Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXVI. De vi institutionum divinarum, quod eam non tollat malitia Ministrorum.

QUAMVIS in Ecclesia visibili, bonis mali semper sunt admixti, atque interdum ministerio verbi et Sacramentorum administrationi præsint; tamen cum non suo, sed Christi nomine agant, ejusque mandato et authoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in Sacramentis percipiendis. Neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur, quoad eos qui fide et rite sibi oblata percipiunt, quæ propter institutionem Christi et promissionem efficacia sunt, licet per malos administrentur.

Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinet, ut in malos ministros inquiratur, accusenturque ab his, qui eorum flagitia noverint, atque tandem justo convicti judicio deponantur.

XXVII. De Baptismo.

BAPTISMUS non est tantum professionis signum, ac discriminis nota, qua Christiani a non Christianis discernantur, sed etiam est signum regenerationis per quod, tanquam per instrumentum, recte baptismum suscipientes, Ecclesiæ inseruntur, promissiones de remissione peccatorum, atque adoptione nostra in filios Dei per Spiritum sanctum visibiliter obsignantur, fides confirmatur, et vi divinæ invocationis gratia augetur.

Baptismus parvulorum omnino in Ecclesia retinendus est, ut qui cum Christi institutione optime congruat.

XXVIII. De Cœna Domini.

CENA Domini non est tantum signum mutuæ benevolentiæ Christianorum inter sese, verum potius est Sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis.

Atque adeo, rite, digne, et cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi: similiter poculum benedictionis est communicatio sanguinis Christi.

Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia ex sacris literis probari non potest. Sed apertis Scripturæ verbis adversatur, Sacramenti naturam evertit, et multarum superstitionum dedit occasionem.

Corpus Christi datur, accipitur, et manducatur in Cœna, tantum cœlesti et spirituali ratione. Medium autem, quo corpus Christi accipitur et manducatur in Cona, fides est.

Sacramentum Eucharistiæ ex institutione Christi non servabatur, circumferebatur, elevabatur, nec adorabatur.

XXIX. De manducatione corporis Christi, et impios illud non manducare.

IMPII, et fide viva destituti, licet carnaliter et visibiliter

(ut Augustinus loquitur) corporis et sanguinis Christi Sacramentum dentibus premant, nullo tamen modo Christi participes efficiuntur. Sed potius tantæ rei Sacramentum, seu Symbolum, ad judicium sibi manducant et bibunt.

XXX. De utraque specie.

CALIX Domini laicis non est denegandus, utraque enim pars Dominici Sacramenti, ex Christi institutione et præcepto, omnibus Christianis ex æquo administrari debet.

XXXI. De unica Christi oblatione in cruce perfecta.

OBLATIO Christi semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus, quam actualibus; neque præter illam unicam est ulla alia pro peccatis expiatio: unde missarum sacrificia, quibus vulgo dicebatur, sacerdotem offerre Christum in remissionem pœnæ, aut culpæ, pro vivis et defunctis, blasphema figmenta sunt, et perniciosæ imposturæ.

XXXII. De conjugio Sacerdotum.

EPISCOPIS, presbyteris, et diaconis nullo mandato divino præceptum est, ut aut cœlibatum voveant, aut a matrimonio abstineant. Licet igitur etiam illis, ut cæteris omnibus Christianis, ubi hoc ad pietatem magis facere judicaverint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere.

XXXIII. De excommunicatis vitandis.

QUI per publicam Ecclesiæ denunciationem rite ab unitate Ecclesiæ præcisus est, et excommunicatus, is ab universa fidelium multitudine (donec per pœnitentiam publice reconciliatus fuerit arbitrio judicis competentis) habendus est tanquam ethnicus et publicanus.

XXXIV. De traditionibus Ecclesiasticis.

TRADITIONES atque cæremonias easdem, non omnino necessarium est esse ubique, aut prorsus consimiles. Nam ut variæ semper fuerunt, et mutari possunt, pro regionum, temporum, et morum diversitate, modo nihil contra verbum Dei instituatur.

Traditiones, et cæremonias ecclesiasticas, quæ cum verbo Dei non pugnant, et sunt authoritate publica institutæ atque probatæ, quisquis privato consilio volens, et data opera, publice violaverit, is ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiæ, quique lædit authoritatem Magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice, ut cæteri timeant, arguendus est.

Quælibet Ecclesia particularis, sive nationalis, authoritatem habet instituendi, mutandi, aut abrogandi cæremonias, aut ritus ecclesiasticos, humana tantum authoritate institutos, modo omnia ad ædificationem fiant.

XXXV. De Homiliis.

TOMUS secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic articulo subjunximus, continet piam et salutarem doctrinam, et his temporibus necessariam, non minus quam prior tomus Homiliarum, quæ editæ sunt tempore Edwardi sexti: Itaque eas in Ecclesiis per ministros diligenter, et clare, ut a populo intelligi possint, recitandas esse judicavimus.

[blocks in formation]

XXXVI. De Episcoporum et Ministrorum consecratione. LIBELLUS de consecratione Archiepiscoporum, et Episcoporum, et de ordinatione Presbyterorum et Diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi VI. et authoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad ejusmodi consecrationem et ordinationem necessaria continet, et nihil habet, quod ex se sit, aut superstitiosum, aut impium: itaque quicunque juxta ritus illius libri consecrati aut ordinati sunt, ab anno secundo prædicti regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut in posterum juxta eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, rite atque ordine, atque legitime statuimus esse, et fore consecratos et ordinatos.

XXXVII. De civilibus Magistratibus.

REGIA Majestas in hoc Angliæ regno, ac cæteris ejus dominiis, summam habet potestatem, ad quam omnium statuum hujus regni, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in omnibus causis, suprema gubernatio pertinet, et nulli externæ jurisdictioni est subjecta, nec esse debet.

Cum Regiæ Majestati summam gubernationem tribuimus, quibus titulis intelligimus animos, quorundam calumniatorum offendi, non damus Regibus nostris, aut verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam Injunctiones ab Elizabetha Regina nostra, nuper editæ, apertissime testantur: sed eam tantum prærogativam, quam in sacris Scripturis a Deo

ipso, omnibus piis Principibus, videmus semper fuisse attributam: hoc est, ut omnes status atque ordines fidei suæ a Deo commissos, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in officio contineant, et contumaces ac delinquentes gladio civili

coerceant.

Romanus pontifex nullam habet jurisdictionem in hoc regno Angliæ.

Leges regni possunt Christianos, propter capitalia et gravia crimina, morte punire.

Christianis licet, ex mandato magistratus, arma portare, et justa bella administrare.

XXXVIII. De illicita bonorum communicatione.

FACULTATES et bona Christianorum non sunt communia, quoad jus et possessionem, (ut quidam Anabaptistæ falso jactant,) debet tamen quisque de his quæ possidet, pro facultatum ratione, pauperibus eleemosynas benigne distribuere.

XXXIX. De jurejurando.

QUEMADMODUM juramentum vanum et temerarium a Domino nostro Jesu Christo, et Apostolo ejus Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur: ita Christianorum religionem minime prohibere censemus, quin jubente magistratu in causa fidei et charitatis jurare liceat, modo id fiat juxta Prophetæ doctrinam, in justitia, in judicio, et veritate.

Confirmatio Articulorum.

HIC liber antedictorum Articulorum jam denuo approbatus est, per assensum et consensum Serenissimæ Reginæ Elizabethæ Dominæ nostræ, Dei gratia Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Reginæ, defensoris fidei, &c. retinendus, et per totum regnum Angliæ exequendus. Qui Articuli et lecti sunt, et denuo confirmati subscriptione D. Archiepiscopi et Episcoporum superioris domus, et totius Cleri inferioris domus, in Convocatione, Anno Domini 1571.

CONTENTS.

INTRODUCTION, page 1.
Heresies gave the rise to larger
Articles, ib.

A form of doctrine settled by the apostles, 2.

Bishops sent round them a decla

ration of their faith, ib. These were afterwards enlarged, 3.

This done at the council of Nice, ib.

Many wild sects at the beginning

of the Reformation, 4. And many complying papists put them on framing this collection, 5.

The Articles set out at first by

the king's authority, 7. A question whether they are only Articles of peace or doctrine, ib.

They bind the consciences of the clergy, ib.

The laity only bound to peace by them, ib.

The subscription to them imports an assent to them, and not only an acquiescing in them, 9.

But the Articles may have different senses; and if the words will bear them, there is no prevarication in subscribing them so, 10.

This illustrated in the third Article, ib.

The various readings of the Articles collated with the MSS., 11.

An account of those various readings, 17.

[blocks in formation]

Time nor number cannot be eter

nal nor infinite, 22. Moral arguments to prove that the world had a beginning, 23. Such a regular frame could not be fortuitous, 24.

Objection from the production of

insects answered, ib.

Argument from miracles well attested, 25.

Argument from the idea of God examined, ib.

God is eternal, and necessarily exists, 26.

The unity of the Deity, 27. God is without body, 28. Outward manifestations only to declare his presence and authority, 29.

No successive acts in God, 30. Question concerning God's immanent acts, ib. God has no passions, 31. Phrases in scripture of these explained, ib.

Some thoughts concerning the

power and wisdom of God, 32. True ideas of the goodness of God, 33.

Of creation and annihilation, 35.

« PoprzedniaDalej »