Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum eamdem particulam de sinu proferret, in lapi- A tantum supposita jacebat. Estimantes igitur multi cordis duritiam eam reperit commutatam. Cumque temeritati obstinationem junxisset, multo tempore hoc factum a cunctorum agnitione abscondit,præter eum videlicet qui et earumdem rerum tunc erat conscius, et hoc in tempore miraculi quod retulimus relator exstat fidelissimus.

CAPUT XV.

Clerico cuidam manus restituta.

Alio quoque tempore clericus quidam advenit, cui utriusque manus officium miserabili prorsus modo fuerat denegatum. Nam contortis in volam digitis unguibusque ad ossa usque palmarum immersis, nimiis sine intermissione cruciabatur miser doloribus,

ita ut etiam quædam partes manuum putrefactæ gravem longius fetorem emitterent. Is cum non longe beati viri tumulo consisteret, subito cœperunt digiti ejus singulatim ex ordine erigi, et ad naturalium concordiam actionum redire. Ipse vero qui pro concesso sanitatis dono gaudere debuerat, doloris magnitudinem clamore horribili testabatur, et eadem hora, manibus ad integrum restitutis, postmodum sanus abscessit.

CAPUT XVI.

Quomodo idem sepulcrum in destructione basilica illesum permanserit, et qualiter in altum locum reliquiæ viri sancti translatæ sint.

B

pus sancti Patris sub terra positum, arcæ vero constructionem ad designandum tantummodo sepulturæ locum cæmentatam, ideo tumulum remanere intactum posse credentes, muros ecclesiæ machinis aggressi crebris arietum ictibus ruere compulerunt. Qui cum ex omni parte magnæ altitudinis essent, magnis machinarum impulsibus pariter pene corruentes, sepulcro viri Dei superferrentur, mirum in modum nullam arcæ particulam læserunt. Quæ evectis cineribus sic intacta ex omni parte reperta est, ac si nullo cadentium impetu parietum impetita fuisset. Postea vero dum quidam saxum haud grande super eam incaute jecisset, protinus quadam ex parte confracta est. Tandem itaque cognito quod in ea reliquiæ sancti Patris haberentur, cum magno

eas honore inde transtulerunt, et in ecclesia beati Petri post altare posuerunt ь.

CAPUT XVII.

Quæ ostensio in eodem oratorio cuidam fratri manifestata sit.

Paucis deinde diebus exactis, quidam frater dum nocturnas vigilias præveniens idem oratorium orandi gratia quadam nocte fuisset ingressus, totoque affectu precibus insistens ad altare direxisset intentum, nescio quam a dextris altaris in angelicæ claritatis nitore vidit stare personam, sacerdotali quidem habitu præfulgentem, facie autem ad orientem versa, gestu corporis intentissimæ orationis specimen exhibentem vestimenta vero ipsa tanti fuisse nitoris

Quid nuper quoque circa ejusdem viri sancti sepulcrum gestum sit, quando ecclesia B. Galli reædificandi causa destruebatur, arbitramur non esse Casseruit, ut humanæ infirmitatis reverberarent obtu

silentio supprimendum. In eadem basilica, juxta aram beati Joannis Baptistæ, arca quædam parieti contigua non magnis lapidibus opere cœmenticio in quatuor lateribus constructa, superius autem tabulis, quarum grossitudo trium vel quatuor erat digitorum, in transversum positis cæmentoque desuper litis cooperta videbatur, in qua sancti viri corpusculum paulo altius a pavimento a sublevatum tabula lignea

Nota morem antiquum asservandi sanctorum reliquias. Sic monachi Lindisfarnenses corpus sancti Cuthberti e terra levatum, « novaque in theca reconditum, supra pavimentum sanctuarii posuerunt, inquit Beda in lib iv, Hist., cap. 30. Legendus idem auctor, lib. iv, cap. 3, ubi describit locum sepulcri S. Ceaddæ episcopi, tumba lignea in modum domunculæ facta coopertum, habentem foramen in pariete, per quod solent hi qui causa devotionis adveniunt, manum mittere, etc. Eadem fere de tu- B mulo S. Venerandi episcopi scribit Gregorius Turonensis episcopus in lib. de Gloria conf., cap. 37, ibidemque cap, 44. Tranquillus episcopus sepulcrum super terram habuisse perhibetur. In hunc fere modum hactenus visun

[blocks in formation]

VITA SANCTI BLAITMAICI

ABBATIS HIIENSIS ET MARTYRIS.

(Apud Mabillonium, Acta Sanctorum ordinis S. Bened., sæc. III, ex Canisio et Bollando.)

I. PROLOGUS.

Si tantam meruere suo pro carmine famam,
Qui scelerosorum mores et facta tulerunt
Laudibus in cœlum, perfusi dæmonis arte,
Frivola nectentes hominum monimenta malorum :
Cur non liberius sanctorum facta canamus,
Quos placuisse Deo nobis miracula produnt?
Quæ fidei virtute gerunt per munera Christi.
Nam Scriptura canit, Domino spondente pusillis :
Os aperire tuum studeas, ego verba ministro (Psal.
LXXX).
Quapropter, venerande Pater, charissime Felix,
Præceptis parere tuis ex corde paratus
Strabus ego, misit quem terra Alamannica natu,
Scribere disposui de vita et fine beati
Blaitmaici, genuit quem dives Hibernia mundo,
Martyriique sequens misit perfectio cœlo,
Ipsius ut meritis veniam per sæcla capessam.

II. BLAITMAICI PATRIA, REGium genus.
Regali de stirpe satus, summumque decorem
Nobilitatis habens, florebat regius hæres
Iste Dei sanctus vitam ducendo pudicam ;
Quodque solet raro factum et non sæpe videri :
Quanto major erat, tanto dejectior ibat.
Spes patriæ, fortuna patris, rex ille futurus;
Judicio justus, prudens, et corpore castus,
Sobrius, ornatus, jocundus, cautus, honestus :
Nobilis in genere egregio, generosior actu;
Obsequio locuples, melius virtutibus auctus;
Tractabat laicus quod clericus efficiebat.
Cujus honorandum nomen sermone Latino,
Pulcher natus a adest: meritoque probabilis illo
Nomine dignus erat, Patrem qui cunctipotentem
Elegit, pulchroque Deum quæsivit amore.

III. FUGIT AD MONASTERIUM.
Sordebant terrena animo divina petenti,
Secretumque latens in solo pectore mansit,
Donec ad effectum processit sancta voluntas.
Coenobium furtim quoddam sine teste petebat:
Quique fuit pridem patriæ per regmina princeps,
Nomine pro Christi est factus tunc verna minoris.
Fascibus in mediis qui quondam terruit omnes,
Omnibus admissis sibimet sine milite servit.
IV. PATRIS EJUS PROCERUMQUE ILLECEBRÆ DISCUSSÆ.
Fama ut forte volans patris pervenit ad aures,
Hinc stupor atque dolor mentem cinxere parentis
Subtractum dolet hæredem, mittitque senatum,

A Agmina, prætores, populum, præcepta, maniplos.
Duxque comesque ibant, properanter episcopus
[astat,
Abbatumque cohors, vicini, carne propinqui ;
Hoc solum nitente manu, si qualibet arte
Efficerent reducem vitata pericula mentem
Corde subire alio. O talis quam cæca voluntas :
Ille procellarum se vix de gurgite dempsit,
Quæsitoque diu titubans stetit anchora portu.
Nondum curarum potuit laxasse rudentes,
Nec terra fixisse pedem; cum concita ventis
Aura pharetratis impegit ab æquore puppim.
Vique sua tremulam dissolveret unda carinam,
Ni regeret proram, qui sæcula cuncta gubernat.
V. BLAITMAICI VIRTUTES; PREFECTURA.
Mox miro a cunctis semper complexus amore,
Cunctorum studuit fieri dicique minister.
Mente humilis, linguæ custos, et norma bonorum.
Verba Dei capiens sitienti corde libenter,
Discendi studiosa gerens præcordia, libris
Perdidicit divina animo documenta sagaci.
Sicque vigens doctrinarum morumque nitore,
Agmina multorum rexit veneranda virorum;
Exemplis sua dicta probans, vanosque favores
Pro nihilo ducens : cui laus et gloria solum
Christus erat, Christus sermo, Christus documen-

B

C

Pax clypeus, lorica preces, patientia bellum,
Mucro Dei verbum, spes et dilectio totum.
Nulli detraxit, nulli convicia struxit.

