Obrazy na stronie
PDF
ePub

tionem palam proponi, actus rabie et invidia, nititur easdem tetris coloribus obscurare, sicut olim per iconoclastas Christi et Sanctorum imagines ex hominum oculis tollere conatus fuit, ne isti, ex earum aspectu, ad imitanda egregia Sanctorum illorum facta excitarentur. » Os durum! mi Kælere, sed quod tu in medium temere projecisti, cæteris argumentis jam abunde superius dilutis. Te unum hæc jacula feriunt, teque adeo petunt quæcumque hoc toto paragrapho disputata sunt: tute hoc intristi, tibi omne exedendum est; nobis supersunt præcipua sanctissimi Imperatoris gesta chronologice, pro nostro instituto, digerenda.

enim Koelerus tam sagax est ut post septingentos A illustres continentiæ imagines ad cultum et imitaannos ex illis Litaniis odoretur sobolem regiam. quomodo Bambergenses, qui Litanias illas tempore sancti Henrici decantaruut, et annis insequentibus usque ad hæc tempora, in Libello graduali descriptas, pones se retinuerunt, sæpius inspexerunt, et aliis inspiciendas exhibuerunt; quomodo, inquam, illi omnes nihil unquam de tali filia cogitarunt, aut exinde collegerunt? Fueruntne omnes per septem sæcula adeo stupidi, ut nullus caperet mysterium, in Litaniis reconditum, quod nunc tandem Koelerus mundo revelat? Et si Bambergenses, tempore S. Henrici, filiam ejus noverunt, et pro ea publice in Litaniis precati sunt, quomodo et quando potuerunt delabi in eam persuasionem, ut crederent SS. Henricum et Cunegundem in suo conjugio pari consensu perpetuam servasse continentiam ? »

BS X. Præcipua S. Henrici gesta ad temporum ordinem revocata, a regni principio ad fundatam ecclesiam Bambergensem.

95. Importunus quæsitor est Pottuvius. « Quomodo, inquit, ad idem sentiendum totum imperium, et totus late Christianus orbis induci potuit? Quomodo celeberrimus ordo D. Benedicti S. Cunegundem, post obitum S. Henrici, ad cœnobium Confugiense suscepit ut virginem, se deinceps ipsam constanter ut talem habuit et coluit, si scivit, quod nescire non potuit, illam in suo conjugio fuisse matrem filiæ regalis? Quo sæculo, et circa quem annum memoria filiæ istius oblitterata fuit, et ejus loco exorta persuasio de virginali continentia SS. conjugum? Ex rescripto Eugenii III constat sæculo XII id jam fuisse creditum, et legitimis testimoniis confirma- C tum, S. Henricum, in toro etiam legitimo positum, integritatem castimoniæ usque ad finem vitæ conservasse si sæculo immediate præcedente S. Henricus in suo conjugio filiam genuit, et pro ea in Litaniis publice supplicatum fuit, quis sibi persuadeat, potuisse tam brevi tempore memoriam nobilissimæ prolis regalis apud omnes perire, et fecundos conjuges haberi pro virginibus? Etiamsi in aliquo conjugio nulla umquam appareat soboles, homines tamen difficulter inducuntur ad credendum, quod tales conjuges prole careant ex virtute perpetuæ continentiæ; sed id adscribunt sterilitati naturæ, aut aliis impedimentis naturalibus. Multo minus homines propinqui ætati SS. conjugum scivissent se induci ad credendam perpetuam eorum continentiam, si illi in suo conjugio suscepissent filiam, quod utique homines, ætati isti adeo vicinos latere non potuisset.

