Obrazy na stronie
PDF
ePub

num. Data xv Kal. Aprilis Constantinopoli, post A consulatum Belisarii V. C. » Harum epistolarum et professionum fidei chronologiam restituit cardinalis Norisius in laudata dissertatione, ex codice Vaticano, ut legere est in critica Baronii ad annum 535 et seq.

Num. 95, linea 2. Et primum cæpit habere altercationem, etc. Agapetus papa a Theodato Gothorum rege compulsus est Constantinopolim se conferre, ut Justinianum Augustum removeret a consilio recuperandæ Italiæ, cum Africam recepisset. Verum irrita fuit hujusmodi deprecatio apud principem bellici apparatus expensas gravissimas reputantem.Quare unice intendit pontifex ad negotia religionis pertractanda. Theodora Augusta,quæ clanculum favorem præstabat inimicis concilii Chalcedonensis Anthimum Trapezuntinum episcopum in illo numero censitum transferri curaverat ad sedem patriarchalem regiæ urbis. Qui cum perciperet ortam de se suspicionem, quasi rectam fidem non profiteretur, promiserat imperatori « se omnia facere quæcunque summus pontifex magnæ sedis apostolicæ decerneret et ad sanctissimos patriarchas scripsit, se sequi per omnia apostolicam sedem. » (Synodi v act. 4.)

His cautionibus fretus Justinianus, Theodoræ etiam conjugis quæ plurimum apud illum poterat suasione permotus, petiit ab Agapeto, «ut Anthimum papa in salutatione et communione susciperet.Ille fieri inquit posse, si se libello probaret orthodoxum, et ad cathedram suam reverteretur(id est Trapezuntinam): impossibile esse aiebat translatitium homifem in illa sede (Constantinopolitana) permanere. » Liberat. in Brev. cap. 21: «Augusta vero clam promittente munera multa, et rursus papæ minas intentante,in hoc papa perstitit ne ejus audiret pe

titionem. >>

Ipsemet imperator, qui putabat Anthimum sentire eum catholicis, exsilium papæ minari cœpit. Sed responso Agapeti sacerdotalis constantiæ pleno permotus, ad explorandam Anthimi fidem,eumdem advocari jussit.Quid actum deinde sit Bibliothecarius exponit.Interrogatus enim a B. Agapeto, num duas in Christo naturas confiteretur, unquam consensit in hac doctrina catholicæ Ecclesiæ. Intelligens itaque Justinianus detectam a sancto viro Anthimi perfidiam, procidit ad pedes Agapeti veneratione erga ipsum ductus, Deum glorificantibus uuiversis qui aderant, et sanctæ sedis majestatem recognoscens. Ad hæc, Romanus pontifex, quem Zonaras ait (in Annal. Justiniani) visum fuisse a Deo missum Constantinopolim ad confundendam perfidiam Anthimi ejusque gregalium, non secus ac Petrum miserat Romam ad subvertendas præstigias Simonis magi, instructo contra Anthimum judicio, eumdem accusantibus nonnullis e sacerdotibus primariis, et archimandritis monasteriorum, nequidquam vero adhibente protectionis suæ præsidium Theodora Augusta, reus peractus, declaratus fuit intrusus malis artibus in Constantinopolitanam sedem, et ab episcopatu depositus per sententiam Agapeti.

Quis igitur dubitare poterit post hæc gesta de Romani pontificis auctoritate et potestate super Ecclesias universas, tam in episcopalibus causis quam in cæteris, quas majores appellant: cum citra convocationem concilii Agapetus papa deposuerrit ex primaria sede Orientalium patriarcham regiæ urbis, ejusque in locum provexerit eum qui legitime præsentabatur?

B

C

D

Fuit hic Mennas, ne cujus ordinatione Agapetus encyclicam epistolam misit ad episcopos Orientales, paterna charitate eosdem corripiens, quod inconsulta sede apostolica consensissent intrusioni Anthimi. Laudibus deinde prosequitur Mennam,cujus dignitati accessisse id observat, quod ab ætate apostoli Petri nemini episcoporum Orientalium contingerat,. ut scilicet manibus successoris ejusdem principis apostolorum episcopus ordinaretur.

«Et forsitan, inquit, vel ad demonstrationem laudis ipsius, vel ad destructionem inimicorum instans res tanta pervenit, ut illis ipsis similis esse videatur,quos in his quandoque partibus apostolorum Principis electio ordinavit. » (Epist. 8 Agapeti papæ apud syn. sub Menna, act. 1 in fine.)

Episcopi, et archimandritæ catholici,qui regia in urbe tunc aderant, libellos supplices Agapeto porrexerunt hisce titulis inscriptos. « Domino nostro sanctissimo, ac beatissimo Patri Patrum, archiepiscopo Romanorum, et patriarchæ Agapeto ab episcopis Orientalis diœcesis,etc., domino nostro sanctissimo et beatissimo archiepiscopo antiquæ Romæ, et œcumenico patriarchæ Agapeto, Marianus, et cæteri archimandritæ, » etc. (Ibidem.

His instantibus S. Agapetus damnavit Severum pseudopatriarcham Antiochenum, Petrum Apamensem, et Zonaram monachum Syrum, hæreticos Acephalos,quos imperator Justinianus post obitum. Agapeti in exsilium expulit, per novellam 42 præcipiens. ut decreta pontificis exsecutioni demanda

rentur.

Lex ista Cæsarea data est post synodum sub Menna celebratam,quæ actione quarta ita declarat: «Nos implentes ea quæ a sanctissimo papa in epistola synodali acta fuere, etc., sequentes ea quæ a beatissimo papa bene examinata sunt, conspicimus ipsum(Anthimum) esse alienum ab omni sacra dignitate, et efficacia: et juxta ipsius sactissimi papæ sententiam a catholica appellatione. »

Quod attinet ad Severum, aliosque sectarios, quorum de condemnatione petebatur exsecutio sententiæ jam ab Agapeto prolatæ, Mennas patriarcha respondit:« Nos, sicut vestra charitas, apostolicam sedem sequimur, et obedimus, et ipsius communicatores habemus, et condemnatos ab ipsa et nos condemnamus. » (Ibid.).

Sententia, quam Patres pronuntiant, de Severo, ejusque consortibus ita loquitur: «< Contempserunt quidem Ecclesiam Romanam,successorem apostolorum,quæ sententiam contra ipsos tulit... Propterea igitur sequentes SS. Patrum nostrorum sententias contra Severum, Petrum, et Zonaram, et alios quicunque communicant ipsis in impietate, ac contra complices eorum...Illos tanquam lupos irruentes in ovile Christi abjicimus, et simili anathemate ferimus.» (Ibid., act. 5.)

ALTASERRA.

Num. 96, linea 7. Cujus corpus in loculo plumbeo translatum est, usque in basilicam beati Petri apostoli.Corpora majorum solebant condi in loculis plumbeis. Anast. in Joann. III de Narsete Cujus corpus positum est in locello plumbeo. Idem Paul. Varnefr. de Gest. Longobard. lib. 1, cap. 11. Veteribus loculus pro feretro, in quo condebantur corpora mortuorum, quae non cremabantur. Plin. lib. VII, cap. 2, de pollice Pyrrhi regis Hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt, conditumque loculo in templo.

LX. SANCTUS SILVERIUS.

ANNO CHRISTI 536 JUSTINIANI 10, THEODati 3.

Silverius,natione Campanus,ex patre Hormisda, episcopo Romano,sedit annum unum(a), menses quinque, dies undecim. Hic levatus est a tyranno Theodato sine deliberatione decreti qui Theodatus corruptus pecunia (b) data talem timorem induxit clero, ut qui non consentiret in ejus ordinationem, gladio puniretur. Qui quidem sacerdotes (c) non subscripse5 runt in eum secundum morem antiquum, vel (d) decretum confirmaverunt ante ordinationem. Jam autem ordinato sub vi et metu Silverio, propter adunationem Ecclesiæ et religionis, post modum sic subscripserunt presbyteri. Post menses duos nutu divino exstinguitur Theodatus tyrannus, et levatur rex Guitigis (e). Eodem tempore Guitigis ambulavit Ravennam, et cum vi tulit filiam Amalasinthæ (ƒ) reginæ sibi uxorem. Hoc (g) indignatus domnus 10 imperator Justinianus Augustus, quia reginam sibi commendatam occidisset Theodatus, misit Vilisarium (h) patricium cum exercitu, ut liberaret omnem Italiam a captivitate Gothorum. Tunc veniens patricius suprascriptus in partes Siciliæ, fuit ibidem aliquantum temporis. Audiens autem quod Gothi sibi fecissent regem contra votum domni Justiniani Augusti, venit in partes Campaniæ juxta civitatem Neapolim, et obsedit eam cum exercitu suo, 15 quia noluerunt ei cives Neapolitani aperire (i). Eodem tempore pugnando patricius contra civitatem introivit, et ductus furore interfecit Gothos, et omnes cives Neapolitanos, et misit prædam, et nec ecclesiis pepercit prædando. Ita ut uxoribus præsentibus maritos earum gladio interficerent (j) et captivos filios, et uxores nobilium exterminarent (k); nullis parcens, nec sacerdotibus, nec servis Dei, nec virginibus sanctimonialibus.

98 Eodem tempore bellum fuit maximum, veniente Guitige contra Vilisarium (1) patricium, et contra urbem Romam. Ingressus autem Belisarius in Urbem iv Idus Decembris, custodiis, et munitionibus, vel fabricis murorum, et reparatione fossati circumdedit civitatem Romanam, et munivit; noctu (m) ipsa qua introivit Vilisarius patricius, Gothi, qui erant 5 in civitate, vel foris muros, fugerunt, et omnes portas apertas dimiserunt Ravennam. Et post hoc colligens Guitiges (n) rex multitudinem exercitus Gothorum, regressus est contra Romam ix Kalendas Martii, et fixit castra ad pontem Milvium, et cœperunt obsidere civitatem Romanam. Tunc patricius Vilisarius, qui pro nomine Romano erat, inclusit se Romæ intra civitatem, et custodivit civitatem.

99 His diebus obessa est civitas, ut nulli esset facultas exeundi, vel introeundi. Tunc omnes possessiones privatæ vel fisci, vel Ecclesiæ, incendio consumptæ sunt, homines vero gladio interempti sunt. Quos gladius, gladius; quos faines, fames; quos morbus, morbus interficiebat. Nam ecclesiæ et corpora sanctorum martyrum exterminatæ sunt a Gothis. Intra ci5 vitatem autem grandis fames erat, ita ut aqua venundaretur pretio, nisi nympharum remedium subvenisset. Pugnæ autem maximæ erant contra civitatem. His diebus Vilisarius patricius pugnando contra regem Guitigem, vel multitudinem Gothorum protexit Romanos, vel civitatem custodia sua liberavit, et nomen Romanum. Tunc obsessa est civitas annum

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B annos tres. (b) pecuniæ dato. Baron negat pecun. datam. (c) C,sacerdotes quidam. (d) C, neque. 17 de Baron. ad ann. Domini 536. (e) Vbigites. B, C, Vitigis. (f) C, Amalasuntha. (g] C, ob hoc. (h) Beli sarum. (i) Vide Baron ad ann 537. () interficeret. (k) exterminar. 1. (1) Belisarium, hic et infra. (m) C, nocte. (n) Witiges.

[ocr errors]

unum, et portus Romanus a Gothis. Patricius venerabilis Vilisarius pugnando vicit Gothos, et postmodum fugerunt Gothi Ravennam post annum unum.

100 Eodem tempore tanta fames fuit per universum mundum, ut Dacius episcopus civitatis Mediolanensis relatione sua hoc evidenter narraverit, quod in partibus Liguriæ mulieres filios suos comedissent penuria famis, quas retulit ex Ecclesiæ suæ fuisse familia (a). Eodem tempore ambulavit Vilisarius patricius Nea5 polim, et ordinavit eam. Et postmodum venit Romam; qui susceptus est a domno Silverio benigne, et abiit (6) Vilisarius patricius in palatium Pincianum (c), Id. Maii (d), indict. xv. Tunc erat Vigilius diac. apocrisiarius Constantinopoli. Dolens autem Augusta pro Anthimo patriarcha, quod depositus fuisset a sanctissimo Agapito papa, qui eum hæreticum reperisset, et in locum ejus constituisset Mennam servum Dei (e): 10 tunc Augusta, concilio usa cum Vigilio diacono, misit epistolas suas Romam Silverio papæ, rogans et obsecrans : Ne pigriteris ad nos venire, aut certe revoca Anthimum in locum suum. Qui dum legisset beatissimus Silverius litteras, ingemuit, et dixit: Modo scio quia hæc causa finem vitæ meæ adduxit (). Sed beatissimus Silverius fiduciam habens in Deo et beato Petro apostolo, rescripsit Augustæ Domina Augus15 ta, ego rem istam facturus nunquam ero, ut revocem hominem hæreticum in sua nequitia damnatum. Tunc indignata Augusta misit jussiones ad Vilisarium patricium per Vigilium diacon. ita continentes: Vide aliquas occasiones in Silverium papam, et depone illum ab episcopatu, aut certe festinus transmitte eum ad nos. Ecce ibi habes Vigilium archidiaconum, et apocrisiarium nostrum charissimum, qui nobis polli20 citus est revocare Anthimum patriarcham. Et tunc suscepit jussionem Vilisarius patricius, dicens: Ego quidem jussionem facio, sed ille, qui interest in nece (g) Silverii papæ, ipse rationem reddet de factis suis Domino nostro Jesu Christo. Et urgente jussione exierunt quidam falsi testes, qui et dixerunt: Quia nos multis vicibus (h) invenimus Silverium papam scripta mittentem ad regem Gothorum: Veni ad por25 tam, quæ appellatur Asinaria, juxta Lateranas, et civitatem tibi trado, et Vilisarium patricium. Quod audiens Vilisarius non credebat. Sciebat enim quod per invidiam hæc de eo dicebantur. Sed dum multi in eadem accusatione persisterent, pertimuit.

101 Tunc fecit beatum Silverium papam venire ad se in palatium Pincis (¿). Et ad primum et secundum velum retinuit omnem clerum. Quo ingresso Silverius cum Vigilio soli in Mausole. Antonina patricia jacebat in lecto, et Vilisarius (j) sedebat ad pedes ejus. Et dum eum vidisset Antonina patricia, dixit ad eum : Dic, 5 domine Siiveri papa, quid fecimus tibi et Romanis, ut tu velis nos in manus Gothorum tradere? Adhuc eo loquente ingressus Joannes subdiaconus regionarius primæ regionis, tulit pallium de collo ejus, et duxit in cubiculum. Et exspolians eum, induit eum veste monachica (k), et abscondit eum. Tunc Sixtus. sùbdiaconus regionarius regionis sextæ, videns eum jam monachum, egressus foras, nuntiavit ad cle10 rum, dicens: Quia domnus papa depositus est, et factus est monachus. Qui etiam audientes fugerunt omnes, quem suscepit Vigilius archidiaconus in sua quasi fide, ct misit eum in exsilium in Pontias (1). Et sustentavit eum pane tribulationis et aqua angustiæ (m). Qui deficiens, mortuus est, et confessor factus est. Qui et sepultus est in eodem loco XII Kalendas Julii. Ibique occurrit multitudo male habentium, et sal15 vantur. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembris, presbyteros * 14, episcopos per diversa loca num. 19, et cessavit episcopatus dies* quinque.

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a)* et de quadam ex familia Ecclesiæ suæ hoc retulit. (b)*habitavit. (c)*in palatio Pinciano. (d) * vild. Maií. (e) Vide Baron. ad ann. 538. (f) C, adducit. (g) B, intercedit in necem. ()* sæpius. (i) B, in Pincis vel Pincii. (j) * Belisarius patricius. (k) monastica. (1) C, ad Pontianas. (m) Vide Baron. ad ann. 538.

VARIE LECTIONES

diis sub. Pugnæ quoque erant quotidie contra civitatem his diebus. Sed Belisarius patric. repugnando contra reg vit lin 9, et civit. c. sua lib et pugnando vicit Gothos, ut postmodum fugarent Romani Gothos in Ravennam.

Num 99, anteced lin 1, Per annum vero unum obsessa est civitas a Gothis, et portus Romanus, ita ut exeundi et intrandi non esset cuiquam facultas concessa. Tunc omnes posses privatæ fisci vel Ecclesiæ inc.

Num. 99, linea 2, pribatas vel fisci, vel Ecclesiæ. A sanctorum exterminata sunt a Goth. lin 6, n. remelin 3. Quos gladius gladius, et quos famis famis, etc., hn. 4. Nam ecclesias. lin. 6, Nisi nympharum remedio. lin. 7. His diebus Bilisarius patricius repugnando contra regem Guttigem. lin. 9. Liberavit, et nomen Romanum. lin. 10. Et portus Romanus a Gotthis. Patricius vero Bilisarius vicit Gotthos: et postmodum fugaverunt Gotthi Rabennam post annum 1. Num. 100, lin. 1, Tanta famis fuit, etc., ut Datius episc. civitatis Mediolani. Relatio ipsius hoc evidenter narrabit, eo quod in partes Lyguriæ mulieres filios suos comedissent penuria famis. De quas retulit Ecclesiæ suæ fuisse familia. Eodem tempore ambulabit Bilisarius patricius Neapolim ordinabit eam et postmodum venit Romam. Qui susceptus est a domino Silverio venigne, et abiit Vilisarius patricius in palatio Pinciano sexta die mens. Maio ind. xv. Tunc erat Vigilius diaconus apocrisiarius Constantinopolim. Dolens autem aug. lin. 9, Quod hereticum eum reperisset. lin. 10, Cum Vigilium diaconum, lin. 12. Anthimum patriarcham, lin. 13. Quia hanc causam finem vitæ meæ adduxit.

Apud Fabrottum ex codice Freheri.

Num 97, lin 1, A, sedit mens. 9. lin 5, B, neque decretum. lin 8, post menses vero. lin 9, A, Wittigis. lin 17, A, Neapolitanos interfecit, prædamque misit, nec in ecclesiis; B, Neapolitanos, et fecit tantam prædam, ut nec in ecclesiis parceret. lin 18, B, ita ut uxores præsentibus maritis earum. lin 20 B, non virginibus nec sanctimonialibus.

Num 98, lin 1, A, eodem tempore veniens Wittigis contra Vilisarium, et contra urbem Romam, B, bellum fecit maximum Witigi. lin 4, B, nocte ipsa introivit. lin 5, Gothi vero.

Num 99, lin 2, B, incendio foris consumptæ. lin 8, B, repugnando.

Num 100, ltn 7, B, v idus Maii. tin 12 B, quas dum delegisset.

Num 101, lin 3, A, cum Vigilio sola in mausoleo Antonina; B, cum Vigilio solo in mausoleum.lin 16, AB, numero 18.

Ex codice Regio Mazarino et Thuano.

Num 97, lin 2, dies 12. lin 3, pecunia talem timorem indixerat clero, ut qui non consentiret ejus electioni glad. pun. Equidem sacerdotes non subscripserunt in eum sec. ant. morem. lin 6, ordinationem. Postmodum vero jam ordinato et cum vi et metu (M, omni vi et m.) propter adunationem tamen Ecclesiæ,et cleri religiosi subscripserunt presbyteri. Post menses vero duos. lin 8, Vitiges R. (M, Witiges). Eo tempore Vit. R. amb. R. et cum vi t. f. Amalasindæ reg. s. n. propter hoc in imper. Justin., èt quia r. s. c. occiderat Th. m. B (M, Vilis). lin 12, Goth. veniens vero patricius fuit in parte Siciliæ aliquantum temporis A. autem eo quod G. fec.sibi R. c. v. I. A. lin 15, quia nol. c. N. aper. ei. co tempore. lin 17, int. et Goth. et o. c. n. ita ut uxores præsentibus maritis earum interfici juberet gladio et captivos filios, et filias eorum exterminaret, nulli parcens nec sacerd. nec virginibus sanctimonialibus, nec servis Dei. Invasit quoque prædam omnem, ita ut nec ecclesiis parceret in prædando.

Num 98, lin 1, veniente autem Belisario patricio Romam, bellum magnum fecit Vitiges contra eum, et contra urbem Romam. Ingressus autem Belisarius Romam Idus Decemb. custodibus, et m. et fab aut r. f. lin 4, munivit. Nocte vero ipsa. lin 5, Belis, urbem, Gothi, qui erant intus, vel foris muros, omn. lin 6, et Ravenn. fugerunt. Postea colligens Vitiges R. lin 7, regressus contra R. x Kal. Mart. fixit castra. lin 9, civitatem. Tunc Belis. patr. lin 10, erat, clausit se intra civitatem, et custodivit eam.

Num 99, lin 4, nam et eccl. et corpora martyrum

B

C

D

Num 100, lin 1, post annum unum eod temp t.f.f. per un. orbem, ut Clar episc (M, Darius) Mediol.lin 2, quod in partes L. lin 3 famis, et de quadam ex famil Eccl suæ hoc retulit Eod temp.lin 4 Belis Neapolim,et ordin eam; postmodum revenit Romam, et susceptus est a D. papa Silverio. b. et habitavit in palatio Pincis v Id. Maii, indict xv. Tunc Vigilius d. apocrisarius erat in Constantinopolim. Dolens autem erat A. lin 8, a sancto A. P. eo quod hæret eum reperuisset. lin 10 Tunc Augusta, usa consilio Vigilii diaconi, misit epistolas Romam Silverio papæ, rogans ne pigritaretur ad eam venire, aut certe revocare Anthimum in locum suum. Quas litteras cum legisset Silverius papa, ingenuit, et dixit. lin 14 add, sed fiduciam habens in Deum, et B. Petrum apostolum resc A. sic domina Aug rem istam n. f. e. lin 17, jussionem ad B. patr p. V. d. dicens: Vide aliquam occasionem in Silv P per quam deponas illum de episcopatu, aut certe transmittas eum ad nos. Ecce ibi habes archidiaconum et apoc Vigilium nostrum car. lin 21, patriarcham. Tunc suscepta jussione B. pat dixit: Ego q. ejus juss facio. Sed et ille cui int (M, sed et ille, qui interest) ut Pilatus dixit : Neci ejus Silverii papæ ipse reddat rationem de factis suis D. N. J. C. Sed urgente jussione astiterunt quidam falsi testes, et dixerunt: Quia nos sæpius inv. lin 26, juxta Lateranis. lin 27 et 28, quod aud Belis patricius non cr. lin 28, sed cum m.

Num 101, lin 1, tune fecit eum venire ad se pal Pincis, et a primo et secundo velo r. o. cl. Cumque ingressus fuisset Silverius cum Vigilio solusin mausoleo, ubi Antonina patricia jacebat (M, in mauseolo) in lecto, et Besilarius patricis sed ad p. e. Antonina dtxit ad eum. lin 6, in manibus Goth adhuc ea loquente, ingr est I. lin 7, et tulit p de c. e. et duxit eum, in c. seorsum expol eum, et induit eum. v. m. et abscondit. lin 9, monachum factum. lin 11, quod audientes, f, o. Vigilius autem diaconus et apocrisarius promiserat Augustæ Anthemium revocare, si sederet in sede Petri apostoli (M, in S. Sancti P. A) et quia Silverius papa noluit hoc facere, accusatus est et ejectus ab episcopatu, missusque in exsilium in Pontias, quem suscepit Vigilius archidiaconus in sua quasi fide, et sust eum p. t. lin 13 et 14, et conf. f. et sepultus est. lin 15, et sanati sunt. Hic fecit ordinat 1 in urbe R. per mens Decemb, presbyt 14, diaconos 5, episcop per diversa loca 18, et cessavit episcop dies 6.

Ex codice Thuano altero.

Num 97, lin 1, episcopus Romanus, sedit ann. 1, mens. 10, d. 11. lin 8, Witingis. Eod. temp. amb. Wittigis a. lin 14, eo quod Goth. lin 15, cœpit obsidere eam. lin 18, ut nec ecclesiis parceretur prædando, lin 19, interficeret, et mox exterminaret.

Num 98, lin 10, inclusit Roma civitate. His d. Num 99, lin 6, erat, ut a v. p. nisi n. rechelus sub. lin 8, repugnando c. r. Witigem. lin 10, patri

cius Bilis.

Num 100, lin 3, famis, de quibus retulit Ecclesiæ suæ fuisse extam. lin 6, in palatio Pontiano v Id.lin 8, Anthemo. lin 9, quod hæret rep. lin 11, ne pigeas. lin 12, qui cum l. beatus. lin 22, et dixit: Ego. Num 101, lin 2, quo ingressus Sil c. V. S. in

mausoleo Aug. lin 3 et 4, et Bilis patricius s. lin 5, A domne. lin 6, nos in Goth potestatem t. Adhuc ca 1. lin 8, veste monastica. lin 11, qui aud.

Apud Peniam ex codice Cavensi.

Num 97, lin 2, tiranno. lin 6, jam ordinato sub vim, et metum, propter. lin 7, postmodum jam ordinato Silverio sic subscrips. p. lin 18, et nec in ecclesiis, lin 20, nullis parcentibus.

Num 98, lin 1, veniens Guitigis. lin 2, Romam III Idus Decemb. lin 8, pontem Molvie. lin 10, Roma.

A. SCHELESTRATE.

Num 99, lin 1, esseundi. lin 3, gladius gl. et quos famis famis. lin 4 et 5, corpora martirum sanctorum. lin 5, 6, fames, ita ut a. v. p. n. nimpharum, lin 8, repugnando. lin 11 et 12, Ravenna.

Num 100, lin 1, Datius.lin 2, Mediolane relatione sua evid narravitq. in partes. lin 3, ret Ecclesiæ suæ f. ex familia. lin 16, dampnatum. lin 23, ipse reddat rationem. lin 25 nos vocibus. lin 27, Vilisarius patri

[blocks in formation]

NOTE VARIORUM

Licet notæ Schelestratii ad catalogos et Vitas Romanorum pontificum a bibliothecariis collectas desinant in Felice quarto, post dissert. tertiam pag. 496, attamen in serie chronologica ab eodem suis notis præmissa, in fine dissertationis secundæ, brevissimas addit, vel suas, vel Holstenii post Felicem quartum, demortuum anno 530 usque ad annum 8 Joannis tertii ineuntem, æræ Christianæ 566, quarum selectiores adjungimus primo numero uniuscujusque pontificis. Et cum variantes lectiones codicum Bibliothecarii præstantiorum ipse non ediderit ultra Felicem quartum, nos curabimus ut illæ saltem hic inserantur quæ ex codice Farnesiano (quem cæteris antiquitate præstare judicat cum Holstenio) per nos cum editione Velseri collato annis 1720, 1726, diligenter desumptæ fuerunt Colorni. Quia vero codex Farnesianus, uti alibi indicatum fuit, caret initio, ita ut quidquid ante Silverium papam scriptum fuerat desideretur, imo et initium Vitæ Silverii fuer it deperditum, reddemus ex num.nonagesimo nono,ex quo superstes estvariantes lectiones, non omissis etiam illis quæ tantummodo vitiosa orthographia differunt. Nam licet ad historiæ documentum varietas illa non pertineat, uttamen valet ad codicis vetustatem comprobandam æqualem ætati Anastasii, Gothorum et Longobardorum barbariem nondum oblitæ in pronuntiatione et scriptura vocum Romanorum. Opportune autem cadet ut tantæ antiquitatis codex suppleat monimenta catalogorum vetustiorum ibi circiter desinentium, ubi Farnesiani codicis superstes portio ducit exordium.

Scribit Schelestratius in fine suæ seriei chronologicæ, pag. 326, hanc observationem ad annum Christi 566, post cons. Basilii XXV.

«Hic desinunt Fasti consulares. Quamvis enim Marius episcopus Aventicensis in appendice ad Chronicon Eusebii Fastos consulares usque ad secundum Tiberii annum, qui cum anno vulgari 386 concurrit, producat, et tabulæ Græcæ, quas Vossius Heraclio ascribit, usque ad annum 630 Fastos consulares prosequantur, speciales tamen consules non assignant. Unde, iis omissis Fastis, finem impono cum anno quo Justinianus obiit, quo etiam plures CataJogi summorum pontificum finem accipiunt. »

In supplementum igitur Catalogorum complurium hic desinentium succedent lectiones codicis tanto

B

C

rum judicio habiti omnium antiquissimi ex pluribus D Bibliothecarii exemplis a se inspectis in celeberrimis bibliothecis Italiæ et extra Italiam.

BENCINI.

Num. 97, linea: 1. Silverius, etc. Quæ hic narrantur exseripta videntur ex Paulo Diacono, ut cit. locum conferenti planum erit. Quemadmodum vero erratum sit a vulgato Anastasii codice, dies tantum 24 inter Agapeti mortem, et Silverii ordinationem ponente; quod spatium'ne suffecisse quidem videtur, ut Constantinopoli mortis nuntius Romam mitteretur: id qua ratione emendandum sit docet Papebrochius in Conatú Chronico-Historico ad Catalogum pontificium in Silverio pag. 79, et dissert. 13 de ordinat. et abdicat. S. Silverii, atque Vigilii subrogat.

Linea 9. — Guitigis ambulavit Ravennam, etc.

Hæc et quæ deinceps sequuntur, eadem fere ad verbum leguntur apud Paulum diaconum, ibid. pag. 676. Instituta utriusque collatio præclare ostendit, unde facta hisce pontificum gestis additamenta desumpta sint. Jornandes rem eamdem ita prodidit ibid. pag. 177: « Ante paucos dies rex Witiges egressus, Ravennam profectus, Mathesuntham filiam sibi in matrimonium sociarat. » Amalesunthæ, Theodorici quondam regis neptem,

Linea 11. Quia reginam sibi commendatam, etc. Causas aucupabat Justinianus, ut Italiam armis a bello abs Gothorum tyrannide vindicaret. Witiges, Justiniano inconsulto, uxorem Amalasuntham, Theodorici, neptem acceperat, quatenus hoc vinculo regnum sibi inter Gothos firmaret. Hinc imperator matrimonium illud, quia se, cui avus regnum et filiam commendaverat, inconsulto, celebratum sit, irritum declaravit, armisque Witigem coegit reginam regnumque relinquere. Siquidem, per vim secum auferens Mathesuntam (scribit Paulus Diaconus) Witige capto, patricioque effecto, administrationem illi juxta Persarum terminos tribuit: ibique Witigis degens vitam finivit, etc. De novis autem ejusdem nuptiis hæc Jornandes ibid. pag. 179: « Mathesuntam jugalem ejus fratri suo Germano patricio conjunxit imperator. De quibus Posthumus patris Germanus natus est filius, item Germanus. In quo conjuncta Anitiorum gens cum Amala stirpe, spem adhuc utriusque generis Domino præstante promittit, Unde fortissimum regnum, diuque regnans Gothorum gens, tandem anno, ut scribit ibid. Jornandes, millesimo et trecentesimo a Justiniano imperatore per Belisarium devicta est et deleta.

BINII ET LABBEI.

>> etc.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »