Obrazy na stronie
PDF
ePub

sufficientibus et evidentibus, quod fides Christianorum, quem habent in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, atque alia, perfecta, recta, et indubitata sit, collocata super fundamentum legis, Prophetarum et HagiographoIdeo vocavit nomen ejus Sæpher æmuna, i. e. liber fidei, seu veritatis; ad illuminandum in eo oculos cæcorum, et ad ducendum in viam rectam errantes. Translatus ex lingua Hebræa in linguam Latinam. Opera Pauli Fagii.

rum.

Precationes Hebraicæ, quibus in solennioribus festis Judæi cum mensæ accumbunt, adhuc hodie utuntur: et quo modo, ordine et ritu dicant. Ex quo videre licet vestigia quædam ritus veteris populi, quem et Christus Salvator in SS. cœna sua, uti eam evangelistæ, præsertim Lucas, describunt, in quibusdam observavit.

Parvus tractatulus ex libello Hebraico excerptus, cui nomen est Sæpher æmuna, id est, liber fidei, Judæi cujusdem ad Christianismum conversi ante annos CC. In quo obiter ostendit causas aliquot, propter quas multi Judæi, etiam si veritatem agnoscant, ad fidem nostram accedere verentur. Per P. Fagium translatus.

Sæpher Midoth, id est, Liber virtutum Germanice compositus, Hebraicis tamen characteribus exaratus. Grammatica Heliæ Levitæ Hebraice, excusa Isnæ. Compendiaria Isagoge in linguam Hebræam, autore Paulo Fagio.

Prima quatuor capita Geneseos Hebraice, cum versione Germanica e regione, Hebraicis tamen characteribus exarata, eaque juxta usitatam Judæorum interpretationem, ad verbum translata, una cum succinctis in fine adjectis scholiis, et ratione legendi Hebræo-germanica.

Tredecim fundamenta fidei Judæorum: quæ composuit R. Mosche filius Majemon. Hebraice excusa, absque ulla vel loci vel temporis notatione præfixa, aut subscripta.

119

In Octavo.

Nomenclatura Hebraica, authore Helia Levita Germano grammatico. In gratiam omnium tyronum ac studiosorum linguæ sanctæ.

C.C.C.C.

MSS. CXIX.

P. 27.
Original.

[NUMBER XLIV*.

TO MARTIN BUCER.

QUANTO dolore animum meum vulneravit Fagii nostri mors, Bucere doctissime, non est nunc instituti mei narrare, ne vulnus tuum jam, ut opinor, tum theologiæ tuæ medelis, tum ipso temporis progressu aliquo modo curatum, refricare videar. Quin potius impræsentiarum tecum communicare decrevi, quibus curationibus me ipsum consolatus sum; non quod prudentia tua mea consolatione indigeat, (novi enim animi tui moderationem et æquitatem), sed ut his sæpius repetendis et mecum revolvendis ægritudinem meam quodammodo discuterem. Primum sic cogitabam, humanum quidem fuit, cum amicus noster gravi morbo diu multumque cruciaretur, ovμna@εîv condolere, et collachrymari. Nunc vero, postquam omnibus miseriis defunctus, a bello ad pacem, a fluctibus ad portum tranquillissimum, ab ærumnis ad felicitatem perpetuam translatus est, illius statum deplorare, invidi esset, non amici. "Sanctorum enim animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum." Et Psalmista ait, "Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus." Quum enim Deum vera pietate hic noster coluerit, et contulit industriam et operam suam ad studia literarum propaganda, nihil est causæ cur non speremus, eum vitam æternam quam hic tanta diligentia inchoaverit, jam agonothetæ gratia, nactum esse. Optarem quidem, (si sic Deo placuisset), ut diutius in hoc curriculo nobiscum versari potu

isset. Sed quum benignissimo Patri nostro visum sit, eum in aliam meliorem et eruditiorem scholam evocare, debemus ei gratulari, quod Paulus Fagius ad Christi et divi Pauli consuetudinem, et ad sanctissimum collegium angelorum, prophetarum, et apostolorum evocatus sit.

His aliisque rationibus ego animum jacentem excito, inducoque in spem cogitationemque meliorem. Eas autem ad te scribens commemoro, non quod tibi his opus sit, sed potius, ut his similibusque fomentis dolores fœminæ optimæ uxoris Fagii nostri lenias et mitiges. Et ne angoribus se dedat ut horteris, magnopere a te peto quæ

soque.

"Ploratur lacrymis amissa pecunia veris,"

dixit poeta quidam. Quare ut hac in parte ego illam aliquo pacto recrearem, mitto ad eam per hunc tabellarium viginti septem libras monetæ nostratis. Quam quidem summam etsi adhuc a quæstore regis pro stipendio Pauli Fagii non acceperim, brevi tamen me accepturum spero. Interim, ut viduæ dolorem aliquo modo levarem, de meo hanc pecuniam numerare visum est. Debebantur quidem illius marito pro stipendio quinquaginta libræ, sed tres decedunt a summa pro impensis in regia diplomata, &c., viginti autem a me numeratæ sunt. Quod tu adhuc literas a regia majestate commendatitias ad academiam Cantabrigiensem, et stipendium tuum in præsentia non acceperis, imputabis non negligentiæ meæ, sed consiliariorum et quæstorum fere omnium occupationibus, quos hoc comitiorum tempore publica negotia sic distrahunt, ut privatas causas tractare non vacet. Interim tamen si quid desideres, significes oro, et ego omni cum diligentia illud ad te mitti curabo. Vale. Lambethi, ultimo Novembris. [1549.]

Tuæ paternitatis amantissimus,

T. CANT.]

de Eucha

ristiæ sacram. p. 723. ed. 1562.]

[NUMBER XLIV.]

DR. COX, THE CHANCELLOR OF THE UNIVERSITY OF Oxford,
HIS ORATION AT THE CONCLUSION OF PETER MARTYR'S

DISPUTATION.

P. Martyris VIRI Oxonienses, peregimus quatuor dimidiatos dies in &c. [defens. doctr. vet. excutiendis duabus quæstionibus, de transubstantiatione scilicet, et reali præsentia corporis Christi in sacramento. Magno fuit nobis oblectamento hæc disputatio, atque utinam per tempus licuisset omnia, quæ hic dici possent, audivisse. Quod optabamus, id successit; ut quieta esset disputatio. Auditores ita etiam sedati, spero veritatis imbibendæ avidi. Qui fabulam peragebant, et utrinque disserebant, suo officio diligentissime perfuncti sunt, nec meritis laudibus fraudandi. Viri nostri, hoc est, Angli et Oxonienses, præterquam quod conscientiæ suæ negotium egerunt, etiam haud minimum decus huic academiæ attulerunt, quod in tanta causa non subterfugerint, quo minus palam testarentur, pro eruditionis suæ modulo, et dono a Dei benignitate sibi impartito, et quid animi in hisce controversiis haberent, et quibus rationibus et authoritatibus huc perpellerentur. Pulcherrime sane sibi datam provinciam obierunt. Cæteri vero docti et boni viri, qui in iis tantis rebus tacuerunt, nescio quo pacto, suo silentio negationis notam sibi inusserunt. Petrus autem, et merito Petrus, propter constantiæ suæ firmitatem; Martyr et merito Martyr, propter innumera, quæ nunquam non profert de veritate testimonia, multam apud nos, et apud pios omnes inire debet hoc tempore gratiam. Primum, quod immensos labores exantlarit, in substinendo disputationum onere. Nam si ne Hercules quidem contra duos, quid Petrus solus contra quoscunque? Deinde quod disputationem instituerit, vanos vanorum hominum

sermones repressit, qui de eo invidiosa atque odiosa sparserant: nimirum aut nolle, aut non audere sua defendere. Postremo, quod summorum magistratuum, atque adeo regiæ majestatis, expectationi optime responderit, dum 120 non solum Christi doctrinam, ex ipsis vivis fontibus Dei propinaverit academiæ, sed neque quenquam, (quantum in ipso situm fuit), fontes aut turbare, aut obstruere permiserit.

Auscultavimus nos hanc Christianam velitationem, quæ veritatis indagandæ atque investigandæ causa, est suscepta. Qui quidem status, in omni disputatione, tanquam unicus scopus, ad quem omnes collinent, perpetuus esse debet. Hanc scrutari oportet omnes, quibus sincera religio cordi est. Quid enim aliud vult, scrutamini Scripturas, nisi e scripturis veritatem indagate? Cæterum de hisce controversiis sententiam ferre, et litem prorsus dirimere, modo non decrevimus. Tum autem decernetur, cum regiæ majestati, et ecclesiæ Anglicanæ proceribus visum fuerit.

Quod si ego, quem vestrum cancellarium pro vestra humanitate adlegistis, aliam nunc personam non gererem, (aliam enim regia authoritas jam mihi imposuit), optatissime vellem in his propositionibus fidei meæ rationem reddere. Non enim me pudet evangelii Christi, neque veritatis, quæ ex verbo ejus omnibus lucet: quod quidem alias, cum dabitur opportunitas, facere non detrectabo. Interea vero, vos, peregrinos et alienigenas, siqui sunt modo exhortor, ut domum vestram revertamini. Nolite perpetuo peregrinari in patribus et conciliis, tanquam in patria vestra. Nolite existimare illa esse vestra principia. Nolite hallucinari in probabilibus humanæ sapientiæ verbis. Quænam principia habuerunt patres? Quæ concilia? Quam turpiter in multis lapsi sunt patres? Quam fæde errarunt concilia? Errorum hic nolo meminisse, nolo hanc movere camarinam. Et tamen patres atque concilia de

« PoprzedniaDalej »