Obrazy na stronie
PDF
ePub

dux miserat, occisus est, cum regnasset annos tres, A gilium, eumdem ex invasore reddidit legitimum ut testatur Procopius.

Linea 13. - Audiens quod Gothi sibi fecissent regem, etc. Errat Anastasius. Nam post Neapolim occupatam Gothi a Theodato desciverunt, et Vitigem elegerunt, ut ex Procopio constat.

Num. 98, Linea 2. Ingressus autem Belisarius in Urbem iv Idus Decembris. Hac de re Evagrius lib. Iv, cap. 18, hæc scribit: «Civitas Belisario sine pugna tradita est, et Roma denuo Romanis subjicitur post annos sexaginta, quibus ab Erulis et Gothis occupata fuisset, non a die Apellei, hoc est ad quintum Idus Decembris, undecimo anno imperii Justiniani: » qui est annus Christi 537, post devictum ab Odoacre Erulorum rege Augustulum sexagesi

mus.

Linea 7. Guitiges rex ingressus est contra Romam, etc. Qua obsidione hoc mirandum est primo, quod integro anno obsidionis nunquam illo loco Urbem expugnare conati fuerint, ubi murus ab alto B divisus est, et quasi jam casurus deorsum inclinabatur. Secundo magis mirandum est, quod hostes Romanæ Ecclesiæ Ariani nihil contumeliæ aut damni intulerint ipsis apostolorum basilicis extra Urbem positis; sinentes illic catholico ritu, teste Procopio, libere sacra peragi: aliter sane quam recentes hæretici nostri temporis,a quibus nihil prius cogitatum est unquam, quam ut sacra monumenta sanctorum, Deo dicata, incendiis, et rapinis devastent, et emoliantur.

Num. 100, linea 10. Tunc Augusta consilio usa. Hanc eamdem historiam Procopius de Bello Gothico lib. 1 et Liberatus in Breviar. cap. 22 recensent. Ea, quæ ab Anastasio et Procopio prætermissa sunt, videre poteris apud Liberatum allegato loco. Linea 20. Qui nobis pollicitus est revocare Anthimum. Adde promissionem duorum auri centenariorum, si, remoto Silverio, se Vigilium ordinari

curaret.

Num 101, linea 12. Misit eum in exsilium, etc. Quod hæretica femina petierat, ambitiosus diaconus procurarat, Belisarius, Pilato deterior, impie admodum consummavit; meritoque e summa gloria ad summam miseriam et paupertatem dejici meruit.

Linea ead. Et sustentavit eum pane tribulationis,etc. Liberatus inquit Silverium duobus Vigilii defensoribus et servis traditum, sub eorum custodia inedia defecisse. Hanc ob causam, pestis, fames, et bella exorta fuerunt, de quibus Baronius anno 539.

BLANCHINI.

NOTÆ CHRONOLOGICÆ.

Silverium sedisse annum 1, menses 5, dies 11, cum in exsilium pelleretur cum præstantioribus Anastasii codicibus potiores Catalogi definiunt. Et quidem in exsilium pulsus est, dum a Vitige Roma obsideretur. Obsidere autem cœpit Urbem Vitiges circa æquinoctium vernum, labente indictione xv, ut Procopius scribit: et per annum solidum et dies 9 irrito conatu perstitit in obsidione Urbis. Ibi. Conficta contra Silverium calumnia, ut Theodoræ Augustæ odio in eumdem fieret satis, relegatur pontifex a Belisario, quasi Gothorum auxiliator esset, in insulas Pontias, substituto in ejus locum Vigilio, intruso, et simonia eo pseudopontifice, ex præpotentia Theodore Augustæ, et ordinato die 22 Novembris 537. Triduo ante ordinationem Vigilii pulsus est Urbe Silverius; cum ex die Dominica VIII Junii 536,Romæ sedisset annum 1, menses 5, dies 11, quot enumerantur ad 19 Novembris 536. Superstes beatus pontifex in suo exsilio usque ad mensem Junium 538, quo martyrium complevit (ex Bibliothecario sect. 101), depositus est 20 Junii, qua colitur. Verus pontifex cum hactenus fuisset Silverius, et Vigilius invasor; a morte attamen Silverii consensus cleri cum accessisset ad promovendum in ejus locum Vi

C

D

successorem.

