Obrazy na stronie
PDF
ePub

dus Ultrajectensis episcopus de rebus gestis S. Hen- A neque alios in ea disceptatione citari solitos, quorici apud Grestserum, pag. 432, nobis infra in nova editione, num. 5. Ubi, præmisso de Ottonis III præmatura morte luctu, sic subjungit : « Dolor esset etiam insanabilis, nisi superstes ei exstitisset Henricus dux gloriosus, et vir ad regnum suscipiendum strenuus. Is tunc temporis ducatum in Bavariensi regno tenebat, populum pacifice regebat, pacem amplificabat, ecclesiarum facultates augebat, leges et religiones magnificabat. Tandem sic in ducatu vixit, quod omnibus placuit, ut de ducatu transduceretur ad regnum, de vexillo extolleretur in solium hereditarium. Hereditarium dicimus, quia, ut ab his qui genealogias computare noverant audivimus, a Carolo magno ex parte patris decimam septimam, ex parte matris decimam sextam lineam propagationis tenebat. Insuper tertius Otto [forte, tertii Ottonis] post obitum in regem eligebatur, et IPSI TERTIUM AD INVICEM CONSANGUINITATIS GRADUM TENEBANT. » Hæc ibi.

non

rum omnium auctoritas ad Adelboldum, Dilmarum, Sigebertum et Chronographum Saxonem comparanda non est, saltem apud eos qui veritatis historica momenta probe norint expendere: nam de Hezilonis cognomento Henrico Bavaro S. Henrici parenti adjecto (quem verius Rixosum, sed et pium dixeris, quidquid adversus Ottonem II molitus sit, ut habes in Vita S. Godehardi, Iv maii num. 7, pag. 504): de Hezilonis, inquam, appellatione, unde Raderus varia colligere nititur, nulla mihi altercatio; apud veteres deest omnino affictus character, atque ex adductis scriptoribus indubitatum omnino est, dicendum ipsum Ottonis magni ex fratre nepotem, adeoque S. Henricum ejusdem Ottonis in eadem linea pronepotem; quo spectat Ottonis II diploma, apud Gretserum pag. 13, in quo Henricum Bavarorum ducem, hujus, quo de agimus, patrem, carum nepotem appellat, intellige patruelem, ut bene explicat Gretserus pag. 84, ubi genealogiam hanc nostram egregie confirmat. Ne diutius de re explorata disseram, consule Vitam B. Mathildis XIV Martii cap. 5, pag. 366, S. Henrici jussu scriptam ipsique dicatam, et dilucidam invenies Sancti nostri genealogiam, ac de imperio ejus vaticinium; quæ omnia dubitare non sinunt quin S. Henricus ab Henrico Aucupe per synonymos patrem et avum originem traxerit.

B

4. Rursus in eamdem sententiam loquitur Adelboldus paulo post pag. 434, ubi, recensitis S. Henrici æmulis, inter quos erat Theodoricus Lothariensis, de eo ait quod, « Henricum ducem in regno esse sciens heredem, noluit incipere quod posset finire. Mitto hic quæ Hofmannus et alii asserunt, de reducta ab Ottone III ad septem electores imperii, regis Germaniæ (uti tunc loquebantur) electione, cum satis certum videatur, ad S. Henricum usque hereditariam successionem locum habuisse; Sanctum vero eo jure regnum adipisci C non potuisse, nisi ex Ottoniano genere prognatus fuerit, quod clarissime semel et iterum hic pronuntiat Adelboldus. Neque obscure consentit Ditmarus, dum S. Henricum in libri sui quinti prologo, natum de stemmate regum affirmat; idemque, libri istius quinti initio, apud Leibnitium, pag. 365, jus hereditarium plane agnoscit, maxima procerum multitudine una voce respondente: « Henricum Christi adjutorio, et jure hæreditario regnaturum. » Adde Sigebertum Gemblacensem, cujus hæc sunt verba ad annum 1002: « Fuit quippe (S. Henricus) filius Henrici ducis, qui fuit genitus de Henrico, fratre primi Ottonis Imperatoris. » linde restituendus Mabillonii lapsus in Annalibus Benedictinis, pag. 159, num. 25, dum S. Henricum scribit, << filium Henrici ducis, Ottonis magni fratris; D ex dictis enim liquido patet legendum: Ottonis Magni ex fratre nepotis. Huc revoca Chronographi Saxonis ad dictum annum 1002, satis expressos terininos: Præfatus dux Henricus nepos regalis in regnum eligitur. »

5. Plura huc non congeram testimonia, quæ apud eumdem Chronographum an. 683, et alibi recurrunt, cum jam adducta abunde sufficere videantur ad eam, quam hic dare prætendimus, veram et exactam Henricianæ stirpis notitiam, quidquid adversus eam pugnet Raderus aut alii, ex variis insignibus sive Bambergae sive alibi exstantibus. Salleri nostri syntagma de stirpe S. Henrici non vidi,

6. Pluribus igitur hic supersedeo, neque ea; omnia operosius adducere aut refellere lubet, quæ a variis excogitata sunt, nationali potius spiritu quam studio veritatis. Raderus ipse, post tam multa in Bavarorum gratiam ex insignibus gentilitiis et aliunde collecta, tomo demum quarto Bavariæ suæ sanctæ, pag. 34, rei evidentiæ postliminio cedens hæc verba inserere non dubitavit : <<< Henricum enim sanctum Saxonem origine jam volumus, ut ex Ditmaro liquet,» atque etiam ex aliis, quos jam abunde dedimus. Qui ambas sententias, nescio an serio, componere nituntur, aut nihil agunt, aut mere in vocibus ludunt, et ad inanes verborum commutationes omnia revocant. Non hic de patria pugnamus, ut pro Homero Græciæ civitates, nam S. Henricum in Bavaria et Abudia natum, ultro et libenter concedimus: ast avito sanguine, aut ex prioribus illis Bajoariorum dynastis aut ducibus. originem duxisse, æque negamus atque certum est Caroli V Cæsaris progeniem, in Augustissimo Imperatore nostro Carolo VI superstitem, non Hispanam genere, sed Austriacam et Germanicam agnoscendam esse. Hinc ad reliqua in paragraphi titulo præfixa tuto procedimus.

D

7. Nominis Henrici etymon, ut ex Aventino recte notavit Gretserus, pag. 80, Germanicum est ab Dain vel Daim, quod est domi, et Reich, dives, et regnum atque imperium: inde Dainreich, Daimreich, etc. Veteres Honoricum dixere; ast in usu est Henricus, Hungari (pergit ex Aventino Gretserus) Hæmericum, et, absque aspiratione, Emericum vocant. Fuit Filius S. Stephani regis Hungarorum et

2

Giselæ sororis S. Henrici Imperatoris. Significatur A choro, rem divinam patrare conspicatus, simul ab

hoc nomine prudens et bonus pater familias, et qui colit regnum et imperium. Sub Henrici nomine noti sunt reges Germaniæ seu Imperatores septem; Franciæ reges quatuor, limata nomenclatura in Henri ; Angliæ reges octo: atque in Hispaniam usque transiit, habuitque synonymos reges quatuor sub Henrique nomine, quod Itali Errico pronuntiant. Nota præterea Gretserus cognomenta habuisse Henricum imperatorem, sancti a sanctitate, più a pietate, claudi, a luxato femore. Frequentes vero fuisse hujusmodi appellationes regibus et Imperatoribus adjectas, vulgo notum est. Hinc Auceps ille, Henrici sancti proavas, quod aucupio delectaretur, et Humilis etiam dictus, quod coronam Imperialem detrectasset. Ottoni II Ruf cognomen adhæsit, Ottoni III Pueri, quod puer regnare copisset: Henricus II Niger dictus est, Conradus ejus pater Salicus. Nec in Francia defuere indita facillime cognomenta, ut habes in Carolis Calco, Crasso, Simplice, Sapiente, etc.. ut ad Græcos non accedamus, quibus non minor fuit libertas Imperatores suos agnominandi.

B

8. Et de pii quidem et sancti cognomentis S. Henrico tributis, res in comperto est, potissima imo sola quæstio vertitur de claudi appellatione, quam miris modis ei inditam narrant scriptores, quos inter is qui Sancti aliqualem vitam scripsit monachus, opinor; sed huc usque anonymus in fragmento Bambergensi, addendo capiti 22, longam historiam memorat, quam ut sugillare prorsus nolim, potiori tamen auctorita- C tis pondere præditam vellem, et majori veterum consensu firmatam, tradentibus aliis apud laudatum Gretserum. S. Henricum, in bello Longobardico contra Arduinum seu Hardwigum. « captum, cum, deceptis custodibus elapsus, de muro se præcipitasset, luxato fractove crure, postea claudicasse, unde CLAUDI cognomentum habuerit. His adde, si lubet, quæ in eamdem rem congessit Hofmannus, in citatis suis Annalibus, col. 38 et 39, et novissime Burchardus Struvius in Syntagmate historiæ suæ Germanicæ, parte 1, pag. 372. Neque prætereundus est laudatus etiam supra Gaspar Bruschius, tomo de Monasteriis Germaniæ, ubi, pag. 87. Montem Monachorum, de quos nos abunde locuti sumus ad Acta S Ottonis die secunda Julii, describens, alia obtrudit, minus etiam credibilia, ut diversissima illa ejusdem rei diversimode narratæ adjuncta, invitum etiam quemlibet de veritate ancipitem hærere compellant.

9. Claudicationem equidem admitto, at, ut verum fatear, in nullam adductarum a scriptoribus illis causarum multum inclinor; magis placent ea quæ habet Browerus noster in Antiquitatibus Fuldensibus, lib. 1, cap. 15, pag. 255, his verbis: « Hic idem Henricus (sanctus) cur Claudi cognomen tulerit, inquiri video. Nauclerus fama exceptum perhibet, ex objecto Regi cœlitus viso id evenisse, cum Romæ in ecclesia D. Mariæ Majoris Christum Jesum, summum sacerdotem, Matre Sanctorumque stipatum

D

Evangelio recitato, angeli manu librum ad se ferri vidit, osculo de more libandum; atque eo in ostento exiisse de mentis potestate, sensibus alienatis : cumque quid secum ageretur ille quidem nesciret, angelum, collaudata ejus pudicitia, et castimoniæ studio, tetigisse nervum femoris, atque inde claudicare cœpisse. At comperior equidem in ecclesiæ Fuldensis membranis iis quibus munificentia ejus regia describitur, primis regnandi exordiis, cum se exerceret venatu, graviter a fera saucium, nomen inde populari jactatione Duffchols (grallator seu ligno saliens), id est claudi tulisse. Quamobrem ex hoc fere incursu claudicasse potius, cum majoribus credere liceat [quam] ex angeli contactu, si illi viso sua fides testificationem retulisse conjugalis abstinentiæ pudicitiæque. » Clara hæc plana et sana sunt neque vero prodigiis opus fuit ut, quod inter mortales adeo obvium est, S. Henricus ex recte gradiente claudus redderetur. Hinc ad Sancti atatem, obitum et cultum progredimur.

§ II. Sancti ætas, annus et dies obitus, cultus, elogia. 10. Ætatem S. Henrici nec ab Adelboldo nec a Ditmaro repeti posse perspicuum est; prioris enim imperfectum est opus, desinens in anno 1004, alter autem Sancto non supervixit, præmature e vivis ereptus anno 1018. Monachus anonymus, quem Vitæ qualiscumque auctorem supponimus, cap. 30 sic ait: « Defuncto itaque beatissimo Dei famulo anno regni sui XXIV, vitæ LII, imperii vero 1x, etc. Ast hic in primo charactere erat, cum Sancti exordium antea innexuerit anno 1001; verum ab vi Idus seu vi Junii 1002 ad diem obitus XIII sen XIV Julii non potest reperiri nisi annus XXIII inchoatus; quocirca ab aliis rotundo numero solum regnasse dicitur annis XXI, ut Imperator vero annis x: quæ omnia facile intelliguntur: non item quod mortuus sit anno MXXII, uti plures scripsere quos hic recitare non vacat, nedum refutare, non magis quam alios regni initia figentes anno millesimo. Omnium instar hic sit auctor Vita S. Meinwerci in nostra editione, ad diem v Junii, cap. 13, num. 101, ubi dicitur: « S. Henricus cum totius Christianitatis inestimabili morore anno vitæ suæ LII, regni xxII, imperii x, Dominica Incarnationis MXXIV defunctus; »> quod plane confirmat Chronographus Saxo ad dictum annum 1024, et terminis paulo expressioribus Annales Hildesemenses, quorum hi sunt characteres:

11. « MXXIV, Indict. vi. Heinrichus Imperator Nativitatem Christi Babenberg, Pascha Parthenopoli, Pentecosten vero Goslare honorifice celebravit. Qui postea Gruna venit, et ibi languore correptus decubuit; et cum totius regni moerore ah! ah! In Idus Julii hominem deposuit: sed xx11 annis, hebdomadis v et uno die regnavit. Anima ejus requiescat in pace. Det requiem animæ qui cuncta gubernat ubique.» Rectus est calculus, exclusis die vi Junii, quo rex declaratus. et XIII Julii, quo vita functus est; supersunt enim dies xxxvi, qui per septem di

quæ ad ejus gesta et cultum pertinent hic prosecuturi, præmissis Usuardi nonnullis auctariis in quibus et x et xiv Julii collocatum invenimus, nam apud antiquiores nulla exstare potuit memoria Sancti, quem scimus undecimo primum sæculo ad Superos evolasse.

visi pleno numero reddunt hebdomadas quinque et A hac receptiori celebritate illustranda censuimus, ea diem unum. Atque hæc quidem satis pervia et obvia sunt, habeturque tota vitæ periodus ad annum ætatis quinquagesimum secundum producta, et retrogrado ordine numerando figendus omnino est annus nativitatis ante mensem Junium DCCCCLXXII. Sic igitur rectissime in annotatis ad Vitæ prædictæ cap. 30 computavit Gretserus in hunc modum : « Moritur Imperator Henricus anno мxxiv, 1 Idus Julii. Natus est anno DCCCCLXXII Ratisbonæ » (locum alium non procul inde dissitum, Abudiacum, notavit Raderus loco supra citato) pridie Nonas Maii, ut ex Ditmaro notat Fabricius in Originibus Saxonicis. ▾ Frustra hic pluribus discutias quod in dubium non revocatur.

12. De die obitus quæstionem movere possent auctaria Usuardina et recentiora Martyrologia in quorum aliquibus signatur S. Heuricus II Idus, in aliis pridie Idus, quo expressissime refertur in hodierno Romano: «Bamberga, sancti Henrici primi Imperatoris qui cum uxore sua Chunegunde perpetuam virginitatem servavit, et sanctum Stephanum Hungarorum regem cum universo fere ejus regno ad fidem Christi suscipiendam perduxit, cujus festivitas die sequenti celebratur, ut proinde eo die mortalitatem exuisse plane censeatur. At pro Gretsero, præter antiquos scriptores jam supra laudatos, aliosque, quos recensere superfluum judico, facit eadem S. Meinwerci Vita, loco citato hoc epitaphium refe

rens:

Henric Augustus virtutum germine justus,

Hæc servat cujus viscera putris humus;
Splendor erat legum, speculum, lux, gemmaque
Ad cœlos abiit, non moriens obiit. [regum,
Idibus in ternis vexantem pondera carnis
Julius æthereo sumpserat imperio.

B

14. De cætero satis certum est inclytam adeo fuisse, et per totum orbem catholicum percrebuisse S. Henrici virtutum, pietatis et miraculorum famam, ut non diu post obitum pro Sancto haberi cœperit colique a fidelibus, præsertim a Bambergensibus, quos continuo institisse existimo, ut fundator suus in cœlitum album referretur. quamvis, ut fit, ob varia incidentia, res in proxime sequens sæculum dilata fuerit: quo intermedio tempore in usu esse potuerint, quas olim descripsit noster Janningus. << Missæ speciales» pro sanctis virginibus conjugibus celebrari solitæ, quarum hæ sunt orationes : • Propitiare, quæsumus, Domine, animæ famuli tui Henrici, et præsta ut, qui de tuis donis in hoc loco pervigili cura nomini tuo quotidiana præparavit obsequia, perpetua cum Sanctis perfrui mereatur lætitia. Per Dom. » Secreta: « Hanc oblationem. quæsumus, Domine, ut ei ad salutem proveniat, cujus in hoc loco stipendiis nostra tibi servitus vegetata ministrat.» Postcommunio, etc., eumdem spectant. Oratio de sancta Cunegunde ita habet: « Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut anima famulæ tuæ C Chunegundæ, omnium peccatorum suorum nexibus absoluta, cum omnibus Sanctis tuis perpetua perfrui mereatur lætitia, » etc. Ex quibus certe patet abstinuisse per id tempus pios clientes a Sanctorum honoribus ipsis deferendis. Neque verosimile est, ante canonizationem S. Henrici nomen in sacros Fastos relatum fuisse, et primo quidem xIn Julii, deinde XIV, ut palam facient exempla hic subnectenda.

13. Hæc litem omnem prorsus dirimere videntur, quidquid in variis locis cultus fortasse fuerit S. Henricus XIV Julii, quem recentiores passim omnes unanimi consensu eo die annuntiant, et nos alibi ad hunc ipsum vel ad sequentem xv omnia ad Sanctum spectantia remisimus, secundum citatum modo Martyrologium Romanum, in quo hodie, ob solem- D nius S. Bonaventuræ festum, Officium sancti Imperatoris dilatum est ad prædictam xv, quod proprio die reponi commode non potuisset, cum S. Anacleti festivitate impediatur. Qui acciderit ut in Sancti natali consignando variaverint Martyrologia, compertum equidem non habeo, at, nisi multum fallor, modum omnem in ea difficultate occurrentem satis apposite dissolvit qui S. Henricum obiisse scripsit ipsa nocte inter xu et xiv Julii intercurrente, sic ut ansa inde facillime accepta sit diversos ejus transitui dies assignandi; nisi forte solemnitas canonizationis, aut aliqua alia ratio intervenerit. Utcumque vero id factum fuerit, tametsi hodierna Sancti solemnitas ab Ecclesia, uti diximus, die sequenti, seu xv, hoc tempore constanter recolatur, Acta ejus

15.

D

- Inter codices nostros is qui de « sancto Henrico XIII» Julii primus meminit, est Hagenoyensis in Germania scriptus, his verbis: « In Babenberg, sancti Henrici Imperatoris confessoris. >> Brevius Matricula Carthusia Ultrajectinæ : « Henrici imperatoris. » Elogium concinnavit Editio Lubeco- Coloniensis: « In civitate Babenbergensi, depositio sancti Henrici Imperatoris Christianissimi, qui regnavit xx annis, sub anno Domini millesimo. Cui desponsata fuit sancta Cunegundis, filia Palatini comitis Rheni, virgo devotissima. Qui pariter virginitates suas Deo voventes, occulte virgines usque ad finem vitæ permanserunt. » Paulo aliter Greve nus, in anno obitus exerrans Civitate Babenbergensi, sancti Henrici Imperatoris Christianissimi, hujus nominis primi quoad Imperatores, benedictionem imperialem seu coronam assecutos. Cujus uxor Cunegundis virgo sanctissima, juvenculaque pulcherrima, ad hoc virum suum induxit ut communi voto inter se perpetuam virginitatem servarent: in quo statu S. Henricus Christo serviens, anno Do

mini xxx beato fine quievit, miraculis clarens. » A Hoc idem elogium ampliavit Canisius; neque in auetariis suis prætermisit Molanus, brevius tamen omnia complexus: Apud Bamberge, sancti Henrici Imperatoris et confessoris. » Atque hæc hactenus recte ad XIII Julii; quibus addi posset longior oratio Florarii Sanctorum, sic ut mirum sit adeo postmodum invaluisse diem sequentem XIV.

16. Pro hac inter codices nostros Usuardinos solum recurrunt Bruxellensis brevi hac phrasi : <«< Sancti Henrici, Romani Imperatoris et confessoris; et Molanus, eum hoc die repetens : « Eodem die, sancti Henrici secundi, Romanorum Imperatoris et confessoris: qui obiit anno MXXI. » Lege, ut suMXXIV. Transiit anachronisums in Maupra, anno

rolycum, qui hoc ipso die scribit : « Bambergæ,
sancti Henrici secundi Imperatoris sanctissimi, qui
cum uxore sua Cunegunde virginitatem servavit : a
quibus Bambergensis ecclesia fundata et dotata fuit,
obiitque anno salutis MXXI. » Iisdem prope terminis
signatur etiam a Felicio; sed, quod hic novum plane
et mirum, a Galesinio prætermissus est, tum hoc
tum præcedenti die. Qui versibus Sanctorum elogia
intexuit, Brautius Satsinensis episcopus de Sancto
hoc die cecinit; « Henricus primus, rex regum to-
tius orbis, conjugis ornavit virginitate torum : >>
quod vero subjungit de conversa per S. Henricum
Hungaria, explicatione, indiget, quam infra suo loco
dabimus : « Hungariæ regnum, Stephano cum rege
fideli, Henricus Christi subdit obsequio. Alios re- C
centiores prætereo, uti et Bucelinum cum longo suo
elogio, cui antiquiora et veriora substituere ma-
lui.

17. Hæc inter vetustius nullum aut magis authenticum suggeri potest, quam quod libro suo quinto, præfixit Ditmarus versibus hexametris in hæc verba, non semper ad metrum exacta :

Henricus scandit, postquam puerilia vicit,
Ardua virtutum, natus de stemmate regum.
Huic pater Henricus dux, et genitrix erat ejus
Gisla suis meritis æquans vestigia regis,
Conradi patris Burgundiæ [Burgundica] regno tenen-
Nutrit præclarum Wolfgangus præsul alumnum, [tis.
Qui sequitur Dominum toto conamine Christum.
Post necem mortem] patris ductor successit herilis,
Ejus et imperium longe spectat quoque clavum.
Maxima pars regni Slavo vastata crudeli [feroci]
Multum lætatur quod ab hujus pace potitur
Sedibus optatis, justeque rapacibus armis
Procul depulsis, ac diva lege sedatis,
Inflatos omnes contra se deprimit hostes,
Demulcens socios jocundo famine cunctos.
Si quo deliquit modicum, statim resipiscit,
Fructibus ac dignis curabat vulnera carnis.
Utilis Ecclesiæ, cunctis miseratur ubique.
Merspurg, si scires hujus pia vota, sitires
Adventum tanti rectoris, et inclyta Christi
Munera laudares, condignaque præmia ferres.

D

B

18. S. Henrici virtutes et res gestas per varios annos et capita prosequitur Chronographus Saxo, ex quo satis erit paucula decerpere ad annum MIV. « Igitur rex Henricus, cultor æquitatis inclytus, et religionis divinæ præcipuus, quæcumque regni negotia a decessore suo, tamquam puero, et ipso intempestivo obitu præoccupato, relicta iuissent minus caute ordinata, ipse secundum Domini timorem restaurare justeque disponere studuit. » Videantur ibi quæ ad restitutionem episcopatus Merseburgensis pie et religiose contulit Rex sanctissimus. En modicum fragmentum : « Postquam igitur Rex beati desiderii sui explevit votum, reversus Magdeburch, ne quod ex hac institutione archiepiscopo incusaretur intulisse damnum, quoddam sui juris eidem legali testamento tradidit prædium cum omnibus pertinentiis suis, in Zeudici provincia situm. Nam ipse in Domino magnæ devotionis Rex, de capella sua sumens non modicam partem reliquiarum beati Mauritii, hieme tunc forte redivivo frigore sæviente, terramque glaciali asperitate et nive cooperiente, a monte S. Joannis Baptistæ, ubi servabantur, nudis pedibus, ut fertur, calore pietatis illum animante tricesimo die depositionis Gisilharii archiepiscopi, in civitatem detulit, cunctis festivo ritu, ut par erat, eas suscipientibus, quas et sancto altari cum prædictis donariis obtulit, ipsumque diem in honore præfati Martyris ejus ecclesiæ celebrare, quemadmodum adhuc habetur, instituit. >>

vere

19. Haud multum dissimile sancto Imperiato encomium, sed brevius, concinnavit auctor Chronici Laureshamensis apud Freherum, pag. 72 : « Ottone tertio Imperatore Romæ defuncto, et per Heribertum Coloniensem archiepiscopum atque Godefridum ducem Aquisgrani sepulto, Henricus dux Bavariorum imperii fascibus arreptis rex eligitur, et Moguntiæ solenniter ordinatur. Cujus quanta fuerint justitiæ et pietatis insignia, testatur illa nobis, quam condidit et in qua conditus est, Babenbergensis ecclesia. Siquidem tanto religionis amore ducebatur, ut monachorum pater appellaretur. Et sane, » inquit Mabillonius in Act. Bened. sæc. vi, parte 1, pag. 434, " eorum patrem fuisse et patronum probant vetera passim instrumenta in eorum gratiam data, quæ vide ibi, cum elencho Sanctorum quos pius Imperator vivens coluerit, imo totum elogium, quod hic inseri mereretur, nisi fixum esset sola vetustiora colligere, quale etiam illud quod habet anctor Vitæ sancti Meinwerci apud nos cap. 2, num. 9, pag. 515 « Henricus dux Bajoaricus, secundum sæculi dignitatem locupletissimus, et litterarum studiis. non tenuiter instructus, et quod his majus est, vir in omni perfectione ecclesiastica præcipuus. » Pluribus supersedeo, quæ apud scriptores præsertim in Vita S. Meinwerci satis obvia sunt, cum nullus de sancto Imperatore sine merita laude meminerit. Reliqua ad sancti Imperatoris cultum spectantia dabit sequens

§ III. Canonizatio, elevatio sacri corporis, et translu- A sanctitatem suam, multis miraculis ad sepulturam

tiones.

editis, confirmavit, et se ad cœleste illud Dei atque Sauctorum consortium receptum esse comprobavit; ut Egilbertus episcopus hac de re legationem. Romam mittendam, et Eugenium Pontificem de omnibus diligenter edocendum putarit. Quibus rebus cognitis et legatorum relatione audita, Pontifex religione perfusus ipsum S. Henricum confessorem, hoc ipso anno, nempe post obitum ejus centesimo vigesimo primo, in Sanctorum numerum consecratione sua redegit; atque hac de re litteras Roma Idus Martias ad Egilbertum episcopum et cæteros ecclesiæ proceres dedit. Narrat Nunnesius monachus Johannem quemdam Cardinalem, canonizationis S. Henrici acriter obnitentem atque reluB ctantem, luminibus privatum, atque intolerabili membrorum dolore correptum, severissimas temeritatis suæ dedisse poenas. Demum vero eumdem, invocato ipsius confessoris nomine, sanitati pristiuæ fuisse restitutum. Narratur ea punitio apud Gretserum cap. 39, estque inter miracula inferius ordine nonum, num. 9.

20. Utrum ad S. Henrici merita ostentanda aut gloriam ei conciliandam multum conferat visio quam ejus Vitæ inseruit anonymus monachus, cap. 28, aliis examinandum relinquam; illustriora posteris argumenta præbuit gloriosus in Sanctis suis Omnipetens, dum ipsum pluribus egregiis miraculis inclarescere voluit, quibus demum motus Egilbertus Bambergensis episcopus, ordine nonus, eo rem perduxit ut sacri cœlitum honores sancto Imperatori decernerentur. Id quo anno acciderit, primum expediam; deinde cætera prosequar. Ex Egilberti ætate pendet totius rei decisio, quandoquidem eo potissimum urgente procurata sit prædicta canonizatio, et ad ipsummet directum Eugenii PP. III diploma, brevi producendum. Porro Episcoporum Catalogus novissime editus, et, ni fallor, ex Hofmanno contractus, episcopatus (non nisi << quinquennium » Egilberto tribuit, quo ei a ecclesiæ præfuerit sollicitudine, vere paterna, dignus vita longiore. Obiit » autem « MCXLVI, sepultusque est in de imperiali; » eique successit Eberardus Bavarus, eodem ipso anno electus. Cum igitur ad prædictum Egilbertum pertineat tota istius causæ procuratio, ad ipsum autein destinetur Eugenii rescriptum, non potest ultra ejus tempora differri S. Henrici canonizatio, unde manifeste consequitur deserendum a nobis Baronii calculum, quem mirum est ad annum 1152 prædictam canonizationem distulisse, qui Eu- C bergensis Ecclesiæ, salutem et apostolicam benedigenii litteras ex nescio quo chronico Bambergensi præ oculis habuit.

[ocr errors]

21. Ita scribit ad dictum annum 1152, num. 3, ex Ottone Frisingensi in Friderico, lib. I cap. 63 : « quod autem Otto meminit hic de Henrico Imperatore inter Sanctos relato, exstant de ea re in Chronico Bambergensi Eugenii PP. litteræ. » Eas ibi subjicit Baronius, et nos infra dabimus: ast ipsum fefellit, opinor, Frisingensis, dum ad annum istum 1152, Conradi III supremum, occasione ejus sepulturæ, sic habet loco citato: « Juxta tumbam Imperatoris Henrici, ejus loci fundatoris, qui nuper auctoritate Romanæ Ecclesiæ in loca sancta levatus, pro sancto habetur, regio cultu cum sepelivit : nempe ecclesia Bambergensis, quæ Conradi corpus alio transferri passa non fuerat. Nimis scrupulose particulam «< nuper » accepit laudatus Baronius, quam ad annos aliquot extendendam esse docet, aperte rerum series, adeo ut superstite Egilberto canonizationem Romæ decretam oporteat (verosimillime anno 1145), solennius deinde celebratam cum elevatione et translatioue sacri corporis ab Eberardo successore anno 1147, quod plane evincitur ex demonstrato superius Egilberti obitu; cui sane jam vita functo Eugenii diploma insceribi non potuit; audiatur Hofmannus, id disertius asserens, in Annalibus Bambergensibus, col. 121.

22. « Sequenti anno (1145) Babebergæ lux ingens sanctitatis eluxit; quippe S. Heuricus Imperator

D

23. Diploma ipsum canonizationis non producit Hofmannus (sed 1145), neque mihi notum fateor citatum a Baronio Chronicum Hofmanni, sed vices supplevit Gretserus, ex aliquo anonymi apographo Bambergensi, unde bullam hic subnectimus : « Eugenius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Egilberto episcopo, et dilectis filiis canonicis Bam

ctionem. Sicut per litteras et nuntios vestros vobis mandasse meminimus, venerabiles fratres nostros N. S. Rufinæ episcopum, et N. presbyterum Cardinalem pro diversis negotiis ad partes illas de nostro latere delegavimus, eisque viva voce injunximus ut ad ecclesiam vestram accederent, atque de vita et miraculis Henrici regis rei veritatem diligenter inquirerent, et litteris suis nobis signiflcarent. Nunc autem eorumdem fratrum nostrorum et multorum religiosorum et discretorum virorum attestatione, de castitate ipsius, de fundatione Bambergensis ecclesiæ et multarum aliarum, quarumdam quoque episcopalium sedium reparatione, et multiplici eleemosynarum largitione, de conversione regis Stephani et totius Hungariæ, Domino cooperante per eum facta; de glorioso etiam ipsius obitu, pluribusque miraculis, post ejus obitum, ad ipsius corporis præsentiam divinitus ostensis, multa cognovimus.

24. « Inter quæ præcipuum et memorabile plurimum attendentes quod, cum diadema sceptrumque imperii suscepisset, non imperialiter sed spiritualiter vixit. In toro etiam legitimo positus (quod paucorum fuisse legimus) integritatem castimoniæ usque ad finem vitæ conservavit. Quæ quidem nos omnia simul perpendentes, atque devotionem vestram et ecclesiæ Bambergensis, quæ sanctæ Romanæ Ecclesiæ soli subesse dignoscitur, diligenter considerantes, tametsi ejusmodi petitio, nisi in generalibus

« PoprzedniaDalej »