96. Necesse est igitur fateri, legatos apostolicos ab Eugenio III, ad inquirendam rei veritatem sæculo XII Bambergam missos, uti et multos religiosos ac discretos viros non potuisse induci ad credendam et attestandam integritatem castimoniæ S. Henrici usque in finem vitæ, si vel in matrimonio suo genuisset filiam, vel si de illa integritate castimoniæ non habuissent indicia, testimonia et argumenta certa ac minime suspecta; in quibus pietas Christiana posset merito conquiescere, et memoria tam illustris exempli cum solatio frui. Sed cum humani generis hostis indignissime ferat in Ecclesia adeo

D

97. Quæ ante susceptas regni habenas sanctissimo Imperatore gesta sunt, cum nec Vitæ scriptores nec Ditmarus aut alii memoraverint, frustra a nobis eorum ordo requiratur; ab Ottonis III obitu series nostra deducitur. Neque vero singula scrupulose discutimus, sed præcipua seu illustriora et ad sanctitatem cæterasque res totius regni et imperii tempore gestas spectantia, quæque a notissimæ Vitæ seu potius elogii compilatore Anonymo ex parte memorata quidem sunt, ast ita commixta ut nusquam appareat quo anno affigenda sint, auctore ad hæc tam parum attento, ut, ubi annum exprimit, plerumque a recta chronologia deflecta, exemplum sit in ipsomet jam dictæ Vitæ principio, quam in hunc modum orditur: Anno ab incarnatione Domini M1, ab Urbe condita MDCCLII, Ottone puero Romæ defuncto, vacante regni solio, cum de principe subrogando ageretur, omnium vota, nutu divino, ad eum inclinantur, qui tunc in regno habebatur potissimus. » Aberrant hic characteres prope omnes: neque enim anno 1001 mortuus est Otto III, sed 1002, neque erat annus Urbis conditæ 1752. sed vero similius 1754; neque Romæ mortuus Otto iste, sed Paternæ seu Paterni, castro Campaniæ Romanæ, in ditione Ecclesiæ atque in maritimo tractu, in ora maris Tyrrheni, ubi alias villa Plinii junioris, teste Holstenio, quidquid alii a situ tantillum deflectant.

98. A tali exordio quid in ordine ad digerendam rerum seriem sperari possit, facile intelligitur: id nobis potissimum curæ erit ut salvam rerum veritatem in rectum, quoad fieri poterit, ordinem chromologicum redigamus, adjectis nonnumquam et ad proprios etiam hinc inde annos revocatis largissimi in ecclesias et monasteria Imperatoris donationibus et privilegiis, quorum cum jam scriptores plures meminerint, nobis ea obiter attigisse suffecerit. Cæsareæ isti profusæ ferme liberalitati a regni principio intendisse invenies apud Mabillonium in Annalibus Benedictinis ad annum 1002, pag. 159, num. 26, dum aream quamdam intra muros urbis Ratisbonensis Altahensi monasterio dedit; et plura, alia majora beneficia eidem monasterio præstitit annis

sequentibus, quorum diplomata exhibet Gretserus A 1004 consignatur, ut ex clarissimis eorum textibus

ad calcem vulgatissimæ Vitæ, a pag. 65. Nec desunt Henricianæ munificentiæ argumenta apud Hundium in sua Metropoli Salisburgensi, ut vide, pag. 140 et alibi: Quæ ad Westphalia seu Saxoniæ partes reducuntur S. Henrici privilegia et donationes, in annos quosque suos uberius et diligentius distribuit et accurate explicuit noster Nicolaus Schaten in Annalibus Paderbornensibus, lib. iv, a pag. 362, quod hic indicasse satis est: Vita S. Meinwerci dona potius ipsa quam instrumenta enumerat. Alia rursus habet laudatus Mabillonius, pag. 161; nos præfixam seriem exordiamur.

99. Ad tres primos regni S. Henrici annos quod attinet, in iis tantopere laborandum non erit, cum res eo tempore gestas satis apposite distinxerit et ordinaverit laudatus supra Ultrajectensis episcopus Adelboldus, rerum prope omnium testis oculatus ; ut hic audiendum omnino non putem Alberici Chronicon, dum in ipso solo, tacentibus vetustioribus, mira fingi potius quam vere narrari videntur ad annum 1003 de Windis seu Winidis populis idololatris a S. Henrico per id tempus subjugatis, quorum regibus hujusmodi anecdotum applicat: « Hos populos Henricus tributarios fecit, ita ut in omnibus solemnitatibus quibus coronabatur, quatuor reges eorum lebetem, quo carnes condiebantur, in humeris suis, duobus vectibus, per annulos quatuor inductis, ad coquinam vectitarent. » Fides sit penes auctorem. Saniora longe sunt quæ Adelboldus diligenter commemorat, res omnes sancti Imperatoris accurate complexus ab obitu decessoris Ottonis III usque ad bellum Slavonicum, post primam in Italiam expeditionem S. Henrici Acta percensens, quæ utinam ad finem usque vitæ, eadem methodo et fide perducta, ad nos transmissa fuissent! Vel hoc dolendum est, quod in apparatu ad prædictum bellum fragmentum nostrum deficiat.

100. Non eum fontem consuluit Hofmannus, dum in Annalibus suis Bambergensibus a col. 35 plurima commiscuit a veritate et recta chronologia prorsus aliena, quæ ex sola collatione cum Adelboldi dictis penitus convelluntur; æque ac fictitia S. Henrici electio a septem Imperii Electoribus, eo tempore et multis etiam post annis in Germania necdum cognitis, quæ nos hic aliis discutienda et refutanda relinquimus. Paulo accuratior est in iis recensendis quæ ad munificentissimam ecclesiæ Bambergensis fundationem a col. 40 retulit, ut infra pluribus expendemus. Ad Adelboldum regredimur, in cujus narratione præcipue observandum quod trium annorum spatio, nempe annis 1002, 1003 et 100% contrahat quæ alii cum Ditmaro, ab amanuensibus, nisi vehementer fallor, corrupto, ad quatuor, id est usque ad annum 1005 extendunt; apud quos prima illa expeditio Italica, a S. Henrico suscepta, dum misera Papia in favillas prope redacta est, anno 1005 perperam innectitur, quæ ab Adelboldo, Chronographo Saxone et Annalibus Hildesemensibus dissertissime anno

B

evidenter demonstratur, probantque etiam ad oculum solennitates festorum toto primo regni S. Henrici triennio celebratorum, quæ vel ex ipso Ditmaro pariter eruuntur.

>>

101. Interim ipse sic librum suum sextum orditur: « Post salutiferum intemeratæ Virginis partum, consummata millenarii linea numeri et in quinto cardinalis ordinis loco, ac in ejusdem quartæ initio hebdomadæ in Februario mense, qui purgatorius dicitur, clarum mane illuxit sæculo, et Henricus divina gratia rex, antecessorum suorum nævum cupiens emundare, sibique veniam promerere æternam, dispositis secundum suimet placitum ad hoc pertinentibus cunctis, perrexit ad domum suam, ubi se corporaliter semper solebat reficere, et ubi desiderato diu alimento paululum reficeretur in mente; convocansque ad se omnes regni primates, dedit episcopatum sanctæ Merseburgensis ecclesiæ capellano suimet Wigberto. Pergit ea indicare Ditmarus quæ cap. 3 et 4 memorat Anonymus, nulli ordini affixus, ex cujus sensu præmittenda est S. Henrici reportata de Slavis victoria restitutioni ecclesiæ Merseburgensis, ut pote quæ ex celeberrimo voto facta sit, ante eam victoriam concepto, de quo mirum est Ditmarum clarius non meminisse, quamquam ad illud alludere videatur tribus ultimis elogii superius dati versiculis. Itaque ipso illo anno 100, aut forte præcedenti, ut Calii statuunt, obtenta est prædicta victoria, quam instauratio ista Merseburgensis ecclesiæ subsecuta sit. Sic ad dictum annum 100 loquitur Hermannus Contractus Henricus rex Italiam petens, sibi eam subjicit Papiam ipsa die qua coronatus est, irrumpens, gladio et igne perdomuit: unde in Saxoniam rediens, Bohemian et Bolezlaum ducem Slavorum cum tota gente subjugavit. »>

