Obrazy na stronie
PDF
ePub

rant instigatores, qui per propriam conscientiam A ditur, casumque minatur. Sed spe sublata refugii, turbidi, sub Harduino malebant per illicitas rapinas vagari, quam sub Heinrico fræno justitiæ ac legis adstringi. Fit strepitus, exsurgit sonitus; in palatio statim auditur. Sed quia nemo talia, post fidem eodem die promissam, credere poterat, non cito intelligitur. Rex tamen, quid sit, explorari jubet. Renunciatur civitatis furor, renunciatur plebeiæ animositatis insania. Hanc Coloniensis Archiepiscopus, qui cum Rege erat, compescere se posse sperans, per fenestram suspexit, causasque tanti furoris inquirere cœpit. Sed lapidibus et sagittis supervenientibus vix eum cœptum finire sermonem licuit, Animositas enim Longobardorum nimium fervebat, et ex eventu bellico contra Ottonem Ducem, adhuc contumaciæ vires habebat.

B

50. Instant ergo palatium perrumpere Longobardi: resistunt Regis domestici, quamvis pauci. Erant enim Theutonici partim cum equis, partim per hospitia, partim per castella illi comitatui finitima. Rex illico per indignationem in iram efferbuit, et cum his, quos secum habebat, armatus exire voluit, numerum militum suorum spe supernæ gratiæ supplens. At Coloniensis Archiepiscopus toto, quo poterat, nisu cum his, qui sanæ mentis erant, Regem retinebat; sciens, quia capite perdito, nulla spes evasionis superesset in membris. Interea, invalescente clamore, Theutonici congregantur, complicibus junctis, ad palatium tendunt, Longobardos ab effrænato furore paulisper compescunt. Tandem C noctis densantur tenebræ, et lapidum ac sagittarum jacula Theutonicis fiunt infestissima. Necessitas rapit consilium, et ad providenda jacula, citissime. facit incendium. Cum multo igitur sudore Theutonici muros civitatis impugnant: cum multo timore Longobardi pro vita repugnant.

51. Tunc juvenis quidam frater Reginæ, Gislebertus nomine, a Longobardis vulneratur. Pro cujus lethali vulnere Theutonici irritantur, et præ furore contra jacula cæci, muros civitatis expugnant, ac irrumpentes, sanguine juvenis, stimulum scilicet furoris, vindicare festinant. Quorum quidam animo ceteris ardentior, Voleramus nomine, se injecit in media Longobardorum agmina, et gladium, quo accinctus erat, extractum, uni eorum, quæ ceteris insanienti, ab acumine galeæ usque in jugulum viriliter infixit, ac dicto citius, inter suos se illæsum recepit. Per totam igitur noctem pugna gravis habetur, et ancipiti termino suspensa, modo hos, modo illos, sub victoriæ spe audaciores et expeditiores reddit. Aliquando etiam Theutonici, testudine ex clipeis composita, eorum irrumpebant agmina, et quosdam vivos ex eis captos Regi repræsentabant.

52. Interea palatium, quod Theutonicis aliquando fessis, unicum erat refugium, accenditur et incen(33) Satis patet, legendum dipositis.

(34) Forte legendum Cremam, inquit Gretserus. (35) Montem celerem nemo explicat; per Cenisium in Sabaudiam non penetrasse satis certum est, cum PATROL. CXL.

D

magis animus eorum accenditur, et ad congrediendum iterum Italis ferventius incitatur. Clara itaque jam die, Alamannis, qui tardius hujusmodi negotia resciverant, longe a palatio muros civitatis frangentibus, Lotharienses et Franci Longobardos iterum ante palatium graviter persequi cœperunt, et eos fugere usque in moenia propria compulerunt. Sed jaculorum a tectis venientium densitatem diutius sustinere non valentes, ignem coacti domibus immittunt; et ferro et flamma stragem civium miserabilem faciunt. Tandem Theutonicorum ira facile expleri nescia, satiatur cæde plurima; et postmodum, nullo jam resistente, se confert ad spolia. Sed jam incendio nimium invalescente, rex a rigiditate mentis suæ flectitur, suisque ut a cœpto desistant, pietate motus imperat. Quos vix compescens, diutiusque concremationis fœtorem ferre non valens, ad munitiunculam quamdam, quæ sancti Petri Cella aurea vocatur, se contulit. Cives autem vix respirantes regem sequuntur, et ut indulgeat ebrietati, obnixe precantur. Fit eis remissio, fit eis indulgentiam. Sed facilis est indulgentia, postquam culpam excedit pœna, Sic igitur quos bellum adversus Ottonem effecit turginos, noviter induta humilitas supplices reddidit atque subjectos.

53. Domita ergo Papia, tota concutitur Italia, ac indigenæ omnes ad Regem non invitati confluunt, et per omnia præceptis ejus obediunt. Civitates etiam, ad quas Rex nondum venerat, obsides ultro transmittunt, fidemque debitam per sacramenta promittunt. His expletis Rex in quemdam locum, qui Pons longus vocatur, venit; ibique Longobardorum in numerabilis multitudo accessit, seseque ad obsequendum per omnia regiæ majestati subjecit. Ibi habito colloquio, regnique depositis (33) negotiis, amore S. Ambrosii ductus, Mediolanum divertit, cujus linguæ libertatem, et morum eximietatem amabat. Hujus, cæterorumque quiescentium intercessione implorata, in prata Pontis longi revertitur, ibique Longobardos de repentino discessu ejus conquerentes, festini reditus solatur promissione. Inde Chromo (34) perveniens Pentecosten sanctam pia animi devotione celebravit. Inde discedenti Tusci ei occurrunt, et manus per ordinem singuli reddunt.

54. Post hæc Rex injuriam a Bulizlao sibi illatam tenens monte repositam, repatriare festinat; et per Montem celerem (35) in Alamanniam properat; sciens quia terra puerili subjecta regimini laxis persæpe habenis utitur, et ex proprii arbitrii tumultuaria diversitate, per diversa præcipitia rapitur. Jam enim Dux Herimannns obierat, et filius suus ducatui a Rege substitutus erat: qui, nimiæ juventutis adhuc, nec semetipsum regere sciebat. In loco ergo, qui Turegum (36) dicitur, Rex colloquium tenuit, in Alemanniam properasse dicatur: quid si ergo legamus, per montes celeriter?

(36) Non est inverisimile hic indicari Zurch seu Zurich in Helvetia: quo posito dici fortasse pos4

tur, latente tamen igne sub cinere. Tandem Bulizlavus, Meseconis filius, jocunditatem Pragæ, et amoenitatem Boemiæ, promissæ præponit amicitiæ; et, ut nepote suo, qualibet ratione, ejectio, tantæ terræ principatu potiri possit, fraudum suarum intima scrutatur. Invitat eum ad convivia, et diversa præbet ciborum genera, amara demum propinaturus pocula. Satiatum enim illum militibus suis commisit, et, ut eductus excæcaretur, oculorum nutibus ad similia edoctis, innuit.

omnesque pro pace tuenda, pro latrociniis non con- A vitatur, sæpe alterius sumptibus jocunde convivansentiendis a minimo usque ad maximum jurare compulit. Sic tota Alamannia sub pacis quiete statuta, in Alsatiam venit, et in Argentina civitate dum in vigilia S. Joannis colloquium cum Alsatiensibus haberet, domus, in qua ad legem et justitiam faciendam sedebat, repente corruit, unique presbytero, qui cum Domina una anathematizata manere solitus erat, cruris ossa confregit. Ille solus obiit; alii nihil, præter timorem, passi sunt: sed in illius interitu didicerunt, quod sæpe per Psalmistam audierunt: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

B

55. Post hæc Rex Moguntiam venit, ibique solito pietatis affectu, apostolorum solemnia celebriter peregit. Tum per Orientalem Franciam transiens, in Saxoniam festinat, cor suum indignationis pondere gravatum super Bulizlaum, vindicta potenti relevare disponens. Indicitur Saxonibus, Bavaris, Francis Orientalibus expeditio, in medio Augusto terminus datur promotionis, ut frugibus inde præcollectis, abundantia comes exercitui esset. Mediante igitur Augusto Meresborg Saxonum tit congregatio. Rex autem nemini suorum familiarium fateri volebat, sive in Poloniam sive in Boemiam vellet, cognoscens Bulizlai flexuosas versutias, quibus per quosdam sibi occultos amicos etiam secreta regia rescire solebat. Sed naves a Magdeborg usque Citizam congregari jubens, quasi in Poloniam velit, transitum futurum simulat. Id omnibus sperantibus, repente in Boemiam exercitum C ducit, quærens imprimis propria recipere; deinde, pro vindicta, aliena invadere, non tamen penitus aliena, quæ regni sui pati juga debebant.

56. Interserere libet quiddam, quo audito, datur intelligi raro esse culpam, quam non sequatur vindicta, nisi præmunierit eam pœnitentia. Mortuo Bulizlao seniore, Boemiensi scilicet duce, et istius Bulizlai, de quo nunc agitur, avunculo, tres filii superstites ei remanserunt. Quorum primogenitus Bulizlaus nomine, adepto post patrem ducatu, crudelius cœpit vivere, quam terra illa pati vel vellet, vel posset. Indigenis igitur illum pro nimia crudelitate execrantibus, timere cœpit ne a fratrum suorum aliquo, Pragensibus id instigantibus, extruderetur. Ex mala ergo conscientia concepta suspicio, instigavit eum ad scelus nefandissimum, perduxit etiam ad facinus execrandum. Nam fratrum suorum unum eunuchizavit, alterum in thermis suffocare tentavit. At illi, unus eunuchus, alter semivivus in Bavariam, a paterna hereditate exclusi, fugerunt.

57. Rex Heinricus hac impietate commotus, Blademario, de quo jam diximus, ducatum Boemiensem dedit. Illo mortuo, Bulizlavus, Bulizlavi filius, Balizlavo Meseconis filio in societatem conspirationis adscito, ducatum contra Regis voluntatem tenere tentabat. Iuter illos ergo duos Bulizlavos fit amicitia ficta, fit societas subdola. Sæpe alter ab altero inset, montem celerem accipi, pro monte quem hodie S. Gotardi appellant.

D

58. Implentur impietatis jussa, et committuntur iniquitatis opera. Sic, qui fratrem eunuchizavit, a consanguineo et socio suo deductus periit: quique fratrem in consortio principatus parem habere noluit, per supplicium passionis factus est suppar et inutilior. Hoc ergo excæcato, Bulizlavus Meseconis filius, ut superius dixi, per fraudes flexuosas, per versutias sibi semper pedissequas, per promissiones infinitas, Pragam et totam Boemiam invadit; ac dominio taliter adepto, turgidus per loca, regio exercitui pervia, castella firmissima munit.

59. Interea Rex cum Saxonibus veniens per montem quemdam, in quo jam Bulizlavus munitionem quamdam ad contradicendum introitum firmaverat, præmissis in nocte marchionibus, cum maxima difficultate in Boemiam intrat. Cujus introitum, ut Boemienses senserunt, quidam pavore regiæ præsentiæ exanimati, castellum unum cum semetipsis Regi reddiderunt. Illud illico Rex Larameri (37) eunucho, fratri cæci Bulizlavi, quem secum nativam in terram pro pietate reducebat, cum summa benevolentia concessit. Deinde, iter suum protelando, per terram illam progreditur, exspectans Bavarios, quibus non idem, qui et Saxonibus in Boemiam erat introitus.

60. Sed cum illi adventum suum protraherent, Red ad quamdam civitatem, quæ Satiza (38) vocatur; cum Saxonibus tantum pervenit. Cujus potentia visa, cives non mediocriter turbantur, et statim de pace quærenda ac Regis gratia impetranda meditantur: portas illico civitatis aperiunt, et conditione adipiscendæ gratiæ intersita. Polonos, quos Bulizlavus eis ad tuitionem ejusdem loci adjecerat ejiciunt et ejiciendo quosdam membrorum abscissione deturpant; quosdam ab locis altissimis præcipitant ; quosdam etiam interimunt, ut et injurias ab eis sibi illatas ulciscantur, et honori regio per omnia satisfaciant. Tandem hujus crudelitatis fervor Regis animum perculit, et ad contradicendas ejusmodi insanias insita pietas inclinavit. Jam vivi ducuntur, et regi repræsentati in Ecclesia. Post hæc civitas tota se Regi reddidit. Et qua debuit, fidei promissione per sacramenta, per obsides obligavit. Interea fama volitat, Bulizlavum a Pragensibus conspira— tionis vinculo colligatis interemptum, et quamvis mendax, fideles tamen Bulizlavi exterritat.

(37) Jaremiro.

(38) Hodie Saaz Leibnitio.

AD SEQUENTEM VITAM PRÆMONITIO.

Quod jam non semel in Commentario observatum est, id hic denuo lectorum oculis subjiciendum, videlicet, non Vitum ab anonymo hic dari, seu historicam S. Henrici gestorum narrationem, sed meram rerum variarum ad ejus sanctitatem et in ecclesias munificentiam spectantium compilationem, quam parum admodum ordinatam dicere merito possis, cum varia locis non suis corradat, immisceatque diplomata, diu post Sancti obitum a Pontificibus Clemente 11 ac Leone IX et ab Henrico III Cæsare Bambergensibus concessa, quæ apud Gretserum capita 16, 17, 18 et 19 occupant, a nobis vero, ut supra etiam monuimus, in Appendicem rejecta sunt, utpote rerum qualemcumque seriem turbantia. Nec minus inepte capitibus 24 et 25 intrusæ sunt Benedicti P. VIII litteræ, tum ad Sanctum de episcopatus confirmatione, tum ad Eberardum. primum istius ecclesiæ antistitem, quorum saltem primas ut minimum post caput 15 collocatas oportuit. Ne igitur et ea instrumenta lectorem remorari possint, ipsa primo loco in dicta appendice referemus, cætera vero intacta trademus. Sequatur itaque

S. HENRICI VITA

AUCTORE ANONYMO

Edita in Surio, ex Jacobi Gretseri DIVIS BAMBERGENSIBUS.

CAPUT PRIMUM.

S Henrici in imperium successio, Wolffyangi apparitio, muni ficentia in ecclesias, victoria de Sclavis, et restauratio episcopatus Merseburgensis.

1. Anno ab Incarnatione Domini millesimo primo (39) ab Urbe autem condita millesimo septingentesimo quinquagesimo secundo: Ottone puero Romæ defuncto, vacante regni solio, cum de principe subrogando ageretur; omnium vota, nutu divino, ad eum inclinantur, qui tunc in regno habebatur potissimus. Fuit namque per idem tempus Dux Bavariorum Henricus, tam bonitate quam nobilitate regia conspicuus, et universa morum honestate præclarus. Hic initium sapientiæ timorem Domini pleniter secutus est qui erat omni litterarum studio principaliter imbutus, totus sane fide et actu Catholicus. Hic ergo ab omnibus pari voto (40) et communi consensu accersitur, divina utique disponente clementia: ut per temporalis regni fastigium, ad culmen cælestis regni pertingeret. Terrena enim bona omnia, sicut asu malo alios a salute præpediunt, ita alios usu bono ad salutem promovent.

2. Cui necdum Cæsaris vel imperatoris dignitatem obtinenti apparuit Ratisbonæ Wolffgangus in somnis visione tali (41). Visum namque est ei, quod manens in sancti Emmerammi ecclesia, accederet orandi gratia ad beati Wolffgangi sepulcrum, in eadem ecclesia situm : eumque ibidem dominum sanctumque Wolffgangi precibus inti

A lare Intuere diligenter litteras in muro, qui est juxta tumulum meum, scriptas. Erat autem ibi, sicut videbatur, scriptum solummodo: Post sex. Evigilans vero Rex Henricus tractatione diuturna secum revolvit, paucissima hujus visionis scripta. Inprimis ergo arbitratus, quod post sex dies esset moriturus, multa dispensat pauperibus. Cum autem sex dierum numerus præteriret et nihil in se corporali molestiæ sentiret, putavit ad sex menses pertinere. Transacto vero hujus numeri spatio, nihilque in se infirmitatis passus, arbitratus hunc numerum ad sex annos pertinere : ideoque et quæ supra, cœpit timere. Cumque sex annorum numerus integer pertransisset, et septimi anni dies revolutus venisset, ipso die Cæsaris dignitatem per Apostolicam suscepit obsecrationem. Tunc tandem sentiens qualis esset sua visio, gratias agit Deo sanctoque Wolffgango, qui sibi talem revelare dignatus est sublimitatem.

B

3. Unctus igitur in regem beatissimus Dei famulus, temporalia regni non contentus angustiis, pro adipiscenda immortalitatis corona, summo Regi (cui servire regnare est) militare disposuit, summam etiam diligentiam in amplificando cultu religionis adhibuit: ecclesias ditare possessionibus, et immensis ornatibus augere cœpit. Sedes autem episcopales, Hildensheim (ubi a puero nutritus et litteras edoctus fuit), Madeburg, Argentinam, Misenam et Merseburch (quæ barbarica immanitate

mis conaretur exorare, subito videbatur ei ipse C adjacentium Sclavorum vastatæ fuerant( (42) restauSanctus adstare et hujusmodi verbis ipsum appel

(39) Errat in principio, ut supra satis notatum est, eidemque errori insistit, dum inferius num, 12, S. Henrici annum vii connectit cum 1007. III Kal. Novembris.

(40) Quam fuerint patria vota Principum imperii melius docet Adelboldus.

(11) Hæc accepta sunt ex Vita S. Wolffgangi apud Surium 31 Octobris num. 39. Porro S. Wolffgan

ravit. Et tam ipsius, quam aliis episcopatibus per

gum S. Henrici institutorem fuisse, auctor est Ditmarus: Nutrit præclarum Wolffgangus præsul alumnum, etc. Reliqua huc spectantia in Commentario dicta sunt.

(42) Hæc explicata oportebat, si quid dicere voluit confusus scriptor, omittens Paderbornam in quam præcipua contulit Sanctus.

Sclavicarum gentium primates Romanum Imperatorem cum exercitu ad debellandos eos advenire cognoverunt innumerabili multitudine collecta, in bellum ei obviam processerunt. Quod Regi pio per speculatores suos cito innotuit, et sicut in omnibus angustiis suis solebat, ad orationis arma confugit. Invocatoque super se nomine Domini, beato Laurentio, sancto Georgio, et beato Adriano martyribus, se suumque exercitum protegendum cum summa devotione commisit.

universum regnum, in possessionibus et ornatibus, A vero principes Poloniæ et Boemiæ, ceterarumque innumerabilia contulit Hildesheimensibus vero sanctum Gotehardum (43) divina edoctus revelatione præfecit. Quid autem Merseburgensi ecclesiæ præ aliis specialibus contulerit futurorum charitati volumus ex parte notificare. Hæc enim ecclesia tempore Magni Ottonis, illius, inquam, qui ad Lycum fluvium sub sancto Uldarico confessore Ungaros (44) prostravit, et reges eorum, Lælium videlicet et Assur Ratisbonæ, principibus hoc fieri adjudicantibus, in patibulo suspendit, assiduis incursionibus et hostili vastatione Sclavorum, ad nihilum redacta est.

B

4. Et quia violentiis vicinarum nationum non poterat resistere in possessionibus, in religione et in omnibus, quæ ad pontificalem dignitatem pertinebant, penitus cœpit deficeri. Accidit autem ut eodem tempore Magdeburgensis ecclesiæ Archiepiscopus viam universæ carnis ingrederetur, et Merseburgensis præsul, propter sapientiam a Deo sibi collatam, et propter multas virtutes, quibus adornatus erat, ob quas etiam Ottoni magno gratissimus extitit in cathedram Magdeburgensem, prædicto Rege id efficiente, præponeretur (45). Factum est autem, ut Merseburgensis episcopatus penitus destrueretur, et quæ potiora erant illius ecclesiæ in prædiis. in ministerialibus, in ornamentis, in ditionem Magdeburgensis eccclesiæ transferrentur, et de quibus reliquiis possessionum, quæ Merseburg remanserant, abbatia inibi construeretur. Quod factum usque ad tempus pii confessoris Henrici immutatum C permansit. Cum autem convocatis idem Rex Principibus regni sui Quendelburg curiam celebrasset: universis in id ipsum consentientibus, Poloniam et Boemiam, cæterasque Sclavorum adjacentes regiones, quæ fines regni sui vastabant, debellare disposuit.

6. Et cum omnes perceptione corporis et sanguinis Domini confortati fuissent, ad locum certaminis venerunt. Ubi cum Rex beatus verbis exhortatoriis ad viriliter agendum singulorum animos erexisset, videns innumerabilem adversariorum multitudinem, clamavit ad Dominum, et ait: Deus qui conteris bella ab initio, eleva brachium tuum super gentes qui cogitant servis tuis mala. Disperge illos in virtute tua et destrue eos protector meus. Pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Hæc dicens aperti sunt oculi ejus et vidit gloriosos martyres, Georgium videlicet, Laurentium, Adrianum, cum angelo percutiente, exercitum suum præcedentes, et hostium cuneos ad fugam propellentes. Et sicut exercitus Sennacherib ab angelo percutiente contritus est et periit; ita et omnis barbarorum ista multitudo per virtutem Dei conterrita, projectis armis sine effusione sanguinis Christianorum, fugæ præsidium quæsivit. Quo viso Rex sanctus, elevatis oculis et manibus in cœlum, benedixit Deo cœli et ait Benedico, Rex cœli et terræ, qui superbis resistis et humilibus das gratiam: qui custodis diligentes te et glorificatus es in gentibus, propter datam nobis de cœlo victoriam. Victis ergo barbaris et quæ ad futuram pacem prodesse poterant firmissima pactione stabilitis, vir Beatus cum suis in sua redierunt cum pace, glorificantes et laudantes Deum, qui salvat sperantes in se.

5. Congregato itaque exercitu, contra prædictas nationes aciem direxit. Et faciens transitum per locum, qui Walbech (46) dicitur, gladium sancti Adriani martyris, qui pro reliquis multo tempore ibi servabatur, accepit. Quo accinctus, ex toto corde suo clamavit et dixit: Judica Domine nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma et scutum, et exurge in adjutorium mihi. Inde progressus castra metatus est in campo, ubi Mersebur- D hilum redacta in ædificiis, in ministerialibus, in

gensis ecclesia sita est, et videns locum desolatum, et in nihilum redactum, ingemuit et ait: Beate Laurenti martyr Christi, si tuo interventu has barbaras nationes, ad quas pergo, Romano Imperio, et Christianæ religioni subjugavero, hunc locum desolatum tuo nomini consecratum, divina favente gratia, in pristinæ dignitatis statum reformabo. Ut

(43) Vide in Actis 4 Maii pag. 508, num. 18.

(44) Describitur victoria in Vita S. Udalrici 4 Julii pa. 110, a num. 46.

(45) Quæ hic narrantur de translatis Madeburgum episcopatus Merseburgensis possessionibus, non Ottoni primo, sed secundo adscribenda sunt, unde ipsum secuta est punitio de qua in Vita S. Adal

7. Cumque Christianissimus rex Poloniam, Boemiam, Moraviam tributarias fecisset: ob reverentiam S. Laurentii martyris, conculcationem et destructionem Merseburgensis ecciesiæ, cœpit pio intuitu misericordiæ et pietatis respicere, et ad ni

sæcularibus possessionibus, in ecclesiasticis ornamentis, in pristinum gradum pontificalis dignitatis, sicut Deo et sancto Laurentio voverat, studuit restaurare. Nec prius ab operibus misericordiæ destitit quoadusque eam ad antiquum statum dignitatis, et pristinum honorem religionis ex integro perdu

[blocks in formation]

duo sunt, quibus hic mundus principaliter regitur, pontificalis auctoritas, et regalis potestas, ex utro que horum suffulta a dexteris et sinistris, ab omnium molestia infestationum secure monstretur in perpetuum defensa. Dicente enim Domino Salvatore; duos Ecclesiæ gladios sufficere, quorum unus ad defensionem animæ ac spiritus penetrat; alter inflexibilia et dura corda rigore suo domat et premit : quidquid eorumdem gladiorum jure hinc inde munitur, constat profecto, quod nullius mali incursione ab status sui rectitudine labefactetur. Prius tamen hic chartam Ottonis tertii (50) Imperatoris præscribimus, ut scire volentibus, qualiter ipse locus Babenbergensis in ditionem sancti Regis obvenerit, ex eadem conscriptionis pagina colligatur.

8. Denique Episcopatum Babenbergensem ex int A Regum inserimus confirmationis epistolas ut, quia tegro in suo domate (47) fundavit, terminis videliceab adjacentibus episcopatibus legitimo concambio commutatis. Fundatum vero episcopatum principibus Apostolorum Petro et Paulo, et pretiosissimo martyri Georgio attitulatum speciali jure sanctæ Rom. Ecclesiæ contradidit, ut et primæ Sedi debitum dignitatis impenderet honorem, et suam plantationem tanto patrocinio firmius communiret. In meridiana quoque parte civitatis monasterium in honore S. Stephani Protomartyris sub ordine canonico construens ; ex altera vero, hoc est aquilonari, aliud monasterium sub monachali regula in honore S. Michaelis Archangeli (48), sanctique Benedicti abbatis constituens, sibi, suæque civitati supra Petram Apostolicæ firmitatis fundatæ, muroque et propugnaculis meritorum S. Georgii ceterorumque sanctorum munitæ ac exornatæ contra incentivos vitiorum jactatus, turrim fortitudinis in Stephano, et contra refrigerantes flatus illius, qui in aquilone, unde malum omne panditur, sedem ponere disposuit, refugium certum in angelico præparavit præsidio: ut a dextris et a sinistris justitiæ armis vallatæ in nullo sufficiat insidiator prævalere.

B

9. His tribus ecclesiis postea per Guntherum ejusdem Babenbergensis sedis quartum præsulem, et per Reginoldum quemdam, virum nobilem, addita est quarta ecclesia (49) in honore sanctæ Mariæ matris Domini et sancti Gangolfi martyris extra urbem versus Orientem in loco Teuverstat sub C ordine et possessione canonica. Denique sextus ejusdem sedis Episcopus Herimannus contra urbem versus occidentem in honore S. Jacobi Apostoli et filii Zebedæi, ecclesiam sub ordine canonico initiavit. Hanc Otto, humilis amator pauperum Christi, octavus ejusdem sedis episcopus, cooperante Eberhardo præposito, consummavit et dedicavit, ac stirpem ordinemque illic Deo servientium decenter disposuit. Sic locus Babenbergensis ecclesiis in patrociniis Sanctorum in modo Crucis undique munitus, Christo Jesu crucifixo quotidianum, et sedulum celebrat officium et servitium pro primo suo fundatore Heinrico secundo, Imperatore piissimo, ejusque cooperatoribus et successoribus vel augmentatoribus omnibus: Et ut inibi militantibus Domino major tranquillitas, et securitas, et reverentia ad supplicandum Deo perseveret, prædictæ quinque ecclesiæ sic sunt locatæ, ut fere ab omni strepitu et tumultu forensi ac populari sint decentissime segregatæ.

10. Ut autem cunctis liquidius enitescat qua vigilantia vir beatissimus novellæ suæ ecclesiæ bona pacis et tranquillitatis etiam per succedentia tempora providerit, aliquas hic tam Episcoporum quam (47) Varia domatis significata habes in glossariis, hic sumitur pro ditione seu possessione.

(48) De hoc cœnobio actum est ad Acta S. Ottonis 2 Julii.

(9) Hæc omnia ad Vitam S. Henrici nullo modo pertinent.

D

11. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis: Otto divina providentia Imperator Augustus. Noverint omnes nostri fideles, præsentes scilicet et futuri, qualiter nos ob interventum dilectissimæ genitricis nostræ Adelheidæ, caro nepoti nostro Bavariorum Duci Heinrico quoddam juris nostri prædium, civitatem videlicet Babenberg nominatam, cum omnibus ad hanc respicientibus et Nemkin Uraha in comitatu Bertholdi Comitis Volckfelt nuncupato, sita, nostra Imperiali potentia in perpetuæ usum proprietatis concessimus, firmiterque donavimus cum utriusque sexus mancipiis, ædificiis, ecclesiis, terris cultis et incultis, et cum omnibus jur?, legaliterque ad hæc jam dicta prædia pertinentibus, eo tenore, ut libero ipse deinceps perfruatur arbitrio, hæc tenendi, commutandi, dandi, posteris relinquendi, seu quidquid sibi libuerit inde faciendi et ut præceptum stabilius firmiusque permaneat, hanc chartam inscribi jussimus, annuloque sigillatam propria manu nostra roboravimus. Data. v Kalend. Julii Indict. 1, anno regni Domino Ottonis XIV, Imperii autem vii.

[blocks in formation]

12. Anno igitur ab Incarnatione Domini MVII (51 Indict. v. III Kalend. Novembris magna synodus Episcoporum, aliorumque Patrum habita est et celebrata in villa regia Franchenfurt mediante Rege magno et pacifico Heinrico, anno regni sui vii. Nam dum idem Deo devotus Rex alta mentis consideratione secum volveret, in quo potissimum opere Dei misericordiam sibi facilius conciliaret, et ex divini instinctu consilii inspiratus disposuit, ut Deum sibi heredem eligeret, et conscriberet, et episcopatum Babenbergensem, ut præscriptum est, ex rebus hereditariis construeret, ut et paganismus Sclavo

(50) Pluribus ostendit Gretserus, diploma esse Ottonis II, de quo et nos in Commentario egimus, ubi etiam de titulo nepotis dictum est, quem Otto Imperator tribuit patrueli suo Henrico duci Bavariæ, patri S. Henrici.

(51) Errat imperitus scriptor, et res confundit, quas

« PoprzedniaDalej »