Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM,

QUI AB EVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) pro Latinis
et concilii florentini (aANN. 1439) PRO græcis floruerunt :

CHRONOLOGICA

RECUSIO

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICE TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA
ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQ JAM DILIGEN-
TER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA; OMNIBUS
OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUE TRIBUS NOVISSIMIS SECULIS DEBENTUR ABSOLUTAS DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI SUBSEQUENTI-
BUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINA-
RUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNA-
TA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE
AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUs, amplificata ;

DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI-
STICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, in quodque RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMAticum, morale, litur-
GICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET GUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE; SED PRÆSERTIM

DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, quo CONSULTO, QUIDQUID
NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM OMISSO,
IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURE
SACRE, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM
SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURE VERSUS, A PRIMO
GENESEOS Usque ad noVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT:

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS,
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATrologiæ decURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMum autem
IN NOSTRA BIbliotheca, exX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE
PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES LATINA PRIOR,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecæ Cleri aniversæ,

SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIE TOMUS CXL.

S. HENRICUS IMPERATOR, THANGMARUS PRESBYTER HILDESHEIMENSIS, ALPERTUS
MONACHUS S. SYMPHORIANI METENSIS, BURCHARDUS VORMATIENSIS EPISCOPUS,
ADELBOLDUS TRAJECTENSIS EPISCOPUS, SANCTUS ROMUALDUS ORDINIS CAMAL-
DULENSIS INSTITUTOR.

TOMUS UNICUS

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES,
IN VIA DICTA: Avenue du maine, 189, olim chaussée du Maine, 187.

1880

[blocks in formation]

BURCHARDI

VORMATIENSIS EPISCOPI

OPERA OMNIA,

JUXTA EDITIONEM PARISIENSEM ANNI 1549 AD PRELUM REVOCATA ET CURA QUA PAR
ERAT EMENDATA.

PRÆCEDUNT

SANCTI HENRICI

IMPERATORIS AUGUSTI

CONSTITUTIONES ET DIPLOMATA ECCLESIASTICA

Intermiscentur

ADELBOLDI TRAJECTENS'S EPISCOPI, THANGMARI PRESBYTERI HILDESHEIMENSIS,
ALPERTI S. SYMPHORIANI METENSIS MONACHI, S. ROMUALDI ORDINIS
CAMALDULENSIS INSTITUTORIS,

SCRIPTA VEL SCRIPTORUM FRAGMENTA QUÆ SUPERSUNT.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA: AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127,

1

1880

[blocks in formation]

ANNO DOMINI MXXIV

SANCTUS HENRICUS

456

IMPERATOR AUGUSTUS.

DE S. HENRICO IMPERATORE

BAMBERGE IN GERMANIA

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

(Apud Bolland., Julii tom. III, die 14.)

§ 1. Sancti genus, nomen et agnomina.

A

1. Episcopatus Bambergensis elogia paucis sed non ineleganter delibavit Gaspar Bruschius; urbs ipsa. non semel in Actis nostris descripta est, patrono et fundatore Ecclesiæ suæ gaudens S. Henrico, quem, Cæsarum suorum decus et gloriam, hoc vel potius præcedenti die, cœlo transmisit Germania, ejus nominis Regem ordine secundum, Imperatorem vero primum, quem tamen communiori acceptione Henricum II appellabimus, virum insigni prorsus sanctimonia clarum, virginitate in conjugio servata illustrem, beneficentia in Ecclesiam nulli secundum; ut de perpetuis ejus etiam intestinis bellis hic non agamus, quibus toto regni et imperii sui tempore etiam a proximis et sibi obstrictissimis exagitatus fuit: Germaniæ interiora adversus rebelles egregie tntatus, externos vero hostes Slavos, Bohemos, Polonos aliosque invictis armis insecutus ; quique in oppositas maxime Europæ partes Apuliam et Flandriam victricia signa circumtulit. Ea, inquam, hic ex professo eruderanda non suscepimus, iis potissimum intenti quæ ad singulares ejus virtutes, Christiano et vere sancto principe dignas, miracula et cultum, tota Catholica Ecclesia merito propagatum, pertinere censebimus; eos præcipue scriptores audituri, qui ejus pro fide et religione fortiter gesta, munificentiam in exstruendis restaurandisque ecclesiis, cæteraque intemeratæ sanctitatis argumenta prosecuti sunt. Atque hæc præcipua erunt tractationis hujus præviæ argumenta, sic tamen a nobis hoc C loco ordinanda, ut nihil omissuri simus quo totus vitæ cursus illustrari possit, id quod a nemine hactenus præstitum esse, utut mirati sint multi, nemo certe implexam rerum silvam complanare ausus est. Sed hic prius exsequenda sunt quæ in titulo proposuimus.

PATROL. CXL.

2. Hæc inter primum occurrit Sancti ipsius genus, stirps, origo seu familia, de qua dubium mihi nullum subortum fuisset, post lecta tam varia scriptorum coævorum testimonia, nisi noster Matthæus Raderus in sua Bavaria sancta, tom. I, pagina 103, ad rem paulo accuratius examinandam compulisset. Refellere istic conatur Raderus receptiorem S. Henrici progeniem, qua ex communi cum Ottone I stipite, nempe Henrico Aucupe, descenderit, gradu tertio consanguinitatis per duos Henricos, alterum Ottonis magni fratrem, alterum Ottonis II fratruelem, Ottoni III decessori suo conjunctus, cujus proinde arbor genealogica primo statim intuitu perspectissima sit. Lineam aliam ibi Raderus sequenti pag. 104 substituit, ex Hofmanno acceptam, quasi ex ea probetur S. Henricus, non Saxo, sed Boius genere fuisse, quod tamen negat Hofmannus ipse in nupera Ludiwigi editione, col. 56, hisce verbis tabulæ suæ præmissis : Eo (S. Henrico) sine virili stirpe absumpto, imperatoria dignitas de gente Saxonica Henrici Aucupis excidit, et ad Francos Orientales transiit. » Qualiscumque igitur sit obscurior illa Hofmanni tabula a Raderi opinione ipsum recedere manifestum est: clariorem agnoscere oportet, quam ipse frustra impugnat, inutili æque conatu varia insignia adducens, ex quibus id demum conficitur, quod in controversiam non venit S. Henricum Bavariæ ducem fuisse.

B

3. Prædictam tabulam, ab Hofmanno istic propositam, et a Radero descriptam, operosius discutere nec studii nec operæ pretium est; satis erit superque ea veterum testimonia proferre in medium, ex quibus evidenter pateat S. Henrici cum Ottone III consanguinitas tam propinqua, ut et ipsum ex Ottonis magni genere fuisse oporteat, cujus rei testis synchronus, et omni exceptione major est Adelbol

« PoprzedniaDalej »