Obrazy na stronie
PDF
ePub

а

tium præmiorum deliciis privare terrenis. Ipse est enim lectus qui per singulas noctes lavatur a David, id est, pro uniuscujusque noxæ maculis digno pænitentiæ flumine castigatur. Sublato autem lecto domum ire, ad paradisum redire est. Ipsa est enim vera domus, quæ hominem prima suscepit, non jure amissa, sed fraude, tandemque restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter. Sanus qui languebat lectum reportat domum, cum anima, peccatorum remissione accepta, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne post veniam quid, unde iterum juste feriatur, admittat.

Et confestim surgens coram illis tulit in quo jacuerat, 8c.] Mira divinæ potentiæ virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, jussa Salvatoris salus festina comitatur. Merito qui adfuerant, damnatis blasphemiæ jaculis, ad laudem tantæ majestatis stupentia corda convertunt.

CAP. XVIII. Et post hæc exiit et vidit publicanum nomine Levi, &c.] Idem Levi qui Matthæus est, sed Lucas Marcusque propter verecundiam et honorem, evangelistæ noluerunt nomen ponere vulgatum. Ipse autem Matthæus juxta illud quod scriptum est, Justus accusator sui est : in primordio sermonis Matthæum se et publicanum nominat. Ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in apostolum, de telonario in evangelistam sit repente mutatus.

Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.] Intelligens Matthæus quid sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus sequitur. Sequi enim,

imitari est. Ideoque ut pauperem Christum non tam gressu quam affectu consectari potuisset, reliquit propria qui rapere solebat aliena, perfectamque nobis abrenunciationis seculi formam tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit quod evenire poterat a principibus seculi, quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquerit. Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus hujus vitæ respectum vel cogitationem sibimet reservaverit. Propter quod justa mercede dum humana sedulus negotia deserit, dominicorum fidelis dispensator meruit esse talentorum.

Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua.] Qui domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in ejus qui crediderit recumbit affectum, et hoc est bonorum operum spirituale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur.

Et erat turba multa publicanorum et aliorum, &c.] Viderant publicanum, a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse pænitentiæ, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.

Et murmurabant Pharisæi et Scribæ, &c.] Convivantibus cum Domino publicanis, Pharisæi murmurantes de jejunio gloriantur. Ubi primo legis et gratiæ quanta sit distantia declaratur. Quia qui legem sequuntur, jejunæ mentis famem patiantur æternam. Qui vero verbum in interioribus animæ receperunt alimentis cælestibus, et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possint. Deinde retributionis futuræ species præfiguratur, quando epulantibus cum Christo electis perfidia superborum jejuna torquebitur. Quibus dicitur, Meretrices et publicani præcedunt vos in regno Dei. Quod si per Matthæi electionem fides gentium quæ prius mundi lucris inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur, profecto supercilium Pharisæorum, Judæorum invidiam, qua de gentium salute torquentur, insinuat.

Et respondens Jesus, dixit ad illos, Non egent qui sani sunt medico, &c.] Sugillat Scribas et Pharisæos, qui justos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum namque medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus. Sanos autem et justos appellat eos, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti, qui ex lege præsumentes, evangelii gratiam non quærunt. Porro male habentes et peccatores vocat eos, qui suæ fragilitatis conscientia devicti, nec per legem justificari posse videntes, Christi se gratiæ penitendo submittunt. Ubi simul ostenditur quod non in pristinis vitiis permanentes, ut Pharisæi et Scribæ murmurabant, sed poenitentiam agentes publicani venerint ad Jesum : et ipse quoque Jesus convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis præberet cibos, adire dignatus sit. Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud nisi quid ibi fecerit, quod docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinæ ejus in pænitentium conversione, monstretur.

At illi dixerunt ad eum, Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, 8c.?] Matthæus refert, ipsos Joannis discipulos hæc dixisse Salvatori, unde patet utrosque conjunctos hac eum quæstione pulsasse. Ubi Joannis maxime reprehendendi discipuli non solum de sui jactantia jejunii, verum quia calumniabantur quem sciebant a magistro prædicatum, et jungebantur Pharisæis quos ab eo noverant condemnatos. Spiritualiter autem discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, Christi autem edunt et bibunt, quia sive opera quis legis seu traditiones sequatur hominum, sive ipsum etiam Christi præconium aure tantum percipiat corporis, spiritualibus abstinens bonis jejuno corde tabescit. Qui vero Christi membris fideli incorporatur amore, non potest jejunare, quia carne ipsius epulatur et sanguine. Aliter. Joannes vinum et siceram non bibit, Dominus cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit, quia ille abstinentia meritum auget, cui potentia nulla naturæ, Dominus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? Sed jejunavit et Christus, ne præceptum declinares. Manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem.

Quibus ipse ait, Numquid potestis filios sponsi, gc.?] Sponsus Christus, sponsa ecclesia est. De hoc sancto spiritualique connubio apostoli sunt creati. Unde bene Marcus evangelista filios eos appellat nuptiarum, non tantum sponsi, sed etiam sponsæ, volens intelligi quia per lavacri regenerationem in jus divinæ generationis assumpti sunt. Qui jejunare ac lugere non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident, et ipsum sciunt esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiæ, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt. Quod autem Lucas non ait ut cæteri, Numquid possunt filii sponsi aut nuptiarum jejunare vel lugere, sed numquid potestis filios sponsi facere jejunare: eleganter intimavit eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut legentes jejunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Notandum vero hunc luctum absentiæ sponsi, non nunc tantum, id est, post mortem resurrectionemque ejusdem sponsi, sed et ante incarnationem illius per totum hujus seculi tempus esse celebratum.

Prima quippe tempora ecclesiæ ante virginis partum sanctos habuere, qui desiderarent incarnationis Christi adventum. Ista vero tempora ex quo ascendit in cælum sanctos habent, qui desiderent ejus manifestationem ad vivos et

mortuos judicandos. Neque hic desiderabilis ecclesiæ luctus requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est. Juxta leges autem tropologiæ sciendum, quod quamdiu sponsus nobiscum est, et in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere. Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit et avolaverit, tunc indicendum jejunium, tunc recipiendus est luctus.

Dicebat autem et similitudinem ad illos, Quia nemo commissuram a vestimento novo, &c.] Cum interrogatus esset Dominus cur discipuli ejus non jejunarent, respondit carnales adhuc quosque et necdum passionis resurrectionisque suæ fide solidatos, non posse severiora jejunia et continentiæ sustinere præcepta, ne per austeritatem nimiam, etiam credulitatem quam habere videbantur amittant. Ipsos ergo adhuc discipulos tanquam vetera vestimenta dicit, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinæ, quæ ad novæ vitæ temperantiam pertinet. Quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quæ ad jejunium ciborum valet inopportune traditur. Cum illa doceat generale jejunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni lætitia temporalium delectationum, cujus quasi pannum, id est partem aliquam quæ ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteræ consuetudini deditis impertiri. Quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.

Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, &c.] Eosdem quoque veteribus comparat utribus, quos vino novo, id est spiritualibus præceptis facilius disrumpi, quam id posse continere dicit. Erunt autem jam utres novi, cum post ascensum Domini desiderio consolationis ejus orando et sperando innovantur. Tunc enim acceperunt Spiritum Sanctum, quo impleti

« PoprzedniaDalej »