Obrazy na stronie
PDF
ePub

pium ex ipsa sumpserit, sed quia in ultimis diebus descendit de cœlis, et ex ipsa incarnatus, et homo factus, et natus est... Sicut vestra apostolica sedes docet, atque prædicat. Unde properavimus hoc ad notitiam referre vestræ sanctitatis per Hypatium et Demetrium reverendissimos episcopos, ut nec vestram sanctitatem lateat, quæ a quibusdam paucis monachis male et judaice secundum Nestorií perfidiam denegata sunt. »

ctæ catholicæ,atque apostolicæ Ecclesiæ,et reveren- A trem esse dicimus: Non quia Deus Verbum princidissimi archimandritæ sanctorum monasteriorum sequentes Sanctitatem vestram, et custodientes statum,et unitatem sanctarum Dei Ecclesiarum,quem habent ab apostolica vestræ sanctitatis sede, nihil penitus immutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus obtinuit, et obtinet, uno consensu confitentur, Dominum N. J. C. ante sæcula et sine tempore de Patre natum, in ultimis diebus descendisse de cœlis; et incarnatum de S. Spiritu, et sancta atque gloriosa Virgine, et Dei Genitrice Maria natum, et hominem factum; et crucifixum unum esse sanctæ et consubstantialis Trinitatis... Ideo et S. atque gloriosam Virginem Mariam proprie et vere Dei Ma

Pontifex declaravit orthodoxam hujusmodi professionem fidei ab imperatore transmissam. Vide sequentia in notis Pagii ad hanc sect. et infra in Agapeto.

LIX. SANCTUS AGAPETUS.

ANNO CHRISTI 535, JUSTINIANI 9, THEODATI REGIS 2.

91 Agapitus, natione Romanus, ex patre Gordiano presbytero, clerieus ad S. Joannem et Paulum, sedit menses 11, dies 18. (a) Hic ortu episcopatus sui libellos anathematis, quos invidiæ dolo extorserat Bonifacius presbyteris, et episcopis contra canones, et contra Dioscorum in medio Ecclesiæ congregatis omnibus incendio consumpsit, et 5 absolvit totam Ecclesiam de invidia perfidorum (b) Hic missus est a Theodato rege Gothorum ad domnum Justinianum Augustum in legationem, quia eodem tempore domnus Justinianus imperator Augustus indignatus est Theodato regi, eo quod occidisset reginam Amalasintham (c) filiam Theodorici regis commendatam sibi, qui eum regem fecerat.

95 Qui vero Agapitus ambulavit Constantinopolim x Kalend. Maii, ingressus Constantinopolim, et susceptus est Agapitus episcopus cum gloria. Et primum cœpit habere altercationem cum piissimo principe Justiniano Augusto de religione. Cui beatissimus Agapitus episcopus constantissimæ fidei apostolorum responsum reddidit, 5 dicens: Dominum nostrum Jesum Christum Deum et hominem esse, hoc est duas naturas esse in uno Christo; et dum contentio verteretur (d), ita Dominus affuit, ut episcopum Constantinopolitanum nomine Anthimum inveniret hæreticum. Et cum contentio verteretur cum Augusto, et Agapito papa, hoc dixit ei Justinianus imperator Aut consentis nobis, aut exsilio te deportari faciam. Tunc beatissimus Agapitus 10 papa respondit cum gaudio, dicens ad imperatorem: Ego quidem peccator ad Justinianum imperatorem Christianissimum venire desideravi nunc autem Diocletianum inveni, qui tamen minas tuas non permitesco. Et dixit et iterum Agapitus venerabilis papa Tamen ut scias te idoneum (e) non esse religioni Christianæ, episcopus tuus confiteatur duas naturas in Christo. Tunc ex præcepto Augusti accersito episcopo Cons15 tantinopolitano, nomine Anthimo, et discussione patefacta (/) nunquam voluit confiteri in doctrina catholicæ responsionis ad interrogationem beati papæ Agapiti, duas naturas in uno Domino JESU Christo. Quem convicit sanctus papa Agapitus, et glorificatus est ab omnibus Christianis.

96 Tunc piissimus Augustus Justinianus gaudio repletus humiliavit se sanctæ sedi apostolicæ, et adoravit beatissimum papam Agapitum. Eodem tempore ejecit Anthimum a communione, et expulit in exsilium. Tunc piissimus Augustus Justinianus rogans beatissimum Agapitum papam, et in loco Anthimi episcopum consecravit 5 catholicum nomine Mennam. (g) Qui vero Agapitus papa omnia obtinuit, ex qua causa directus fuerat. Post dies vero aliquantos ægritudine commotus (h), defunctus est Con

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) Baron vult anno vixisse. (b) Vide Baron ad ann Domini 536. (c) Malasuntham. (d) B, versaretur. (e) CB, tu eum. (facta. (g) Báron negat, ann 536. (h) C, correptus.

