die vIII Kalend. Octob., indict. 1. Ab hoc abbate in monasterium receptus est S. Notkerus parvulus; sub eodemque empti sunt et scripti multi optimi libri magnis sumptibus. Erant item interior monachorum, et exterior sæcularium in monasterio celeberrimæ scholæ, in quibus et principum et nobilium filii accurate instituebantur. Obiit anno 872, cum præfuisset annis triginta uno. Et sepultus est, ut colligo ex sequenti epitaphio, in templo S. Othmari ; aliud enim condidisse non legitur. Epitaphium hoc est :

Hic. manet interius divinæ legis amator
Grimualdus humilis, templum hoc qui condere jussit.

PRÆFATIO AUCTORIS.

Plurima tranquillæ cum sint insignia vitæ,
Non minimum est, si quis Pestanæ deditus arti,
Noverit obsceni curas tractare Priapi.
Ruris enim quæcunque datur possessio, seu sit
Putris arenoso qua torpet glarea tractu,
Seu pingui mollita graves uligine fetus,
Collibus erectis alte sita, sive jacenti
Planitie facilis clivo, seu vallibus horrens ;
Non negat ingenuos olerum progignere fructus :
Si modo non tua cura gravi compressa veterno,
Multiplices olitoris opes contemnere stultis
Ausibus assuescit, callosasque ære diurno
Detrectat fuscare manus, et stercora plenis
Vitat in arenti disponere pulvere quallis.
Hæc non sola mihi patefecit opinio famæ
Vulgaris, quæsita libris nec lectio priscis,
Sed labor et studium, quibus otia longa dierum
Postposui, expertum rebus docuere probatis.

I. CULTURE INITIUM.

Bruma senectutis vernacula totius anni
Venter, et ampliflui consumptrix sæva laboris,
Veris ubi adventu terrarum pulsa sub imas
Delituit latebras, vestigiaque horrida avaræ
Ver hiemis reduci rerum delere pararet
Stemmate a, et antiquo languentia rura nitori
Reddere, ver orbis primum caput et decus anni:
Purior aura diem cum jam reserare serenum
Inciperet, zephyroque herbæ floresque secuti
Tenuia porrigerent radicis acumina, cæco
Tecta diu gremio, canasque exosa pruinas ;
Cum sylvæ foliis, montes quoque gramine pingui,
Prataque conspicuis vernarent læta virectis :
Atriolum, quod pro foribus mihi parva patenti
Area vestibulo solis convertit ad ortum,
Urtica implerunt, campique per æquora parvi
Illita ferventi creverunt tela veneno.
Quid facerem? tam spissus erat radicibus infra
Ordo catenatis, virides ut texere lentis
Viminibus crates stabuli solet arte magister:
Ungula cornipedum si (quando humore nocetur
Collecto) putres imitatur marcida fungos.
Ergo moras rumpens Saturni dente latentes
Aggredior glebas, torpentiaque arva, revulsis

[blocks in formation]

B

A Sponte renascentum complexibus urticarum
Erigo, et umbricolis habitata cubilia talpis
Diruo, lumbricos revocans in luminis oras.
Inde Noti coquitur flabris solisque calore
Areola, et lignis ne diffluat obsita quadris
Altius a plano modicum resupina levatur ;
Tota minutatim rastris contunditur uncis,
Et pinguis fermenta fimi superinsinuatur.
Seminibus quædam tentamus oluscula, quædam
Stirpibus antiquis priscæ revocare juventæ.
Denique vernali interdum conspergitur imbre
Parva seges, tenuesque fovet præblanda vicissim
Luna comas. Rursus si quando sicca negabant
Tempora roris opem, culturæ impulsus amore
(Quippe siti metuens graciles torpescere fibras),
Flumina pura cadis inferre capacibus acri
Curavi studio, et propriis infundere palmis.
Guttatim, ne forteb velocior impetus undas
Ingereret nimias, et semina jacta moveret.
Nec mora germinibus vestitur tota tenellis
Areola, et quanquam illius pars ista sub alto
Arescat tecto, pluviarum et muneris expers
Squalleat aerei pars illa perennibus umbris
Diffugiat solem : pars hæc, quia celsior, ignei
Sideris accessum lateris neget obice duri :
Non tamen ulla sibi fuerant quæ credita pridem,
Spe sine crementi pigro sub cespite clausit.
Quin potius quæ sicca fere, translata subactis
Suscepit scrobibus, redivivo plena virore
Restituit, reparans numeroso semina fructu.
Nunc opus ingeniis, docili nunc pectore et ore
C Nomina quo possim viresque attingere tantæ
Messis, ut ingenti res parvæ ornentur honore.
II. SALVIA.