[tum.

Singula quid fari per singula verba necesse est,
Cum quidquid legitur virtutum, rite teneret,
Et quidquid vitii monstrat Scriptura, caveret
Omnibus existens feliciter omnia factus,
Ut cunctos faceret Christo sua lucra referre.
Utilis et prudens seryus per ovilia Christi,
Tempore qui certo mensuram farris opimi
Conservis tribuens, radiavit ubique fidelis.

VI. MARTYRII PALMAM EXOPTAT.

Utque nihil meriti, nihil et probitatis abesset,
Martyrii palmam quæsivit mente benigna,
Sæpius hac causa peregrinas visere terras
Nisus, ab incœpto populo retrahente quievit,
Unde animo sedit fugitivo calle parumper
Optatem tentare viam cum discipulorum
Agmine non multo, pretiosa monilia secum
Virtutum sub mole gerens ruptisque tenebris,
Nocte fugam capiens, properanter abire parabat.

<< Nunc brah sive braa Hibernis pulchrum sonat, mac alium; ex Bollando.

Ecce superveniens fugitivis turba sequentum,
Ad caulas capto retrahit pastore bidentes.
Hoc quoque non taceam, sanctus quod Spiritus illi,
More prophetarum, rerum secreta ferebat.
Nam dum fama patrem longe lateque beati
Ipsius ad superos vita fugiente volasse
Proderet, exposuit non esse, sed esse futurum
Post modicum tempus, sancto spiramine doctus.
VII. SECEDIT IN INSULAM HII.

Insula Pictorum quædam monstratur in oris,
Fluctivago suspensa salo, cognominis Eo a,
Qua sanctus Domini requiescit carne Columba.
Hanc petiit voto patiendi stigmata Christi.
Illic namque frequens pagana caterva Danorum
Adventare solet, furiis armata malignis.
Sed sanctus Domini tales tentare leones
Disponens animo, vana formidine mentem
Exuit, et clypeo fidei galeaque salutis
Munitus, hominum non horruit arma malorum.
Qui cum doctiloquo potuit cecinisse Propheta:
Est Deus adjutor mihimet, timor improbus absit.
(Psal. cxvII.)

Jam quoque doctus erat per publica bella ministros Temnere dæmonicos, ipsum qui rite tyrannum Straverat, et cunctis solus superavit in armis.

VIII. DANORUM ADVENTUM PRÆDICIT.

Tempus erat quo magna Dei clementia servum Consociare suum nitidis super astra maniplis Disposuit, certamque bono conferre coronam Victori cum sancta viri mens præscia rerum Venturos properare lupos, ut membra piarum Dividerent ovium, sensu prænosceret alto. Vos, ait, o socii, vobiscum mente sagaci Quærite, si

pœnas Christi pro nomine vobis

Sit tolerare animus. Mecum quicunque potestis
Exspectare, precor, sensus armate viriles.
At quibus infirmi pavitant penetralia cordis,
Ecce fugam celerent, ut parta pericula vitent,
Ad meliora suos armantes vota lacertos.
Proxima stat nobis certæ tentatio mortis.
Firma fides vigilet, rebus suspensa futuris :
Cauta minus fortes servet tutela fugarum.
His dictis compuncta cohors, quod posse videbat,
Hoc animo statuit. Quidam sub pectore firmo
Sacrilegas spectare manus, gladioque furenti
Supposuisse caput gaudebant mente serena.

[blocks in formation]

A Ast alii quibus hoc nondum fiducia mentis Persuasit, per nota fugam loca calle capessunt.

IX. MARTYRIO CORONATUR.

Aurea discutiens tenebras aurora madentes Claruit, et nitidus pulchro sol orbe refulsit: Cum sacer hic doctor missarum sancta celebrans Officia, ante sacram vitulus stetit integer aram, Hostia grata Deo mucrone litanda minaci. Cætera turba jacet, lacrymis precibusque Tonanti Commendans animas de pondere carnis ituras. Ecce furens maledicta cohors per aperta ruebat Tecta, viris minitando pericula sæva beatis. Et reliquis rabida sociis feritate peremptis, Ad sanctum venere Patrem, pretiosa metalla B Reddere cogentes, queis sancti sancta Columbæ Ossa jacent, quam quippe suis de sedibus arcam Tollentes tumulo terra posuere cavato Cespite sub denso, gnari jam pestis iniquæ. Hanc prædam cupiere Dani: sed sanctus inermi Restitit... manu firmo conamine mentis Contra stare aciem, pugnamque lacessere doctus, Cedere dissuetus, tibi talia, Barbare, dicta, Ingerit: Ignoro penitus, quod quæritis aurum Quo sit humi positum, tectum quibus atque latebris. Quod si scire mihi, Christo admittente, liceret, Nunquam nostra tuis hoc auribus ora referrent. Barbare, duc gladios, capulum cape, jamque trucida Auxilio, Deus alme, humilem commendo tuo me. Hinc pia truncatis discerpitur hostia b membris, Quodque ferox miles censu pensare nequibat, Rimari in gelidis cœpit per vulnera fibris.

C

Nec mirum: nam semper erunt, semperque resurgunt,
Quos furor in famulos Domini malus excitet omnes.
Ut quod pro cunctis Christi censura peregit,
Cuncti hoc pro Christo faciant, licet impare facto..

X. CONCLUSIO.

Ille igitur Christi factus pro nomine martyr, Testis, fert ut fama, loco requiescit eodem : Multa ubi pro meritis dantur miracula sanctis, Quo colitur Dominus digno veneranter honore Cum sanctis, quorum meritis mea crimina solvi, Credo, quibus laudum supplex donaria misi. Nil negat his Christus, cui maxima lucra tulerunt, D Qui cum Patre pio, sanctoque in sæcula Flatu Regnat, et æterno pollet sine fine decore.

anno 793, quo Lindisfarnensis ecclesia per eos destructa est. Diem mortis 19 Januarii signant recentiora Martyro-logia et Benedictinum.

VITA S. MAMME MONACHI

(Apud Canis., Antiq. Lect., tcm. II.)

STRABI PRÆFATIO.

Legistis, meminit vestra sagacitas,
Antiquos propriis carminibus viros
Horum subsidiis credere sæpius,
Quorum facta stylo dona vel explicant ;
Ut paucis valeas cætera discere,
Martem bella canens orat et Herculem :
Nymphas ruricolæ Panaque præferunt.
Extra hæc sunt varia, vana sed omnia.
At nobis Dominus ore vocandus est
Laudandusque pio corde vel actibus,
Cujus pandit opus quisquis honoribus
Sanctorum celebrat nomina congruis:
Anshelme, invigila; chare precatibus
Vulfing, ne sileas poscere judicem ;
Importunus ei, Lantwine, clamita,
Quem qui plus petiit, plus meruit boni.
Hos jam versiculos quos volo subdere,
Pro me continuis promite solibus
Donec perficiam quod modo poscitius,
Perfectis etiam sensibus arduum,
At multis egomet sordibus obsitus,
Sanctorum precibus, quos colo carmine
Donari veniam credo fideliter
Magnis et nimiis quas veho classibus,

ORATIO EJUSDEM.

O rerum sator omnium tremende,
Qui mirabiliter genus creasti
Humanum, recreans idem potenter,
Dum pœnas crucis innocens luisti,
Audi me miserum malis gravatum,
In quo nil nisi repperis ruinam :
Tu solus vitiis potes mederi,
Te solum medicum requiro, sana.
Indignus quoque te rogare quicquam
Nil possum meritis meis mereri.
In quo deficiunt opes precandi
Mammæ subveniat tui precatus.
Cujus facta libet metro referre
Ad laudem tibi gloriamque, Factor,
A quo sanctus habet beatitatem
Et peccator habet reversionem.
Jam nunc ordiar, o beate Mammes,
Adsis, obsecro, Spiritusque sancti
Munus concilies meo labori
Trino ut digna Deo loquar, sed et te.

CAPUT PRIMUM.

Patria et pueritia viri sancti. Urbem Cappadoces habitant, quos ille refertur Progenuisse Mosoch, veniens de semine Japhet;

A Quos Asiæ versus occasum rura minoris
Armeniæque latus, per fines tangit Eoos
Campus Amazonidum, septem de parte trionis
Nubifer opponit calidum juga Taurus ad Austrum.
Quam virtute potens construxit Perseus olim,
Post Romana suis rebus lætata potestas,
Cæsaream vocitare dedit, peregrinus et hospes
Corporis ac mundi felix hanc incola Mammes
Incoluit partim, cœlum nam mente petebat;
Utque fides sobolis multo pretiosor esset,
Perfectam tenuere fidem pietate parentes
Et natum docuere sui servare timendo
Lucida jussa Dei; non segnior ille repertus,
Moribus ætatem sensu tener extulit annos,

B

C

D

Carne puer, sed corde senex: qui deinde parentum Post mortem, custos vitæ cautissimus almæ, Observans mandata Dei, dedit ocius arctæ Exemplum normamque vitæ. Latitare nequibat

Urbs in monte sedens, modio neque tecta lucernæ Flamma perit, sed lumen agens in domate cunctis Cunctorum in sese purum convertit amorem.

CAPUT II.

Qualiter tempore persecutionis solitudinem duodecennis cum pecoribus petierit, et quid ibi fecerit.

Et jam bis senos puerilis flosculus annos
Attigerat, cum sæva mali lex Aureliani

Ecclesiæ mactaret oves, vastaret ovile,
Lictoresque pium sequerentur ubique, tyranno
Præcipiente, genus, variis ut corpora pœnis
Afficiant variis nolentum solvere divis

Liba precesque patrum. Mox ergo ut vidit in ipsa
Cæsarea puer ista geri, fanisque profanis
Seductos servire choros, non passus inerti
Tantum animo tolerare nefas, quascunque parentum
Cura paravit opes sprevit, montemque petivit
Mentem carne sequens, mansit quæ semper in alto
Contemplata Deum, regumque æquabat opimas
Delicias in lacte gregis; has denique solum
Ad montem perduxit opes, pascebat ovillum
Ipse pecus, victumque sibi quærebat ab illo.
Sæpius insistens precibus, librisque legendis
Otia longa trahens vitam sine crimine duxit.
Quod montem petiit monitis consensit Iesu,
Excidii qui signa canens, hoc addit agendum :
Tunc qui plana colunt, ad summa cacumina ten-

[blocks in formation]

CAPUT III.

Quomodo in campum a Domino vocatus virgam et
Evangelium invenerit.

Hæc inter campum Domini petat ore monetur,
Et pergens Quo, Christe, vocas, quo te sequar,
[inquit?
Fulgida continuo per cœli virga serenum
Voxque simul cecidit: Tibi mittitur accipe, Mammes,
Et quodcunque tibi suadet mens sancta petendum,
Hac dabitur. Faciem tuum lætus ad æthera tollens,
Fert grates Domino; mox virga ut contigit occas
Campi, Evangelium miro datur ordine sanctum :
Quod postquam sumpsit supplex et legit apertum :
Credo, sciens virga pastorem codice magnum
Doctorem institui, Dominum veneranter adorans,
Et quis, ait, dictis, ostende, monebitur istis?
Donasti jam velle loqui, da credere verbis
Corda aliena meis. Dixit, vocemqne loquen'is
Audiit Accelera, Mammes, montemque revisens
Mox parvam compinge domum, dabo, deinde ju-
[bendo

Hæc sacra dicta, quibus doctor capienda ministres.

CAPUT IV.