[ocr errors]

i

stantinopoli x Kalendas Maii. Cujus corpus in loculo plumbeo translatum est usque in basilicam beati Petri apostoli, ubi et sepultus est XII Kalend. Octobris. Hic fecit ordinationes duas in urbe Roma, diaconos quatuor, episcopos per diversa loca 11, et cessa10 vit episcopatus dies viginti quatuor (a).

(a) C, mensem unum, dies 28.

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

VARIE LECTIONES.

Apud Fabrottum ex codice Freheri. Num 94, lin 8, B, Amalasuentam. Num 96, lin 5, A, ex quibus, B, propter quæ, lin 9, A, ordinationem 1, B, ordinationem. tin 10, A, diaconos 3. lin 10, B, mens unum, d. 25.

Ex codice Regio Mazariuo et Thuano,

Num 94, lin 2, 19, hic in ortu E sui libellum an. quem invidiæ zelo. lin 3, can adversum C. (M, adversus.) lin6, quia eodem temp imperator indignatus erat adversus Theodatum, eo quod oec reg Amalanitam; et mox: quæ cum regem f.

Num 95, lin 1, domnus vero papa perrexit Constantinopolim x Kal Maii et ingressus urbem susceptus est cum gloria, et primo c. h. Alat cum piissimo rege, id est imper Justiniano de religione fidei. Cui Agapitus papa const fid apostolicæ rex reddidit de Domino nostro Jesu Christo Deo et homine, hoc est duas naturas in uno Christo esse. Dum vero contentio verteretur (M, intentio, et ita, ut videtur, legebatur in R, sed emendatum, contentio) ita ei Dominus affuit,ut episcopus Constantinopolitanus nomine Anthemius inveniretur hæreticus. Sed cum contentio diu verteretur inter Augustum et Agapitum papam, dixit ei Justinianus A.: Aut consenti nobis,aut in exsilium te deportari facio. Tunc Agapitus papa respondens cum gaudio, dixit imperatori: Ego quidem peccator. lin 12, inveni: verumtamen minas t. non p. Dixit ei iterum Agap ven papa: Scias te idon non esse f. c. nisi episcopus tuus c. d. n. in Christo esse. Tunc ex pr. A. accersitus est episc. Constantinopol Anthemius, et disc pat n. v. confin

BENCINI.

A doctrinam cath resp ut ad interr. lin 17, Christo confiteretur, quem cum vicisset papa Agap glorificatus est.

B

Num 96, lin 1, Aug gaudio repletus, humil se sedi apost et prostravit ante pap Agap. Tune ejectus est Anthemius a communione, et expulsus in exsil. Justinianus vero A rogavit beatissimum papam ut in locum ejus alterum episcopum catholicum conseeraret nomine Mennam. Eodem tempore venerabilis papa omnia obtinuit ab imper quorum causa directus fuerat. Post dies aliquantos ægritudine detentus, defunctus est Constantinopoli. lin 8, sepultum est x Kalend Octobr. Hie fecit ordinationem unam in Urbe R. lin 10, mens 1, dies 28.

Ex codice Thuano altero.

Num 94, lin. 9, Amalasuntham.

Num 95, lin 4, apostolicæ. lin 6. intentio v. lin7, Antemum. lin eud et cum intentio, lin 15, Antemo, lin 16, in hoc doctrinam.

Num 96, lin 2, papam, ut in loco Anthemi episcopum catholicum consecraret n. M. lin 10,episc mens adomnum. 1, d. 28.

Apud Peniam ex codice Cavensi.

Num 94, lin 1, Agapitus. lin 3, Bonifatius. lin 8, Theodorici.

Num 95, lin 1, Magii. lin 5, hominem, hoc est duas naturas in uno Christo. lin 9, consentis. lin 11, Dioclitianum inv quod.

Num 96, lin 1, humiliavit sanctæ a. e. a. b. Agapitum papam. lin 4, Anthimi episcop conseeravit catholicum. lin 5, obtinuit. lin 7, magii.

NOTE VARIORUM.

Num. 94, linea 5. Hic missus est a Theodato... eo quod occidisset reginam Amalasintham, etc. Anastasium ex operibus scriptorum Græcis, quæ latinitati donavit, plurima désumpsisse, pronum est, et obvium conferenti hæe cum iis quæ ex Theophane commamoravimus. Hæc vero de Amalasinthe occisione ex Procopii libb. de Bello Gothico, ubi consimilia is narrat, videtur scripsisse. Hic arcanam historiam Procopii fortasse non vidit Anastasius, ubi ille quod perperam in lib. Gothicorum scripserat, emendavit, verioremque occisionis causam aperuit. Pag. 71. Locus historiæ arcanæ recitandus est, ut observationes nostræ de factis additamentis a posteriori manu prioribus catalogis confirmentur; utque pateat ex quibus fontibus ista prodierint. Descripserat Procopius Amalasunthæ propositum de mora Constantinopoli trahenda, et ubi locorum domicilium per servos suos delegerit,communi civium jure victura, continuo subjungit. « Theodoræ statim occurrit feminæ illius nobile genus, regia dignitas, forma corporis singularis, acre et industrium ingenium; ob idque non dubitavit, quin sibi et ab illíus virili animi majestate, et levitate conjugis metuendum foret. Nec sane leviter hanc patefacit rivalitatem, sed insidias ac necem reginæ molita, viro con. festim persuaslt ut Petrum ad eam legaret in Italiam. Huic ergo Cæsar proficiscenti, quæ opportuno loco narravi, imperat: at Augusta (cujus metu veræ tunc locus narrationi non fuit) hoc unum committit, ut Amalasunthæ paret, maturetque necem, magno

PATROL. CXXVIII.

C rum injecta spe bonorum, si jussis pareat, Ille vel dignitatis, vel divitiarum spe in Italiam statim transmisit; nam ad nefarias cædes moderate venire mens humana nequit; Theodatum rationibus mihi quidem obscuris in Amalasunthæ cædem impellit. Exinde Petrus ad Magistri dignitatem magna quidem potentia, sed odio omnium evehitur. Atque is fuit Amalasunthæ rerum exitus, etc. Suasorem vero auctoremque necis hujus fuisse Petrum, repetit infra, ejusdem indolem proponens. «Senserunt hi ingentes ac pene quotidianas Petri officiorum magistri rapinas, qui etiamsi miti atque minime injurio esset ingenio, fuit tamen furacium hominum postremus, turpisque compendii plenus, qui etiam ut supra exposui, Theodorici filiæ Amalasunthæ necis auctor fuit, etc. Eadem de re Jornandes de reb. Get., pag. 175. Advertit autem in chronico Theophanes factam Petri consilio limitaneorum militum`reformationem, imperio exitialem; quippe irruentes subinde Saraceni Asiæ provincias brevi ab Orientali imperio sejunxerunt. Linea 8. Commendatam sibi, a Theodorico patre scilicet, qui hæc teste Jornande, ibid. pag. 175, jusserant. «Sed postquam ad senium pervenisset, et se in brevi ex hac luce egressurum agnosceret, convocans Gothos comites, gentisque suæ primates, Athalaricum infantulum adhuc vix decennem filium filiæ suæ Amalasunthæ, qui Eutrace patre orbatus erat, regem constituit, eisque in mandatis dedit, ac si testamentali voce denuntians, ut regem colerent, senatum populumque Romanum amarent, princi

[ocr errors]

18

pemque Orientalem placatum semper propitiumque A bus stabant. Sic enim ille lib 1 de Bello Persico cap haberent. Dum ergo ad spem juventutis Athalaricus accederet, tam suam adolescentiam, quam matris viduitatem Orientis principi commendavit, » etc.

Num. 95, linea 2. - Et primum cæpit habere altercationem. Justinianus, domesticis publicisque rebus compositis, religionis disceptationibus adjecit animum. Hæc Procopius liberrimus quidem, sed nec iniquus factorum censor (in Bello Goth. 1. 11): «< Perpetuo sine custodibus desidet ad multam noctem in Museo cum senioribus quibusque sacerdotibus, attentissimo studio arcana Christianorum dogmatum investigans. » etc. Haud æquo satis animo cum quibusque sacerdotibus, proindeque et cum Agapeto Rom. pont. fidei controversius interserebat. Fuit hæc imperatorum Orientis Zenonis, Anastasii aliorumque insolens præconceptio, ut eam Christianorum partem foverent in dissidiis, quæ potentior et asseclarum numero copiosor esset. Hinc cum Eutychianorum partes invalescerent, pessimi illi principes ab Eutychianis stetere: Anastasius quidem non quod Eutychianorum deliria consectaretur, siquidem Manichæis dedisse nomen, jam supra nobis adnotatum, promovit eorumdem causam; sed quod potentior esset episcoporum populorumque numero: Zeno autem, ut utraque parte dissidiis hisce enervata, idololatriam restitueret. Non secus, advertente Procopio in Historia arcana. Justinianus, edomito fere armis, moderatoque sanctissimis legibus terrarum orbe felix; felicior, nisi Theodoran consiliorum rerumque gerendarum participem habuisset, ex condicto cum Theodora convenit, ut catholicorum ipse, illa Eutychianorum partes foverent; et quæcunque demum pars superior evaderet,illam consec tarentur ambo. Procopius descripto versipelli Theodoræ animo, ad rem subinde pergit (pag 47 Hist Arc): «Num vero summam habeamus rerum ob ea conjugeque gestarum: nam illis in re gerer da nihil non in communi actitatum; licet diu multumque omnibus opinionem fecerint, quasi in diversas irent sententias, et contraria studia: nam deprehensum est demum ex industria hanc illos speciem simulationis induisse; ne subditi communicatis consiliis, seditionem agitarent quandiu de illis opinio esset in ambiguo. Principio quidem simulatis his ex adverso studiis Christianos inter se quæstionibus, ut paulo post dicam, concitatos, deinde vero factionum populares distraxerunt,» etc. Et paulo infra pag. 49: «His artibus, re quidem inter se condicta, sed palam simulatis dissidiis, ac subditorum animis in diversum actis, tyrannidem sibi firmius asseruerunt,» etc. Arrepta scilicet cum imperio in res civiles, et multo acrius, occultius licet, in ecclesiastica statuta et leges effreni licentia. Hinc in Agapetum altercationes, et in Vigilium Romanos pontifices sævitia, religione, ceu Lesbia regula usus, quod pietatem privatis imperii et reipublicæ commodis metiretur: neque de Deo quid sentiretur recte, quidve doceretur, rebus ita ferentibus, vehementer laboraret. Egregius de eo locus est Evagrii lib_IV c. 10: « Et Justinianus quidem eos qui in Chalcedonensi synodo convenerant, et quæcunque ab illis fuerant exposita, acriter defendebat. Ejus vero conjux Theodora ab illorum partibus stabat, qui unam in Christo naturam assererent: sive quod ipsi revera ita sentiebant... sive per quadam simulationem,» etc.; scu ut vertit Jo. Langius ex composito, etc.; aut ut Christophorsonus: dedita opera; seu denique, ut omnium optime Valesius: «< Sive per quamdam simulationem ita inter ipsos convenerat, ut alter quidem eorum partes defenderet,qui duas in Christo Deo naturas esse diceret post unitionem; altera vero illorum, qui unam duntaxat naturam asseverabant. » etc. Causam hujus aperuit laudatus Procopius,quod videlicet merito timendum esset Justiniano ob ingentem illorum numerum, qui ex genere Anastasii erant, ejusdemque a parti

B

C

D

11: « Mortuo Anastasio Justinus imperium suscepit, Anastasii propinquis omnibus, quamvis et magnus eorum esset numerus, et summus splendor, a successione submotis, » etc.

Linea 7. Anthimum inveniret hæreticum. In pontificis hujus Actis, ut et sequentium referendis, quousque Paulus diaconus historiam suam produxit, Anastasius ejusdem integra capitula, iisdem sæpe verbis, Pontificum vitis inseruit. Sic enim Paulus Diaconus lib xvii, pag 675 : « Facta cum eodem de fide collatione, reperit eum in Eutychetis dogma corruisse, a quo primitius graves beatus antistes minas perpessus est. Sed cum illius inconcussam in fide catholica constantiam cerneret, siquidem ad hoc usque verbis progressus fuerat, ut talia a præsule audiret: Ego ad Justinianum imperatorem Christianissimum venire desideravi, sed Diocletianum inveni, » etc. Ipsa hæc Acta probant. Justinianum, non ex animo, sed ut tempori inserviret, catholicorum defensionem suscepisse. Scripserat ibid cap 9 Evagrius, reliquisse imperatorem provincias quasdam hæreticorum regimini liberas. Hinc ex Ecclesia Trapezuntina ad episcopatum Constantinopolitanum evectus fuerat Anthimns, tametsi compertum amnibus esset, Eutychiana eum perfidia commaculatum esse. Atque ob id advertit Liheratus in Breviario, Justinianum simul et Theodoram ab Agapeto pontifice postulasse ut Anthimo communicaret:

-

Petentibus principibus ut Anthimum papa iu salutatione et communione susciperet illud fieri, inquit, possé, si se libello probaret, orthodoxum,et ad cathedram suam reverteretur. Impossibile esse, aiebat,translatitium hominem in illa sede permanere. Augusta vero clam promittente munera multa, et rursus papæ minas intentante,in hoc papa perstitit, ne ejus audiret petitionem, » etc. Num. 96, linea 1. Justinianus... humiliavit se. Videns scilicet cleri populique Constantinopolitani fidem, et Agapeti apud eosdem eximiam, ut se catholicæ fidei assertorem ostenderet, pontifici proféssionem fidei, propria manu signatam, misit, quæ in hunc modum incipit, (apud Labb. tom. IV Conc., p. 182) Prima salus recte fidei. Recipit, approbavit. que pontifex, et imperatori rescripsit, laudans et hanc secundam, et priorem decessori suo directam professionem. Hanc tamen ca suscipit conditione: «Non quia laicis auctoritatem prædicationis admittimus, sed quia studium fidei vestræ patrum nostrorum regulis conveniens, confirmamus, atque roboramus, » etc. Hæc porro pontificis verba diligenter annotanda sunt. Justinianus enim confessionem hanc Constantinopoli editam, in diversas provincias misit, tertio suo consulatu, anno Christi 533, quæ et Græce et Latine exstat cod. de sum. Trinit. 50,6. Pontifex scilicet ita illam approbat, ut nihil præter recta sentientis confessio reputari velit,non autem, ut professionis regulam proponentis, quod sibi aliquoties vindicasse Justinianum, noverat. De eadem eodemque sensu loquitur Facundus, librum 1 in hunc modum aggressus. « Confessionem tuæ fidei, clementissime imperator, magni concilii Chalcedonensis definitionibus consonantem et approbavi semper,et adversus multorum contradictiones asserui,»> etc. Pergit deinde ostendere, quemadmodum ejusdem Justiniani professio et utramque Nestorianorum Eutychianorumque hæresim destruat, et Chalcedonensem fidem, collatis sententiis,omni ex parte contineat.

Linea 2. Ejecit Anthimum. Dejectionem hanc his verbis refert Liberatus : « Anthimus vero videns sese depulsum, pallium quod habuit imperatoribus (reddidit) et discessit, ubi eum Augusta suo patrocinio tueretur. Tunc papa principis favore Mennam pro eo ordinavit antistitem, consecrans cum manu sua in basilica S. Mariæ,» etc. Atque hic utriusque simulatio se insigniter prodit; cum Theodora Anthi

Menna fit manifestum. Hæc eadem Acta demonstrant S. Agapetum obiisse Constantinopoli ante diem 2 Maii, qua celebratur; cum in iis dicatur Agapetus sanctæ memoriæ, ut monet Pagius ad ann 536, num 5. Supra vidimus illius mortem esse referendam ad diem 15 vel 25 Aprilis: cui omnia documenta concordant.

mum tametsi e sede Constantinopolitana, ut Euty- A uti etiam ex Actis concilii Constantinopolitani sub chianistam dejectum, tueri nunquam desierit: Justinianus vero, qui nihil consiliorum suorum apud Theodoram celabat, totus a pontificis nutibus pendens videri voluit; imo in Novella 42, exstante tom. IV Conc. Labb., hujusmodi sensa expressit, ubi de Anthimo, pag. 1400: « Qui quidem dejectus est de sede hujus regiæ urbis a sanctæ et gloriosæ memoriæ Agapeto, sanctissimæ Ecclesiæ antiquæ Romæ pontifice, eo quod nullo modo sibi convenienti, contra omnes sacros canones se intruserit sedi; sed et communi sententia ipsius sanctæ memoriæ viri primum, atque etiam sanctæ synodi hic celebratæ, condemnatus atque depositus fuit, eo quod a rectis dogmatibus recessit, » etc. V. Concilium Constantinopolitanum sub Menna.

Linea 5.- Episcopum consecravit catholicum, nomine Mennam. Desumpta ex Theophane hæc videntur, in hunc modum scribente: « Agapetus Constantinopolim hoc anno profectus adversus impium B Severum, et Halicarnassi antistitem Julianum, et reliquos alios Theopaschitas, concilium convocavit. Ex his Anthimus Constantinopolitanus episcopus, tanquam eorum sententiæ particeps, cum sedem mensibus decem tenuisset, munere abdicatur, et depulsus est. Mennas vero presbyter et hospitii cui nomen N. præpositus a Romano pontifice Agapeto in ejus locum ordinatur. >>

BINII ET LABBEI.

Num. 94, linea 1. Agapetus. Anno Christi 535 ipsa hieme Agapetus archidiaconus apprime eruditus, in locum Joannis papæ subrogatus fuit, ut constat ex epistolis Agapeti ad Justinianum imperatorem, et Reparatum Carthaginensem episcopum hoc anno rescriptis.

Linea 2.Sedit menses 11, dies 18. Baronius Agapetum plus uno integro anno sedisse probat ex epistolis ad eum scriptis, et ab eodem rescriptis.

Num. 95, linea 1.- Ambulavit Constantinopolim. Pontifex legationem suscipiens Constantinopolim proficiscitur; cui cum itineris expensæ deessent, vasa sacra arcario regio oppignerare debuit,quæ eadem opera Cassiodori recepit. In itinere positus, mutum simul et claudum magna adstantium admicatione in partibus Græciæ curavit. (S. Gregor. 3, Dial. cap. 3.)

Num, 96, linea 6.- Defunctus est Constantinopoli x Kalendas Maii. Anno 536 defunctum esse omnes fatentur, sed cum XII Kalendas Octobris ejus memoria celebretur in Ecclesia, quod hic, de tempore obitus et sedis vacantis refert Anastasius, fide caret. Quam historiam de Agapeto refert Sophron. in Prato spirituali, cap. 150, apud Baron. invenies anno prædicto, num. 66 et seqq.

BLANCHINI.

NOTE CHRONOLOCICÆ.

C

Satis ostensum fuit sectione præcedenti, exordium Agapeti esse ducendum, electionis quidem ex die 25 D aut 26 Aprilis, ordinationis vero ex die 6 Maii 535. Consensus codicum Bibliothecarii et catalogorum in ejusdem sede stabilienda mensium 11, dierum 18 vel 19, evincit desiisse cum ejus vita die ferme anniversario suæ electionis 25 Aprilis 536. Annus signatur consulatu Belisarii, et in Occidente etiam dicitur post consulatum Paulini Junioris. Ita vero subsignantur complures epistolæ Agapeti, quæ datæ sunt xv Kal. Aug. et v Idus Septembr. Post consulatum Paulini Junioris ad eumdem pontificem Justinianus transmittit fidei professionem, non Belisario V. C. consule, sed ut Binius adnotat corrigendam, Post consulatum Belisarii; cum data sit xvIII Kal. Aprilis. Veram lectionem epistolæ, et subsignationis. hanc esse quam Binius conjecit, ex Vaticano codice ostendit card. Norisius in opusculo De Uno ex Trinitate passo: uti observat Pagius in crit ad Baronium ad ann 235, num. 5, et ad ann 536, num 4,

NOTÆ HISTORICÆ.

Num 94, linea 2. Sedit menses 11. Dignum tanto pontifice elogium contexit Pagius, quando amplissima illius gesta comparans cum angustia temporis ad regendam Ecclesiam ipsi divinitus assignati scribit in fine num 13:« Vix alius pontifex inveniri potest, qui adeo brevi tempore Ecclesiæ catholicæ præsidens talia tantaque perfecerit, cujusque æque apud Occidentales atque Orientales sint amplissima conclamata præconia. »

Gesta per ipsum tam in Occidente ante legationem ab eo susceptam Constantinopolim,quam in Oriente occasione illius itineris, ita sunt enucleata et illustrata per notas Sommier et Pagii, ut nostra non egeant repetitione. Quin etiam ultra ejus vitam visa est prorogari illius regiminis providentia per legatorum auctoritatem: quam ipse suo delectu probatis viris impertiens reddidit in beneremendo de Ecclesia etiam post obitum efficacem. Quantum enim promoverint causam fidei, et catholicæ unitatis in concilio Constantinopoli celebrato sub Menna post Agapeti migrationem e vita, tum ipse sanctus patriarcha Menna, tum pontificii legati, omnes scilicet deligente Agapeto ad illa munera promoti, præstat ex numero 14 Pagii Junioris in Agapeto mutuari.

« Antequam, inquit, Agapetus Constantinopolitanum iter susciperet, illuc præmiserat Sabinum Canusinum, Epiphanium Asculanum, Asterium Salernitanum, Rusticum Fesulanum,et Leonem Nolanum episcopos, quos apostolicæ sedis legatos constituerat. Eos nulla imminuta potestate Constantinopoli reliquit, quando decessit. His, communicato cum Menna Constantinopolitano episcopo consilio, cura potissima fuit, ut quæ ab Agapeto vivente constituta fuissent, iisdem observandis Orientales episcopi suis ipsorum verbis obligarentur. Quare ab ipso Menna, et legatis apostolicis celebratum est Constantinopoli sexto Nonas Maii ejusdem anni 536 concilium, cui interfuerunt quinquaginta episcopi, in quo constitutum est, ut quæ ab Agapeto contra Anthimum et hæreticos Acephalos decreta fuerant, exsecutioni mandarentur. Damnati iterum fuere Anthimus, Severus, Petrus Apameensis et Zoaras. Decretorum Agapeti ac synodi exsecutionem Justinianus imperavit Novella 42 et hæreticos illos in exsilium misit. Data est vIII Idus Augusti post consulatum Belisarii V. C., ut in Actis concilii legitur, cujus quinta et ultima sessio habita est pridie Nonas Julias. Baronius et cum eo alii existimant, concilium illud in monasterio sancti Dii archimandrita celeberrimi congregatum fuisse; verum illud habitum in Occidentali atrio venerabilis ædis beatæ Mariæ Virginis, ostendit Henricus Valesius in notis ad lib v Evagrii, cap 3. »

CIACONII.

Num 94, linea 1. Eo quod occidisset reginam Amalasintam filiam Theodorici regis. Erat hæc femina ita Græcis et Latinis litteris imbuta, ut cum quovis docto disputante congredi auderet. Præterea linguas Barbarorum omnium ita callebat, ut sine interprete cum his omnibus loqueretur, qui tunc Romanum invaserant imperium.

PAGII.

Num 94, linea 2. - Libellos anathematis quos invidiæ dolo, etc. Diximus in Bonifacio II hunc pontificem anathematizasse Dioscorum antipapam, cujus

anathematis meminit Anastasius in ejus Vita, illud- A lica sanctæ Mariæ. » Ea ordiuatio peracta est ab

que æmulationi et dolo tribuit. Justinianus etiam imperator in edicto adversus tria Capitula, Dioscorum ob causam pecuniariam, id est ob simonia crimen, post mortem anathematizatum scribit. Agapetus, ubi pontificatum adeptus est, anathema illud, ceu injustum, sustulit, ut tradit idem Anastasius in ejus Vita. Quam ob causam injusta visa sit Agapeto excommunicatio in Dioscorum antipapam a Bonifacio lata, ex veteribus monumentis minime compertum est.

Num. 95, linea 1. Decimo Kal. Maii ingressus Constantinopolim. Agapetus jam Constantinopolim pervenerat medio mense Martio anni quingentesimi trigesimi sexti; fidei enim confessio quam Justinianus ei obtulit, dum Constantinopoli esset, signatur in codice Vaticano apud cardinalem Norisium in Dissertatione historica de Uno ex Trinitate carne passo, data xvII Kal. Aprilium P. C. id est post consulatum Belisarii V. C. ideoque die decima sexta Martii anni 536. Imo jam Constantinopoli erat die decima tertia Martii, ut mox videbitur. Agapetus in itinere constitutus, in quodam Græciæ loco mutum et claudum natum per sanctissimi missæ sacrificii oblationem ambulare et loqui fecit, ut indubitatus est testis S. Gregorius Magnus lib. II, Dialog. cap.3. Ut plane illud contigerit Agapeto, quod olim primo Romano pontifici, eidemque apostolorum principi Petro, dum rogatus a mendico claudo eleemosynam dare, pro petita pecunia, qua carebat, sanitatem omni pretiosiorem auro contulit.

[ocr errors]

C

Anastasius scribit Agapetum a Justiniano imperatore omnia obtinuisse pro quibus missus fuerat, sed redarguitur ex Liberato hujus temporis scriptore, qui loco laudato ait imperatorem minime acquievisse Agapeto pacem Theodato petenti,quod magnam pecuniarum vim in exercitu comparando jam insumpsisset. Quare spe pacis frustratus, Christi legationem cœpit obire. Anthimum Constantinopolitana Ecclesiæ episcopum intrusum hæreticum, post Epiphanii patriarchæ obitum, ex Trapezuntino episcopatu ad illam Ecclesiam translatum, agente Theodora imperatrice, Eutychianis partibus addicta, quarum prínceps erat Anthimus, in salutationem et communionem suscipere noluit, nisi prius, libello oblato, se orthodoxum probaret, et ad sedem suam Trapezuntinam reverteretur. Nec a sententia dimoveri unquam potuit, quamvis id vehementer ab ipso peteret imperator (cui nondum compertus fuerat Anthimus hæreticus), nec non Theodora Augusta imo et recusanti exsilium minaretur: quando et constantissime Agapetus imperatori respondit: «Ego quidem peccator ad Jnstinianum imperatorem Christianissimum venire desideravi: nunc autem Diocletianum inveni: qui tamen minas tuas non pertimesco.» Cum vero post hæc interrogatus ab eo coram imperatore Anthimus, renuisset confiteri duas in Christo naturas,tunc idem imperator, fraude comperta, humiliavit se, inquit Anastasius, sedi aposto- D licæ, et adoravit beatissimum papam Agapetum.

Deinde Agapetus Anthimum sacerdotio et Christiana communione privavit, ejusque loco Mennam præsb. præpositum xenodochii majoris constituit et consecravit episcopum Constantinop., ut narrat Liberatus in Breviario, cap. laudato 21: « Petentibus, inquit, principibus ut Anthimum papa in salutatione et communione susciperet, ille fieri inquit posse, si se libello probaret orthodoxum,et ad cathedram suam reverteretur. Impossibile esse aiebat translatitium hominem in illa sede permanere: Augustą vero clam promittente munera multa, et rursus papæ minas intentante, in hoc papa perstitit ne ejus audiret petitionem. Anthimus vero videns sese depulsum, pallium quod habuit imperatoribus reddidit, et discessit, ubi eum Augusta suo patrocinio tueretur. Tunc papa, principis favore, Mennam pro eo ordinavit antistitem, consecrans eum manu`sua in basi

Agapeto die 13 mensis Martii; in codice enim Vaticano laudato legitur pag. 45: « Exemplar libelli Mennæ presbyteri ac xenodochi, qui factus est episcopus Constantinopolitanus sub die III Idus Martias, iterum post consulatum Paulini Junioris viri clarissimi.» Ex quo constat verum esse quod superius diximus Agapetum die 13 mensis Martii jam Con stantinopolim pervenisse, ideoque in Anastasio, ubi legitur eum pervenisse Constantinopolim X Kalen, das Maii, legendum esse X Kalendas Martii. Porro primatum gloriosius exercere non potuit Romanus pontifex, quam Constantinopolitanum patriarcham hæreticum exauctorando, et in ejus locum alium ordinando, idque nulla convocata synodo.

Antequam Mennas ab Agapeto papa ordinaretur, suæ fidei professionem publice edidit, eique subscripsit, quam olim præscripsisse diximus Hormisdam papam omnibus Orientalibus communionem catholicam expetentibus. Postquam vero ordinatus est, obtulit rursum more majorum, Romano pontifici Agapeto libellum fidei, quo omnes condemnavit hæreses, et catholicam fidem professus est, quod diserte asserit Vigilius papa in epistola ad Justinianum, quæ exstat tom. V Concil., pag. 314. Hisque omnibus peractis, idem Agapetus pontifex, litteris suis circularibus, omnes episcopos Orientales, de cunctis reddidit certiores, quarum quidem exstat exemplar ad Petrum Jerosolymitanum episcopum eodem Conciliorum tomo, pag. 47, ubi etiam inter Mennæ dignitatis prærogativas adnumerat, quod a temporibus Petri apostoli nullum alium unquam Orientalis Ecclesia suscepisset episcopum Romana sedis manibus ordinatum.

Postridie ab ordinatione Mennæ Justinianus im perator epistolam dedit ad Agapetum, cujus initium, Anle tempus in hac regia urbe, etc. In ea narrat imperator se edictum contra Acæmetas, Nestorium et Eutychianos publicasse, ejusque tenorem epistola a se ad Joannem papam scriptæ inseruisse, quam, inquit, pro integritate fidei memoratus prædecessor vester libenti gratulatione suscipiens, suo ac totius Ecclesiæ Romanæ firmavit assensu, ubi intelligit decreta a Joanne II papa contra Acæmetas monachos, de quibus in ejus pontificatu locuti sumus. Rogat autem imperator Agapetum, ut decreta a Joanne auctoritate sua confirmaret. Exstat ea epistola tom. IV Concil, pag. 1788. Data autem dici debet pridie Idus Martii, seu die 14 ejusdem mensis. Postea die decima sexta Martii imperator professionem fidei a se signatam ad eumdem pontificem destinavit,quæ incipit his verbis: Prima salus est rectæ fidei, etc. exstatque eodem tomo Concil., pag. 1801. Agapetus Justiniani epistolam cum insertis litteris ad Joannem II papam, rescripto ad eumdem principem approbavit. Initium epistolæ Agapeti est: Gratulamur, venerabilis imperator, et exstat loco laudato pag. 1789. Significat Agapetus Justiniano expositionem fidei ab illo per legatos ad Joannem papam decessorem suum missam, et ab eodem pontifice roboratam, se quoque laudare et amplecti,addens :« Non quia laicis auctoritatem prædicationis admittimus, sed quia studium fidei vestræ Patrum nostrorum regulis con veniens confirmamus atque roboramus. » Postea quoslibet eidem professioni fidei, præsenti definitione iterum confirmatæ, repugnantes sanctæ communionis extraneos declarat. Deinde ait : « Unde et Cyrum ejusque sequaces, jam ante pro hac insania ab Ecclesiæ catholicæ communione suspensos, nisi resipi scant, nullatenus patimur eos sacræ communioni restitui. » Insaniam vocat Acæmetarum obstinatam pervicaciam, qua contra definitionem a Joanne II emanatam negabant Christum unum esse ex Trini tate, qua de re vide dicta in Joanne papa. Tandem inserit epistolam imperatoris ad Joannem II, et concludit: Et huic fidei quisquis contradicere præsumpserit, a catholica communione se noverit alie

« PoprzedniaDalej »