Obrazy na stronie
PDF
ePub

thorum manibus extorquendam, Bonifacium Eccle- A illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni

siæ consultum esse judicasse, ut nullo relicto sedi vacanti loco, successorem sibi eligeret. Quod licet speciem quamdam justitiæ præseferret, postea tamen ab omnibus est reprobatum atque recissum. Nam,ut subditidem Anastasius.« eodem tempore,>> seu,non multo post.« facta iterum synodo,hoc censuerint (cassaverunt) sacerdotes omnes propter reverentiam sanctæ sedis, et quia contra canones hoc fuerat factum, et quia culpa eum (Bonifacium) respiciebat, ut successorem sibi constitueret, ipse Bonifacius papa reum se confessus est majestatis, quod diaconum Vigilium sui subscriptione chirographi ante confessionem beati Petri successorem constituisset, ac ipsum constitutum in præsentia omnium sacerdotum,et cleri et senatus incendio consumpsit.» Idem Baronius ait Bonifacium reum majestatis ex ea parte Gothis videri potuisse, quod contra regis voluntatem, ad quem Romani pontificis electionem spectare Theodoricus statuerat, succes- B sorem sibi instituisse. Sed quod addit,illud constitutum in priori synodo Romana fuisse a Bonifacio ambitione et consilio Vigilii, constare ex decreto anathematis Silverii papæ in Vigilium, subsistere non potest; cum ex intra dicendas in Silverio, decretum illud sit suppositum.

Post Baronii mortem Lucas Holstenius bibliothecæ Vaticanæ præfectus in Collectione Romana publicavit ex Barberina bibliotheca tertiam synodum a Bonifacio II Romæ coactam, quæ duabus sessionibus constat. Habita est post consulatum Lampadii e Orestis VV. CC. sub die vii Iduum Decembrium, ideo que anno quingentesimo trigesimo primo, in causa Stephani Larissensis episcopi, metropolitani Thessaliæ, qui canonice electus et ordinatus, mox Probiani, unius e suffraganeis suis, aliorumque improborum factione, ab Epiphanio Constantinopolitano patriarcha irregulariter exauctoratus apostolicam sedem appellarat. Misit Stephanus querimoniarum et appellationis libellos per Theodosium Echiniensem in Thessalia episcopum, necnon epistolas Damasi, Siricii, Innocentii primi, Coelestini, Sixti, et Leonis pontificum Romanorum, quibus probavit Romanum pontificem Illyrici Ecclesias jure patriarcho semper rexisse, præter jus primalus, quo Ecclesiæ præest universe. Duplicem illam potestatem optime distinxit idem Theodosius Echiniensis episcopus sessione II dicens : « Nam constat, venerandos sedis vestræ pontifices, quamvis in toto mundo sedes apostolica Ecclesiarum sibi jure vindicet principatum,et solam ecclesiasticis causis undique appellare necesse sit, specialiter tamen gubernationi suæ Illyrici Ecclesias vendicasse. »

--

C

Linea 13. - Sepultus est, etc. Consulatu Lampadii, etc. Celebrata, sub finem pontificatus Felicis IV Valentina synodo,Cæsarius Armenium abbatem circa mensem Augustum anni quingentesimi trigesimo Romam misit, ut a Felice IVconfirmationem obtineret eorum quæ in Arausicana et Valentina synodis defi- D nita fuissent. Certe hanc ultimam a Bonifacio fuisse confirmatam diserte scribit auctor Vitæ sancti Casarii,qui post laudata verba subdit : « Beatæ memoriæ Bonifacius Romanæ Ecclesiæ papa, eadem colluctatione comperta, calcata intentione jurgantium prosecutionem sancti Cæsarii apostolica auctoritate firmavit. » Mortuus enim erat Felix IV et Bonifacius II ordinatus, cum Armenius Romam pervenit, Bonifacius in epistola ad Cæsarium, quæ exstat tom. IV concil. pag. 1687, ait: - Pers filium nostrum Armenium presbyterum et abbatem litteras tuæ fraternitatis accepimus, quas ad nos, ut apparet, inscius adhuc sacerdotii mihi commissi,sub ea,qua in Deo tenemur charitate direxeras, quibus credideras postulandum, ut id quod a beatæ recordationis decessore nostro papa Felice pro catholicæ fidei poposceras firmitate, mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab

tuæ, quam laudabili fidei sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. » Et infra « Quapropter affectu congruo salutantes superscriptam confessionem vestram consentaneam Patrum regulis approbamus. » Quibus verbis synodus Arausicana II confirmatur. Unde in codicibus Mss. Fossatensi et Laudunensi, synodo Arausicanæ II præponitur epistola laudata Bonifacii II adCæsarium, cum hac adnotatur: « In hoc codice continetur synodus Arausicana, quam per auctoritatem S.papa Bonifacius confirmavit.» Quod porro legitur in fine epistolæ,eam datam « vi, Kalend. Februarias Lampadio et Oreste VV. CC. coss. » anno scilicet 530 additum fuit epistolæ,quia Felix IV mortuus tantum est die xvIII Septembris ejusdem anni,eique Bonifacius post triduum substitutus.De quibus lege Baronii criticam anno 520 et seq.

Anastasius scribit Bonifacium I sedisse annos duos et dies viginti sex, sepultum autem esse in basilica beati Petri apostoli, sub die xvi Kalend Novemb. consulatu Lampadii; sed legendum,iterum post consulatum Lampadii,qua formula notatur annus 532, ut demonstratur in eadem Baronii critica,ad annum 531. Quare cum Bonifacius pontificatum inierit die vigesima prima Septembris anni quingentesimi trigesimi, mortuus est die decima sexta mensis Octobris annis quingentesimi trigesimi secundi, et die decima septima ejusdem mensis sepultus.

SOMMIER.

Num. 92. linea 11. - Venit relatio ab Afris episcopis de constitutione, etc. Opportune meminisse constat episcopos Africanos de consulenda in gravioribus negotiis sede apostolica, ut in pontificatu Joannis II proxime sequenti videbimus. Interim ex D.archiep.Sommier observandum est, sub hoc Bonifacio non destitisse alios quoque metropolitanos, et episcopos jura sedis Romanæ tum ratione primatus sui supra universas Ecclesias, tum sui patriarchatus Occidentalis inclusas in hoc tractu provincias ab usurpatum attentatis, et ausibus vindicare. Documentum profert illustre de Illyrici provinciis in hoc numero recensendis lib. vi,cap. 23,Hist. dogm. ubi sermo est de gestis sub Bonifacio secundo,quo ita exponit:

«In concilio Romæ habito super appellatione ad sanctam sedem interposita per Stephanum Larissensem metropolitam Thessaliæ, quem Constantinopolitanus patriarcha deposuerat, lecta est ejusdem metropolitani petitio hujusmodi concepta verbis :

« Quoniam nullus ecclesiasticus ordo illam vestram, quæ a Salvatore omnium et primo pastore vobis est collata, potest præcellere potestatem, exiguum est vel humile, in quo providentia vestra respicit. Quoniam vos apud Deum omnes præcellitis, tanto vos necesse est cogitare, quia hæc est probatio Deum amantium, et post Deum pater et doctor S. Ecclesiæ Petrus et vestræ et totius mundi testatur, etc. Probo beatæ memoriæ quiescente, qui factus fuerat Larissæ Ecclesiæ episcopus... convenit S. provinciæ synodus,et totius civitatis possessores, omneque corpus Ecclesiæ et communi omnium testimonio, nihil consuetudini detrahente sum ordinatus episcopus...sed nescio unde incitati Antonius presbyter, Probianus Demetriade civitatis episcopus, etc. Ad regiam urbem subito profecti sunt; et quamdam componentes accusationem huic ejusdem civitatis archiepiscopo Epiphanio querelas deposuerunt, dicentes meam ordinationem sanctis canonibus minime convenire. Commonitorium faciens ad Thessaliam direxit provinciam, præcipiens me a sacro recedere ministerio, utpote non secundum canones ordinatum. Ego vero ad principatum sanctarum Ecclesiarum traditum vobis respiciens, dixi ut si oporteret me ad aliquem accusantem respondere, aut de mea ordinatione aliquid judicare non sub eo

qui judicare, dignatur, causam me dicere necesse A est, sed alibi apud quem sacrorum canonum lex custoditur,et usque hactenus consuetudo servatur; memoriam faciens vestri sancti capitis et apostolicæ sedis,dicens vos esse dominos hujus examinationis.

«Nec hæc ad quietem meam sufficere potuerunt: Sed invitus ad regiam urbem sum deductus...Nullum nocens nisi cum eligentibus me consensi: et quia fiducialiter dixi, quod si oporteret examinationem aliquam fieri, ab eo fieri deberet, qui est hujus examinationis dominus constitutus. Deteriora ab his qui minantur me sustinere confiteor: damnationem, exsilium, et quantæ sunt criminum vicissitudines immerenter exspecto.. Ideo supplico vobis auxilium mihi ferentes vestri,et vestrorum decessorum illius beatæ sedis recordantes, quia nullum unquam ab aliquo injuste nocer passi sunt. Hoc opus vestrum est, beatissime, diu et noctu, SS. Patrum, et venerabilis atque apostolicæ vestræ sedis leges, aique constituta in omnibus quidem Ecclesiis, præcipue autem in vestra Illyricana provincia custodire.