Quemadmodum ex præcepto domum in monte con-
struxerit, et a silvicolis sit gregibus honoratus.
Ille pii præcepta Patris veneranda secutus,
Montem conscendit, præcisisque undique solers
Arboribus, struit antra magis quam dædala celsis
Tecta tholis, simul ædificans altare Tonanti;
Postque laboris onus, sancto sudore fluentes
Artus composuit sessum librumque revolvit ;
Dumque . sacros versus depromeret ore beato
Silvestres venere greges, animalia jussu
Acta dei, fixoque genu patienter adorant.
Quo recitante tacent, et acutis auribus astant,
Post verbum, cum lustra mares silvestria cuncti
Expeterent, quasi carnalem doctoris ad usum
Femineos liquere choros, quis lacte tumebant
Ubera tota uovo, domitis sine lite cohærent,
Quæ sancti sociavit honor; si dicere dignum est,
Sic cdocta suo servit Macedonia Paulo.
Dat carnale bonum per quem coelestia sumpsit.
Miremur virtutis opus, doleamus iniqua
Brutaque corda hominum; verbum faciente ma-

A Cernit abundantes lactis de munere fructus,

B

C

[gistro, D

Intentæ stupuere fera: at ratione vigentes
Auditum strepitu sensum sermone retundunt;
Dat fera mercedem, n os impia probra docenti,
Hinc fera non meritum, sed habet mens dura rea-
[tum.

CAPUT V.

Ut agrestia cum mitibus mulgens, et caseos pauperibus tribuens apud præsidem sit delatus.

Vir Domini, agnoscens ideo remanere libenter
Ut grege cum proprio fetas mulgeret agrestes,
Accendes niveo sinum de fonte replevit :
Caseus efficitur paulatim lacte coacto.
Pinguis et immissis ditescit fiscina formis :

Et rogat ut Dominus quidquid velit inde futurum
Outendat; tum sancta virum mox jussio portas
Cæsareæ properare jubet, tandemque repertis
Pauperibus, viduis, orbatis luce parentum,
Qnod Dominus tribuit, largis contradere palmis.
Non secus ac jussum est, prompto perfecit amore.
Sæpius hæc passim cives miranda videntes,
Invidiæ pulsante malo, conspectibus adsunt.
Fortis Alexandri, qui dudum præses ab illo
Missus erat, nonam qui movit in orbe procellam
Christicolis; cujus sanctum lex horrica Mammem
Propulit in montem: Clemens, o præses, obaudi,
Accusator ait, quemdam de stirpe magorum
Vidimus inclytis [f. inlicitis] leges mutare fera-
[rum

Carminibus, solers ortas compesce querelas.

CAPUT VI.

Qua missos præsidis humanitate susceperit.
His commota super furibundi præsidis ira,
Ire duos equites sanctumque adducere jussit.
Obvius his Mammes montis scandentibus alta :
Quo properatis, ait? Mammetem quærimus, aiunt.
Si nosti, monstrato viam, qua mansit et ipse,
Vel qua pascat oves. Non hujus nominis, inquit,
Hic cognosco virum, nec hujus mansio nota est.
Non trepidans hoc dixit enim, sed verba monentis
Implevit Domini, sanctos qui jnssit apertas
Declinare minas, ut servet jussa, peregit

In solo sermone fugam. Nam cætera fortis
Tentamenta tulit, pro Christo ponere malens
Quam servare animam, verbisque sequentibus ipsum
Non timuisse docet: Mammes cur quæritur, inquit,
Declarate mihi et vobis monstrabo videndum.
Proditione, aiunt, pulsantur præsidis aures,
Audit et hunc puerum magicis confidere rebus
Et domitare feras et agrestibus imperitare.
Ille, Dei dono monitus, respondit: Eamus,
Gustemusque prius, tum jussa facessere tempus:
Adductisque domum convivia larga paravit,
Panis, aquæ niveique apponens munera lactis.
Non tantum propriis precibus dilexerat hostes,
Verum quod sancti monuit sollertia Pauli
Esuriemve sitimve pati non pertulit ipsos.
Hinc videas mentem prunas tetigisse calentes,
Dum velut affines Mammem venerantur amicum.
Et redeunt sanctæ testes virtutis opimi.

CAPUT VII.

Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se sit
consolatus; in quo de nominis ejus diversitate.
Ergo illis pariter prandentibus intrat agrestis
Turba catervatim, legeret dum dogmata sanctus
Verbi evangelici : turbantur nescia visu
Corda virum, supplex alius complectitur aram,
Ille sacris genibus Mammæ timefactus inhæret.
Attoniti terrore novo, summamque salutis
Jam dubio sub corde tenent; cernensque timentes,
Ne timeatis, ait, Mammetem cernitis, ecce

« PoprzedniaDalej »