Obrazy na stronie
PDF
ePub

AMBROSIUS.

VOL. III.

B

AMBROSIUS.

S. HIERONYMUS, Lib. De Viris Illustribus,
cap. lvi. p. 133.

AMBROSIUS primum Marcionites, deinde ab Origene correctus, Ecclesiæb diaconus, et confessionis Dominicæ gloria insignis fuit, cui et Protocteto presbytero liber Origenis de Martyrio scribitur. Hujus industria, et sumptu et instantia, dadjutus infinita Origenes dictavit volumina. Sed et ipse, quippe ut evir nobilis, non inelegantis ingenii fuit: sicut ejus ad Origenem Epistolæ indicio suntg. Obiit ante mortem Origenish: et in hoc a plerisque reprehenditur, quod vir locuples amici sui senis et pauperis moriens non recordatus sit.

8 Ambrosium Valentini addictum sectæ, τὰ τῆς Οὐαλεντίνου φρονῶντα αἱρέσεως, πρὸς τῆς ὑπὸ ̓Ωριγένους πρεσβευομένης ἀληθείας ἐλεγχθέντα καὶ ὡς ἂν ὑπὸ φωτὸς καταυγασθέντα τὴν διάνοιαν, refert Eusebius vi. 18. Nempe Valentinus Marcionis auctor sive

Magister ut Gennadio c. 25. de S. E. dicitur. Epiphanius lxiv. 3. de Origene: ̓Αμβροσίῳ τινὶ συντυχὼν τῶν διαφανῶν ἐν αὐλαῖς βασιλικαῖς. Τινὲς δὲ τοῦτον τὸν ̓Αμβρόσιον ἔφασαν οἱ μὲν Μαρκιωνισ τὴν, οἱ δὲ Σαβελλιανόν. FABRICIUS. Epiphanium in Sabellii hæresi commemoranda aperte errasse, vel librarium ejus per calami errorem pro Valentiniano scripsisse Sabellianum, non incommode monuit Wetstenius Notis ad Origen. de Mart. Ρ. 102. KEIL. in nota ad ed. nov. Fabriciana Bibl. Gr. vol. vii. Ρ. 289. b De Diaconatu Ambrosii silet Eusebius, sed in Martyrologiis traditur fuisse Diaconus Alexandrinus. Vide Acta Sanctor. 17 Martii. Tillemontium tom. iii. Memor. FABRICIUS. Hunc uxore ducta liberos habuisse, extrema pars epistolæ Origenis ad Africanum ostendit; in qua de meritissimo homine hæc posita sunt; Προσαγορεύει σε ὁ συναγωνισάμενος τῇ ὑπαγορεύσει τῆς ἐπιστολῆς, καὶ παρατυχὼν πάσῃ αὐτῇ, ἐν οἷς βεβούληται, διορθωσάμενος Κύριός μου καὶ ἀδελφὸς ἱερὸς ̓Αμβρόσιος. Ασπάζεται δέ σε καὶ ἡ πιστοτάτη σύμβιος αὐτοῦ Μάρκελλα, ἅμα τοῖς τέκνοις, καὶ ̓Ανίκητος. Σὺ τὸν καλὸν ἡμῶν πάπαν ̓Απολινάριον ἄσπασαι καὶ τοὺς ἀγαπῶντας ἡμᾶς.

c In persecutione sub Julio Maximino (A, C. 236.) Ambrosium et Protoctetum Presbyterum Casariensem διαπρέψαι ἐν ὁμολογίᾳ refert Eusebius vi. 28. ubi observat Origenem iisdem suam ad Martyrium exhortationem dedicasse, quæ etiamnum extat, notis Jo. Rodolph. Wetstenii illustrata. Basil. 1674. 4. Eusebii verba sunt : τότε καὶ Ωριγένης τὸν περὶ μαρτυρίου συντάττει, ̓Αμβροσίῳ καὶ Πρωτοκτήτῳ πρεσβυτέρῳ τῆς ἐν Καισαρείᾳ παροικίας ἀναθεὶς τὸ σύγγραμμα. In libro ipso nominatim eosdem alloquitur Origenes: 'Αμβρόσιε θεοπρεπέστατε, Πρωτόκτητε εὐσεβέστατε. FA

BRICIUS.

d Ex illis etiam quæ extant, non pauca Origenis Ambrosio dedicantur, ut præter exhortationem ad martyrium, libri contra Celsum, et in Johannem Commentarii, ubi pag. 3. ita eum alloquitur Origenes: ̓Αμβρόσιε ἀληθῶς Θεοῦ ἄνθρωπε, καὶ ἐν Χριστῷ ἄνθρωπε, καὶ σπεύδων εἶναι πνευματικὸς, οὐκ ἔτι ἄνθρωπος. FABRICIUS. adjutus : Ita ex laudato MS. Vaticano emendavimus, cum hactenus aut nullo aut contrario sensu ad hunc legeretur; unde εργοδιώκτη Ambrosio infinita volumina ab Origene dedicata, quæ

« PoprzedniaDalej »