[blocks in formation]

Umbellas jaculata breves, spiramina venti
Et radios Phoebi caules transmittit ad imos,
Attactuque graves leni dispergit odores.
Hæc cum multiplici vigeat virtute medelæ,
Dicitur occultis apprime obstare venenis,
Toxicaque invasis incommoda pellere fibris.
IV. ABROTONUM.

Nec minus Abrotoni promptum est mirarier alte
Pubentis frutices, et quas inspicat aristas
Ramorum ubertas, tenues imitata capillos.
Hujus odoratum lento cum vimine crinem
Pæoniis carptum prodest miscere medelis
Febribus obstat enim, telum fugat, adjuvat artus
Quos incerta premit furtivæ injuria guttæ.
Præterea tot habet vires quot fila comarum.
V. CUCURBITA.

Haud secus altipetax, semente cucurbita vili
Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras
Ingentes, crebrisque jacit retinacula ramis :
Ac velut ulmum hedera implicuit cum frontibus
[altam,

Ruris abusque sinu toti sua brachia circum
Laxa dedit ligna, summumque secuta cacumen
Corticis occuluit viridi tutamine rugas :
Aut arbustivum vitis genus, arbore cum se
Explicuit quavis, ramorumque alta corymbis
Vestiit, et propria sursum se sponte levavit :
Visitur ergo rubens aliena in sede recemus
Dependere, premit tabulata virentia Bacchus,
Pampinus et frondes discernit latior altas.
Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens
Diligit appositas, sua sustentacula, furcas,
Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos
Ne vero insano divelli turbine possit,
Quot generat nodos, tot jam retinacula trudit.
Et quoniam duplicem producunt singula funem,
Undique fulturam dextra lævaque prehendunt.
Et velut in fusum nentes cum pensa puellæ
Mollia trajiciunt, spirisque ingentibus omnem
Filorum seriem pulchros metantur in orbes,
Sic vaga tortilibus stringunt amenta catenis
Scalarum, teretes involvuntque illico virgas,
Viribus et discunt alienis tecta cavarum
Ardua porticuum volucri superare natatu b.
Jam quis poma queat ramis pendentia passim
Mirari digne? quæ non minus undique certis
Sunt formata viis, quam si tornatile lignum
Inspicias medio rasum, quod mymphure constat.
Illa quidem, gracili primum demissa flagello,
Oblongo tenuique ferunt ingentia collo
Corpora tum vastum laxatur in ilia pondus,
Totum venter habet, totum alvus, et intus aluntur
Multa cavernoso sejunctim carcere grana,
Quæ tibi consimilem possunt promittere messem.
Ipsis quin etiam toneri sub tempore fructus
Ante humor quam clausa latens per viscera sero

• Ingeniosum est illud caput de cucurbita, nec a melioribus auctoribus melius concinnatum videtur. BARTHIUS.

