Obrazy na stronie
PDF
ePub

ECCLESIASTICORUM

SEU COLLECTIO

DECRETORUM AUTHENTICORUM

SACRAE RITUUM CONGREGATIONIS

QUAE CUILIBET ECCLESIASTICO MAGIS UTILIA VEL NECESSARIA CENSENTUR
ADDITO ORDINE LITURGICO PRO ORATIONE XL HORARUM.

Editio altera Romana emendata, et aucta.

ROMAE

TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

MDCCCXLV.

[blocks in formation]

In altera quae nunc prodit editione Manua

lis ecclesiasticorum seu collectionis decretorum Sacrae Rituum Congregationis, utilitati et commoditati prospeximus. Siquidem quae in prioribus editionibus secundam opusculi partem distinguebant decreta, quaeque ipse Auctor animadverterat addenda esse respectivis capitulis vel paragraphis pro singulis materiis, ordinatim suis locis disposuimus, et novissima etiam quae usque nunc prodierunt (*), opportuniora seligendo, adiunximus. Integritati quoque huius operis consuluimus, apposite subiicendo adnotationes quasdam brevissimas in iis, quae minus consona rubricis, vel Sacrae Congregationis legibus adversantia reperiuntur, exceptis praeterea paucis decretis, quae in collectione authentica non referuntur, vel repetita legebantur. Quam itaque in hac editione accurate comparanda posuimus operam, ecclesiasticis viris, qui sacri sui muneris partem diligenter implere student, neque inutilem neque ingratam fore confidimus.

PIUS MARTINUCCI

Apost. Caerem. Mag.

Recentiora decreta prodierunt usque ad num. 4596 collectionis authenticae, nempe usque ad diem 23 maii anni 1835.

« PoprzedniaDalej »