Obrazy na stronie
PDF
ePub

dum videre noverant, Dominum videlicet Jesum Christum, qui de seipso testatur [Joan. 8.], Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Sequitur:

Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.] Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino [Matth.5.]: Vos estis lux mundi, et Apostolo Paulo [Ephes. 5.]: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Sed multum distat inter lucem quæ illuminatur, et lucem quæ illuminat: inter eos qui participatione veræ lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quæ non solum lucere in seipsa, sed et sua præsentia quoscunque attigerit, illustrare sufficit. Ad cujus comparationem veræ lucis non tantum minimi quilibet electi, verumetiam ipse Joannes, quo major inter natos mulierum nemo surrexit, lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse, quod putabatur, monstretur. Ille enim, ut scriptum est [Joan. 5.], Erat lucerna ardens et lucens. Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione. Gratiam vero lucis peccatoribus infundere solius est ejus, de quo dicitur:

Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.] Omnem videlicet, qui illuminatur sive naturali ingenio, sive sapientia divina. Sicut enim nemo a seipso esse, ita etiam nemo a seipso sapiens esse potest, sed illo illustrante, de quo scriptum est [Eccles. 2.]: Omnis sapientia a Domino Deo est. Cujus utramque naturam, et divinam scilicet, qua semper ubique totus manet, et humanam, ex qua in tempore natus loco inclusus apparuit, consequenter describit Evangelista, dicens:

In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt.] In mundo quippe erat, et mundus per ip

sum factus est, quia Deus erat, quia totus ubique, quia suæ præsentia majestatis sine labore regens, et sine onere continens quod fecit. Et mundus eum non cognovit, quia lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Mundum namque dicit hoc in loco, homines mundi amore deceptos, atque inhærendo creaturæ a cognoscenda creatoris sui majestate reflexos. In propria venit, quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit: in propria venit, quia in gente Judæa quam sibi præ cæteris nationibus speciali gratia copulaverat, incarnari dignatus est. In mundo ergo erat, et in mundum venit. In mundo erat per divinitatem, in mundum venit per incarnationem. Venire quippe vel abire humanitatis est, manere et esse divinitatis est. Quia ergo cum in mundo esset per divinitatem, mundus eum non cognovit, dignatus est venire in mundum per humanitatem, ut vel sic eum mundus cognosceret, sed videamus quod sequitur:

In propria venit, et sui eum non receperunt.] Quem enim in potentia deitatis cuncta creantem regentemque non cognoverunt, ipsum in carnis infirmitate miraculis coruscantem recipere noluerunt. Et quod est gravius, sui eum non receperunt, homines scilicet, quos ipse creavit. Judæi quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suæ cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suæ legis doctrinam contulerat, ex quibus se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere venientem ex magna parte recusarunt. Neque enim omnes recusarunt, alioquin nullus esset salvus. Nunc autem multi eum ex utroque populo credendo receperunt, de quibus Evangelista consequenter insinuat dicens :

Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.] Consideremus, fratres carissimi, quanta gratia Redemptoris

nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis ejus. Unicus ex patre natus est, et noluit remanere unus: descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus regnum patris sui dare posset, acquireret: Deus ex Deo natus est, et noluit Dei tantum filius manere: hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut per hoc homines in Dei filios transferret, gloriæque suæ faceret cohæredes: ut quod ipse semper habebat per naturam, inciperent habere per gratiam. Consideremus quanta virtus est fidei, cujus merito potestas datur hominibus filios Dei fieri. Unde bene scriptum est [Abac. 2.], Quia justus ex fide vivit. Vivit enim justus ex fide non illa, quæ labiorum tantum confessione profertur, sed ea quæ per dilectionem operatur : alioquin fides si non habet opera, mortua est in semetipsa. Nullus seipsum despiciat, nullus de sua salute desperet: curramus omnes, curramus singuli, ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in sanguine Christi. Videamus quod dicitur, Quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quotquot, inquit, receperunt [Act. 10.]: Non est enim personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Quo autem ordine credentes filii Dei possent fieri, et quantum hæc generatio a carnali distet, subsecutus Evangelista designat.

Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.] Carnalis quippe nostra singulorum generatio ex sanguinibus, id est, ex natura maris et fœminæ, a complexu conjugii duxit originem: at vero spiritualis spiritus sancti gratia ministratur, quam Dominus a carnali distinguens ait [Joan. 3.] Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Verum ne quis hominum dubitet filium se Dei, et cohæredem Christi posse fieri, dat ex

emplum Evangelista, quia et ipse filius Dei homo fieri, et inter homines habitare dignatus est, ut humanæ particeps existendo fragilitatis, homines divinæ virtutis suæ donaret esse participes.

Et verbum caro factum est, habitavit in nobis.] Quod est dicere: Et filius Dei homo factus est, et inter homines conversatus est. Solet namque scriptura modo animæ, modo carnis vocabulo totum designare hominem. Animæ videlicet, ut scriptum est [Gen. 46.]: Quia descendit Jacob in Ægyptum in animabus septuaginta: carnis vero, ut rursus scriptum est [Lucæ 3.], Et videbit omnis caro salutare Dei. Neque enim vel animæ sine corporibus in Ægyptum descendere, vel caro sine anima videre aliquid potest: sed hic per animam totus homo, ibi signatur per carnem. Sic ergo hoc loco quo dicitur: Et verbum caro factum est, nihil aliud debet intelligi, quam si diceretur: Deus homo factus est, carnem videlicet induendo et animam: ut sicut quisque nostrum unus homo constat ex carne et anima, ita unus ab incarnationis tempore Christus ex divinitate carnis et anima constet: Deus ab eterno in eternum existens verus ut erat, hominem ex tempore assumens in unitatem suæ personæ verum, quem non habuerat. Sequitur:

Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiæ et veritatis.] Gloriam Christi quam ante incarnationem videre non poterant homines, post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem miraculis refulgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem, illi maxime qui et ejus claritatem ante passionem transfigurati in monte sancto contemplari meruerunt, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria [Matth. 17.], Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: et post passionem resurrectionis ascensionisque ipsius gloria conspecta, spiritus ejus sunt dono mirifice refecti: quibus omnibus manifeste cognoverunt, quod hujusmodi gloria non cuilibet sanctorum,

sed illi solum homini, qui esset in divinitate unigenitus a patre, conveniret. Quod autem sequitur:

Plenum gratiæ et veritatis.] Gratiæ plenus erat idem homo Christus Jesus, cui singulari munere præ cæteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in utero virginis concipi, et homo fieri inciperet, verus esset et Deus; unde et eadem gloriosa semper virgo Maria non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix recte credenda et confitenda est. Idem veritatis plenus erat, et est ipsa videlicet verbi divinitate, quæ hominem illum singulariter electum, cum quo una Christi persona esset, assumere dignata est, non aliquid suæ divinæ substantiæ, ut hæretici volunt, in faciendam hominis naturam commutans: sed ipsa apud patrem manens, totum quod erat, totam de semine David naturam veri hominis, quam non habebat, suscipiens. Unde oportet, fratres carissimi, ut qui humanam Redemptoris nostri nativitatem hodie annua devotione recolimus, et divinam pariter et humanam ejus naturam non annuo, sed continuo semper amplectamur amore. Divinam, per quam creati sumus, cum non essemus: humanam, per quam recreati sumus, cum perditi essemus. Et quidem divina conditoris nostri virtus, sine assumptione humanitatis nos recreare erat idonea humana autem ejusdem Redemptoris nostri infirmitas, sine assumente se, et inhabitante in se, et operante per se divinitate nos recreare nequivit. Atque ideo verbum caro factum est, id est, Deus homo factus est, et habitavit in nobis, ut per cognitum nobis hominis habitum nobis conversando congruere, nos alloquendo instruere, nobis vivendi viam præbere, pro nobis contra hostem confligere, nostram mortem moriendo ac resurgendo posset destruere: per coeternam vero patri divinitatem nos interius vivificando ad divina sustolleret, remissionem nobis peccatorum pariter ac spiritus sancti dona concederet, et post bonorum perfectionem operum non solum nos ad videndam gloriam clarificatæ suæ per

« PoprzedniaDalej »