A Autumni adventu rarescat, et arida circum
Restiterit cutis, inter opes transire ciborum
Sæpe videmus, et ardenti sartagine pinguem
Combibere arvinam, et placidum segmenta saporem
Ebria multoties mensis præstare secundis.
Si vero æstivi sinitur spiramina solis

Cum genitrice pati, et matura falce recidi,
Idem fetus in assiduos formarier usus
Vasorum poterit, vasto dum viscera ventre
Egerimus, facili radentes ilia torno.
Nonnunquam hac ingens sextarius abditur alvo,
Clauditur aut potior mensuræ portio plenæ
Amphora, quæ piceo linitur dum glutine, servat
Incorrupta diu generosi dona Lyæi.

VI. PEPONES.

B Hoc simul in spatio, campo quo figitur imis
Hæc tam læta seges, vili quam carmine pinxi,
Visitur alterius vitis genus acre, per æquor
Serpere pulvereum, et fructus nutrire rotundos
Pomorum. Hæc species terræ super arida vulgo
Tecta jacens, crementa capit pulcherrima, donec
Solibus æstivis flavos intincta colores
Messoris calathos matura fruge replerit.
Tum videas aliis oblongo stemmate ventrem
Demissum, nucis aut ovi versatilis instar :
Vel qualis manibus quondam suspensa supinis
Lucet, agens circum lomenti bulla salivam
Ante recens maceratur aquis quam spuma refusis,
Dum lentescit adhuc digitis luctantibus, et se
Alternis vicibus, studioque fricantibus uno

C Inter utramque manum, parvo fit parvus hiatu
Exitus huc stricto lenis meat ore Noti vis,
Distenditque cavum vitrea sub imagine pondus,
Et centrum medio confingit labile fundo,
Undique conveniat cameri quo inflexio tecti.
Ergo calybs hujus penetrat dum viscera pomi,
Elicit humoris largos cum semine rivos
Multiplici tum deinde cavum per plurima tergus
Frusta manu spargens hortorum lætus opimas
Delicias conviva capit, candorque saporque
Oblectant fauces: nec duros illa molares
Esca stupere facit, facili sed mansa voratu
Vi naturali frigus per viscera nutrit.

VII. ABSYNTHIUM.

Proximus absynthi frutices locus erigit acris,
D Herbarum matrem simulantes vimine lento.
In foliis color est alius, ramisque ordor alter
Puberibus, longeque saporis amorior haustus.
Ferventem domuisse sitim, depellere febres
Hoc solet auxilium clara virtute probatum.
Si tibi præterea caput acri forte dolore
Pulsetur subito, vel si vertigo fatiget,
Hujus opem rimare, coquens frondentis amaram
Absynthi silvam, tum jura lebete capaci
Effunde, et capitis perfunde cacumina summi.
Quo postquam ablueris graciles humore capillos,

b Hanck., meatu.

Devinctas frondes superimposuisse memento.
Tum mollis fotos constringat fascia crines,
Et post non multas elapsi temporis horas
Hoc inter reliquas ejus mirabere vires.
VIII. MARRUBIUM.

Quid referam juxta positi nimiumque potentis
Marrubii non vile genus, licet acrius ora
Mordeat, et longe gustum disjungat odore.
Dulce enim olet, non dulce sapit, sed pectoris ægros
Comprimit angores, tristi dum sumitur haustu,
Præcipue talis caleat si potus ab igni,

Et cœnam cyathis cogatur claudere crebris,
Si quando infensæ quæsita venena novercæ
Potibus immiscent, dapibusve aconita dolosis
Tristitia confundunt, extemplo sumpta salubris
Potio marrubii suspecta pericula pressat.
IX. FENICULUM.

Nec marathri taceatur honor, quod stipite forti
Tollitur, et late ramorum brachia tendit;
Dulce satis gustus, dulcem satis addit odorem.
Hoc oculis quos umbra premit prodesse loquuntur.
Hujus item semen, fetæ cum lacte capellæ
Absumptum, ventris fertur mollire tumorem,
Cunctantisque moras dissolvere protinus alvi
Præterea radix marathri, commixta liquori
Lenæo, tussim percepta repellit anhelam.
X. GLADIOLA.

