Obrazy na stronie
PDF
ePub

HOMILIA XLV.

LUCE II. In illo tempore pastores loquebantur adinvicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis, &c.

n

ATO in Bethleem Domino salvatore, sicut sacra Evangelii testatur historia, pastoribus qui in regione eadem erant vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum, angelus Domini magna cum luce apparuit, exortumque mundo solem justitiæ non solum cœlestis voce sermonis, verum etiam claritate divinæ lucis astruebat. Nusquam enim in tota veteris instrumenti serie reperimus angelos, qui tam sedulo apparuere patribus, cum luce apparuisse: sed hoc privilegium recte hodierno tempori servatum est, quando exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et justus Dominus. Verum ne parva unius angeli videretur auctoritas, postquam unus sacramentum novæ nativitatis edocuit, statim multitudo cœlestium agminum, quæ gloriam Deo caneret, pacemque simul hominibus prædicaret, adfuit: aperte demonstrans, quia per hanc nativitatem homines ad pacem unius fidei, spei et dilectionis, atque ad gloriam divinæ laudationis essent convertendi. Significant autem mystice pastores isti gregum doctores quosque ac rectores fidelium animarum. Nox, cujus vigilias custodiebant super gregem suum, pericula tentationum indicat, a quibus se suosque subjectos omnes qui perfecte vigilant, custodire non desistunt. Et bene nato Domino pastores super gregem suum vigilant. Ille etenim natus est, qui dicit [Joan. 10.]: Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Sed et tempus imminebat, quo idem pastor summe bonus, missis

in mundum pastoribus, oves suas, quæ longe lateque dispersæ errabant, ad semper virentia cœlestis vitæ pascua revocaret. Quorum summo pastori præcepit [Joan. 21.]: Si diligis me, pasce oves meas. Quod apertius aperiens, ait [Lucæ 22.], Confirma fratres

tuos.

Et factum est: ut discesserunt ab eis angeli in cœlum, pastores loquebantur adinvicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem positum in præsepio.] Pastores quidem illi felici gaudio festinarunt videre quod audierant: et quia ardenti amore quasierunt, continuo Salvatorem quem quæsierunt, invenire Sed et intellectualium pastores gregum, imo cuncti fideles qua mentis industria Christum quærere debeant, dictis pariter suis ostenderunt, et factis.

meruerunt.

Transeamus, inquiunt, usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est.] Transeamus ergo et nos, fratres carissimi, cogitando usque Bethleem civitatem David, et recolamus amando quod in ea verbum caro factum est, atque ejus incarnationem dignis celebremus honoribus. Transeamus, abjectis concupiscentiis carnalibus, toto mentis desiderio usque Bethleem supernam, id est, domum panis vivi non manufactam, sed eternam in cœlis, et recolamus amando, quia verbum caro factum est. Illuc carne ascendit, ibi in dextra Dei patris sedet. Illo eum tota virtutum instantia sequamur, et sollicita cordis et corporis castigatione procuremus, ut quem illi in præsepio videre vagientem, nos in patris solio mereamur videre regnantem.

Et videamus, inquiunt, hoc verbum quod factum est.] Quam recta et pura fidei sanctæ confessio, In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum! Hoc verbum natum ex patre, non factum est, quia creatura Deus non est. In qua nativitate divina

videri ab hominibus non potuit; sed ut videri posset, verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videamus ergo, inquiunt, hoc verbum quod factum est: quia antequam factum esset, hoc videre nequivimus. Quod fecit Dominus et ostendit nobis, quod incarnari fecit Dominus, et per hoc visibile nobis exhibuit.

Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem positum in præsepio.] Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Deum hominem natum, simul et ejusdem nativitatis ministros. Festinemus et nos, fratres mei, non passibus pedum, sed bonorum profectibus operum videre eandem glorificatam humanitatem cum ejusdem ministris digna servitutis suæ mercede remuneratis: festinemus videre illum in divina patris ac sua majestate fulgentem. Festinemus, inquam : nam non est tanta beatitudo cum desidia ac torpore quærenda, sed alacriter sunt Christi sequenda vestigia. Nam ipse cursum nostrum data manu juvare desiderat, delectaturque audire a nobis: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Citius ergo virtutum gressibus sequamur, ut mereamur consequi. Nemo tardat converti ad Dominum, nemo differat de die in diem, ipsum per omnia et ante omnia precantes, ut gressus nostros dirigat secundum eloquium suum, et non dominetur nostri omnis injustitia.

Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc.] Et nos, fratres dilectissimi, quæ dicta sunt nobis de Salvatore nostro Deo vero et homine, interim pia fide percipere, et plena dilectione festinemus amplecti, ut hæc in futuro perfectæ cognitionis visu comprehendere valeamus. Hæc etenim sola ac vera est beatorum non solum hominum, sed et angelorum vita, faciem perpetuo sui cernere creatoris, quam desiderabat ardenter Psalmista, qui dicebat [Psal. 42.]: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Cujus solius visione non autem ulla

terrenarum rerum affluentia desiderium suum satiari posse signavit, cum ait [Psal. 17.]: Satiabor dum manifestabitur gloria tua. Verum quia non otiosi ac desides, sed qui virtutum operibus insudant, divina contemplatione sunt digni, sollicite præmisit: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo. Videntes ergo pastores cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de Christo, quia visio Dei cognitio ejus est, et hæc est sola beata hominis vita, homine ipso dicente ac testante, qui nos patri commendans dicit inter alia [Joan. 17.]: Hæc est autem vita eterna, ut cognoscant te esse verum et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum.

Et omnes qui audierunt, mirati sunt, et de his que dicta erant a pastoribus ad ipsos.] Non celavere silentio pastores arcana quæ divinitus agnoverant, sed quibuscunque potuere dicebant: quia et spirituales ecclesiæ pastores in hoc maxime sunt ordinati, ut verbi Dei mysteria prædicent, et mira quæ in Scripturis didicerint, miranda suis auditoribus ostendant. Non solum autem pastores, episcopi, presbyteri et diacones, vel etiam rectores monasteriorum sunt intelligendi, sed et omnes fideles, qui vel parvulæ suæ domus custodiam gerunt, pastores recte vocantur, in quantum eidem suæ domui sollicita vigilantia præsunt. Et quicunque vestrum saltem uni aut duobus fratribus quotidiano regimine præest, pastoris ejusdem debet officium implere. Quia in quantum sufficit, pascere hos verbi dapibus jubetur: imo unusquisque vestrum, fratres, qui etiam privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, et spiritualem pascit gregem, vigiliasque noctis custodit super illum, si bonorum actuum cogitationumque mundarum sibi aggregans multitudinem, hæc justo moderamine gubernare cœlestibus Scripturarum pascuis nutrire, et pervigili solertia contra immundorum spirituum insidias servare contendit.

Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens

in corde suo.] Maria virginalis pudicitiæ jura custodiens, secreta Christi quæ noverat, nemini divulgare volebat, sed ipsum hæc quando vellet, et quomodo vellet divulgare, reverenter expectabat. Ipsa autem eadem secreta ore tacito, vigili tamen corde sedula scrutabatur. Et hoc est quod ait, Conferens in corde suo. Confere

bat quippe ea quæ acta videbat his quæ agenda legerat. Videbat namque se de stirpe David ortam in Nazareth de spiritu sancto filium Dei concepisse. Legerat in propheta [Esaia 11.]: Egredietur virga de radice Jesse, et Nazareus de radice ejus descendet, et requiescet super eum spiritus Domini. Legerat et: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es in millibus Juda, ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus eternitatis. Videbat se in Bethleem peperisse dominatorem Israel, qui eternus ex patre Deus ante secula natus est: videbat se virginem concepisse et peperisse filium, et vocasse nomen ejus Jesum. Legerat in prophetis [Esaia 7.]: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emanuel. Legerat: Bos cognovit possessorem suum, et asinus præsepe domini sui. Videbat Dominum positum in præsepi, quo bos et asinus solent nutriendi advenire. Meminerat sibi dictum ab angelo [Lucæ 1.]: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Legerat modum nativitatis ejus, non nisi angelo revelante potuisse cognosci, dicente Esaia [Esaia 53.]: Generationem autem ejus quis enarrabit. Legerat [Micheæ 4.]: Et tu, turris gregis nebulosa, filia Syon, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Hierusalem. Audiebat angelicas virtutes, quæ sunt filiæ supernæ civitatis, apparuisse pastoribus in loco, qui a conventu pecorum antiquitus turris gregis vocabatur, et est uno milliario ad Orientem Bethleem, ubi etiam nunc tria pastorum illorum monumenta in ecclesia monstrantur.

« PoprzedniaDalej »