NOTE HISTORIC

In fine vitæ Felicis quarti, et consulatu Lampadii et Orestis, æræ Christi communis 530, deserebamur a secundo catalogo Romanorum pontif. sub Justiniano, cujus duplex exemplum Schelestratius nobis ostendit, nempe unum reginæ Christinæ Suecia, nunc Alexandrino Vaticanum, alterum vero Colbertinum. Quare in illo finem editionis suæ fecit Schelestratius, addens tantummodo in calce editionis, reperiri tam in Colbertino, quam in AlexandrinoVaticano sequentium pontificum nomina,et epochas usque ad Pelagium secundum ita digestas.

57 Bonifacius sedit annos 2, dies 25 (Colb., 26). 58 Joannes sedit ann. 2, mens. 3, dies 25 (Colb., m. 4, d. 26).

59 Felix sedit annos 4, mens. 2, dies 12. 60 Bonifacius sedit annos 2, dies 26. 61 Joannes sedit annos 2, mens. 3, dies 5 (Colb., dies 6).

62 Agapetus sedit menses 11, dies 17 (Golb.,d.18). 63 Silverius sedit ann. 1, mens. 5, dies 14.

64 Vigilius sedit ann. 16 (Colb., an. 17), mens.6, dies 26.

65 Pelagius sedit ann. 4. mens. 10, dies 18. 66 Joannes sedit an. 12, mens. 11 (Colb., m. 10), dies 26.

67 Benedictus sedit annos 4 (Colb., add., m. d. 28). 68 Pelagius sedit an. 10, mens. 2, dies 10.

Cum in hoc Pelagio II, cui succedit S. Gregorius Magnus, desiturus sit tomus hic tertius nostræ editionis (a), damus ex appendice illius secundi catalogi chronologica pontificia consecutionem tali testimonio confirmatam.

Quod autem attinet ad consecutionem historiæ ex catalogo secundo, quæ ibi desinit in Felice quarto, et consulibus Lampadio et Oreste, Christi 530, in locum catalogi substituemus lectionem vetustissimi codicis Anastasiani, quam esse Farnesiani illius, cujus scripturæ specimen dedimus in prolegomenis, asseverant Lucas Holstenius et Schelestratius. De appendice nominum et epocharum post Felicem IV, in illo catalogo descripta usque ad Pelagium II, vide quæ scripsimus in cap. 4 dissertationis nostræ ad Catalogos Romanorum pontificum. Nunc igitur catalogi defectum supplebimus ex antiquissimi codicis Bibliothecarii variantibus lectionibus ab editione Velseri et Fabrotti hic apponendis; cum has variantes lectiones post Felicem quartum non dederit Schelestratius, et nos ex autographo Farnesiano diligenter transcripserimus dum Colorni moraremur annis 1720, 1726, serenissimo duce Parmensi Francisco id benigne permittente; cum paucos ante annos codex ille ab urbe Roma, ubi Holstenius et Schelestratius contulerant cum Valseriana editione, Parmam translatus fuisset. Textum igitur Biblioth. ex hoc num. 99, unde Farnesianus codex superstitem nobis præservat illius exemplaris lectionem,exhibebimus de more servato in editione tomi primi: et apponemus variantes lectiones Farnesianì, quibus etiam addemus lectiones alterius codicis bibliothecæ Laurentianæ : quem anno proxime elapso 1726, cum observassem antiquitate commendabilem,et minori barbarie transcriptum quam cæteri paris ætatis; curavi ut illius exemplum diligenter collatum studio viri clarissimi D. Antonii Gori mihi amicissimi, ac editione castigata veterum in Etruria exstantium inscriptionum cum eruditis observationibus nuper vulgata celebris, ad me transmitteretur. Variantes igitur lectiones codicis Farnesiani signabimus littera F, et Laurentiani exempli littera L.

(a) Editionis scilicet Romano-Vaticanæ.

[ocr errors]

PAGII.