Te neque transierem Latiæ cui libera linguæ
Nomine digladii nomen facundia finxit.
Tu mihi purpurei progignis floris honorem,
Prima æstate gerens violæ jucunda nigellæ
Munera, vel qualis mensa sub Apollinis alta
Investis pueri pro morte recens Hyacinthus
Exiit, et regis signavit vertice nomen.
Radicis ramenta tuæ siccata fluenti
Diluimus contusa mero, sævumque dolorem
Vesicæ premimus tali, non secius, arte.
Pignore, fullo, tuo, lini candentia texta
Efficit ut rigeant 2, dulcesque imitentur odores.
XI. LIBISTICUM.

Inter odoratam memorare libistica silvam
Fortia suadet amor parvi diffusior horti.
Hoc germen succo quamvis et odore gemellis
Orbibus officere et tenebras inferre putetur,
Semina sæpe tamen quæsitis addere curis
Parva solent, famamque aliena laude mereri.
XII. CÆREFOLIUM.

Quæ tot bellorum, tot famosissima rerum
Magnarum monumenta sacro pia conficis ore,
Exiles, Erato, non dedignare meorum
Divitias olerum versu perstringere mecum.
Infirmis divisa licet Macedonia ramis
Spargitur, et crebris ignobile semen aristis
Sufficit, illa tamen, toto reparabilis anno,
Pauperiem largo solatur munere plebis

a Barth., vigeant.

b Barth., indigno.

A Indignæ, nec non restringere sanguinis undas
Corpore diffusas, facili solet obvia gustu.
Illa quoque infesto venter dum forte dolore
Turbatur, fomenta super non irrita ducit,
Puleium sibimet frondesque papaveris addens.
XII. LILIUM.

B

C

D

Lilia quo versu candentia, carmine quove
Jejunæ macies satis efferat arida musæ?
Quorum candor habet nivei simulacra nitoris.
Dulcis odor, silvas imitatur flore Sabæas.
Non Parius candore lapis, non nardus odore
Lilia nostra premit : nec non si perfidus anguis
Ingenitis collecta dolis serit ore venena
Pestifero, cæcum per vulnus ad intima mortem
Corde feram mittens, pistillo lilia præsta
Commacerare gravi, succosque haurire falerno.
Si quod contusum est summo liventis in ore
Ponatur punctim, tum jam dignoscere vires
Magnificas hujusce datur medicaminis ultro.
Hæc et jam laxis prodest contusio membris.
XIV. PAPAVER.

Et cereale quidem nugarum in parte papaver
Hac memorare placet, quod raptæ mosta puellæ
Mater ut immensis optata oblivia mentem
Exuerent curis, fertur Latona vorasse.
Hoc simul auxilio carbunculus, ater ad imo
Pectore qui ructus nimium convolvit amaros
Oris adusque fores, reprimi persæpe videtur.
Hujus ad alta caput, granorum semine fetum
Protento fragilique solet se tollere collo,
Inque modum mali, regio cui Punica nomen
Indidit, unius patulo sub pellis amictu
Grana celebrandæ virtutis plurima claudit.
Deque sono mandentis habet formabile nomen.

[blocks in formation]

Quis odor alter inest, pauloque immitior haustus.
Sed si quid vires, species, et nomina menthæ
Ad plenum memorare potest, sciat ille necesse est
Aut quot Erythreo volitent in gurgite pisces,
Lemnius aut altum quot in aera Mulciber ire
Scintillas vastis videat fornacibus Ætnæ.

XVII. PULEIUM.

Non patitur cunctas angustia carminis hujus
Pulei virtutes celeri comprendere versu.
Hoc apud Indorum tanti constare peritos
Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri
Congeries piperis, quis jam dubitare sinetur
Hac herba plures leniri posse labores?
Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis
Gens, hebenoque auroque fluens, et mira volenti
Quæque ferens mundo, o magni laudanda Tonantis
Virtus et ratio, nullis quæ munera terris
Larga suæ non pandit opis, quæ rara sub isto
Axe videre soles, aliis in partibus horum
Copia tanta jacet, quantam vilissima tecum
Efficiunt rursus quædam quæ spreta videntur
Forte tibi, magno mercantur ditia regna,
Altera ut alterius potiatur fenore tellus,
Orbis et in toto per partes una domus sit.
Puleium quam decoctum curabit amice

Et potu et fotu stomachum (mihi crede) morantem.
Dum canimus quæ certa gravi ratione tenemus
Quædam audita, et jam vero miscere cothurn
Fas ususque sinit: ramum conjungito pulei
Auriculæ, ne forte caput turbaverit æstus
Solis in aerio si te perflarit aperto.
Quod nisi me currens deponere vela Thalia
Cogeret, ac tandem portus intrare moneret,
Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores.
XVIII. APIUM.

Quamvis in nostris apium vilesceret hortis,
Et solito id multi prodesse sapore notarent,
Plura tamen propriis medicamina viribus, acri
Exhibet auxilio, cujus si trista capessas
Semina, torquentes urinæ frangere tricas.
Dicitur, ipsum etiam tenero cum germine mansum
Concoquit errantes stomachi penetralibus escas.
Corporis hunc regem turbans si nausea vexet,
Mox apium lympha tristique bibatur aceto,
Passio tum celeri cedet devicta medelæ.

XIX. BETTONICA.

Montibus et silvis, pratis et vallibus imis
Bettonicæ pretiosa licet collectio cunctis
Pene locis superet passim, tamen hanc quoque noster
Hortus habet, cultaque docet mansuescere terra.
Hæc tantum meruit generali nomine laudis,
Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem
Mole operis devicta sui, jam sentiat, illa
Utilitate minus quidquid deprompserit esse.
Hanc viridem si forte tuos coneris in usus
Carpere, siccatamve hiemi deponere pigræ,
Turbida sive tuas oblectant pocula fauces,
Seu potius longo tibi defecata labore

A Dona placent, hujus virtus mirabilis herbæ
Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti
Novimus, ut contra, totum si injuria corpus
Impetit interius, muniri viribus ejus
Sese posse rati, soleant haurire diebus
Continuis hoc acre genus medicaminis almi.
Præterea caput infesto si vulnere fractum
Tabuerit, tum crebra terens imponito sacræ
Tegmina bettonicæ, statim mirabere vires
Illius in solidum fuerit dum clausa cicatrix.
XX. AGRIMONIA.

Hic quoque sarcocolam, campos quæ plurima passim Vestit, et effetis silvarum inventa sub umbris Nascitur, ordinus facile est discernere pulchris. Hæc præter varium latæ virtutis honorem, B Trita domat ventris prædirum et pota dolorem. Si que forte chalybs infensus vulnera membris Indiderit nostris, hujus tentare jubemur Auxilium, partique imponere tonsa patenti Germina, maturum nacturi hac arte vigorem Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum.

[blocks in formation]

Inficit hic oleum proprio de nomine dictum,
Quod quam sæpe fiat mortalibus utile curis,
Nec meminisse potest hominum, nec dicere quisquam.
Huic famosa suos opponunt lilia flores,
Longius horum et jam spirans odor imbuit auras.
Sed si quis nivei candentia germina fructus
Triverit, aspersi mirabitur illicet omnem
Nectaris ille fidem celeri periise meatu.

Hoc quia virginitas fama subnixa beata
Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit
Sordis, et illiciti non fregerit ardor amoris,
Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum
Integritatis eat, fateor, mutabit odorem.