102. Non dissimulaverim, totam illam cap. 4 adornatam Anonymi narrationem, tot miris portentis palliatam, nunquam mihi placuisse, eo præsertim, urgentissimo in his adjunctis argumento, quod Ditmarus, rerum omnium tum gestarum oculatus testis et scriptor, Merseburgensis ecclesiæ suæ ruinam, bonorum ejus alienationem, ac demum per S. Henricum restaurationem tam sollicite et accurate memorans, de tot miraculis, ibi a Vitæ scriptore conglobatis, non meminerit, nusquam solitus ea silentio involvere quæ ad tam eximii benefactoris sui gloriam conducere posse existimavit; ut prodigio simile dicendum sit tam illustrem victoriam, si sic parta est, ab eo præteritam fuisse. Ut candide dicam quod sentio suspicor Anonymum, virum bonum, nonnulla ad S. Henricum transtulisse, quæ forte ad alios pertinent; aut certis temporibus aptasse, quæ ipsis non conveniunt. Certe mihi numquam suaserit historiunculam, de Sancti meritis in trutina expensis quam habet cap. 28: neque magis placet alia de claudicatione narratio, ex apographo Bambergensi cap. 24: quæ omnia, ut mitis

sime dicam, censeo non tam facile a viris cordatis A smum susciperet, unde S. Henricus Hungarorum et eruditis admittenda.

B

103. Redeo ad Ditmarum in quo post jam dicta sequitur brevis hiemalis expeditio in inquietum Boleslaum, admissio in gratiam Henrici rebellis, et fratris Brunonis fuga ad S. Stephanum regem Hungariæ sororium, cujus intercessione in gratiam demum admissus est. Hisce connectit quæ ad Clusas, et in reliqua Longobardia a Sancto gesta sunt, eumque per Alemanniam et Alsatiam in Saxoniam reducit, Boleslao infestum, quem tunc haud dubie bello aggressus est, non eo tamen de quo jam diximus meminisse Anonymum cap. 4. Melius longe et fusius expeditionem enarrat laudatus Ditmarus a pag. 378. Atque hæc omnia rectissime ab Adelboldo aliisque citatis anno 100 gesta referuntur, ut proinde in Ditmaro agnoscendus sit error, quidquid Baronius et recentiores passim ei in hac parte adhæreant; quo pacto tollitur inextricabilis difficultas in iis apte distinguendis quæ duobus istis anuis 1004 et 1065. a S. Henrico peracta sunt ; nam Chronographus Saxo ad annum 1005 nihil habet præter invasionem Poloniæ in quo proh dolor! multos perdiderit, cum exercitu secum deferens corpora ducum mortuorum inde reversus. » Chronicon Hildesemense eo anno 1005 narrat, Regem « in partibus Saxoniæ ad tempus Quadragesimæ habitasse, » Pascha vero Aquisgrani celebrasse, quibus adde quæ tradit Vita S. Meinwerci, cap. 2, num 11, pag. 515, de Schatenus a pag. 372. Quidquid vero C præterea anno 1005 a S. Henrico gestum fuerit, id certum videtur, principium citati libri sexti plane corruptum esse, ut ex ipsomet Ditmaro infra evincere conabimur.

[ocr errors]

104. Præmittunt Annales seu Chronicon Hildesemense ad annum MIV: « Et Bruno frater regis (S. Henrici) obtentu domnæ Gislæ matris ejus acquisivit gratiam, quo plane modo etiam loquitur laudata S. Meinwerci Vita loco citato. Recte hæc, opinor, isto anno collocantur, at contra Adelboldi, et aliorum sententiam, « obtentu Gislæ matris, »> quod ipsi potius « Giselæ sorori » tribuunt, nuptæ S. Stephano regi Hungariæ, cujus desponsationis determinatum annum frustra apud synchronos scriptores quæsivi hactenus. Consulendi itaque fuere Annales ecclesiastici istius regni a nostro Melchiore Inchofer, superius laudato, concinnati, sed quibus acquiescere non licuit, cum ibi scriptor asserat matrimonium contractum fuisse anno 1005, regni Stephani vicesimo, quæ cum Adelboldi aliorumque narratione convenire nequaquam possunt, ut potius dicendum sit Giselam istam, Sancti, sororem, ut minimum anno 1004 S. Stephani thalamum subiisse. Magis placent quæ adducit laudatus Inchofer ad emolliendas duriores nonnihil enuntiationes scriptorum Germanorum, identidem inculcantium prædictam Giselam non aliis pactis et conditionibus regi Hungariæ concessam, quam si is repudiato paganismo Christiana sacra et bapti

D

Apostoli nomen promeritus sit. En verba Inchoferi :

[ocr errors]

105.« Alii quoque minus considerate scripserunt; Gyselæ pulchritudine per nuntios et pictures accepta, captum Stephanum, ejus connubium expetiisse. Quæ tamen aspernata sit, nisi abjecto idolorum cultu, Christo nomen dedisset. Accepisse conditionem Hungarorum regem, dum venustissima puella potiretur, mox cum toto regno ad Christi sacra accedentem, Stephani nomen tulisse : Henricum vero, quod tradita sorore conversioni gentis operam navarit, Hungarorum apostolum dictum esse. Cui fabulæ inter alios assensi videntur Sigebertus, Albertus Krantzius, Joannes Cuspinianus; non animadvertentes, ex Christianis pridem parentibus, et divino monitu appellatum Stephanum, id genus pactionem procul habuisse, et Henricum ultro, adamata ejus virtute, favisse tam opportuno matrimonio, quod ad religionis in gente. jam conversa incrementum haud parum faceret. Quamquam dubium non sit, ad plures nondum Christo devotos traducendos, Gyselæ fratrisque Henrici pietatem et zelum, ingens momentum adjecisse, ut hoc propter, et hic apostoli Hungarorum, et illa adjutricis fidelissimæ nomea tueri queat. Ex hoc, ut obiter notem, aliisque ejusdem historia locis refellenda sunt, quæ Albericus ad annum 1010 reginæ huic Giselæ turpia et infanda affricare ausus est.

106. Ut de prædictis annis duobus 1004 et 1005 postremum dicam, vellem ea vera esse quæ non ita pridem Struvius in laudato supra Syntagmate, ad solvendum, cui se imparem videbat, nodum ita copulavit, tom. I, pag. 379: « Hinc compositis in Germania rebus, anno MIV ab Italis evocatus illorum terram intravit, et licet aditus probe custodiret Harduinus, Veronam venit; inde Brixiam usque ad Papiam progrediens, ubi ab omni populo benevole susceptus et anno MV communi consensu in regem Italiæ est coronatus. Hinc sedato et Papiensium contra Germanos commoto tumultu, in Germaniam fuit reversus. »> Diceres, totum fere bienuium tenuisse primam illam a S. Henrico susceptam expeditionem, quæ tamen, testibus Adelboldo et Ditmaro, brevissima fuit: nam sanctus Imperator majorem hebdomadam usque ad Pascha ad Clusas transegit, ac rebus celeri cursu confectis, post coronationem et turbas Papienses, Pentecoste sancta pia animi devotione celebrata..... injuriam a Boleslao sibi illatam tenens mente repositam, repatriare festinat..... et in vigilia S. Joannis (Baptistæ) colloquium cum Alsatiensibus habuit..... Post hæc rex Moguntiam venit; ibique solito pietatis affectu, Apostolorum solennia celebriter peregit; » inde in Saxoniam adversus Boleslaum profectus, ut ex tota rerum serie clarissime detur intelligi, primam illam in Longobardiam excursionem a discessu ex Bavaria vix totis tribus mensibus tenuisse.

107. Minus displicet quod ait idem Struvius ex A synodum Tremoniensem, de qua jam satis diximus Sigeberto ad annum 1005. « mortuo Ottone duce, ducatum Lotharingiæ comiti Godefrido, filio Godefridi Ardennensis » commissum; in quo scriptores alii satis couveniunt. At quod, eodem Sigeberto præeunte, refert anno 1010, gentem Ungarorum, hactenus idololatriæ deditam, cum suo rege baptismo tunc primum initiatam, quod tot alii cum Hofmanno perperam secuti sunt, ad superius dictorum sensum omnino explicandum est. De episcopatu Bambergensi ad duos proxime sequentes annos paulo accuratior disquisitio instituetur. Huc proprie pertinet synodus Tremoniensis, de qua Ditmarus, pag. 380 (ex principio cætera ferme colliges :) « Posita est etiam

