Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][subsumed]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

CENNI.

NOTE CHRONOLOGICA

De interpontificio duos inter Bonifacios III et IV omnes codd.catalogique sibi constant,decem videlicct mensium ac dierum sex; totidemque a Bonifacii III obitu 20 Octobris an. 607 ad Bonifacii IV ordinationem 25 Augusti 608 numerantur, inclusis de more extremis. Diem vero 25 Augustini esse ipsam ordinationis Bonifacii, non modo lit. Dom. F, eo anno recurrens, demonstrat, sed certa depositionis dies certumque sedis ejus tempus, ut infra explicabitur, apertissime ostendunt. Nunc vero, ut facile assequi omnes valeant,nequidquam a Pagio virgulam esse adhibitam augendo ac minuendo, ut libuit, tempora ab eodem præscripta, oculis subjiciendam reor Anastasii Pagiique Chronologiam.

Linea 1. Bonifacius. Decima octava die Septembris, annni 607, post interregnum decem mensium et sex dierum,creatus est pontifex Bonifacius, ejus nominis quartus, temporibus Phocæ.De Phoca imperatore apud Cedrenum et Nicephorum memorabile legitur illud, quod monacho quærenti: Cur tam impium Christianis imposuisti imperatorem? Deus responderit: Deteriorem illo alium inveniri non po- B 12 M. 604. Gregor. tuisse ullum, et hoc meruisse Constantinopolitanorum flagitia.

Linea 3. Petiit a Phocate, etc. Sic mirandum illud opus tot antiquorum scriptorum præconiis celebratum,a Marco Agrippa tertium consule tempore Augusti imperatoris crectum, Jovique Vindici consecratum post sexcentos triginta duos annos Christianæ religioni usui cessit.

PATROL. CXXVIII.

Chronologia Anastasii et Pagii.

30 A. 604. Sabin.

ob. V. S. 5, 18 (P. 6, 1)
ord. S. 1, 5,
4 (P. 1, 5, 9)
ob. V. S. - 11, 26
S.
8, 22

2 F. 606. Sabin.
29 J. 607. Bonif. III. ord.
20 O. 607. Bonif. III, ob. V. S.
25 A. 608. Bonif. IV. ord.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

10. 6 (P. 9, 14) 4, 5, 14

Huic annorum quatuor, mensium quinque ac dierum quatuordecim summæ si addantur anni 604, men

22

tanta vero celebritate hoc ædificium habitum est,ut inter præstantissima Urbis opera enumeraretur, ad quod posteritati servandum Romani Cæsares sedulo incubuere. Illud enim vetustate collabens Adrianus restituit, ut Spartianus capite 19 testatur, idemque instaurarunt tum Antoninus Pius, ut scribit Capitol. capite 8,tum Septimus Severus,ut monet inscriptio apud Gruterum p. 1, n. 1.

ses 4, dies 11, emortuali Gregorii inclusa, habebitur A eo positis To Tv ev xovov tepov potuit appellari. In annus 608 diesque 25 Augusti, quam diximus esse ipsam ordinationis Bonfacii IV, ut idem Pagius agnoscit. At juxta chronologiam Pagii sunt anni 4, m. 5, dies 10; quare præter difficultates suis locis demonstratas,quatridui spatium desideratur ad implenda tempora; unde liquet Anastasio potius quam Pagio, cætera eruditissimo, inhærendum. Cæterum ad Bonifasii IV sedem quod attinet, non solum inter omnes constat eum sedisse an. 6, mens. 8,d.13, verum, quod rem magis magisque astruit, epigraphe illius epitaphio subjecta, quam ex Mansii collectione Baronius et recentiores usurpant, ita habet:

HIC REQUIESCIT BONIFACIUS JUNIOR
QUI SEDIT ANNOS VI. M. VIII. DIES XII.
DFPOSITUS EST OCTAVO IDUS MAII
IMPERANTE DOMINO HERACLIO

ANNO EJUS QUINTO.

Qua epigraphe depositionis dies excluditur,ac pro- B inde non tredecim dies, sed 12, numerantur, ita ut Bonifacius IV 7 Maii sit mortuus et juxta Anastasium et alios, qui habent dies 13, octava ejusdem mensis sit sepultus.Argumentum isto præclarius ad demonstrandum aliud esse depositionis seu obitus pontificum diem, aliud depositionis seu sepulturæ in S. Petri ecclesia, excogitari non potest. Plerique enim codd. et catalogi tradunt Bonifacium die 25 Maii esse depositum apud S. Petrum. Et quamvis Anton. Pagius suspicetur num de aliqua translatione agatur, bona cum venia nec septemdecim post dies loco motus esset, nec, si posterior translatio e pluribus, quæ facta sunt, memoraretur, a scriptore haud dubie eorum temporum æquali vox sepultus adhiberetur ipso in contextu; cum præterea quæ multos post annos translationes factæ sunt, non ignorentur. Quamobrem utcunque sepulturæ solemnia apud Papebrochium memorata cum Pagio credi debeant apocrypha, tamen ad pontificiam chrono- C logiam quod attinet, propius ille attigit punctum. Anno igítur 615, septima die Maii occumbens,octava sepelitur Bonifacius in Lateranensi ecclesia, et 25 ad S. Petrum effertur.

CIACONII.

Linea 4. Templum quod appellatur Pantheon. Sanctissimus Bonifacius, detestatus idolorum cultum,Jovem inde deosque omnes expulit, ut Virgini Mariæ sanctisque omnibus ædes ea merito consecraretur, quæ nunc a forma circulari Rotunda a Romanis vocatur.Quam ædem donatam Ecclesiæ Christi a Phoca Augusto, Beda, gravis auctor ac fere illius ætatis, memoriæ mandavit; et post eum Valafridus in libro de Exordio et Incrementis rerum ecclesiasticarum, aliique. Fuit delicatum hoc illustrissimum templum a Bonifacio IV, anno610,die 13 Maii. Quo eodem die 28 curribus onustis fuere translata multa sanctorum martyrum corpora, ex diversis cœ- D meteriis urbis Romæ,et ibidem juxta aram maximam recondita,sexcentis triginta duobus prope annis postquam illud conditum fuerat in idolorum cultum,ad religionem Christianam translatum,nuncupatumque fuit Sancta Maria ad Martyres. Hic dies festivissimus et celeberrimus fuit Romanis, concurrentibus undique populis, ita ut famem inferrentRomano populo,cum frugum copia eo tempore angustior existeret.Quare Gregorius IV Romanus pontifex transferendum censuit ad Kalendas Novembris,quo tem-` pore annona copiosior esse solet.

[blocks in formation]

IMP. CES. L. SEPTIMUS SEVERUS...
ET IMP. CES. M. AURELIUS ANTONINUS
PIUS...

PANTHEUM VETUSTATE CORRUPTUM
CUM OMNI CULTU RESTITUERUNT

Verum multo celebrius hoc templum evasit, cum,
omni idolorum superstione sublata, in honorem S.
Mariæ ad Martyres uni veroque Deo fuit consecra-
tum.Solemni etenim ritu B.Bonifacius IV illud pur-
gavit, ditavitque ex cœmeteriis extra Urbem sanc-
torum martyrum lipsanis, cessitque in usum reli-
gionis Christianæ : unde exclusa multitudine dæ-
monum multitudo ibi sanctorum memoriam cœpit
habere, ut ait Noster hoc loco, et Paulus Diaconus
libro iv, capite 37, Vaticano epitaphio vetustissimo
idem exprimente apud Manlium.

Gregorio quartus jacet hic Bonifacius almus,
Hujus qui sedis fuit æquus rector et ædis;
Tempore qui Phocæ cernens templum fore Romæ,
Delubra cunctorum fuerant quæ dæmoniorum,
Hoc expurgavit, sanctis cunctisque dicavit.

PAGII.

Linea 3. Eodem tempore petiit a Phocate. Cum Bonifacius videret Phocam imperatorem propenso animo esse erga Romanos pontifices, ab ipso dari sibi petiit Pantheon, nobile Romæ delubrum, tot Marco Agrippa ter consule tempore Augusti erectum, antiquorum scriptorum præconiis celebratum, & Jovique Vindici consecratum ; quod adhuc intactum remanserat a demolientibus dæmonum sedes Romanis Christianis. Cumque illud obtinuisset, expurgatum ab antiquæ sordibus idololatriæ, in honorem Dei genitricis Mariæ et omnium sanctorum martyrum (quorum plurimorum reliquiæ ex cœmeteriis extra Urbem positis eo translatæ sunt) consecravit. Hæc narrant Anastasius et Beda lib.11 Hist. Eccles., cap.4, Hæc ecclesia etiamnunc Romæ visitur,dicitur que S.Maria Rotunda,ob ædificii formam. Ejus dedicatio inscripta est Martyrologio Romano ad diem 13 mensis Maii,ubi appellatur dedicatio ecclesiæ sanctæ Mariæ ad Martyres. Eam dedicationem Sigebertus in Chronico alligat anno primo Bonifacii, quem ait, «< in Kalendis Novembris ibi instituisse solemnitatem omnium martyrum, quæ postea crescente religione Christiana decreta est fieri in honore omnium Martyrologium Rom. die 13 Maii et prima Novemsanctorum.» De hac legendus Baronius in notis ad bris,quem tamen latuit Gregorium papam tertium hanc solemnitatem sanctis martyribus consecratam, postmodum in honorem sanctorum omnium ab omni Ecclesia observari decrevisse, ut habet Usuardus in suo Martyrologio. Vide etiam dicenda in Gregorio IV.

Linea 7. Qui defunctus. Cum juxta Anastasium, Ordericum lib II, Abbonem, Hermannum Contractum in Chronico, et plures catalogos Bonifacius sederit annos sex, menses, octo, dies tredecim, ad Deum migravit die septima Maii anni Christi sexcentesimi decimi quinti, Baronius refert ex monumentis Vaticanæ basilica a Manlio collectis ejus sepulcro inscriptum ejus epitaphium, in cujus fine legitur: Hic requiescit Bonifacius junior, qui sedis annos vi, menses VIII, dies XII; depositus est vi Idus Maii, imperante domino Heraclio, anno ejus v, ubitantum dies duodecim supra menses octo numeran

dem stato die in honorem SS. omnium.

tur, quia dies septima Maii, quæ est emortua- A Gregorius IV celebrari jussit ab omni Ecclesia eolis, excluditur. Ex quibus et consequens est ejus ordinationem diei 25 Augusti a nobis recte affixam fuisse, et vacationem sedis post mortem Bonifacii III in Anastasio male descriptam esse. Colitur sanctus Bonifacius IV die 25 Maii, quo et Papebrochius in Actis Sanctorum Vitam ejus refert.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Templum istud ædificavit M. Agrippa, gener Augusti imp., post Actiacam victoriam, hodie Capo Figalo, contra M.Antonium et Cleopatram.Agrippa illud Jovi Vindici dicavit, appellatumque fuit Pantheon; seu quia simulacra omnium deorum qui Romæ colebantur, in eodem fuerunt posita; seu quia convexa ejus structura cœli speciem exhibebat, quod est Dei sedes.

Idem templum, tametsi ardore ingenti a Christianis cætera idolorum templa post conversionem imperatorum destruerentur, intactum remansit,ex lege, ut creditur, imperatoris Honorii, quæ sic habet Sicut sacrificia prohibemus,ita volumus publicorum operum ornamenta servari (Leg 15, de Pagan. Cod Theol.). Hodie etiam integrum Romæ exstat, et dicitur ecclesia Rotundæ.

LXX. SANCTUS DEUSDEDIT.

ANNO CHRISTI 614, HERACLII IMPERATORIS 5.

11 Deusdedit, natione Romanus, ex patre Stephano subdiacono, sedit annos tres, dies viginti quatuor (a). Hic clerum multum dilexit, sacerdotes et clerum ad loca pristina revovavit (6). Ecdem tempore veniens Eleutherius patricius et cubicularius, Ravennam, occidit omnes qui in nece Joannis exarchi et judicis (c) reipublicæ fuerant misti, 5 Hic venit Romam, et susceptus est a sanctissimo Deusdedit papa optime. Qui egressus de Roma, venit Neapolim, quæ tenebatur a Joanne Compsino Intarta (d). Qui Eleutherius patricius pugnando ingressus est Neapolim, et interfecit tyrannum, reversusque est Ravennam, et data roga militibus, pax facta est in tota Italia. Hic constituit secundam missam in clero. Eodem tempore factus est terræ motus magnus mense Au10 gusto, indictione undecima (e). Post hæc secuta est clades in populo, percussio scabierum, ut nullus potuisset (f) mortuum suum cognoscere. Qui defunctus et sepultus est ad beatum Petrum apostolum, die octava mensis Novembris (g). Hic dimisit per obsequia sua (h), et ad omnem clerum rogam (i) unam integram. Hic fecit ordinationes tres presbyteros novem (j), diaconas quinque, episcopos per diversa loca numero vi15 ginti novem. Et cessavit episcopatus mensem unum, dies sexdecim (k).

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) C, 23. B ann. tres minus dieb. 5. (b) Vide Baron. ad ann. Domini 615.
Areata. B intacta. (e) Sexta C, posset. C, posset. (g) C, Idus Novemb.
Roga, donatio est dicta ab erogando. (j) C, 14. (k)* Sex.
VARIE LECTIONES.

Ex Farnesiano codice LXVII.

Num 117, lin 1, sedit annos III, dies XX. Hic lin 3, venit E. P. et C. Rabenna, et occidit omnes qui in nece Johannis exarchi, et judicibus reipublicæ fuerant mixti. Hic benit Roma. lin 10, terremotus magnus mense Aug Indic VI. lin 11, percussio scabearum, etc. quo defuncto sepultus

est.

Ex codice Vallicellano.

Lin 2, dies XXIII. lin 3, ad pristina loca. lin 3, 4, patritius. lin 4, primis curis emendavit, secundis vero occidit, ut edit. lin 5, et judicum reipublicæ mixti fuerunt. Et veniens Romam, susceptus est a sanctissimo papa optime. lin 6, a Roma. lin 7. a Johanne Campsivo Arcata. ibid patritius, lin 9, facta est pax lin 10, terræmotus major. lin 11, indictione VI. Post hoc, ibid et percussio scabiarum. lin

(c)* C, ex judicibus. (d) (h) C, pro obsequiis. (1)

B 12, ita ut nullus posset. ibid qui defunctus, sepultus est, lin 13, ad B. P. apostolorum principem. Hic dimisit. lin 14. deest et ante omnem. lin 15, presbyteros XIV. ibid per diversa loca XXVIII.

Apud Fabrottum ex codice Freheri.

Lin 2, A, dies 10. lin 6, A, sanctissimo domino Deusdedit papæ optimo. lin 7, A, Cumsino, B, Comsino, ibid. B, contra quem pugnando Eleutherius. lin 8, B, interfecit tyrannum, simulque cum eo multos alios. lin 9, B, hic constituit secundas missas in ecclesia. lin 11, B, indict. 6. lin 14, B, dimisit pro obsequiis suis. lin 15, B, presbyteros 14. lin 16, AB, dies 13.

Ex codice Regio Mazariuo et Thuano. Lin 2, dies 23. lin 5. et judicum reipubl. misti fuerunt, et veniens Romam susceptus est a

sanctiss. papa opt. qui eg. a Roma. lin 7, areata, A sic reversus est R. et d. r. m. facta est pax magna

forte antarta, pro tyranno.lin 9,facta est pax.lin 11, ind. b. lin, 12, scabiarum, et nullus poterat m.s.c. qui defunctus sep. est ad BP. apost. principem vi, Idus Novemb. lin 14, sua ad omnem clerum.lin 15. presbyt. 14. lin 16, dies 15 (M, dies 16).

Ex codice Thuano altero.

Num 117, lin 2, d. 23. lin 3, hujus temporibus v. lin 5, judicib. r. f. hic venit. lin 7, Antarta, contra quem pugnando el. p. ingr. est Neap. lin 8, et int. eumdem tyr. simul cum eo alios multos, et

ALTASERRA.

i. t. 1. Hic constituit ut secunda missa fieri in clero eod. lin 11, indict. 6. lin ead., secuta est cladis percussio scabiliarum, ita ut nullus posset m. s. c.; quo defuncto, sep. est (sic sæpe loquitur in superioribus). lin 14, obs. s. reg. 1. int. lin 15, presb. 14 lin 16, et c. e. d. 16, depositus sub die 8 mens. Octob.

Apud Peniam ex codice Cavensi.

Lin 4, Ravenna. lin 7, qui pugnando Eleuth. lin 10, terræmotus major.

NOTE VARIORUM.

Linea 9. Et data roga militibus pax facta est in tota Italia.Roga est erogatio quæ a principe donationis vice fiebat militibus. Anastas, in Severino: « Quando et rogæ vestræ, quas dominus imperator vobis per vices mandavit, ubi sunt a sancto viro reconditæ. »Gregor lib. 11, epist. 32:« Theodosiani B vero qui hic remanserunt, rogam non accipientes, vix ad murorum custodiam se accommodant. »> Ubi dixi: Roga etiam est erogatio quæ a Rom pontificibus fiebat clero vel plebi. Anastas infr cod: « Hic dimisit pro obsequiis suis et ad omnem clerum rogam unam integram. » Idem in Bonifac V: «< Hic clerum amavit,rogam integram clero suo dedit. Hie dimisit omni clero pro obsequiis suis rogam unam integram. » Idem in Joanne IV: « Hic dimisit in omni clero rogam integram. » Idem in Eugenio : << Rogam clero solitam tribuit.» Idem in Leone XI: << Hic vero rogam clero in presbyterio maxime ampliavit. >>

Ibid. Hic constituit secundam missam in clero. Unica missa publica,id est solemnis,diebus Dominicis celebrari solebat. Can. Et hoc, de Consecr dist 1. De quo Dionys Areopag. epist ad Demophil Joan Mosch Limonar cap 27. Alteram missam celebrari instituit Leo P. ne nimis arctaretur populus, unius C missæ more servato, can. Necess de Consecr dist 1; et post eum Deus dedit PP. secundam missam in clero, id est, in Ecclesia Romana instituit, teste Anastasio hic, quia forte consuetudo unius missæ publicæ nondum desierat in Ecclesia Romana,quæ semper antiquitatis tenacior fuit.

BENCINI.

Linea 9. Hic constituit secundam missam in clero. Ex iis qui de rebus liturgicis tractatus instituerunt, nullus est qui hunc locum Anastasii non vexet, ubi de missæ iteratione in eadem ecclesia sermo incidat.Cardinalis Bona,nunquam sine laude nominandus, in aureo tractatu Rerum Liturgicarum, lib 1, c. 14, n. 4, postquam ex Leone Magno in epistola ad Dioscorum Alexandrinum jubente iterari sacrificium, cum fidelium multitudo tanta est, ut omnes simul basilica recipere non possit, probare conatus fuerat viguisse ad eo usque tempore consuetudinem Romæ pluries eodem die sacrificium offerendi,sibi opposuit præfatum textum inquiens: « De S. pontifice Deusdedit auctor Pontificalis sic scribit: Hic constituit secundam missam in clero : Ad quæ verba Petrus Urbevetanus in scholiis ait, quia tum forsitan ad instar Græcorum non cantabatur in ecclesia nisi una missa, quod magis ædificabat secundum antiquos. » Et statim subdit: « At ex allato Leonis testimonio patet morem iterandi sacrificium multo ante in Romanam Ecclesiam inductum fuisse.» Bona tamen venia eminentissimi scriptoris quando quis tueri velit interpretationem Urbevetani, videlicet ad tempora usque beati Deusdedit obtinuisse ritum celebrationis unius tantum missæ in singulis ecclesiis, auctoritatem ex dicta epistola Leonis facile elevabit,explicando Leonem jussisse iterari sacrificium in casu tantum novæ plebis basilicam implentis, in iis locis in quibus una tantum basilica

D

exstaret, et ab eodem presbytero; constitutum autem fuisse tunc primum a beato Deusdedit ut in clero post solemnem missam altera privata ab altero ex clero haberetur, sive nova plebs in basilica. conveniret, sive non, sive una esset, sive plures basilicæ. Tunc certe primum in Ecclesia Latina inductus ritus esse videtur,ut plures missæ in eadem ecclesia celebrarentur, pluraque altaria pro iis celebrandis construerentur.Unum quippe altare in unaquaque basilica primis Ecclesiæ sæculis fuisse extra controversiam est, unamque duntaxat missam super eodem celebratam fuisse, quod utrumque Ecclesia Græca retinet. Illi missæ quotquot intererant, sacra synaxi reficiebantur, præsertim qui solemni missæ ministrabant. Unde concilium Toletanum Iv, anno Christi 535, statuit c. 17 « ut sacerdotes et Levitæ ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus.»>Sed qnotquot aderant presbyteri simul cum presbytero celebrante, vel episcopo rem sacram operabantur simul offerentes,et simul communicantes.« Mos est Romanæ Ecclesiæ,ut in confectione immolationis Christi adsint presbyteri, et simul cum pontifice verbis et manibus conficiant.»> ut refert Mabilonius parte 11 Musei Italici pag 1111, ex Amalario 1. 1, 112.

Cæterum unam missam celebrare, eamque die tantum Dominico et diebus festivis, ad quam monachi omnes convenirent, antiquos monachos consuevisse historia nos docent. «Certe in diebus quadragesimæ,exceptis Dominicis, non canebatur missa tempore S. Benedicti, ait Hindelmarus in Regulæ cap 48, » ut habetur apud Mabillonium in præfat I in sæculum quartum ordinis S. Benedicti, n. 168. «Carthusianos olim diebus tantum Dominicis et festis missas celebrasse referunt Petrus Cluniacensis 1. 11 Mirac. c. 28; Guibertus abbas. 1.1 de Vita sua, c. 11, et Petrus Blesensis, epist 86. » Ita Cardinalis Bona libi Rerum liturg, c. 18, n. 111, qui n.8 addit «Narrat Palladius in Vita beati Arsisii in ecclesia montis Nitriæ octo fuisse presbyteros, inter quos qui primus erat, solus offerebat, et quandiu ipse vivebat, reliqui nec offerebant,nec judicabant, nec sermonem habebant. » Ea de causa beatus Franciscus, teste Alvaro Pelagiol. I de Planctu Ecclesiæ, art 5, « voluit quod in quocunque loco fratres contenti essent una missa,præsciens fratres se velle justificare per missas, et ad quæstum eas reducere, sicut videmus hodie fieri. » Scribebat Pelagius ad annum 1330, centum circiter annis ab obitu beati Francisci, animum digitumque intendens procul dubio ad epistolam a beato Francisco scriptam ad suos fratres, in qua habetur: « Moneo præterea et exhortor in Domino, ut in locis in quibus morantur fratres, una tantum missa celebretur in die,secundum formam sanctæ Romanæ Ecclesiæ; si vero in loco plures fuerint sacerdotes, sit per amorem charitatis alter contentus audita celebratione sacerdotis alterius. » Scio hac auctoritate abuti sectarios modernos pro abolenda missa privata, quam impense oderunt, sed probanda mihi non videtur eorum responsio, qui epistolam beati Francisci pro apocrypha habent; obstat enim allegatum testimonium Pelagii eadem epistola utentis,cui fides

carum. >>

BINII ET LABBEI.

non est neganda, et antiquo testi et ejusdem ordi- A mus septimus, sicut idem rex in sui edicti testatus nis. Dicendum itaque est veterem disciplinam de est prologo. Exstat ipso initio Legum Langobardiuna tantum missa celebranda ita fuisse a beato Dousdedit emollitam, ut post solemnem altera tantum missa caneretur in clero, non sic laxatam, ut missæ multiplicarentur ad numerum presbyterorum, uti fieri fortasse incipiebat tempore beati Francisci, et uti deinde factum est: cujus rei una quidem causa fuit, ut inquit laudatus cardinalis Bona 1.1 Rerum liturg. c. 18, n. 9: « quod fundatis ordinibus Mendicantium, et longe lateque propagatis, multiplicata sunt onera missarum, atque ideo necesse fuit singulos sacerdotes, ut iis satisfacerent, singulis diebus privatim celebrare.» Inde etiam ortam esse facile intelligimus multitudinem illam altarium, qua refertæ sunt ecclesiæ Mendicantium, et quam non est cernere in aliis basilicis sive monachorum sive clericorum.

[ocr errors]

BENCINI.

Linea 3. Eleutherius patricius Anastasius, iterum Pauli verba describens, gesta iterum perturbat. Emendandus igitur ex eodem, scribente c. 31 :«< Hac ætate Joannes Consinus invasit Neapolim, quem de eadem civitate non multos post dies Eleutherius patricius eunuchus imperii jura suscepit. » Consinus, sive, ut appellat Anastasius, Compsinus, una cum Neapolitana urbe cæteras circumpositas invadit, seque regem dixit. Batillus in Hist. Barensi contendit Joannem hunc Consinum corona ferrea in urbe Barensi, aurea deinde apud Neapolitanos redimitum fuisse, ut sese Italiæ populisregem probaret. Sed illum redegit in ordinem Eleutherius; de quo Paulus subjungit« Posthæc isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii jura suscepit. Qui dum a Ravenna Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus interfectus est, caputque ejus Constantinopoli imperatori delatum est. » Hanc vero periochen inseruit Anastasius inter gesta Bonifacii V.

[ocr errors]

Linea 7. Intarta. Intarta, inquit Esychius, tyrannus, rebellis adversus regem. Quod est ab &praípw, contendo, rixor. Et Festus: Antarium bellum, quod ante urbem geritur; a civibus nempe rebellantibus. In actis pa riter sanctæ Martinæ virginis legitur: 0 Alexander, et intarta Christianorum. Et in Chronico Fontallenensi, cap. 3: Actum est bellum inter Carolum exarch um et Regenfridum intartam. Inde ortum verbum intartarizare, quod in hisce gestis non semel postea occurrit.

Linea 10.- Eodem trmpore. Anastasii verba cum iis sunt illustranda, quæ Paulus, cap. 42, ubi de Rothari Langobardorum rege scribit:« Cum Ravennatibus et Romanis bellum gessit ad fluvium Æmiliæ quod Scultenna dicitur; in quo bello a parte Romanorum, reliquis terga dantibus, octo millia ceciderunt. Eo tempore magnus Romæ terræmotus factus est, magnaque fuit inundatio aquarum. Posthæc fuit clades scabierum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere, propter nimium inflationis tumorem.» Sed imperitus consarcinator Gestorum pontificalium tempora simul et acta commiscet. Pontificatum gerente Deusdedit imperabat Adaloaldus Langabardus. Quamobrem si aquarum inundatio et clades scabierum regnante Rothari contigerunt, Anastasiana illa narratio fortasse ad gesta Joannis IV aut Theodori Pont. erit transferenda, cum Rotharis ante ann. 636 Langobardicum regnum minime capessiverit. Rotharis autem, parta hac victoria et dominationis amplitudine, divitiisque auctus, Langobardorum regnum in Italia firmavit, atque adeo animum suum edendis legibus Langobardicis primus applicuit, et litterarum monumentis consignavit. Unde Paulus ibid., c. 44 :« Hic Rothari rex Langobardorum leges, quas sola memoria et usu retinebant,scriptorum serie composuit,codicemque ipsum edictum appellari præcepit. Erat autem jam ex quo Langobardi in Italiam venerant annus septuagesi

Linea 1. Deusdedit. Cum post obitum Bonifacii IV sedes apostolica mensibus quinque et duodecim diebus vacasset, Deusdedit, egregiis virtutibus et sanctitate conspicuus, creatus est pontifex. De hoc publice cantatur in Ecclesia 8 die Novembris eum tanti meriti exstitisse quod cum visitaret ægrotos, leprosum unum osculo sanaverit et a lepra mundum reddiderit.

Linea 1. Sedit annos tres, dies 24. Annis tribus minus quinque diebus. Octava enim die Novembris hujus anniversaria memoria in Ecclesia recolitur, adeoque facta computatione ab ingressu pontificatus, prædicto tempore sedisse reperitur. Linea 9.

B gando.

C

D

Roga. Est donatio, sic dicta ab ero

CENNI.

NOTE CHRONOLOGICE.

Quanquam vulgati Anastasii codd. nullam sedis vacationem exhibent, quod et facit catal. Lucensis, primus tamen Freherianus habet menses 6, d. 5; Thuanus alter mens. 6, d. 25, quicum membranaceus Ambrosianus consentit regiusque Mazarinus, et Thuanus primus ac secundus Ambrosianus habent menses 7, d. 25. Farfensis demum catalogus interpontificium indicat dier. 13, tam post Bonifac. IV quam post duos successores Deusdedit et Bonifacium, ubique perperam gravique cum chronologiæ detrimeeto.Nullum profecto ex allatis interpontificiis verum esse evidenter constat; undecunque enim dies enumerari incipiant vel ab emortuali, vel a depositionis die, in Dominicam nunquam offenditur, nisi tempus ineatur a die depositionis in Vaticano 25 Maii, quod quidem sæpe factum invenitur post Honorium, minori tamen cum discrimine a die obitus: præterquam quod certa dies mortis et sedis S. Deusdedit removeri non possunt, ac proinde aut novum cudi interpontificium aut divinari oportet. Ad sedis tempus quod attinet, tam codd. quam catalogi eam definiunt annorum trium dierumque 23 aut 24. Alii autem sunt catalogi, ut 5 catalogi Ant. Pagii, noster Blanchinian. antea ineditus, et secuudus Mabillonii, qui habent an. 3, d. 20, quorum opinioni suffragantus Martin. Polonus, auctor Fascic. Temp. et Gotfridus Viterbiensis, qui perperam eum facit æqualem imperii Phocæ. Horum auctoritate inhærens ab emortuali die, seu depositionis 8 Novembris 618, retro ab eo annos tres dies 20, diemque invenio 19 Octobris anni 615, littera F. prænotatam, quæ eo anno cum Dominica concurrit; quare videor diem ipsam ordinationis nactus, quam etiam Pagius ejusmodi esse cognovit. Rursusque ab hac ordinationis die ad Bonifacii IV emortualem ascendens 7 Maii, numero menses quinque, dies 13, non 12, ut habet Pagius, ipsi enim obitualis includitur. Sic Farfensis catalogus habens dies 13 minus peccat quam cæteri catalogi et codices, in quibus proprio arbitratu excogitatum interpontificium invenitur. Mirari hic satis non possum Garnerii supinitatem, qui suis in eruditis ad Diurnum pontificum notis, primordia Bonifacii V, successoris S. Deusdedit. constituit anno 617, ac proinde decreto electionis pontificis adjungit indict. v, quæ eidem anno post Septembrem convenit, ac Novembri mense S. Deusdedit esse mortuum fatetur cum Anastasio. At totus in conjectura ut Diurni collectionis ætatem definiat, non legit apud eumdem Anastasium certissimam notam ætatis pontificis ; nam ait terræmotum ingentem secutum esse (ante obitum pontificis) Augusto mense, indict. vi, quod etiam Joannes Diaconus affirmat in Chronico, nempe anno 618, quem fuit consecutus scabierum morbus, seu lucs elephantiaca. Quare S. Deusdedit obitus ne

« PoprzedniaDalej »