Hæc duo namque probabilium genera inclyta florum
Ecclesiæ summas signant per sæcula palmas
Sanguine martyrii carpunt quæ dona rosarum,
Liliaque in fidei gestant candore nitentis.
O mater virgo fecundo germine mater,
Virga fide intacta, sponsi de nomine sponsa,
Sponsa, columba, domus, regina, fidelis amica,
Bello carpe rosas, læta arripe lilia pace,
Flos tibi sceptrigero venit generamine Jesse,

A Unicus antiquæ reparator stirpis et auctor.
Lilia qui verbis vita que dicavit amœna,
Morte rosas tingens, pacemque et prælia membris
Liquit in orbe suis, virtutem amplexus utramque,
Præmiaque ambobus servans æterna triumphis.
DICATIO OPUSCULI.

B

Hæc tibi servitii munuscula vilia parvi
Strabo tuus, Grimalde pater doctissime, servus
Pectore devoto, nullius ponderis offert.
Ut cum conseptu viridis consederis horti
Super opacatas frondenti germine malos,
Persicus imparibus crines ubi dividit umbris,
Dum tibi cana legunt tenera lanugine poma
Ludentes pueri, schola lætabunda tuorum,
Atque volis ingentia mala capacibus indunt;
Grandia conantes includere corpora palmis :
Quo moneare habeas nostri pater alme laboris
Dum relegis quæ dedo volens, interque legendum
Ut vitiosa seces deposco, placentia firmes.
Te Deus æterna faciat virtute virentem,
Immarcescibilis palmam contingere vitæ ;

Hoc Pater, hoc Natus, hoc Spiritus annuat almus.

APPENDIX

AD OPERA WALAFRIDI STRABI

SERMO IN FESTO SANCTORUM OMNIUM.

(Vide inter S. Augustini Opera, Patrologiæ tom. XXXIX, part. 11, col. 2135, serm. no 209.

CARMEN DE S. MICHAELE
Walafrido abjudicandum.

Ad te confugio, Michael, tua numina posco,
Eximium lumen mundi, qui vota precantum
Suscipis, et placido perducis ad astra volatu,
Præsidium cœleste ferens mortalibus ægris.
Principio veniam tribuas peccata remittens
Actibus aut verbis, aut solo noxia sensu;
Mox animum corpusque tuo medicamine cures,
Vulnera restringens penitus variosque dolores
Atque in pace domum foveas, mentemque per ævum
Lætifices, cedant meliori tristia fotu.
Tu generis, tu conjugii fiducia nostri.

Torqueat inde ruens nullus mea pectora casus, Avertas morbos, proprium aut consume periclum. Impendens arcere velis, viresque potentum

C Disjicias, rabido qui me livore fatigant.
Non humilis pergam, nec vero inglorius ævum,
Sed liqueat, quantum pro me tua dextera possit,
Quæ quondam victumque dedit, famamque togato,
Ipse gubernator rerum, mihi providus adsis,
Impavidumque tegas, fortunalisque fovendum.
Consilis, majore gradu contingat honorum
Illustrem justis operi sensuque beatum.
Efficias ne dura fames, aut turpis egestas
Dedecus immergat; natis quos ipse dedisti
Perpetuum dones cibum, firmamque salutem.
Sim gratus, carusque meo semperque probandus
Martiano, quem tu incolumem summo renitentem
Fastigio, gravidus tutum defende periclis,
Nunc ego nunc tristem cernam relinquere cogar.

EPITAPHIUM GEROLDIS COMITIS b.

Mole sub hac magni servantur membra Geroldi, D Oppetit sævo Septembribus euse Kalendis, Hujus jura loci cunctis qui viribus auxit,

Pannoniis vera Ecclesiæ pro pace peremptus,

[blocks in formation]

a

Sideribusque animam dedit. Artus Saxo fidelis Abstulit, huc retulit dignoque hic clausit honore.

799, Vide librum de Visionibus Wettini, supra, col. 1065.

PATROL. CXIV.

36

« PoprzedniaDalej »