D

paragrapho præcedenti, reliquum anni impensum intelligatur bellicis adversus Boleslaum conatibus, quos inter intellectis Balduini Flandriæ comitis molitionibus, quas describit Ditmarus pag. 383, arma sequenti proxime anno 1006, ut testatur Sigebertus, in eum verterit, ubi quæ duobus annis 1006 et 1007. gesta sunt simul istic connectit Ditmarus, eadem pagina denuo resumens quæ ad annum jam dictum 1006 pertinent. Jacobus Meyerus, in Annalibus Flandriæ, diligenter et accurate descripsit quæ in bello isto Flandrico, non eodem semper rerum successu, a S. Henrico adversus comitem nostrum Balduinum tentata sunt,

satis curiosis, quæ alibi non adeo distincte enucleata reperiuntur : ipsum videsis annis 1005, 1006 et 1007: nobis satis est singula ad proprios calculos revocasse, ad quod nos hic juvat Mabillonius pag. 185, dum ex diplomate anni 1006 ostendit habitum eo ipso anno inter S. Henricum et regem Franciæ Rotbertum, colloquium, quo labefacta nonnihil amicitia redintegrata est. Videatur idem Mabillonius pag. 188, num. 88 et 89, placitum regis memorans pro Italicis monasteriis.

in loco, qui Throsmunini dicitur, magna synodus, B explicata ejus occasione et adjunctis aliis pluribus ubi rex coepiscopis, præsentibusque cunctis, plurima questus est sanctæ Ecclesiæ convenientia, et communi eorumdem concilio hæc statuit deinceps prohiberi, et optimo novæ institutionis decreto, gravem peccatorum suimet sarcinam relevari, anno Dominica Incarnationis vv, anno autem Domini Henrici II regnantis quarto, in die Non. Julii. » Nomina episcoporum, et quæ ibi ordinata sunt ex nostro codice ms. supplevit Leibnitius, aut potius amanuensium ejus aliquis, cujus inadvertentia factum ut relicta sit prioris editionis notula, « deest decretum synodi Tremoniensis, » ubi decreta ipsa omnia immediate præmissa sunt. Sit hæc prima Vitæ S. Henrici periodus.

110. Ditmarum denuo sequimur. apud quem, << pacificatis tunc partibus his, generale concilium in Francfort a Rege ponitur, in quo episcopatus Bambergensis diu ante meditata institutio et varia

§ XI. Episcopatus Bambergensis a sunctis Henrico C difficultates in concilio agitatæ cuique satis

et Cunegunde fundatas.

108. Hic nobis occurrit sanctissimi juxta ac munificentissimi Imperatoris monumentum longe præstanulssimum, novæ ecclesiæ cathedralis a fundamentis erectio et locupletissima dotatio, Sancto ipsi fundatori non minima curarum, molestiarum, quin et bellorum materia; dum a proximis episcopis Herbipolensi et Eystettensi, ad novæ diœcesis fines determinandos, graves subortæ sunt difficultates, tum vero a sanctissimæ conjugis germanis fratribus odia, invidiæ, insidiæ, bella etiam commota sunt, quod opulentissimum patrimonium, imo et dos ipsa sororis Cunegundi assignata, quam ad se redituram speraverant, prodige, ut ipsi loquebantur, ditandis D canonicorum monachorumque congregationibus dilapidaretur: quæ quousque invaluerint, suis infra locis insinuare non prætermittemus. At enim hæc omnia superavit S. Henrici castissima religio, inconcussa pietas, et explorata animi fortitudo. quibus armatus virtutibus et dioecesim ecclesiæ suæ Bambergensi vindicavit, et ingratorum affinium conatus, si non merita ultione, saltem Christiana tolerantia compescuit. Fundationem ipsam, ut præcipuum operis sui argumentum, multis capitibus complectitur Vitæ scriptor anonymus, sed ex quo. ut supra abunde exposui, ad chronologicam seriem nihil magnopere elicias, ut adeo hæc aliunde eruenda et componenda sit.

109. Ordo rerum apud Ditmarum exigit ut post

eo

obviæ sunt: id hic quæritur potissimum, gestane ea omnia sint anno 1006, an 1007, in quo auctores æque ac in primo Sancti bello Italico maxime dissidentes invenio. Ditmaro res suas non satis chronologice distinguente, Baronius sic annum 1006. incipit: Anno Christi Redemptoris millesimo sexto Indict Iv, celebratur in Germania synodus Francofordiensis, in qua inter alia ibi tractatum est de ecclesia Bambergensi erigenda in cathedram episcopalem. Agit de ea pluribus Ditmarus, etc. His opponit Pagius ad eumdem annum litteras Joannis Papæ tomo IX Conciliorum recitalas, in quarum fine legitur: « Scriptam per manus Petri notarii et scriniarii S. R. E., in mense Junio, Indict. v: id est, inquit, anno Christi MVII. Quod privilegium magnus Episcoporum numerus in synodo Franconofurt habita unanimiter laudarunt, et suis subcriptionibus corroborarunt, ut in fine landati rescripti apostolici legere est. Quare subdit, concilium illud non hoc anno, ut Baronius putavit, sed sequenti congregatum, » etc.

111. Non male pro aliqua parte Baronium correxit Pagius, in alia non minus ipse corrigendus. Quoniam ambo ad omnia, occasione episcopatus istius longiori tempore tractata, non satis attendisse videntur; sumpta, nisi vehementer fallor, ex Ditmaro prima perturbationis ansa, qui in annum quodammodo unum eumdemque confudit, quæ in duos diversos certissime distrahenda sunt. Syno

sime dicam, censeo non tam facile a viris cordatis A smum susciperet, unde S. Henricus Hungarorum et eruditis admittenda. Apostoli nomen promeritus sit. En verba Inchoferi:

B

103. Redeo ad Ditmarum in quo post jam dicta sequitur brevis hiemalis expeditio in inquietum Boleslaum, admissio in gratiam Henrici rebellis, et fratris Brunonis fuga ad S. Stephanum regem Hungariæ sororium, cujus intercessione in gratiam demum admissus est. Hisce connectit quæ ad Clusas, et in reliqua Longobardia a Sancto gesta sunt, eumque per Alemanniam et Alsatiam in Saxoniam reducit, Boleslao infestum, quem tunc haud dubie bello aggressus est, non eo tamen de quo jam diximus meminisse Anonymum cap. 4. Melius longe et fusius expeditionem enarrat laudatus Ditmarus a pag. 378. Atque hæc omnia rectissime ab Adelboldo aliisque citatis anno 100 gesta referuntur, ut proinde in Ditmaro agnoscendus sit error, quidquid Baronius et recentiores pa-sim ei in hac parte adhæreant; quo pacto tollitur inextricabilis difficultas in iis apte distinguendis quæ duobus istis anuis 1004 et 1065. a S. Henrico peracta sunt ; nam Chronographus Saxo ad annum 1005 nihil habet præter invasionem Poloniæ in quo« proh dolor! multos perdiderit, cum exercitu secum deferens corpora ducum mortuorum inde reversus. » Chronicon Hildesemense eo anno 1005 narrat, Regem « in partibus Saxoniæ ad tempus Quadragesimæ habitasse, » Pascha vero Aquisgrani celebrasse, quibus adde quæ tradit Vita S. Meinwerci, cap. 2, num 11, pag. 515, de Schatenus a pag. 372. Quidquid vero C præterea anno 1005 a S. Henrico gestum fuerit, id certum videtur, principium citati libri sexti plane corruptum esse, ut ex ipsomet Ditmaro infra evincere conabimur.

104. Præmittunt Annales seu Chronicon Hildesemense ad annum MIV: « Et Bruno frater regis (S. Henrici) obtentu domnæ Gislæ matris ejus acquisivit gratiam, » quo plane modo etiam loquitur laudata S. Meinwerci Vita loco citato. Recte hæc, opinor, isto anno collocantur, at contra Adelboldi, et aliorum sententiam, « obtentu Gislæ matris,» quod ipsi potius « Giselæ sorori » tribuunt, nuptæ S. Stephano regi Hungariæ, cujus desponsationis determinatum annum frustra apud synchronos scriptores quæsivi hactenus. Consulendi itaque fuere Annales ecclesiastici istius regni a nostro Melchiore Inchofer, superius laudato, concinnati, sed quibus acquiescere non licuit, cum ibi scriptor asserat matrimonium contractum fuisse anno 1005, regni Stephani vicesimo, quæ cum Adelboldi aliorumque narratione convenire nequaquam possunt, ut potius dicendum sit Giselam istam, Sancti, sororem, ut minimum anno 1004 S. Stephani thalamum subiisse. Magis placent quæ adducit laudatus Inchofer ad emolliendas duriores nonnihil enuntiationes scriptorum Germanorum, identidem inculcantium prædictam Giselam non aliis pactis et conditionibus regi Hungariæ concessam, quam si is repudiato paganismo Christiana sacra et bapti

D

105. « Alii quoque minus considerate scripserunt; Gyselæ pulchritudine per nuntios et pictores accepta, captum Stephanum, ejus connubium expetiisse. Quæ tamen aspernata sit, nisi abjecto idolorum cultu, Christo nomen dedisset. Accepisse conditionem Hungarorum regem, dum venustissima puella potiretur, mox cum toto regno ad Christi sacra accedentem, Stephani nomen tulisse : Henricum vero, quod tradita sorore conversioni gentis operam navarit, Hungarorum apostolum dictum esse. Cui fabulæ inter alios assensi videntur Sigebertus, Albertus Krantzius, Joannes Cuspinianus; non animadvertentes, ex Christianis pridem parentibus, et divino-monitu appellatum Stephanum, id genus pactionem procul habuisse, et Henricum ultro, adamata ejus virtute, favisse tam opportuno matrimonio, quod ad religionis in gente jam conversa incrementum haud parum faceret. Quamquam dubium non sit, ad plures nondum Christo devotos traducendos, Gyselæ fratrisque Henrici pietatem et zelum, ingens momentum adjecisse, ut hoc propter, et hic apostoli Hungarorum, et illa adjutricis fidelissimæ nomea tueri queat. Ex hoc, ut obiter notem, aliisque ejusdem historia locis refellenda sunt, quæ Albericus ad annum 1010 reginæ huic Giselæ turpia et infanda affricare ausus est.

106. Ut de prædictis annis duobus 1004 et 1003 postremum dicam, vellem ea vera esse quæ non ita pridem Struvius in laudato supra Syntagmate, ad solvendum, cui se imparem videbat, nodum ita copulavit, tom. I, pag. 379 : « Hinc compositis in Germania rebus, anno MIV ab Italis evocatus illorum terram intravit, et licet aditus probe custodiret Harduinus, Veronam venit; inde Brixiam usque ad Papiam progrediens, ubi ab omni populo benevole susceptus et anno MV communi consensu in regem Italiæ est coronatus. Hinc sedato et Papiensium contra Germanos commoto tumultu, in Germaniam fuit reversus. » Diceres, totum fere bienuium tenuisse primam illam a S. Henrico susceptam expeditionem, quæ tamen, testibus Adelboldo et Ditmaro, brevissima fuit: nam sanctus Imperator majorem hebdomadam usque ad Pascha ad Clusas transegit, ac rebus celeri cursu confectis, post coronationem et turbas Papienses, Pentecoste sancta pia animi devotione celebrata..... injuriam a Boleslao sibi illatam tenens mente repositam, repatriare festinat........... et in vigilia S. Joannis (Baptistæ) colloquium cum Alsatiensibus habuit..... Post hæc rex Moguntiam venit; ibique solito pietatis affectu, Apostolorum solennia celebriter peregit; » inde in Saxoniam adversus Boleslaum profectus, ut ex tota rerum serie clarissime detur intelligi, primam illam in Longobardiam excursionem a discessu ex Bavaria vix totis tribus mensibus tenuisse.

« PoprzedniaDalej »