Num. 97, linea 2. Levatus est a tyranno Theodato, etc. et linea 7. Postmodum sic subscripserunt presbyteri, etc. Cum auditus esset Romæ obitus sancti Agapeti papæ, atque jam haberentur more majorum sacra comitia de novo creando pontifice, Theodatus rex Gothorum, ut tradit Anastasius in Silverio, Silverium natione Campanum, Hormisdæ quondam pontificis Romani filium, ex legitimo ante pontificatum matrimonio susceptum, per vim et metum ordinari curavit pontificem, quamvis multi ex clero ejus electioni refragarentur, cui tamen postea, ad evitandum schisma, subscripserunt. Unde species addita postmodum calumniæ, quasi Gothis faveret. Simoníacam labem ipsi perperam inurit idem Anastasius. Liberatus enim in Breviario, cap. 22, abi de Silverio ex subdiacono, ut ipse scribit, in pontificem electo, agit, nec alius quisquam antiquorum, nihil penitus habet de pecunia a Silverio collata. Ordinatus est autem Silverius die octava mensis Junii, in quam anno quinquagesimo, trigesimo sexto Dominica cadebat. Licet enim codices mss. Anastasii in interpontificio, quod fuit post mortem Agapeti, varient, præferenda tamen videtur lectio eorum qui habent interpontificium fuisse unius mensis et dierum viginti octo,qui nihilominus unum diem plus numerant; ex tempore quippe quo sedit, sequitur eum ordinatum die octava Junii, et consequenter interpontificium fuisse dierum quadraginta septem, qui leguntur in Catalogis 1 et 3, tomo primo critica Baronianæ præfixis.

Interea vero, ut tradit Liberatus loco laudato, Vigilius Agapeti defuncti diaconus Constantinopoli degens, cum Theodora Augusta secreto egit ut pontificatum obtineret, eique promisit, si in papam eligeretur, sublaturum se synodum Chalcedonensem, atque Anthimum, Severum, aliosque ipsis confœderatos Acephalos communione donaturum.

A coarctat, ex quo sequitur verum esse quod superius diximus, eum scilicet depositum die decima octava mensis Novembris anni quingentesimi trigesimi septimi.

B

Num. 98, linea 1. Eodem tempore bellum fuit maxi-C

I

mum, etc. Hæc autem acciderunt durante urbis Romanæ obsidione, ut tradit Procopius lib. 1 de bello Goth., cap. 25, ideoque anno 537, quo Romana urbs a Vitige rege obsessa est. Id confirmatur ex Anastasio in Silverio, et ex Continuatore Marcellini: qui tradunt hæc accidisse indictione xv, quæ anno 537 in cursu erat. Depositus est autem Silverius die decima octava Novembris, ut ex ejus sedis duratione constabit. Vigilius vero ordinatus est x Kalendas Decembris, seu die XXII Novembris, quæ erat Dominicalis, ut testatur Anastasius in Vigilio.

Num 101, linea 12.- Et sustentavit eum pane tribulationis, etc. Sanctus hic pontifex in exsilio ærumnis confectus, inediaque consumptus, die vigesima Junii extremum diem clausit, ejusque memoriam, sub martyris titulo quotannis eo die Ecclesia celebrat. Sepultus est autem, ut ait Anastasius, in eodem loco, et ad ejus sepulcrum multitudo concurrens languentium sanitatem obtinere consuevit. Ejus mors immerito ascribitur Vigilio. Procopius enim in Historia Arcana, cap. 1, loquens de Antonia Belisarii uxore, ait: Fuit ille minister sceleris quidam ex famulis Eugenius nomine, qui et commissi contra Silverium piaculi satelles fuerat, ubi Alemannus in notis ad librum illum observat Procopium indicare Silverium ferro, aut alia sanguinaria hominis arte necatum : insuperque Liberatum scribere, Silverium inedia defecisse, quod ab aliis acceperat; sed Procopium scripsisse quæ ipsemet viderat. Quoad annum mortis Silverii, Baronius credit esse annum 540. Annotator vero Baronii annum 538, sed cum, tam Anastasius quam Catologi pontificatum Silverii in ejus depositione absolvat, quocunque ex illis annis obierit, chronologiæ pontificia nihil officit. Licet usque ad mortem semper legitimus perseveraverit pontifex, Anastasius tamen sedis ejus durationem ad annum unum, menses quinque, et dies undecim

D

Exstat tomo V Concil. epistola Silverii papæ ad Vigilium,qua ei exprobrat ambitionem sedis apostolicæ, et simoniæ crimen admissum, eumque sententia anathematis condemnat; cui subscribunt quatuor episcopi, nempe Terracinensis, Fundanus, Firmanus, et Miturnensis, quos Baronius supponit in insula Palmaria cum Silverio papa concilium celebrasse, et in Vigilium anathematis sententiam tulisse. Verum illa epistola, cujus initium: Multis de transgressionibus irretitum, etc., supposititia est, ut ostendunt styli barbaries, falsa nota consularis, et emendicatæ ex epistola Felicis II ad Acacium sententiæ. Præterea nullo Historicorum testimonio confirmantur, quæ de Vigilio narrat Silverius, scilicet cruentis sanguine manibus leviticum munus affectasse. Decessoribus suis subrepsisse, et senatus justitia repressum fnisse. Tertio denique incredibile est Silverium, quem statim a dejectione sua sub inimicorum custodia detentum, ac in exsilium deportatum Liberatus testatur, indicto episcoporum conventu anathematis sententiam in sedis suæ pervasorem pronuntiasse. Neque enim id contingere potuit eo tempore, quo Pataram, patria pulsus, sede privatus pontifex incolebat, cum huic anathematis decreto, non Asiani, sed Itali subscribant episcopi. Post reditum Silverii, excommunicatum Vigilium nemo dixerit; statim enim Silverius Vigilio æmulo suo traditus est, et in Palmariam, vel Pontiam insulam deportatus, ubi verisimile non est custodum vigiles oculos fallere, synodos indicere, canonicas sanctiones condere, anathemastimos in adversarios torquere potuisse.

CIACONII.

Num. 98, linea 2.- Ingressus Belisarius in Urhem, etc. Belisarius tyrannus et sacrilegus in cathedram Petri, et in universam Romanam Ecclesiam, eam barbarice, tyrannice, injuriis, damnisque afficiens atque profanans, injiciens violentam manum in ipsum Romanum pontificem; deturpans inhonestansque ipsum visibile loco Christi positum Ecclesiæ caput. Magna quidem hæc fuit, et horribilis in Ecclesia Romana tempestas, furente hæretica femina excitata, ab ambitioso diacono procurata, per Belisarium autem impie consummata; sed luit pœnas infelix, et imperatorem, quem sibi per Theodoram Augustam lucrari conatus, eadem via imperatorem sibi infensissimum nactus, in ordinem est ab ipso miserabiliter redactus, et tanto ipse facinore perpetrato, ut offensum divinum numen sibi conciliaret, mox Romæ ecclesiam erigendam curavit, cujus præ foribus hujusmodi incidi voluit patrati facinoris perpetuum monumentum. Quæ hodie, eversa eadem ecclesia, tabula marmorea inscripta, remansit in muro ecclesiæ Cruciferorum dd Aquam Virginem e regione montis Quirinalis, quæ hæc habet:

Hanc vir patricius Vilisarius Urbis amicus Ob culpæ veniam condidit ecclesiam. Hanc idcirco pedem sacram qui ponis in ædem Ut miseretur eum sæpe precare Deum. Janua hæc est templi Domino defensa potenti. Num. 99, linea 5. - Intra civitatem autem grandis fames erat, ita ut aqua venundaretur pretio, nisi nympharum remedium subvenisset. A Gothis obsessa urbe Roma, eo penuria rerum omnium deventum est, ut aqua veniret, nisi Urbi succursum esset nympharum remedio, id est, auxilio aquæ nympheorum, id est balneorum, quæ frequentiora erant Romæ.

Num. 100, linea 7. -- Tunc erat Vigilius diaconus apocrisiarius Constantinopoli. Apocrisiarii seu responsales erant missi seu legati, qui nomine Romani pontificis semper erant in comitatu imperatoris, ut rebus Ecclesiæ prospicerent. Eo munere functum

esse Gregorium in aula Constantinopolitana tempore A ad sumptus suggerendos, sine illis qai gloriosa voce Deum confessi in carcere sunt constituti, » etc.

