Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et respondens Jesus, dixit ad illos, Non egent qui sani sunt medico, &c.] Sugillat Scribas et Pharisæos, qui justos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum namque medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus. Sanos autem et justos appellat eos, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti, qui ex lege præsumentes, evangelii gratiam non quærunt. Porro male habentes et peccatores vocat eos, qui suæ fragilitatis conscientia devicti, nec per legem justificari posse videntes, Christi se gratiæ pœnitendo submittunt. Ubi simul ostenditur quod non in pristinis vitiis permanentes, ut Pharisæi et Scribæ murmurabant, sed pœnitentiam agentes publicani venerint ad Jesum: et ipse quoque Jesus convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis præberet cibos, adire dignatus sit. Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud nisi quid ibi fecerit, quod docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinæ ejus in pœnitentium conversione, monstretur.

At illi dixerunt ad eum, Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, &c.?] Matthæus refert, ipsos Joannis discipulos hæc dixisse Salvatori, unde patet utrosque conjunctos hac eum quæstione pulsasse. Ubi Joannis maxime reprehendendi discipuli non solum de sui jactantia jejunii, verum quia calumniabantur quem sciebant a magistro prædicatum, et jungebantur Pharisæis quos ab eo noverant condemnatos. Spiritualiter autem discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, Christi autem edunt et bibunt, quia sive opera quis legis seu traditiones sequatur hominum, sive ipsum etiam Christi præconium aure tantum percipiat corporis, spiritualibus abstinens bonis

jejuno corde tabescit. Qui vero Christi membris fideli incorporatur amore, non potest jejunare, quia carne ipsius epulatur et sanguine. Aliter. Joannes vinum et siceram non bibit, Dominus cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit, quia ille abstinentia meritum auget, cui potentia nulla naturæ, Dominus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? Sed jejunavit et Christus, ne præceptum declinares. Manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem.

Quibus ipse ait, Numquid potestis filios sponsi, &c. ?] Sponsus Christus, sponsa ecclesia est. De hoc sancto spiritualique connubio apostoli sunt creati. Unde bene Marcus evangelista filios eos appellat nuptiarum, non tantum sponsi, sed etiam sponsæ, volens intelligi quia per lavacri regenerationem in jus divinæ generationis assumpti sunt. Qui jejunare ac lugere non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident, et ipsum sciunt esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiæ, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt. Quod autem Lucas non ait ut cæteri, Numquid possunt filii sponsi aut nuptiarum jejunare vel lugere, sed numquid potestis filios sponsi facere jejunare: eleganter intimavit eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut legentes jejunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Notandum vero hunc luctum absentiæ sponsi, non nunc tantum, id est, post mortem resurrectionemque ejusdem sponsi, sed et ante incarnationem illius per totum hujus seculi tempus esse celebratum. Prima quippe tempora ecclesiæ ante virginis partum sanctos habuere, qui desiderarent incarnationis Christi adventum. Ista vero tempora ex quo ascendit in cœlum sanctos habent, qui desiderent ejus manifestationem ad vivos et

mortuos judicandos. Neque hic desiderabilis ecclesiæ luctus requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est. Juxta leges autem tropologiæ sciendum, quod quamdiu sponsus nobiscum est, et in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere. Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit et avolaverit, tunc indicendum jejunium, tunc recipiendus est luctus.

Dicebat autem et similitudinem ad illos, Quia nemo commissuram a vestimento novo, &c.] Cum interrogatus esset Dominus cur discipuli ejus non jejunarent, respondit carnales adhuc quosque et necdum passionis resurrectionisque suæ fide solidatos, non posse severiora jejunia et continentiæ sustinere præcepta, ne per austeritatem nimiam, etiam credulitatem quam habere videbantur amittant. Ipsos ergo adhuc discipulos tanquam vetera vestimenta dicit, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinæ, quæ ad novæ vitæ temperantiam pertinet. Quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quæ ad jejunium ciborum valet inopportune traditur. Cum illa doceat generale jejunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni lætitia temporalium delectationum, cujus quasi pannum, id est partem aliquam quæ ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteræ consuetudini deditis impertiri. Quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.

Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, &c.] Eosdem quoque veteribus comparat utribus, quos vino novo, id est spiritualibus præceptis facilius disrumpi, quam id posse continere dicit. Erunt autem jam utres novi, cum post ascensum Domini desiderio consolationis ejus orando et sperando innovantur. Tunc enim acceperunt Spiritum Sanctum, quo impleti

cum linguis omnibus loquerentur, a Judæis nescientibus, sed tamen vere attestantibus dictum est, quia musto pleni sunt isti. Novum enim vinum jam novis utribus noverat, hoc est Spiritus Sancti fervor spiritualium corda repleverat. Aliter. Cavendum doctori, ne animæ nondum renovatæ, sed in venustate malitiæ perduranti, novorum mysteriorum secreta committat.

Et nemo bibens vetus, statim vult novum, &c.] Judæos significat, quibus vitæ veteris saliva imbutis, novæ gratiæ præcepta sorduerant. Quia profecto majorum traditionum commaculati, dulcedinem spiritualibus verborum percipere nequaquam valebant.

FINIS VOL. X.

LONDON:

GILBERT AND RIVINGTON, PRINTERS,

ST. JOHN'S SQUARE.

« PoprzedniaDalej »