Obrazy na stronie
PDF
ePub

conciliis admitti non soleat, auctoritate tamen S. A to, præsentibus honorabilibus viris ac dominis

R. E. quæ omnium conciliorum firmamentum est, petitionibus vestris acquiescimus, atque ejusdem memorabilis viri, cujus exaltationem requiritis, fratrum nostrorum archepiscoporum et episcoporum, qui præsentes aderant, communicato concilio, memoriam inter Sanctos de cætero fieri ceusemus, et anniversarium ipsius diem solemniter celebrari constituimus. Vestra itaque interest sic in S. R. E. obedientia et fidelitate persistere, et sic ei dignæ devotionis obsequiis respondere, ut ampliori beati Petri et nostra gratia digni inveniamini. Datum trans Tiberim pridie Idus Martii: nullo alio charactere apposito quo in certum annum deveniatur; unde facilius excusari possit Baronii lapsus, qui ad episcoporum Bambergensium seriem oculos non intenderit.

25. Solemnem illam Henrici in Sanctorum numerum cooptationem secuta est, ut nuperrime dicebam, sacri corporis elevatio, et in decentiorem locum translatio, de quibus breviter laudatus Hofmannus ad an. 1147, col. 123: « Per eosdem dies ossa S. Henrici Imperatoris solemni cæremonia translata sunt. Et vero res facta est in hunc modum : Eberhardus episcopus, advocato Eberhardo archiepiscopo Salisburgensi, et Hermanno episcopo Brixiensi, atque una cum abbatibus, religiosis, et ipsis proceribus civitatis, accessit ad locum ubi conditum corpus fuerat. atque, egesta terra, sacra ossa inde levavit, et in tumham marmoream transtulit. C eamque clavis obfirmavit. » Eadem paulo contractius habes in elogiis episcoporum pag. 6. « Eberhardus II, dux Bavariæ eligitur MCXLVI, Pontifice Eugenio III, Conrado itidem III. S. Henrici ossa magna solennitate ad honoratiorem tumulum transtulit, et marmoreo, quod hodiedum videre est, monumento condecoravit. » Quousque extendatur istud hodiedum. necdum satis clare perspicio ; colligendum id erit ex schedis nostri P. Joannis Gamansii, toties in Actis nostris laudati, qui eas describi curavit ex Ms. Catalogo Episcoporum Bambergensium S. Michaelis Bambergæ; quas hic adducere operæ pretium existimavi, cum ea suppleant quæ in Hofmanno desiderantur.

«

26. Scriptor iste, qui nonnisi ad annum 1440 Annales suos perduxit, ubi anno 1379 civium Bambergensium seditiones adversus Lambertum xxx episcopum paucis memoravit, ita subdit : « Quibus verbis Lambertus in magnum timorem adactus, ad divinam implorandam opem confugit, et sequenti anno, clero ac populo advocato, tumultum S. Henrici aperuit, et reliquias ejus sacras protulit: » ex quibus quid tum gestum sit, vix, aut ne vix quidem intelligas. Hæc paulo uberius citata Gamansii scheda, quam in ejus fide produco. « Sub isto reverendissimo in Christo patre ac Domino D. Lamberto, anno Dom. MCCCLXXX, Indict. III, die vi mensis Julii, qua festum agitur sanctorum martyrum Kyliani ac sociorum ejus, regiminis sui sex

B

canonicis ecclesiæ Babenbergensis D. Berholdo de Hennberg, filio comitis Henrici de Hennberg. D. Udalrico de Thunfelt Scholastico, et D. Friderico Zotner de Halberg, matura et discrcta deliberatione dominorum de capitulo ecclesiæ Babenbergensis, et propter fidem certiorem sanioremque notitiam sanctarum reliquiarum sancti patris et fundatoris ecclesiæ Babenbergensis D. Henrici Imperatoris, apertus est sarcophagus jam dicti confessoris, ab antea bene reclusus et seratus sigillatusque sigillo majori bon. mem. D. Eberh. episcopi Ix (alias x) Babenbergensis ecclesiæ. ».

27. In quo quidem sarcophago inventæ sunt reliquiæ, quasi totius ejusdem corporis sacri ossa veneranda, præter caput, quod in alia theca deaurata reconditum veneratur. Ipsi vero de sano consilio, diligenti adhibita custodia, tantum mandibulam, brachium et duas costas cum parvis aliis ossibus prædictarum reliquiarnm, foris honorabiliter recondendas, bonæque custodia mancipandas reservarunt, non tamen sine rationabili causa specialique devotione. Tandem ipsas reliquias S. Henrici in eodem sarcophago diligentissime iterato recluserunt; sigillantes sigillo capituli prædicti, quo ipsi domini utuntur ad causas. Inventæ fuerunt pro tunc per eosdem dominos canonicos prædictos duæ veteres schedulæ, interiori thecæ affixæ, quarum una hæc scripta continuit: D Eberhardus primus hujus Babenbergensis ecclesiæ episcopus præscriptum S. Henricum Imperatorem tumulavit: Egilbertus nonus Babenbergensis episcopus canonizavit ipsum S. Henricum (nempe per Eugenium III Papam) et Eberhardus Dux Bavariæ, decimus episcopus Babenb. transtulit præfatum patrem et fundatorem ecclesiæ S. Henricum sanctisque locis venerandum commendavit anno Dom. MCXLVII, die x Julii, præsentibus ibidem venerabilibus principibus ac dominis D. Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo et Hartmanno Brixiensi episcopo, cum multis aliis religiosis fidelibus ac Deo devotis.

28 Apertura sarcophagi requirenda est in posteriori capite sub tergo imaginis beatæ Mariæ Virginis, ubi scripta sunt hæc verba : AUREA PORTA Cœli D LOCATIO RELIQUIARUM IN FESTO S. HENRICI AD SARCOPHAGUM SUUM. Pergit deinde scriptor Catalogi enumerare insignes aliquot Bambergeuses reliquias, eo ordine quo ibidem in templo cathedrali dispositæ sunt. « Caput, inquit S. Henrici in medio locatur ante sarcophagum, ad altare sanctæ Crucis. versus Orientem a dextris exeundo e choro S. Petri, caput sanctæ Cunegundis, et imago beatæ Mariæ Virginis. A sinistris S. Margareta et caput S. Kiliani : a dextris exeundo a choro S. Petri, caput S. Theodori et sancti Dionysii; et versus Orientem caput argenteum. A sinistris cap. sanctorum Cosmæ et Damiani, et caput argenteum versus chorum S. Petri, caput S. Ottonis, et caput S. Pii papæ et martyris. Sequitur in charta Gamansiana miracu

D

lum de restitutione in integrum imaginis Crucifixi A tionem, consecratum fuit, præsentibus adhuc omnieburnei, qui e longinquis terris a S. Henrico Bambergam comportatus, et fulminis ictu in frusta minutissima collisus et contritus fuisse dicitur die x Maii 1515 (annum 1516 notat continuatio Hofmanni apud Ludwig.) Utcumque id factum fuerit, ad rem nostram propius spectant quæ de hac proprie dicta sacrarum reliquiarum translatione subjungit citata charta in hunc modum.

B

bus jam supra nominatis. Atrium ante ecclesiam Babenbergensem, a porta Adæ et Evæ usque ad portam gratiæ, eodem anno jam supra, lapideo pavimento stratum, ac muro pectorali cavatis lapidibus artificio magistrali per gyrum ac formam coronæ circumdatum fuit, ne effuderetur ibi sanguis innoxius labente aliquo. » Hactenus charta, pro coronide adjungens quæ habes apud Hofmanui continuatorem, col. 242. Alia religiosi cultus argumenta prosequamur.

§ IV. Reliquiæ Bambergenses, sacra cimelia, mausoleum Henricianum, Officia ecclesiastica, et antiqua Missa.

29. « Anno Domini MDXIII, Indict. 1, die 11 Septembris, sarcophagi antiqui sanctorum Henrici et Cunegundis fundatorum aperti sunt in corpore ecclesiæ, retro altare S. Cunegundis, per reverendissimum nostrum dominum prænominatum de Lymburg, propter novam sepulturam præfatis sanctis. patronis ex marmore sculptam: in quo sarcophago antiquo reperta fuit vetusta capsa unica in qua erant pulveres de corpore S. Henrici, pars una de scapula seu spatula ejusdem, cum quibusdam de corio et serico, in quibus involutum fuit corpus S. Henrici. In sarcophago S. Cunegundis inventa est capsella ænea in qua inclusæ fuerunt reliquiæ de corpore S. Cunegundis, duæ costæ cum quibusdam aliis reliquiis ejusdem. In utroque sarcophago collecti sunt pulveres de cordibus amborum; quæ reliquiæ cum honore et reverentia in capsis suis ad magnam sacristiam sunt deportatæ per præfatum D. Georgium episcopum, D. Casparum suffraganeum ejusdem, et D. Joannem abbatem cœnobii S. Michaelis Montis monachorum. Expost prædictæ reli- C pluribus olim suppetiis, notus et amicus, quorum quæ in quatuor novas capsas sunt divisa, die 1x mensis

Septembris, die videlicet translationis

S. Cunegundis, non sine dispositione divina, ad novum sunt sarcophagum deportatæ atque reverenter impositæ et inclusæ per D. Georgium episcopum et D. Casparum suffraganeum, præsentibus ibidem D. Joanne abbate de Bantz; D. Georgio Stiber, decano eccl. Cath., D. Wilhelmo Schengk Barone de Limburg, cantor; D. Leonardo de Eglofstein doctore, Scholastico; D. Sebastiano de Kungsperg, cellerario, et aliis canonicis capitularibus dictæ Babenbergensis ecclesiæ, astante clero et populo, quantum basilica cathedralis capere poterat. »

30. Atque hæc penultima est sacrarum S. Henrici reliquiarum solennis translatio; nunc cætera subjicio quæ in eadem Gamansiana charta colliguntur.

[ocr errors]

Scriptura hæc in pergamenea schedula reposita est ad plumbeam capsulam. In isto sarcophago lapideo, cum sua tectura lapidea olim supra terram elevato, fuit reconditum quondam corpus S. Cunegundis virginis et Imperatricis, ante translationem ejus. Nunc, propter structuram et erectionem novi sarcophagi, ut hodie cernitur, fuit hic sarcophagus sub terra reconditus S. Henrici confessoris et Imperatoris, ac hujus ecclesiæ fundatoris. » Est quod ad clarietatem hic desideres. « Porro altare S. Cunegundis quod nudius demolitum et confractum est, innovatum et erectum fuit, et per D. Casparum suffraganeum, die eodem post reliquiarum imposi

D

21. De reliquiis et sacris Bambergensibus monumentis ac cimeliis, cum, præter ea quæ ex Hofmanno et schedis Gamansianis jam proxime data sunt, nihil ad manum esset, ad fontem ipsum recurrendum censui, unde certius et securius quam ex iis quæ Ludwigius vulgaverat, edoceri possem. Nec sane concepta spe frustratus sum, nam ope et præsidio R. P. Nicolai Pottu, Collegii nostri istic Rectoris, multa erudite suggessere nobilis, clarissimus ac consultissimus dominus Joannes Franciscus Xave. rius Eppenauer, eminentissimi Electoris Moguntini et Episcopi Bambergensis archivarius, ut vocant; ac Adm. R. P. Dom. Otto Schugentes, Ordinis S Benedicti ad Montem S. Michaelis, antiqua sua benevolentia, collatisque ad Acta S. Ottonis illustranda

subsidiariis manibus adjutus, nonnulla hic parato jam commentario inserere licuit, quæ alias omnino prætereunda fuissent. Accessere a munificis sanctissimi patroni ac fundatoris clientibus necessaria ea auxilia, quibus istic delineata, hic vero in æs incisa sint varia, quæ proinde omnium oculis et piæ curiositati exponi potuere.

32. Ut ordine singula digerantur, ab iis incipio quæ sacras reliquias propius spectant, easque primum partes quæ aut in ipsa cathedrali ecclesia, aut in aliis Bambergensibus templis religiose asservantur. Jam proxime notavimus, in prima sacri corporis elevatione, et exaltatione, sejunctum a reliquo corpore honorandum verticem, piorum cultorum venerationi exponendum, ut præcedenti paragrapho etiam indicatum est. Sic ipsum describit Clar. Eppenauer, ut secundum decentem proportionem capiat coronam imperialem argenteam deauratam, gravem, gemmis orientalibus multis magnisque exornatam, aureisque hinc inde cimeliis circumdatam, cujus linea diametralis sit octo pollicum unius pedis, altitudo propemodum sex, unde facile colligatur magnitudo capitis, quod eo modo coronatum detineri ait, in pomo imperiali dextræ imaginis argenteæ humanam staturam umbilico tenus adæquantis: Quam Romanæ, infra exhibendæ, non multum absimilem concipio, nisi quod in illa brachia exprimantur. Ex delineata corona de ejus pretio el elegantia statues, ridebisque cum Bambergensi,

[merged small][merged small][graphic]

33. Reliquias alias his ferme verbis describit Ep- B crux celeberrima, quam vidisse se testatur Hensche

penauer: Mandibula cum dentibus, inclusa thecæ ex deaurato.argento, decorata est octo pretiosis lapidibus; nonus in vertice est sapphyrus magnitudine adæquans duos pollices. Guttur similiter ita inclusum asserit crystallo diaphana, sed absque lapidibus pretiosis. Est in monasterio S. Michaelis, in quodam reliquiario ligneo, parva aliqua particula ossea de S. Henrici corpore. In monasterio Bambergensi S. Annæ RR. PP. Minorum Ordinis S. Francisci Seraphici, in ambobus lateribus tabernaculi summi altaris, asservantur duo maxima ac integra ossa duorum pedum S. Henrici, quorum singula in longitudine adæquant unum pedem et decem ferme pollices; manifestum indicium, inquit, magnæ, ut supra dictum, staturæ, ita ut ea proxime accedat ad pedes omnino septem. Hæc Eppenauer, ex quo discere non licuit quo tempore ossa illa bina e tumulo extracta sint; infra patebit inde acceptas esse Romanas reliquias, de quibus brevi agemus. Nihil hic de brachio et duabus costis cum parvis aliis ossibus, quæ foris honorabiliter recondenda» desumpsit Lambertus episcopus anno 1380; ast inde fortasse reliquiæ istæ processerint, de quibus agemus paragrapho sequenti.

34. Neque vero prætereunda sunt sacra alia cimelia sanctissimi Bambergensium patroni, ibidem religiosissime custodita. Præcipua duo sunt, nempe

[ocr errors]

nius ad Acta S. Cunegundis, quæque in Monte monachorum seu ad S. Michaelis recondita est; item mantum, ut ibi appellant, seu pallium, mirabili artificio elaboratum, in sacrario ecclesiæ cathedralis depositum : quæ in appendice post Acta, singulari explicatione, qua poterit diligentia, illustrabuntur. Porro Henriciana alia quatuor manta seu pallia serica cærulei coloris, quorum unum per totum magna cruce exornatum est, refert Eppenauer; atque item ་ ensem S. Henrici proprium, bissecantem, sine vagina tamen, ad initium sæculi proxime elapsi, noviter consecrato domino episcopo Bambergensi Joanni Godefrido ab Aschausen Augustæ a domino episcopo Augustano liberaliter datum, habentem manubrium ellypsiforme ex crispato ligno buxino, longum tribus fere pedibus, latum sesquipollice. » Habe et reliqua ejusdem Clar. Archivarii verbis:

35. Est, inquit, cuspis ferrea bissecans, tamquam pertinens superstes sui (S. Henrici) militaris vexilli, longa duobus pedibus cum dimidio, lata pollicibus duobus. Cuspis item similis vexillaris minor, longa uno pede, lataque ultra pollicem, quæ ex traditione a S. Georgio, ipsi S. Henrico, ad devincendos paganos, miraculose obvenisse dicitur. Exstat denique ensis quidam brevis cum vagina vili, cinguloque appenso, una solum acie, manubrio angulari eburneo, circumcincto parvo annulo argen

teo ensem versus, cui nitido graphio insculpta sunt A Reinch, 1x Septembris 1658, invitatis ad insignem quatuor signa Evangelistarum. Pie creditur nunc ensem instrumentum esse martyrii S. Adriani, quod longum in totum uno pede cum septem pollicibus, latum autem pollice uno et quarta parte. » Hactenus relatio, in qua id postremum notatur: asservari ea omnia in tholo quodam ecclesiæ cathedralis, » quæ venerationi publicæ plurima ex parte diebus festivis ad altare S. Chunigundæ, tumulo proximum, exponi solent. » Sunt et libri sacri, ut Missales. Graduales, et id genus alii, pretiosissime cooperti, picturisque suis ornati, qui sanctissimo patrono, ecclesiæ a se fundatæ, relicti dicuntnr, cum ipsa Cruce postmodum exhibendi. At jam tumulus ipse, utpote patentissimum utriusque sanctissimi conjugis cultusargumentum, paulo attentius inspiciendus est, ipsiusque laudati jam toties Clar. Viri calamo describendus.

B

36. Repetenda hic paucis, saltem in memoriam revocanda, quæ paragrapho præcedenti ex chartis Gamansianis fusius dicta sunt de primo « marmoreo qualicumqne monumento » per Eberhardum II episcopum Sancto tamquam populari erecto; tum vero de nova sepultura » anno 1513 « ex marmore sculpta,» ad quæ non satis adverterunt qui, ex nescio qua traditione, persuasum habuere idem hodie monumentum Henricianum exstare quod olim Sancto erexisse dicitur Eberhardus II, quodque antea in medio navis ecclesiæ cancellis ferreis circumseptum fuit, tandem in choro S. Georgii aliquot C gradibus exaltatum. Hæc præpostere circumferri satis observaveram, certius vero me docuit laudatus R. P. Rector, ex inscriptione Germanica, in archivo reperta et sic latine versa: « Sciendum est quod marmoreus tumulus, qui in ecclesia cathedrali supra sepulcrum S. Henrici et S. Cunegundis visitur, constructus et clathris ferreis munitus fuerit anno MDXVIII, qui annorum numerus infra in pede tumuli expressus est. »> Eam notam modo abesse ni mirum est, cum basi novæ impositus sit tumulus hodie restauratus. Scripturam autem Germanicam pro anno 1513 perperam expressisse aunum 1518 probat jam citata Gamansii charta, cui similem, recentissime repertam, submisit sedulus Collaborator, dum hæc prælo subjiciebantur. Diversitates inter utramque schedam tanti non sunt ut notari mereantur; nec vero, typis jam compositis, notari potuere.

37. Præclarissimo novo operi immortuus est munificus hodiernæ sepulturæ restaurator, Melchior Otto episcopus, e vivis ereptus anno 1653, sed prius destinatis ad rem totam consummandam necessariis subsidiis, quæ proinde soli ipsi adscribitur, ut ex inscriptionibus mox referendis apertissime datur intelligi. Postremam igitur illam sacrarum utriusque sanctissimi conjugis, in ainotum e media templi navi restitutumque in choro S. Georgii marmoreum tumulum, reliquiarum translationem seu transpositionem solennissime demum et festivissime peregit ejus successor Philippus Valentinus Voit a

D

celebritatem snffraganeo, Herbipolensi, abbatibus quatuor Bambergensibus, ac parochis circumquaque ad quatuor milliaria dissitis; quibus præsentibus sacras reliquias imposuit ac inclusit, die festivo per totam diœcesim indicto, quem dictus suffraganeus pia non minus quam eleganti ad confertissimum populum dictione panegyrica in laudem SS. Henrici et Cunigundæ directa honoravit, sub themate « David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et clangore buccinæ, II Reg. Vi vers. 15. » Exstat de hac transmissa ad me ex archivo Bambergensi inscriptio litteris majusculis expressa, quam hic reddo. « Anno D. MDCXLIX, 2 Septembris, jussu Reverendissimi et Illustrissimi principis ac D. D. Melchioris Ottonis, SS. Henrici et Cunegundis sepulcrum marmoreum e media navi ecclesiæ ad chorum D. Georgii, velut locum magis conspicuum, fuit translatum sacræ vero reliquiæ, quatuor ligneis arculis occlusæ, in sacristia tantisper servatæ, donec Reverendissimus et Illustrissimus princeps ac D. D. Philippus Valentinus easdem, huic tumbæ honorifice insertas, cura sumptuque magnifico, assistentibus D. D. Francisco Conrado a Stadion præposito, Georgio Henrico a Kunsberg decano, Joanne Philippo ab Egglosfstein decanatus coadjutore, Martino a Seckendorff seniore, nec non Suffraganeo Herbipolensi, quinque abbatibus ac cæteris capitularibus, clero populoque universis, summa cum religione, instituta ad hoc per urbem processione solenni curaverit transferri, et hocce renovato marmore recondi MDCLVIII, die Septembris nona. »>

38. Hic de ultima illa sacrarum exuviarum translatione præmissis, tumulum ipsum sic divisum exhibeo ut partes singulæ oculis pateant, adjectis dimensionibus ab Eppenauero mecum communicatis, quas ejus verbis, quemadmodum et cætera eo spectantia, describo. « Longus est, inquit, septem pedibus ac undecim pollicibus (unius pedis Noribergensis in duodecim pollices divisi) latus tribus pedibus et 2 pollicibus; altus vero quatuor pedibus acɔ̃ pollicibus. Continet exterius historias quinque, quas superne concludit tegumentum cum delineatione num. 1, præ se ferente sanctos Heinricum et Chunigundam, justæ staturæ humanæ, artificiosa sane manu statuarii illo sæculo. » Quærimus qui certo statuat utrum sæculo XII, an potius xvi elaboratæ sint. » Amborum Sanctorum pedibus ibidem substratijacent duo leones gentilitii, quorum prior in dextera S. Chunigundæ, præter rhombos habet duos coronatos parvos leones, sinister vero præter rhombos, ducatum Bavariæ involventes, duas bicipites aquilas, non coronatas, quæ duo insignia optime æri incisa exhibet P. Raderus in sua Bavaria sancta, volumine 1, fol. 103 verso. » Utique; at quæ inde se confecisse existimabat Raderus, melius alibi revocanda censuit ; ut ex appositis istic insignibus nihil concludi posse fateri compellamur.

[graphic][graphic][graphic][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »