Obrazy na stronie
PDF
ePub

aut chalybe. Quod quidem si perspectabis illum procliviorem aptioremque ad malum reddidit. Si enim naturam nostram humanam sic Deus condidisset, (quod impossibile est), ut nunquam peccasset, melior ipso Deo fuisset, (quod absit), quia natura quæ potest peccare, sicut et non peccare, si semper vinceret, illi naturæ præponenda esset, quæ ideo non peccat, quia impassibilis est. Age dic, ex terræ limo conditus quis non peccat? Et si bonos omnes suos esse velit Deus, non tamen illis potestatem peccandi adimit. Et quisquis naturam nostram quam diligentissime inspexerit, cum Christo filio Dei fatebitur, "Neminem præter unum Deum bonum." In me igitur in hujus criminis fæcem prolapso naturam, amplissime domine, attende, in te vero, et in aliis ab hac peccati sorde mundis, gratiam Dei, non naturæ virtutem, laudato. Qui peccantes omnes odisse quærit, neque profecto seipsum diligit. Et si quoscunque reos mortis damnari contendit, neminem vivere patietur. Quis unquam electorum Dei tam mundus ab omni labecula criminis fuit, cui non opus fuerit quotidie rogare Patrem, ut illi sua remittat debita? Nonne omnes habent, quod plangant, et reprehensione conscientiæ, et mobilitate peccatricis naturæ ? Et sicut unicuique propter sua peccata Dei misericordia est necessaria, ita uniuscujusque proprium est errantium omnium misereri.

Hæc perspicua comperies in unigeniti filii Dei illo recto 144 sanctoque judicio, ab eo a Phariseis petito adversus mulierem in adulterio deprehensam ; qui et legem adulteram damnantem comprobavit, et judices cæterosque omnes terrendo ad misericordiam revocavit. Quærit Deus Optimus Maximus, ut regna subvertantur erroris, non errantes ipsi, et eos ubique jubet spiritu mansuetudinis instaurendos esse, non odio et persecutione perdendos. Qui igitur vehementi errantes prosequitur odio, eos perdere, non sanare conatur. Sed video hic te corrugare frontem, audioque

dicere, "Num frustra instituta sunt potestas regis, vis gladii cognitoris, ungulæ carnificis, arma militis, disciplina dominantis, et severitas boni patris?" Non utique, sed habent ista omnia modos suos causas, rationes, et utilitates. Non enim ordinationibus hisce humanarum rerum adversatur remissio, nec contrariatur indulgentia. Quod si fieri contingeret, nobis non attulisset Christus suæ dulcedinem gratiæ, nec tam piis elogiis mansuetudinem commendasset, sed Veteris Testamenti severiorem legis vindictam comprobasset. Sed quid audeo docere Minervam, et noctuas ferre Athenas? Nonne hæc omnia in sacris didicisti literis? Nonne fides, nonne pietas, non hæc, tandem ipse te Deus edocuit, cum te viti, quæ est vita nostra, Christo Jesu Servatori nostro inseruit? Moses, cui legitur facie ad faciem Dominus esse locutus, missus ad gentes, et ad fratres suos, ire nolebat, et ad aquas contradictionis quam graviter Deum offenderit, Dei ipsius testimonio, novimus omnes. Aaron, Dei altissimi sacerdos idololatriæ Israelitarum consentiens, ex auro et monilibus fœminarum eorum vitulum fabricavit; illi aram extruxit, ac holocausta immolavit: cui sane facinori simile nec oculus mortalium vidit, nec auris audivit. Jonas propheta præceptum sibi, ut Ninivitis prædicaret, irrupit, ut ad alium locum pergeret, quo missus non fuerat. David rex et propheta, vir utique secundum cor Dei, plus æquo veneri indulgens, uxorem rapuit alienam, et virum illius interfici curavit. Petrus, cui Dominus pollicitus erat claves regni cœlorum, cum juramento ipsum Dominum suum negavit. Nec tamen ille piissimus Deus terræ chasmata aperiri jussit, ut vivi absorberentur hi qui legem suam violaverunt: ut suo exemplo doceret omnes, rigorem judicii pietate et clementia frangere.

Simon

Defervescat igitur minax tua illa indignatio et formidabilis ira adversus me; demitte furorem, vir integerrime,

misericorditer me prolapsum corripe, et cum dilectione
saluti meæ consule, et prospice. Cujus auxilio, consilio,
et favore nitar, si tu, qui omnium sacra anchora es, (et
numinis loco te habent omnes), me prorsus tuo destituas
auxilio? Quo fugiam extra regnum istud, ut vitare pos-
sim, quia aut carne mea et sanguine meo satientur ho-
stium evangelii dentes et ora, aut veritatem illius ipse
negare cogar? Non veluti primi parentis Adami est hoc
peccatum meum, ut non vetustate, prudentia et pietate
sanctorum Dei deleri possit. Cave, obsecro, ne Satanas,
per imaginem quasi justæ severitatis, crudelem hanc tibi
adversus me suadeat sævitiam. Clamabis fortassis, me in-
dignum esse hoc tuo favore et auxilio. Fateor, sed recor-
deris, rogo, Deum indignos justificare et servare.
igitur commoveat te, ut velis mihi famulo tuo pereunti
opitulari, cujus salus tibi in manu est. Vale, et bene for-
tunet Christus Optimus Maximus quod in manibus est,
10 Kal. Februarii.

Pietas

NUMBER LIV.

THAT THE SECRETARY WOULD PROCURE THE KING'S LETTERS
PATENTS FOR A FRENCH PROTESTANT TO SET UP A FRENCH
PRINTING PRESS.

Clarissimo viro domino Guilhelmo Cecilio, regiæ majestatis secretario dignissimo, domino et fautori observantissimo.

145

TAMETSI ejusmodi nunc sit valetudo mea in eo luctu meo, Sir W. H[icke's] in quo me Dominus, adempta mihi altera mei parte, uxore MSS. inquam mea, constituit, ut neque mihi liceat, neque etiam magnopere libeat multa ad multos scribere, vir clarissime; tamen fratribus et amicis id a me postulantibus negare non potui, ut in fratris hujus gratiam, qui has perfert,

paucis te, pro tua in me benevolentia meaque in te observantia, interpellarem. Est vir pius et veræ religionis studiosus totius ecclesiæ nostræ Gallicæ testimonio; cuperetque instituere typographicam Gallicam, in usum earum insularum, quæ subsunt majestati regiæ. Ut Anglica, quæ ad religionem pertinent, omnia, Gallice versa, pro insulis illis excudat. Hac itaque in parte tuo patrocinio juvari postulat; et a me petiit, ut se tuæ humanitati commendarem, ut tuis auspiciis diploma regium in eum usum obtinere possit. Te igitur oro, vir præstantissime, ut illi hac in parte tua authoritate adesse velis; cum mea, tum vero multo magis promovendæ religionis causa. Plura non permittit valetudo. Commendo me tuæ humanitati officiosissime. Londini, 24 Augusti. 1552.

Tuæ humanitati addictissimus,

JOANNES A LASCO.

Sir W.
H[icke's]
MSS.
[Lans-
downe

NUMBER LV.

VALERANDUS POLLANUS, SUPERINTENDENT OF THE STRANGERS'
CHURCH AT GLASTENBURY, CONCERNING THE STRANGERS
WEAVERS FIXED THERE.

Vere nobili viro ac D. D. Gulielmo Cecilio, equiti aurato, regii consilii secretario, D. ac patrono suo colendissimo. S. P. Cum his Petrus Wolfus, vir honestus ad vos proficisceretur, putavi non ægre laturam D. T. si de rebus nostris pauca significarem. Alteras literas, quæ ad Cornishium et reliquos procuratores pertinebant, hodie propBritish Mu-ter absentiam Cornishii tradidi regio ministro M. Poais ginal and cum Fermario Hyeto, præfecto hujus oppidi, et aliis offiholograph.] ciariis, præsente D. Clerco, generoso, qui est unus ex iis, qui præsunt, ut dicunt, "justices of peace." Atque hic

MSS. ii.

No. 54.

seum. Ori.

generosus, cum Latine et Gallice nosset, pro sua humani- 146 tate interpretem egit, tum mei libelli supplicis exhibiti D D. consil.; tum nostri pacti cum D. duce Somerseti. Viderunt itaque consentire per omnia, et id D D. consil. significant per literas, atque illud etiam, quantas commoditates ex his hominibus speretur. Has literas ipse mecum feram, cum literis eorum qui præsunt rationibus hujus oppidi, quos expectamus ad proximum diem Jovis. Interea id te scire volui, ut pro tua pietate memor sis horum hominum, quibus non video qua ratione impresentiarum possit prospici, quod pascua attinet, nisi damarium nobis concedatur utendum fruendum, cum hortorum parte aliqua, tantisper dum alia pascua tradantur. Atque ita decreverat D. dux, imo etiam fecisset jam, nisi Cornishius ille nobis præripuisset turpissima fraude, cum sciret D. ducem aliter decrevisse ante mortem D. Spelt.

cures.

Rogamus igitur T. D. per Christum, ut hujus memor, si quisquam agat apud D D. consil. de pascuis aut de hoc damario, imprimis horum hominum rationem haberi Quod si feceris, dignum tua pietate facies, et nos tibi æternum devinxeris. Præterea id T. D. scire cupio, quam turpiter Cornishius nostris insidiatus sit statim post meum hinc discessum, cujus tamen hortatu ego istuc profectus eram. Venit, atque affirmans se habere literas a DD. consiliariis, primum blandis verbis, deinde minis nostros cogebat, ut sibi pannos, quos haberent confectos, darent. Ipse vero ex me audierat oppigneratos omnes. Et ut non fuissent [inde] mihi quod hic moliebatur. Rogamus itaque ne huic quidquam posthac committatur nostrarum rerum: cum neque nos, nec quod justum est, aut æquum, amare possit. Hæc vera esse ex hoc homine, et ipso M. Poais melius possit T. D. cognoscere.

Hic Petrus Wolfus, Brabantus, multa passus est, et est homo dignus, cui boni faveant. Puto eum T. D. quoque

« PoprzedniaDalej »