Obrazy na stronie
PDF
ePub

bent esse principia disputationum? Fuerunt antehac hæretici, qui negarunt, vel partem, vel totam Scripturam. Sunt et hodie libertini, qui eadem insania laborant; ii nostra Christianorum principia negant, et conculcant. Qui verbum Dei in altissima specula constituunt, et in summa veneratione habent, hincque tantum vitam et salutem petunt, principia tenent firmissima, solidissima, atque sanctissima. Interim tamen ecclesiæ, et piorum patrum saluberrima testimonia non rejiciunt, imo amplectuntur, et venerantur, tanquam radios Spiritus sancti, caliginem oculorum nostrorum aliquo pacto illustrantes.

Quare, obsecro, per vestram salutem, et per Dei misericordiam, tam juvenes, quam senes, ut duo præstare velitis. Prius, ut nunc demum ponatis illas controversias, quæ ecclesiam Christi multis sæculis inutili concertatione turbarunt, et dilacerarunt, de transubstantiatione, et nescio qua carnali præsentia. Nullus est rixandi finis. Hæ sunt diaboli pædicæ, quibus nos perpetuo involvit, et a vera pietate remoratur. Nos vero uti pios decet Christianos, illud imprimis imo in universum spectemus, quid Christus fecerit, quid nobis faciendum præceperit. Cogitemus sacrosancta et tremenda illa Christi mysteria esse, illa subinde ad salutem nostram usurpemus, ad illa cum timore et tremore accedamus; ne unquam indigne veniamus, et ad judicium et condemnationem nostri accipiamus. Alterum est, ut ad verbi Dei studium concedatis. Ad hunc scopum omnia vestra tela dirigatis: huc omnia studia referatis; sive philosophica, sive mathematica, sive rationes medicas, sive quæcunque alia, huic, tanquam reginæ, ancillentur. Hinc omnem fidem petite: hinc religio stabiliatur atque solidetur. "Cœlum et terra transibunt, ver121 bum autem Domini manet in æternum." Hoc, tanquam Lydio lapide, omnes controversiæ examinentur, atque definiantur.

Porro, unum est, quod vos omnes admonere debemus, nimirum, ut vale dictis universis nugis papisticis, superstitionibus, et simulato Dei cultu, veritati disquirendæ diligentem operam detis, aut saltem, ne impedimento sitis, quo minus veritatis studiosi in negotio pietatis progrediantur. Scimus enim, et compertum habemus, nonnullos nimis esse inquietos, et turbidos, et præpostero zelo incitatos, ad remorandum veritatis progressum. Scimus aliquos patris sui exemplum perniciose sequi, dum discordiarum semina passim spargunt, mendacia fingunt. Scimus falsos et odiosos rumores circumferri. Scimus homines vanos maledictis agere, cum non possint veris promovere causam suam, ita irritabilis est mala consuetudo contra veritatem.

"In

Verum, ut finem faciam, si ullo veritatis amore afficimini, sedatis animis illam exquirite, ardentibus precibus a Deo Opt. Max. illam postulate; amica et candida collatione illam eruite; ferveat in vobis Christiana charitas. firmum in fide, assumite. Debent enim," inquit Paulus, "firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non sibi placere. Unusquisque proximo suo placeat in bonam ædificationem." Cavete Satanæ technas, qui vobis insidiatur, ne acquiescatis sermonibus Domini nostri Jesu Christi; ut "deliretis circa quæstiones et pugnas verborum; ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ," &c. Possumus ex authoritate vobis imperare, et pervicacibus meritum supplicium comminari, malumus tamen pro dilectione nostra erga vos, rogare et exhortari. Quare "si qua consolatio in Christo, si quod solatium dilectionis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium nostrum." Gaudium nostrum est, quod videmus multos in hac academia in bonis literis et pietate insigniter adolescere. Gaudium nostrum est, quod videmus vos adeo modestos et ad imperium

paratos. Implete ergo gaudium nostrum, hoc est, veritatem multis jam seculis, veluti in specu Trophonii, dilitescentem, eruite. Veritatem adeptam, sincera fide excipite: exceptam autem probis moribus exornate. "Sic lucebit lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui est in cœlis." Cui omnis gloria in secula. Amen.

Dixi.

Foxii
MSS X.

NUMBER XLV.

DR. TRESHAM'S EPISTLE TO HIS RELATION OF THE DISPUTA-
TION BETWEEN HIMSELF AND PETER MARTYR AT Oxford.

Præclarissimis viris et eisdem heroibus longe honoratissi-
mis regiæ majestatis consiliariis, Gulielmus Treshamus,
theologiæ doctor, salutem et faustum in rebus gerendis suc-

cessum.

VERITAS ut cunctis rebus mira dignitatis eminentia præpollet, (prudentissimi ac multo excellentissimi viri), utpote quæ suos cultores vere liberos efficit, summaque ac nun122 quam intermoritura donat ingenuitate: ita nos illam in omnibus et super omnia præferre, venerari, sequi, ac integram et illæsam omni tempore servare pro virili oportet. Quod cum ita sit, cumque perspexissem illam a temerario quodam, et plane deploratæ salutis homine indignissime tractatam, ac summis affectam injuriis, non solum ejusdem defendendam causam libenter, (ut par erat), suscepi; sed et machinas adversarii, quas in ipsam expugnandam paraverat, evertere ac prorsus confringere sedulo molitus sum: et nisi vehementer fallor, quod in ea parte contendebam, præstiti. Verum enimvero, ne vestræ celsitudini admodum prolixus videar, ut quem ego hoc loco per veritatis hostem innuo, designem: senex quidam delirus est, subversus, im

X

x [Harl. MSS. 422. Plut. lxv. E. fol. 1-2, b. British Museum.]

pudens, errorum magister insignis, Petrus Martyr Vermilius. Is e patria sua primum fugam faciens ad Germanos, dum apud illos vigeret hæretica pravitas, se contulit, certe ut libidini licentius indulgeret, et suo potiretur adulterio. Cæterum restaurata illic per Carolum Cæsarem religione, ad nos statim transvolavit. Postremo Oxoniam veniens summa vitæ integritate ad tempus simulata, tandem occasionem, (ut putabat), nactus opportunam, virulenta pestilentis doctrinæ seminaria proposuit. A quibus cum plurimi plurimum abhorrerent, Richardus Smythus, theologiæ apud Oxonienses professor, malum hunc seminatorem publice reprehendit, et ejusdem impia dogmata improbaturus audacem hunc athletam ad concertandum provocavit. Una in scholis convenerant, tempus dabatur idoneum : ingens auditorum turba confluxerat. Urgebat ad luctum Smythus. Non audet pseudomartyr congredi. Rem prorsus rejicere puduit, disputare vero piguit. Hinc ad cavilla itum astute est. Ac primum questiones non nisi suo modo proponi voluit; concessit Smythus. Tum vero Petrus decem dies sibi dari petit, quibus se contra Smythum ad certamen armare possit. Quæ enim prius ad decem menses palam docuerat, et argumentis confirmare in publicis prælectionibus conatus est, jam respondere volenti Smytho, et partem adversam etiam imparato defendere cupienti, eadem disputando tueri veritus denegavit, neque quicquam penitus agi volebat, nisi decem dies, quibus sese pararet concederentur. Dabantur tandem; sed Smytho, qui dolum tum olfecerat, rem ægre ferente. Deinde nominantur judices utriusque consensu. Dies disputationi præscriptus. Interim Petri, aut certe cujuspiam ejus asseclarum, (ut conjicere licet), industria, apud magistratus suggestionibus minus sinceris actum est, ut ejusmodi disputationes non haberentur. Qua Petri arte totum eludebatur negotium.

[blocks in formation]

Postea vero elapsis jam aliquot mensibus, ubi aberant prælectores, nec quisquam de disputationibus cogitabat, egregius iste pugil prorumpit subito, et ad certamen provocat. Quæstiones priores palam disputare vult, arbitratus tum neminem adesse, qui negotium contra eum susciperet. Quo tempore quia adversus illum stare volui, cum cæteri, me multo validiores, haud idem eo saltem tempore faciendum putarent, in me præ cæteris excandescit, in me durius invehitur, mordaxque caninos infigit dentes, ac, quantum potest, infamat, editoque libello proponit, quasi in multis ab eo inter disputandum superatum. Quæ cum conspicarer, maxime autem, cum causam Dei erroribus et mendaciis Petri scandalizari viderem; existimavi operæ pretium, et perquam necessarium facturum me, si ab hujusmodi contumeliis et Christi causam et meipsum pro 123 viribus defenderem, ac scriptis declarem, quam sit hic in scribendo falsarius, quam male intellectis abutatur scripturis, quam patres invitos ad suum institutum trahat, quam suis facile percutiatur et confodiatur telis, quam debilibus dum sua roborare vult, innitatur principiis, quam absurda nonnunquam fateri non vereatur, quamque passim peccet omittendo quæ dicta, et quæ non erant dicta adjiciendo, quo videlicet lectores Christiani veritatem sine fucis percipientes ab hac peste caveant, nec quicquam adhibeant fidei, cernentes illum errorum spiritu impulsum, ut nos Deo permittente, velut triticum cribraret, utque qui probati sint manifesti fiant.

Quamobrem hic mearum partium esse judicavi, primum, ut rem omnem quo ordine diebus illis, quibus cum eo agebam, gesta fuerit plane et simpliciter legentibus ob oculos ponerem, nec quippiam prorsus meis insererem, nisi quod exemplaribus notariorum, vel ipsius Petri libello expresse contineretur. Deinde, quoad illam partem disputationum, quæ inter illum et me ultro citro

« PoprzedniaDalej »