[ocr errors]

« Ex his quidem qui me elegerunt, et sæpius scriptis suis suam electionem firmaverunt, ut dignus sacerdotio judicarer, videntes mei studii esse antiquam consuetudinem in sanctis nostris Ecclesiis revocare, separantes me apud beatissimum præsulem sanctæ regiæ urbis Ecclesiæ accusaverunt. Ille autem accusationem suscipiens nihil ante discutiens de his quæ oportet requiri de episcopo accusato,continuo me ab omni ecclesiastico ministerio separavit... cum venisset in Thessalonicam vir religiosissimum, qui præceptum deserebat,continuo ei dixi: Apostolicam sedem, id est vestram beatitudinem, causas nostræ provinciæ et audire convenit, et finire. Sed regiæ urbis sanctissimus archiepiscopus non quiescens, etiam me contra canones exhiberi præcepit, et cum venissem, conventum faciens, episcoporum qui ibi commorabantur, hoc denuo aflegare non distuli, sancti et beati capitis vestri sedem apostolicam implorans,et consuetudinem, quæ usque hac-C tenus in nostra tenuit provincia, non debere convelli; et supplicabam ne auctoritas sedis apostolicæ, quæ ut a Domino nostro Jesu Christo et a sacris canonibus data est,ita et antiquam consuetudinem servata est, in aliquo violaretur.

«Sed nec a sua voluit intentione recedere...sentientes autem, ut arbitror, meæ vitæ insidiatores, quia ordinem sanctarum Ecclesiarum vindicatis, omni conatu usi sunt,ut antequam aliqua ordinatio vestra proveniat, suam perficiant voluntatem. Supplicabam ut non ante sententia diceretur, quam quæ acta sunt ad vos beatissimos referantur, ut idde vestræ causæ discussio servaretur. Quod dictum magis eos adversum me amplius incitavit, putantes de sacrarum ecclesiarum regiæ urbis jure aliquid minui, quod ego apostolicam vestram sedem visus sum

nominasse. Ego enim dixi, quia anctoritas sedis apostolicæ, quæ a Deo, et Salvatore nostro summo apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum privilegiis antecellit, in cujus confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiæ. Sententia igitur lecta justam denuo vestram audientiam imploravi, apud quem nulla cujuslibet disceptatio vestram potest disturbare justitiam...Cum relecta fuisset sententia, mox in custodiam Dei amatoribus sacræ Ecclesiæ defensaribus datus sum, ut non possim ad vestigia vestræ beatitudinis convolare.

« Ut exemplo isto nemo audeat de sanctarum nostrarum Ecclesiarum jure quidquam dicere, nec memoriam facere antiquitatis, vel eorum,quæ usque hactenus tenuerunt: quia studii eorum est,ut subordinationem,et jus sanctæ regiæ civitatis Ecclesiæ nos miseros efficiant. Pro quibus omnibus lugentes die ac noctu omnium Salvatori Jesu Christo Deo nostro lacrymas fundimus, et miseram nostram prætendimus canitiem,supplicantes ne nos in manibus eorum tradi patiamini. Pro his enim, et vestram appellamus beatitudinem, et apostolicam sedem, sperantes ut ista congrua emendatione corrigentes, remedium dare dignemini; quatenus Deiamator vir, qui sedis apostolicæ jus custodire contendens, tantá visus est pericula sustinere, apostolica auctoritate suo restituatur officio: prospicentes in futurum,ut consuetudo sanctarum Ecclesiarum nostræ provinciæ nullatenus convellatur...quia non usque ad Stephanum Dei amatorem eorum conquiescit intentio. Sed ex aliis plurimis ista facient : et ante quiescent, quam ut ad effectum desideria sua perducant. »

Unus ex episcopis ablegatus a provincialibus viva voce hæc protulit. « Ex relatione libellorum vestra cognoscit beatitudo quæ acta sunt contra sanctorum canones, et ordinationem decessorum vestrorum. Nam constat venerandos sedis vestræ pontifices quamvis in toto mundo sedes apostolica Ecclesiarum sibi jure vindicet principatum,et solam ecclesiasticis causis undique appellare necesse sit : specialiter tamen gubernationi suæ Illyrici Ecclesias vindicasse.»>

Evidenter igitur patet, utraque jura et patriarchatus Occidentalis et summi ponti ficatus fuisse recognita in una eademque persona Romani pontificis per supplicationes hic recitatas, et per declarationem Græci episcopi: qui ad hanc rem congessit testimonia superiorum pontificum Romanorum, necnon legum imperialium, aperte declarantia censeri inter cæteras provincias Occidentalis patriarchatus etiam Illyricum quæ documenta produximus supra in SS. pontificibus Damaso, Siricio, Innocentio, Bonifacio I, Coelestino I,Sixto III et Leone Magno.

Licet non exstet judicatum Bonifacii II super hujusmodi causa, attamen dubitandum non est quin pronunciarint justa petita episcopi Larisseni Thessaliæ metropolitæ.

LVIII. JOANNES II.

ANNO CHRISTI 531, JUSTINIANI 5, ATHALARICI 6.

93 Joannes, qui et Mercurius, natione Romanus, ex patre Projecto, de Belio monte, sedit annos duos (a), menses quatuor, dies sex. Fuit autem temporibus Athalarici regis, et Justiniani Augusti (6). Eodem tempore vir religiosus Augustus, summo amore Christianæ religionis misit fidem suam chirographo scripto proprio ad sedem apostolicam 5 per episcopos Epazium (c), et Demetrium. Ipsis diebus obtulit Christianissimus impe

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B, ann. tres. (b) Vide Baron ad ann 533. (c) C B, Hypatium.

rator Justinianus Augustus beato Petro apostolo scyphum aureum circumdatum de gemmis prasinis, et albis, et alios calices argenteos 2; scyphum pens. lib. 5; calices argenteos, pens. sing. lib. quinque; pallia olovera (a) auro texta quatuor. Hic fecit ordinationem () in urbe Roma per mensem (c) Decembris, presbyteros quindecim, epi10 scopos per diversa loca numero 21. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli vi Idus Jun. post consulatum iierum Lampadii (d), et cessavit episcopatus diebus septem (e).

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) C, Palliola vero. (b) CB, unam. (c) C, Kalend. (d) B, sub coss, Bellisarii. (e) C, sex.

VARIE LECTIONES.

Apud Fabrottum ex codice Freheri. Num 93, lin 1, qui et martyrius. lin 7, B, scyphos argenteos. lin 11, 4, Iv, Kal Jul., B, vi Kal Jun. lin 12, AB, dies 6.

Ex codice Regio Mazarino et Thuano. Num 93, lin 1, martyrius qui et Joannes, n. R. lin 4, scripto cyr propr. lin 5 Hypatium.lin 6, Apostolo hæc dona scyph a.c.gemmis pr.hyacynthinis, pens lib 4; scyphos argenteos 2 pens sing lib 6; ca

Linea 3.

ALTASERRA.

A lices argenteos 2 pens sing lib 3; pallia ol. lin 9, ordin unam per mens. Dec. lin 10, loca 11 lin 11 vi Kal Junii. lin 12, dies 6.

Ex codice Thuano altero.

Num 93, lin 8 palliola vero a. t. lin 11, vi Kal Jun. iln 12, dies 6.

Apud Peniam ex codice Cavensi. Num 92., lin 11, consulatu.

NOTE VARIORUM.

Eodem tempore vir religiosus Augustus misit fidem suam chirographo scripto proprio ad sedem apostolicam per episcopos, etc. Justinianus imp misit professionem fidei ad Joannen secundum Rom pontificem ex antiqua consuetudine. Symmachus pontifex in Apologetic advers Anastas: «Omnes B catholici principes, sive cum imperii gubernacula susceperunt, sive, cum apostolicæ sedi novos agnoverunt præsules institutos, ad eam sua protinus scripta miserunt, ut se docerent ejus esse consortes. Itaque qui hoc non fecerunt,ab eadem se ipsos profitentur alienos: quod chartis quoque suis apud te etiam possumus astruere,nisi te æmulum et reum, et inimicum vitaremus et judicem. »

BENCINI.

Linea 4.- Misit fidem suam. Orientis imperatores olim imperii jura suscepturi, publicam fidei suæ professionem, propria etiam manu subscriptam, patriarchæ Constantinopolitano, et apostolicæ sedi exhibere tenebantur. Consuetudinis hujus mentio occurrit apud Evagrium lib 11, c. 32, ubi de Anastasio imperatore: «Verum alia erant, quæ animum Anastasii occulte pungerent. Nam cum Ariadna Anastasium imperiali purpura vestire vellet, Euphemius regiæ urbis episcopus consensum suum accommodare renuit, priusquam Anastasius cautionem propria manu scriptam et jurejurando firmatam ipsi dedisset, qua pollicebatur, fidem se illibatam servaturum,nec quidquam novi in sanctam Dei Ecclesiam invecturum esse, si imperii compos fieret. Hanc ille chartam Macedonio sacrorum vasorum custodi commendaverat. Hæc autem idcirco egerat Euphemius, quod Anastasius Manichæorum sectæ addictus esse a plerisque crederetur. Postquam igitur Macedonius episcopalem sedem adeptus esset, Anastasius cautionem suam reddi sibi voluit, asserens contumeliam fieri imperio,si supra memoratum chirographum in Ecclesia reconditum servaretur. Sed cum Macedonius strenue admodum resisteret, seque fidem proditurum negaret,omni insidiarum genere eum appetiit Anastasius ut episcopatum ei adimeret, » etc. Quod subinde variis adhibitis artibus tandem obtinuit. Tanti erat hæc imperatoris professio ad ejusdem retegendas fraudes: unde summa Ecclesiarum cautio in retinendis servandisque ecclesiasticis char

C

D

tis,illi concreditis, qui Ecclesiæ pretiosiora servabat. Ad sedem vero apostolicam cum Anastasium, tum ejus antecessores fidei suæ professionem direxisse, asscrit audacter Symmachus, eidem Anastasio epist 7 in hunc modum scribens: «Omnes catholici principes, sive cum imperii gubernacula susceperunt, sive cum apostolicæ sedis novos agnoverunt præsules institutos, ad eos sua protinus scripta miserunt, ut se docerent ejus esse instituti, » etc. Felix pariter tertius eidem imperatori perjuria objicit, patrata contra fidei professionem, ad apostolicam pridemsedem directam (tom II Concil, p. 815): «< Professionem tuam conscientiamque recolendam sensibus tuæ pietatis insinuo. Palatii tui facito scrinia recenseri, et scripta illa diligenter investigari, quæ ad apicem summæ regrediens potestatis ad decessorem meum pietas tua pro communi gratulatione direxit,» etc. Justinus eadem cum Hormisdo, et nunc Justinianus cum Joanne secundo præstiterunt. Quemadmodum vero Constantinopoli in sacrorum vasorum armario istiusmodi authenticæ imperatorum professiones diligenter religioseque asservabantur, non secus Romæ factum, testatur Gregorius secundus hæc Leoni Isaurico scribens (tom IV, Conc., p. 2): Acceptas epistolas tuas in sancta Ecclesia repositas in limine confessionis sancti et gloriosi ac principis apostolorum Petri diligenter servamus; ubi et Christi amantium præcessorum tuorum, qui imperarunt, sunt litteræ, » etc.

[ocr errors]

Linea eadem. Chirographo scripto proprio. Erat enim auctoritas directa ad testificationem, et indubium documentum reddendum, ut supra ex Marcul pho notatum est. Scriptum proprium vocat, non quod imperiali manu subscripta tantummodo esset epistola sed quod imperiali etiam atramento perscripta. Istiusmodi fuisse imperialium auctoritatem notas, prodidit ibid Gregorius : « Illud autem imprimis præcipuum est, quod litteræ tuæ sigillis imperatorum obsignatæ diligenter sunt, et accurate intus subscriptiones per cinnabarim propria manu tua, ut mos est imperatoribus scribere. » Notæ itaque imperialis rescripti, seu unde deprehendatur scriptum proprium imperatoris esse, per cinnabarim habitæ sunt. Procopius electi Justini ignorantiam in litteris prodens, arrepta occasione imperiale atramentum describit,misturamque fuisse ait ex cinnabari aliisque liquoribus, unde scripta dicebantur phoenicia,

et addit (Arc hist pag 26): Calamus colore imbutus, A 6, Joanni tribuenda; tum in diebus 6, vel septem quæ scribere mos est imperatoribus, etc. Colores hi in antiquissimis Mss quandoque occurrunt: apti enim sunt ad litteras ob misturæ perfectionem a temporum injuriis servandas. Imo in Mss plerumque istiusmodi Phoenicia litteræ comparent reliquis ex alia mistura abolitis. Describitur autem mistura ab eodem ibid Procopio. Hinc Anastasius in notis maginalibus ad act 10 synodi vi asserit, aulicum semper cujusdam fuisse gradum, imperatorium hocce atramentum conficere et servare imperatoris usibus.

[ocr errors]

Præpositus canicnli est, qui curam et custodiam gerit caniculi, id est atramentarii,ex quo imperator Phoenicias litteras scribit in chartis, » etc. Et in C. leg 6, de diversis rescriptis, occurrit.« Sacri affatus quoscunque nostra mansuetudinis in quacunque parte paginarum scripserit auctoritas, non alio vultu, aut colore, nisi purpurea tantummodo inscriptione lustrentur scilicet ut cocti muricis et triti conchilii

ardore signentur. Hanc autem sacri encausti confe- B ctionem nulli sit licitum aut concessum habere, »> etc. Hac de re videsis Salmasium ad Solinum. Illius dignitas vocabatur Caniclini, de qua Pachimeres lib VIII. c. 32, et lib ix, c. 24, et passim apud scriptores Byzantinos. Rescripta, quæ sacri affatus ab imperatore Leone dicuntur hujusmodi erant, repetita 1. 4 Cod de divers Rescript. « Non alio vultu penitus, aut colore, nisi tantummodo, inscriptione lusirari jussit ut cocti muricis, et triti conchilii ardore signentur eaque tantummodo fas sit proferri vel dici rescripta in quibuscunque judicii, quæ in chartis sive membranis,subnotatio principis subscriptiones impresserit, » etc. Et hæc Leonis senioris lex, qui primus usum in rescriptis excogitavit. Veteres autem minio scribere consuevere; de quo Plinius lib XXXIII, c. 7 : « Minium in voluminibus quoque scriptura usurpatur, clarioresque litteras, vel in auro, vel in marmore etiam in sepulcris facit,» etc. Testatur M. Crusius Turogr pag 191, vidisse se concilium Constantinop, in quo subscriptio Jo. Cantacuzeni erat ex cinnabari, episcoporum vero ex atramento. Asservatur etiam inter Mss Colbertina Jo Palæologi subscriptio ex eodem altramento. Vas autem ubi illud recondebatur aureum erat lapidibus pretiosis distinctum, quod discimus ex Nicetain Man lib mi, n. 4 : Calamarium aureum margaritis et pretiosissimis gemmis insignitum, etc. De quo adeundus et Petrus diaconus in Chron Cassin lib iv, c. 13.

BINII ET LABBEI.

Linea 1. Joonnes cognomento Mercurius Romanus anno, ut constat ex vetere inscriptione apud S. Petrum ad vincula, post consulatum Lampadii et Orestis qui est 551 Christi nati, imperatoris Justiniani, et Athalarici regis Italiæ 6 circa finem anni illius electus est Romanus pontifex.

[ocr errors]

C

Linea 4. Misit fidem suam. Intelligit illam fidei professionem, quæ continetur in epistola Justiniani ad Joannem papam, non vero illud prolixius edictum, D cui in Suriana editione præfixa reperitur ejusmodi inscriptio mendosa : «Edictum piissimi imperatoris Justiniani fidei confessionem continens, et refutationem hærescon, quæ adversantur catholicæ Dei Ecclesiæ, Joanni papæ secundo transmissum, ut patet in vita ejusdem papæ ex Libro Pontificali. » Hanc inscriptionem mendosam esse dixi, quia constat illud edictum, vel post libellum tempore Vigilii conscriptum esse, quem adversus tria capitula Theodorus Cæsariensis episcopus ab ipso imperatore edi curavit, ut testatnr Liberatus in Breviar cap 24. BLANCHINI

NOTE CHRONOLOGICE.

Joannis cognomento Mercurii, ejusque successoris Agapeti epocha colliguntur securius, si jungantur simul. Nam codices Anastasiani,et catalogi consentiunt tum in sede annorum 2, mensium 4,dierum

vacationis sedis ab ejus obitu computatis ad electionem Agapeti; tum in summa undecim mensium,et dierum 18 vel 19 huic assignanda: quem Bibliothecarius tradit profectum fuisse Constantinopolim x Kal Maii (ubi alii putant legendum x Kal Martii) ibique ægritudine correptum vita migrasse decimo Kalendas Maii anno scilicet subsequenti: unde Romam reportatum ejus corpus sepultum fuit in basilica Vaticana 10 Kal Oct qua ejusdem memoria colitur.Est itaque summa annorum trium, ac mensium quatuor ab exordio pontificatus Joannis ad mortem Agapeti numeranda: cui summæ aliquot dies addere oportet, ab electione scilicet ad ordipationem Agapeti, si ejusdem epocham historicus numeravit ex die consecrationis potius quam electionis. Joannis initium pariandum esse probavimus sectione superiori cum die 12 Decembris ab electione celebrata anno 932. Cum mors Agapeti figenda sit die x Kal Maii, nempe 22 Aprilis, ut habent codices Anastasii; et statuatur anno 536, uti statuimus; hoc intervallum temporis ab exordio Joannis ad finem Agapeti est annorum trium, mensium 4 et dierum 10. Ex hac summa tribuimus Joanni annos duos, menses quatuor dies sex, computandos ab electione 12 Decembris 532 ad 18 Aprilis 535; Agapeto menses 11, dies 11, ordine retrogrado numerandos ex die mortis certo 22 Aprilis 536 ad 6 Martii 535. Dies igitur 17 interceptos anno 535 inter mortem Joannis 18 Aprilis et consecrationem Agapeti successoris 6 Maií (quæ fuit Dominica) ita partiemur. Dabimus cum Anastasio septem vacationi sedis ex die obitus Joannis II, 18 Aprilis ad 25 ejusdem mensis 535, diei proximæ 26 Aprilis alligabimus electionem Agapeti: ex quo die ad 6 Maii decem qui supersunt elapsos fuisse dicimus ab electione ad ordinationem Agapeti.

Cum igitur summa duarum epocharum in utroque extremo junctim conveniat, et codices Anastasii consentiant catalogis in assignandis Joanni annis 2, mens 4, diebus 6, quisquis exordium Joannis nobiscum affigit diei 12 Decembris 532 ejusdem obitum pariare debet cum 18 Aprilis 535, et quisquis post hunc enumerat dies 7 vacationis sedis ad electionem successoris Agapeti tribuendam diei 25 aut 26 ejusdem mensis, recte statuit post alios decem dies Agapeti ordinationem die 5 Maii, quæ fuit eo anno Doniinica v post Pascha, celebratum die 8 Aprilis.

Circa finem sectionis Bibliothecarii textus refert Joannem sepultum in basilica principis apostolorum vi Idus Junii, post consulatum iterum Lampadii. Negligentia amanuensis transtulit notam consulatus ab electioné et ordinatione suscepti episcopatus ad terminum pontificatus et vitæ. Nam annus christianæ æræ communis 532, qui nomen præfert iterum post consulatum Lampadii et Orestis, pertinet ad initia susceptæ a Joanne dignitatis, cujus documentum evidens superest in vetusto marmore tituli S. Petri ad vincula, quod ab aliis chronologis et historicis persæpe editum, et a me quoque in prolegomenis tomi I, num 42, hic reponerem nisi ante duas paginas cum Norisio recitassem in notis chronologicis ad Bonifacium II.

NOTE HISTORICE.

Linea 1. Joannes cognomento Mercurius. Anast Laurentianæ Biblioth Florentinæ dicitur hic pontifex Mercurius.

Linea 3. Vir religiosus Augustus, etc. Misit fidem tuam, etc. Non repetam ea quæ de Joannis II approbatione circa has litteras Justiniani erudite collecta legis in notis Pagii et Sommier. Unicum indicabo additamentum ex epistola Mopinot supra memorata in qua circa finem numeri 12 nobis indicat adornatam a Constantio alteram dissertationem, ubi «demonstrat approbatam quidem a Joanne II,quam Hormisdas usurpare noluerat locutionem: Unus de

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

PAGII.

Linea 2. Sedit annos duos. Interpontificio durante, complures ut ad pontificatum adipiscendum sibi aditum præpararent, Ecclesiæ bona effuderant,et alii pecunia aliquos ex senatoribus corruperant; quod indigne ferens senatus, adversus eos, qui ideo turpiter aliquid accepissent, senatus consultum promulgavit.Joannes vero papa electus apud Athalaricum regem egit,ut qui ecclesiasticos canones proculcarent,regis perterrerentur edicto : per defensorem B enim Ecclesiæ ab ipso Athalarico petiit,ut adversus hujusmodi Simoniacos, regia ageret potestate pœnisque sæcularibus eosdem comprimeret, quos necDei timor neque ecclesiastica censura corrigeret. Athalaricus adversus Simoniacos edictum emisit, quo senatus consultum confirmatum est de quo locutisumus initio pontificatus Felicis IV, quodque exstat apud Cassiodorum lib ix, epist. 15, et apud Baronium anno 533. Linea 4. Misit fidem suam chirographo, etc. Sub Hormisdæ pontificatu diximus, monachos Scythas multa peregrinationum incommoda, multosque labores pertulisse ad defensionem illius propositionis, Unus est Trinitate passus est carne. Hæc autem propositio a Joanne II, tandem approbata. Monachis Scythis acerrime restiterant alii monachi Acametæ dicti, qui videntes Scytharum causam superiorem evadere, et tam episcopis Orientalibus, quam Justiniano imperatori propositionem illam probari, æmulatione quadam accensi, legatos ad Joannem II anno quingentesimo trigesimo tertio misere, Cyrum et Eulogium, qui opinionem, seu errorem, in quem æstu pugnæ abrepti erant, apud sedem apostolicam defenderent, ejusque approbationem a summo pontifice impetrarent. In eo Acæmetarum error versabatur, quod negarent: Unum de Trinitate incarnatum et carne passum, et beatam Mariam vere et proprie esse Dei Genitricem. Adversus illos misit Justinianus Romam Hypatium Ephesiorum episcopum, et Demetrium a Philippis, quí sedem apostolicam consulerent de his quæstionibus; et fidem imperatoris, imo totius Orientalis Ecclesiæ, in ipsius ad Romanum pontificem epistola, quæ exstat tom. IV Concil., pag. 1742 expositam approbari obtinerent.

Joannes itaque papa, acceptis Justiniani imp. litteris ejusque legatione,de quíbus mox locuti sumus, in synodo Romana propositionem hanc, Unus e Trinitate crucifixus est carne, examinavit, fidei professionem litteris imperatoris insertam approbavit, nec non edictum fidei, quod ante missam legationem promulgaverat, ne Acæmetarum legati aliquam ipsi calumniam struerent: Proinde, inquit Joannes in epistoia ad Justinianum, viii Kalend. Aprilis Justiniano Aug. et Paulino coss. data, ideoque anno 534, quæ exstat tom. IV Concil., pag. 1744, Serenitatis vestræ apices per Hypatium atque Demetrium sanctissimos viros, fratres et coepiscopos meos, reverentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis proposuistis edictum amore fidei, ei pro submovenda hæreticorum contentione, secundum apostolicam doctrinam, fratrum et coepiscoporum nostrorum interveniente consensu, quod quia apostolicæ doctrinæ convenil, nostra auctoritate confirmamus.

In eadem epistola pontifex, Acæmetas monachos, obstinato animo in errore perseverantes, communione privavit, nisi ad sanam mentem redirent : « In quibus, inquit, observantes ea quæ ab ipsorum

C

D

sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione suscepimus, et ab omni Ecclesia catholica esse jussimus alienos, nisi errore damnato, doctrinam nostram quantocius sequi, habita regulari professione, signaverint. » Eodem anno 534 Joannes papa, eadem de causa, litteras ad Avienum, Liberiun., aliosque senatores dedit, quæ exstant eodem tomo Concil., pag. 1751, in quibus tres sibi ab imperatore propositas quæstiones testatur, de quibus dissidia orta erant. Prima, utrum unus ex Trinitate Christus Deus noster dici possit : hoc est, una de tribus personis sanctæ Trinitatis persona? Secunda, an Deus Chrisius carne pertulerit, impassibili deitate? Tertia, an proprie et veraciter Mater D. N. Jesu Christi Maria semper Virgo debeat appellari? Quas propositiones tanquam fidei catholicæ consentaneas se probasse scribit Joannes II, eosdemque subjectis Scripturæ sacræ et SS. Patrum testimoniis confirmat. Denique Vigilius papa, cum trium capitulorum proscriptioni consentire nollet, ut Justiniani animum quoquo modo deliniret, in encyclica epistola propositionem supra memoratam se approbare testatus est Passus, inquit, carne est pro nobis Dei Filius, crucifixus carne est, et mortuus carne est. Eadem etiam propositio anno 553 definita fuit in synodo quinta Collat. 8, canone 4 et seq. Hæc ex Baronii critica excerpta. De monachis Scythis vide dicta in Hormisda.

SOMMIER.

Linea. 3. Vir religiosus Augustus... misit fidem suam chirographo scripto proprio ad sedem apostolicam, etc. Ex lib. vi, cap. 25 Sommier.

Vidimus in Hormisda controversiam a Scythia monachis excitatam in Ecclesia super themate de uno ex Trinitate in carne passo, et illius pontificis prudentem curam in resecandis hujusmodi quæstionibus inutilubus. Aliis igitur monachis Orientos, quos Acæmetas appellabant, nempe non dormientes, ex eo quod officium divinum continenter in choro persolverent continua successione sibi invicem in psalmodia succedentes, citra ullam intermissionem, his, inquam,monachis Acametis placuit in alteram partem a prioribus illis deflectere et refragari, dicendo,non debere a nobis affirmari, quod unus ex Trinitate fuerit incarnatus et passus in carne, neque quod beata Virgo vere et proprie fuerit Mater Dei. Romam igitur hi postremi ablegarunt quæsitum definitionem super articulo a se proposito. Visum est imperatori Justiniano ea de re pariter ad pontificem Joannem scribere, qui tum primum Bonifacio successerat, his verbis.

«Reddentes honorem apostolicæ sedi, et vestræ sanctitati, quod semper nobis in voto fuit, et est, ut decet, patrem honorantes vestram beatitudinem, omnia quæ ad Ecclesiarum statum pertinent festinavimus ad notitiam deferre vestræ sanctitatis: quoniam semper nobis fuit magnum studium unitatem vestræ apostolica sedis, et statum sanctarum Dei Ecclesiarum custodire, quæ hactenus obtinet,et incommole permanet nulla intercedente contrarietate. Ideoque omnes sacerdotes universis Orientalis tractus, et subjicere, et unire sedi vestræ Sanctitatis properavimus. In præsenti ergo quæ commota sunt, quamvis manifesta et indubitata sint, et secundum apostolicæ vestræ sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita, et prædicata necessarium duximus ut ad notitiam vestræ Sanctitatis perveniant. Nec enim patimur quidquam, quod ad Ecclesiarum statum pertinet, quamvis manifestum et indubitatum sit quod movetur, ut non etiam vestræ innotescat sanctitati quæ caput est omnium sanctarum Ecclesiarum. » (Epist. Justiniani imper. ad Joan. pap. II, leg 8, tit. de Summa Trinitate.)

Post hæc imperator exposito errore Acæmetarum, quod dicit sectatores esse Nestorii, professionem fidei emittit. « Omnes vero (inquit) sacerdotes san

« PoprzedniaDalej »