Pelagii, testis est Joannes diaconus ejus Vit. lib. 1, cap. 26:« Nec multo post pro responsis ecclesiasticis ad urbem Constantinopolím a Pelagio præsule destinatur.» Hodie nuntii apostolici vocantur. Per apocrisiarios mandata pontificia perferebantur ad patriarcham CP. Anastas. in Theodoro: «Tunc sanctissimus Theodorus papa scripsit Paulo patriarchæ regiæ civitatis, tam rogans, quamque regulariter increpans, necnon per apocrisarios per hoc maxime destinatos præsentialiter admonens et contestans. » Idem in Martino:« Qui videlicet apocrisiarii, ex præceptione apostolicæ auctoritatis commonuerunt eum, ut de tali hæretico intentu recederet. » Idem in Nicolao: « Arsenium episcopum hujus almæ sedis apostolicæ apocrisiarium et missum illico destinavit. «<

Num 101, lin 2.- Et ad primum et secundum velum retinuit omnem clerum Silverius ingressus ad Belisarium intra Pincianum palatium; clerici vero qui eum prosequebantur, retenti ad primum et secundum velum, id est, ad primas et secundas fores, ut constat ex hoc loco et epist. Silverii ad Amatorem, quæ exstat in can. Gulisarius 23, qu. 4. Vela sumuntur pro foribus, quia fores augustarum vel majorum ædium erant velis obseptæ. Tranquil. in Claudio:« Interque prætenta foribus vela se abdidit. »> Anast. in Gregor. IV :« Vela Alexandrina tria ante portas majores pendentia, habentia homines et caballos. » Tertull. adversus Valentinian :« Tot syparia portarum. » Anastas. in Leone III: « Et alia vela alba holoserica majora tria, quæ pendent ante regias in introitu. » Sidon. lib 1, epist. 2: « Pellitorum turba satellitum pro foribus immurmurat, exclusa velis, inclusa cancellis. » Foribus ecclesiarum etiam vela apposita. Hieronym. ad Heliodor. « Janitor creber in porta, vela semper in ostiis. » Nec velis caruere etiam fores scholarum. Augustin de verb Apostol serm 25:« Quamvis ille esset paganus grammaticus melior ad velum, quam ad cathedram. » Laudatur Alexander Severus quod domi salutaretur quasi privatus patente velo, remotis admissionalibus. Lamprid. in Alexandro:« Salutabafur vero quasi unus ex senatoribus patente velo,admissionalibusque remotis. » Et hoc est quod ait L. pen C, de naufrag. levato velo.

་་

Num. 101, lin 6.- Joannes subdiaconus regionarius primæ regionis tulit pallium de collo ejus. Fabianus pontifex notariis per septem regiones Urbis disposi tis, ut martyrum gesta colligerent, testimonii causa adjecit totidem subdiaconos: hinc dicti subdiaconi regionarii, ut hic et infr. eod.:« Tunc Sixtus subdiaconus regionarius regionis sextæ. »

Lin 12. Et misit eum in exsilium in Pontias. Silverius in exsilium relegatus in Pontiam insulam, quæ est in ora maris Tyrrheni. Ibidem exsulasse Flaviam Domitillam persecutore Domitiano legitur Martyrol Rom. 7 Maii.

B

C

Lin 13. Qui deficiens mortuus est, et confessor factus est. Silverius in exsilio mortuus in insula D Pontia habitus est numero confessorum. Idem de Martino mortuo in exsilio in Chersoneso insula, Anastas in ejus Vit. Et ibidem ut Deo placuit, vitam finivit in pace Christi confessor. Hoc distant confessores a martyribus, quod martyres sunt, qui extrema passi sunt pro fide: confessores, qui aliquid passi sunt pro fide, puta exsilium, carcerem, tormenta, non usque ad necem. Optat Milevit. lib 1 advers. Donatist : « Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est devagata tempestas, quæ alios fecerit martyres, alios confessores. » Hanc distinctionem juvat Cyprian (epist. 5): « Quemadmodum autem

SOMMIER.

Num. 100, linea 7. — Dolens autem Augusta, etc. Quæ hic narrat Bibliothecarius barbaro stylo, cultiori exposuit Liberatus illorum temporum æqualis сар. 22 sui Brev., ut adnotat D. archiepiscopus Sommier lib. vi, cap. 30 Hist. dogm. ita complexus rerum seriem.

Unicum nobis superest monumentum, sed illud gloriosissimum, pontificatus S. Silverii, qui successit Agapeto, nempe illius exsilium ac martyrium pro defensione fidei catholicæ fortiter toleratum.

Theodora Augusta, ad Eutychianismum promovendum summopere intenta, post Agapeti mortem illico seduxit Vigilium diaconum, qui tunc apocrisiarius erat Romanæ sedis apud regiam urbem, sponsione maximi pontificatus pacta cum ipso, Anthimi restitutionem, ejusque sectariorum, et irritationem sacri Chalced. concilii. Vigilius munitus ab eadem litteris commendatitiis apud Belisarium, tum temporis magistrum utriusque militiæ, in Italiam confestim contendit; verum apostolicæ sedi pontificem datum jam reperit Silverium. Belisarius, qui Romam a Gothica servitute vindicaverat, intendit animum ad secreta mandata Theodoræ exsequenda. Sive igitur ad Silverii depositionem dirigendæ erant machinæ, sive ad pacta Vigilii ab ipso extorquenda, nempe de abolendo concilio Chalcedonensi, ac de Anthimo et Acephalis communioni restituendis.

Diaconus Liberatus auctor æqualis narrat Belisarium in Urbe tunc agentem, vocato ad se Silverio, exprobrasse beato pontifici perduellionis crimen : quasi ipse ad Gothorum regem dedisset litteras, quibus excitaretur ad urbem Romam proditione recuperendam. «Fertur enim (Liberatus ait) Marcum quondam scholasticum, et Julianum quondam prætorianum fictas de nomine Silverii composuisse litteras, regi Gothorum scriptas, ex quibus convinceretur Silverius Romanam velle prodere civitatem. Secreto autem Belisarius et ejus conjux persuadebant Silverio implere præceptum Augustæ, ut tolleretur Chalcedonensis synodus, et per epistolam suam firmaret hæreticorum fidem.Silverius, implorata ope cœlestis auxilii, fusis ad Deum precibus, iterum sistitur Belisario, qui excluso pontificis comitatu solum cum admisisset, ab oculis omnium eripuit Silverium.»<< Et postera die convocato clero, mandavit eis ut alium papam eligerent. Quibus dubitantibus, et nonnullis renitentibus, favore Belisarii ordinatus est Vigilius. Silverius autem in exsilium missus est in civitatem provincia Lyciæ quæ Patara dicitur. Sed Siricio veniente Pataram, venerabilis episcopus civitatis ipsius venit ad imperatorem, et judicium Dei contestatus est de tantæ sedis episcopi expulsione: multos esse dicens in hoc mundo reges, et non esse unum sicut ille papa est super Ecclesiam mundi totius a sede sua expulsus.Quem audiens imperator revocari Romam Silverium jussit, et litteris ipsius judicium fieri.» Liberatus diaconus ibi. Verum Theodora Augusta irritum reddi cupiens imperatoris mandatum arcebat a regressu Italiæ Silverium. Prævaluit imperatoris jussio; nec tamen Belisarius ab injuria destitit. Cum enim Vigilius de Silverii innocentia conscius sibi timeret, Belisario suasit ut in custodiam sibi contraderet Silverium: si secus faxit, a pactis conditionibus se quoque recessorum.« Ita Silverius traditus est duobus Vigilii defensoribus, et servis ejus. Qui in Palmariam insulam adductus, sub eorum custodia defecit inedia. » (Ibid.)

LXI. VIGILIUS.

ANNO CHRISTI 540, JUSTINIANI IMP. 14, VITIGIS REG. 4.

103 Vigilius, natione Romanus, ex patre Joanne consule, sedit annos 17 (a), menses quinque, dies 26. Eodem tempore Vilisarius patricius commisit bellum cum Guitige (b) rege Gothorum, qui rex fugiens noctu insecutus est eum Joannes (c) magister militum, cui cognomen Sanguinarius, et tenuit eum, et adduxit ad Vilisarium, et ad Vigi5 lium Romam. Tunc dederunt ei sacramenta in basilicam Juli (d), ut salvum illum perducerent ad Justinianum imperatorem. Quem cum duxissent Constantinopolim, gavisus est imperator, et fecit eum patricium et comitem, et transmisit eum juxta fines Persarum, et ibi vitam finivit. Vilisarium vero interrogavit imperator, quomodo se haberet cum Romanis vel quomodo in loco Silverii statuisset Vigilium. Et, dato ab eo respon10 so, gratias ei egerunt imperator et augusta; et data ei dignitate, iterum misit eum in Africam ad Gundarum (e) regem Guandalorum (/), et ut quæ fecerat in Italia faceret et in Africa. Qui veniens in fines Africæ sub dolo pacis interfecit Gundarum (g) regem Guandalorum, et redacta est Africa sub rempublicam. Tunc Belisarius patricius de spoliis Guandalorum (h) veniens Romam, obtulit beato Petro apostolo per manus Vigilli 15 papæ crucem auream cum gemmis, quæ pensat libras centum; in qua scripsit victorias suas (1). Cerostatas argenteas deauratas majores duas, quæ stant usque hodie ante corpus beati Petri apostoli. Sed et alia multa dona et eleemosynas pauperum largitus est. Fecit etiam Belisarius patricius xenodochium in via lata, et (j) in via Flaminia juxta civitatem hortas (k) monasterium sancti Juvelanis, ubi possessiones et dona multa largi20 tus est.

103 Eodem tempore Theodora augusta scripsit ad Vigilium papam Veni, adimple nobis quæ pro bona voluntate tua promisisti de patre nostro Anthimo, et revoca eum in officium suum. Ad hæc rescripsit Vigilius: Absit hoc a me, domina Augusta. Prius locutus sum male et insipienter, modo autem nullo modo tibi consentio, ut revocem 5 hominem hæreticum et anathematizatum. Et si indignus vicarius sum beati Petri apostoli, quomodo fuerunt antecessores mei sanctissimi Agapitus et Silverius, qui eum damnaverunt? Tunc Romani fecerunt suggestiones suas contra Vigilium, eo quod cum consilio ejus depositus fuisset Silverius beatissimus papa suggerentes (1) pietati tuæ, quia male agit cum servis tuis Romanis, et cum ipsa plebe sua : quia homicidam illum ac10 cusamus. Sic est in furorem versus, ut daret alapam notario suo, qui mox ad pedes ejus cadens, exspiravit.

104 Item dedit neptem suam Vigiliam (m) Asterio consuli, filium mulieris viduæ ; quo casu faciente, fecit eum teneri nocte, et tandiu cædi quandiu vitam finiret. Quo audito, Augusta misit Anthemium scribonem cum jussionibus suis, et cum virtute majore Romam dicens: Excepto in basilica sancti Petri parce (n). Nam si in Lateranis, atque 5 in palatio aut in qualibet ecclesia inveneris Vigilium, mox imposito in navi (0) perduc eum usque ad nos. Nam si non feceris, per viventem in sæcula excoriari te faciam. Qui Anthemius scribo veniens Romam, invenit eum in eeclesia sanctæ Cecilia x Kalendas

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

[ocr errors]
[ocr errors]

(a) B, ann. 16. (b) Witige. (c) quem fugientem ins. est Joannes. (d) C. Julii. (e) C, Gontharidem hic et infra. (f) * Vandalorum. (g) Guntharum. (h) Vtde Baron. ad ann. 545. (i) C, Cerostrata. (j) * Aliud. (k) C, ortas vel ostia. (1) C, suggerimus, inquiunt. (m) C, nepotem suum Vigilius. (n) * Si eum inveneris in basilica B. Petri apostoli parce. (0) * impositum in navim.

Decembris. Et rogante populo tentus est. Erat enim natalis ejus dies, munera tradens populo, qui tenens deposuit eum per Tiberim, et misit in navim. Plebs autem (a) se10 quebatur eum acclamantem (b), ut orationem ab eo acciperent. Data oratione, respondit omnis populus Amen, et mota est navis. Videntes Romani, quod movisset (c) navis, in qua sedebat Vigilius, tunc cœpit populus jactare post eum lapides, fustes, cacabos, et dicere Fames tua tecum, mortalitas tecum: male fecisti Romanis, male invenias vadis. Et quidem (d) amatores ejus secuti eum sunt de ecclesia.

105 Qui ingressus Siciliam in civitatem Catanensem, permissus est facere ordinationem per mensem Decembris presbyteros et diaconos, in quibus retransmisit Romam Ampliatum presbyterum, et vicedominum suum, et Valentinum episcopum, a saucta (e) Rufina, et Secunda, ad custodiendum Lateranis (), et gubernandum clerum. Et vale fa5 ciens omnibus, ingressus est Constantinopolim in Vigilia Domini nostri Jesu Christi. Obvius est ei imperator, et osculantes se cœperunt flere, et plebs illa psallebat ante eum usque ad ecclesiam sanctæ Sophia Ecce advenit dominator Dominus, etc.

106 Per biennium vero fuerunt contentiones de Anthimo patriarcha, quomodo pro. misisset eum in locum suum restituere, cautionem manus suæ ei ostendentes quomodo promiserat eum in ordinem suum revocare. Sed Vigilius nullatenus eis voluit consentire, sed tanta roboratus virtute magis mori desiderabat, quam vivere (g). Tunc Vigilius 5 papa dixit: Ut video, non me fecerunt ad te venire Justinianus, et Theodora piissimi principes, sed hodie scio quod Diocletianum et Eleutheriam inveni; facite ut vultis, digna enim factis recipio. Tunc dedit alapam in faciem ejus quidam dicens : Homicida, nescis, quibus loqueris? Nescis quia Silverium papam occidisti, et filium mulieris viduæ ad calces et fustes interfecisti. Tunc fugiens in ecclesiam sanctæ Euphemiæ, tenuit co10 lumnam altaris. Qui tractus est ab ea, et ejectus foris (h) ecclesiam. Fecitque Theodora Augusta mitti funem in collum ejus, et trahi per totam civitatem usque ad vesperum. Tunc missus est in custodiam, et dabatur ei modicum panis et aquæ. Clerus autem Romanus, qui cum eo erat, missi sunt in exsilium per diversa loca, ad metalla incidenda.

107 Tunc Gothi fecerunt sibi regem Baduam (), qui Totila nuncupabatur, et descendit Romam, et obsedit eam. Et facta est fames maxima in civitate Romana, ut etiam natos suos vellent comedere. Die () autem tertia decima introivit in civitatem Romanam, indict. XIV (k), per portam sancti Pauli. Tota enim nocte fecit buccina clangi, 5 usque dum cunctus populus fugeret, aut per ecclesias se celarent, ne gladio Romani vitam finirent. Ingressus autem rex habitavit cum Romanis, quasi pater cum filiis. Tunc quidam de senatoribus fugientes Techeus (), Albinus, et Basilius patricius exconsules, ingressi sunt Constantinopolim, et præsente ante imperatorem afflicti et desolati. Consclatus est autem eos imperator, et ditavit eos, sicut digni erant consules Romani.

108 Eodem tempore misit imperator Justinianus Narsetem eunuchum et cubicularium suum in Italiam, qui, data pugna cum Gothis, donavit ei Deus victoriam, et occisus est rex, et multitudo Gothorum interfecti sunt. Tunc adunatus clerus rogaverunt Narsetem, ut una cum ejus suggestione rogarent principem, ut si adhuc viveret Vigilius papa, aut presbyteros, seu diaconos (m), vel clerus, qui cum eodem Vigilio fuerant in exsilium deportati, reverterentur. Suscepta autem relatione Narsetis, vel cuncti cleri Ro mani lætus effectus est imperator, et omnes inclyti ejus eo quod requiem donasset Deus Romanis. Et mox misit jussiones suas per diversa loca, ubi fuerant in exsilium depor

[ocr errors]

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) Plebs autem et populus. (b) * acclamans clamantes. (c) mota esset C. (d) quidam. (e) C, ad sanctas. (f) Lateranas C. (g) Vide Baron. ad ann.547. (h) C, foras. (i) C, Badiullam. (j) C, quadam die, (k) C, 13. (1) C, Cintheus. (m) Presbyteri, diaconi, Vide Baron. ad ann. 554.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »