Obrazy na stronie
PDF
ePub

sium exitialia religioni, imo et regnis axiomata. A
quæ id generis multa in libro de Cive perscripsit,
Pravam hanc Acacianorum artem,ut et reliquorum
Anastasii aulicorum, paucis Avito sic renuntiat
Hormisdas (apud Sirmond. ibid. p. 131) : « Sed
quantum ad Græcos ore potius præferuntur pacis
vota,quam pectore,et loquuntur magis justa, quam
faciunt verbis velle se jactant, quod operibue nolle
declarant quæ fuerint professi negligunt, quæ
damnaverint hæc sequuntur,»etc.Sed in monachos
præcipue, quos exsecutores esse noverat, diram
movit persecutionem, ducibus Severo Antiocheno,
et Petro Apameensi pseudoepiscopis : quam mona-
chorum lanienam retulerunt ad pontificem Hormi-
sdam; atque inter cætera (apud Labb., p. 1461):
« Quoniam Christus Deus noster Principem pasto-
rum,et Doctorum,et Medicum animarum constituit
vos, et vestrum sanctum angelum: dignum est pas-
siones quæ nobis contigerunt exponere, et immise-
ricordes ostendere lupos qui dissipant gregem Chris-
ti.Qui autem sunt isti,et qui adversus nos armaverint,
audisti utique, Beatissime. Severus ille et Petrus, qui
nunquam in Christiano numero reputati sunt, qui
per singulos dies sanctam Chalcedonensem syno-
dum sanctissimum et beatissimum Patrem nostrum
Leonem publico anathemate impetentes, qui judi-
cium Dei nihil æstimantes, et colendos canones
SS. PP. conculcantes, illudere prædictam sanctam
synodum suppliciis inestimabilibus affligentes,
euntibus nobis ad mandram Domini Simeonis pro
causa Ecclesiæ insidiati sunt nobis in itinere per-
diti, coinquinati et supervenientes occiderunt ex
nobis 350; quosdam autem vulneraverunt, alios
vero qui potuerunt ad colenda altaria fugere, ibi-
dem peremerunt, et monasteria incenderunt,» etc.
Monachorum horum memoria die 31 Julii recolitur.
De his vide relationes monachorum in concilio
Constantinopolitano sub Menna, tom. II concil.

Linea 12. Percussus est fulmine divino Anastasius. De ejusdem obitu Cyrillus in Vita Sabæ, ubi susceptum a S.abbate iter ad solandum Eliam episcopum refert, et genus mortis Anastasii,et diem a sancto antistite prædictum notavit. Etenim « reversus,inquit Cyrillus, Hierosolymam agnovit, nocte decimæ diei Julii mensis, qua patriarchæ Eliæ visum objectum est,tonitruis et fulgoribus circa palatium volutatis imperatorem Anastasium omnino solum fere absumptum,eumque animo concidentem, ac de locis in loca fugientem, in uno e parvis cubiculis ab ira divina comprehensum fnisse, prostratum, occisumque, ita ut repente mortuus sit. » Quæ verba prædictis plane consentiunt. Eadem habet Teophanes, et Zonaras, Annal. lib. xiv, 57. Hinc verba, quæ ab inscio Amanuensi inserta sunt in Vita Anastasii pontificis,hic restituenda sunt, et, ut oportet, ad Anastasium imperatorem referenda. Ipsa circumstantia ibid. adnotata mendum et transpositionem intercurrisse indicat,dum refertur percussum fuisse,cum Acacianorum causæ patrocinaretur Anastasii pontificis tempore: cum tamen Acacianorum criminationes ob appensas clanculum Hormisdæ contestationes audiverit, duriora ob id Hormisdæ rescripserit, et Acacianorum causam,catholicos dira exagitans persecutione foverit.

Linea 14. Auctoritatem suam. Imperialia rescripta nomine, inter alia, auctoritatis indigetarunt Græci.Hinc in Liberio legimus: Tunc missa auctoritate Catulinum agentem in rebus Et apud Marculphum lib. 1, formul. 3 et 4: Ut hæc auctoritas perpetuum obtineat vigorem, manu propria firmavimus, etc. Proprie itaque erat auctoritas epistola, quam imperatores manu propria obsignabant.Prisca hujus consuetudinis vestigia in Justino notanda sunt, qui recens electo Romano pontifici epistolam misit cum sua fidei professione, suaque manu obsignatam, de qua Gregorius II in epist. ad Leonem sauricum,qui affirmat eadem manu imperatoris si

B

gnatas servari adhuc in scriniis sedis apostolicæ ad
vicinia S. Petri.Necessaria crat obsignatio istiusmodi,
cum per hanc et reliquas aliis patriarchis datas,edic-
ta Anastasii adversus synodum Chalcedonensem an-
tiquarentur,necnon episcopi ob eamdem fidem exsu-
les revocarentur. Meminit Cyrillus ejusdem auctori-
tatis in Vita Sabæ ibid. : « Cæterum sic defuncto
Anastasio, statim Justinus ubi imperium assumpsit,
leges tulit,quibus jubebatur, ut omnes ab Anastasio
in exsilium pulsi revocarentur: item synodus Chal-
cedonensis sacris diptychis insereretur, » etc. Verum
cum hæc Justini auctoritas,per Orientem quaqua-
versum directa, causa fuerit ut plurimæ cogerentur
synodi,et episcopi undequaque encyclicas ederent,
ut iterum approbarent Chalcedonense concilium,eo-
dem modo, quo factum est sub Leone imperatore
juxta formam tomi encyclici, exstantis III part.conc.
Chalced., ob id anteaquam notas prosequamur, ad
hujus rei illustrationem discutienda est Palæstina
synodus, quam collectores omnino prætereunt.
De synodo Pulæstina sub Joanne patriarcha Hieroso-
lymitano.

Justinus imperium adeptus, duo in limine præ-
stitit fidei professionem ad Hormisdam Rom.pon-
tificem direxit, edictaque per imperium vulgavit,ut
libello seu epistolis fidei secreto per monachos ap-
pensis, subscriberent. Cum enim episcopi facta sibi
conventuum copia congregati in synodis,subscrip-
tum libellum ediderint,in quo comprehensa ea omnia
quæ legatis in Orientem sub Anastasio proficiscenti-
bus, pontifex in instructionibus dederat; fuerit
oportet et in epistolis illis appensis expositus idem
libellus, addita contestatione, ut si quis eidem non
subscriberet, alienus esset a catholicæ Ecclesiæ
communione: cui etiam subscribijusserit imperator.
Et quidem de Joanne Hierosolymitano, cui utpote
primati jussa hæc delata fuere, ita Cyrillus in Vita
S. Sabæ (ibid. p. 326) : « Quæ Justini jussa post-
C
quam Hierosolymam delata fuissent,infinita multi-
tudo monachorum et laicorum congregata est: eon-
currit quoque S. Sabas,et episeoporum concilium,
celebratoque festo, sexta Augusti mensis promulgalæ
sunt divinæ jussiones, et quatuor synodi in sacris
diptychis repositæ sunt. » Synodus hæc cum anno
518, die 6 Augusti coacta fuerit, cumque Anasta-
sius intra Julii diem 9 et 10 noctu obierit; conse-
quitur synodorum celebrationem haberi cœptam
continuo ab obitu Anastasii, anteaquam pontifex
novam adornasset legationem,novumque fidei libel-
lum dirigeret.Joannes Hierosolymitanus acta eadem
proposuit in synodo Palæstina episcopis Cæsariensi
et Scythopolitano. Unde subjungit Cyrillus :«< Tunc
archiepiscopus Hierosolymorum Joannes suadet
sancto Patri nostro Saba transire usque in Cæsa-
ream et Scythopolim una cum aliis quibusdam eremi
hegumenis, ad patefaciendas imperatoris litteras,et
quatuor concilia per urbes sacris diptychis inse-
renda.Cum autem Cæsaream pervenissent, occurrit
iis sanctus Joannes Chuzibita, qui illius urbis pon-
tificatum eo tempore obtinebat: expletisque illic quæ
mandata fuerant, etiam Scythopolim advenerunt.
Atque in occursum eorum cuncti cives una cum
sanctissimo metropolita Theodosio prodiere ad san-
cti Thomæ apostolium seu templum. Regressique
cum psalmis, synaxim in vetere sancta ecclesia ce-
lebrarunt.Tunc publicantur divinæ litteræ, necnon
quatuor synodi in sacra diptycha referuntur,» etc.

D

Ante synodum Palæstinam celebrata est synodus Constantinopolitana, ac ad populi quidem postulata, qui Joannem patriarcham abscedere passus non est, nisi tria hæc præstaret. 1.Sacris diptychis quatuor synodos œcumenicas restituere.2.Anathema Nestorio et Eutycheti dicere,3. Severum anathematizare. Unde inter acclamandum dicebant: Synodica Romana modo valeant; nempe contestationes, qua clanculum appensæ fuerant, et per Acacianos prohi

[ocr errors]

bitæ, ne exsecutioni mandarentur. Cum vero tria A illa signanter in epistolis fidei præceperit pontifex, eademque populus in plena Constantinopolitana synodo solemniter a patriarcha publicari postularet; quod et de ambone fecit; constat per synodos particulares, jussu metropolitanorum congregatas, solemnem rescriptorum apostolicæ sedis professionem fuisse editam,atque imprimis per laudatam Constantinopolitanam, cujus ope inita pax est Orientalem inter et Occidentalem Ecclesiam. Avitus Viennensis nullum adhuc aut ab Hormisda, aut a Joanne Constantinopolitano gestorum nuntium acceperat. Quamobrem eidem Joanni epistolam scripsit, quam primus edidit Sirmondus tom. II, pag. 41, ac post initium hæc notanda : « Cum enim, ut præcipuum sacerdotem, justo vos desiderio sitiremus, adjecit vir illustris Laurentius honorem vestri animis nostris, indicans apicibus suis omne nubilum, quod quietem Orientalium populorum ambiguo caligante fuscaverat, redintegrata pacis serenitate detersum: et eam cum Romano antistite vos habere concordiam, quam velut geminos apostolorum principes mundo assignare canveniat. Quis enim, qui vel catholicus dici potest,de tantarum ac talium Ecclesiarum pace non gaudeat, quas velut in cœlo positum religionis signum pro gemino sidere mundus exspectat. Quis non merito delectetur infirmantium reditu, incolumium statu, cum aliis ovibus intra claustra salvatis, illa quæ vitio errantis arbitrii fuerat evagata, cœlestibus caulis lætitia plaudente revocatur? Custodite igitur, quasi Patres, traditam vobis etiam super nos Ecclesiæ disciplinam. Concordiæ vestræ tantum opus est magisterio, quantum et exemplo. Quam charitatem populis suadebimus, si hanc in nostris rectoribus nesciamus? Quid in corpore firmum videri poterit, quid nutat in vertice mancum? Ergo piam redeuntibus date, ne quis intentione pereat, prædicationem. Prospicite ne speculata signa tam fera bestia populetur, si ab unitate sensus vestri Roma dissultet. Memores vero nostri, quia si super dissensionem vestram sol occidat, damnum Orientis est, prosperrimum quem supradixi nuntium per fidelissimum virum ad notitiam nostram firmate rescripto; ut exspectans Occidentalis Ecclesia in sermonibus vestris donum cœlestis oraculi, quod se lætatur accepisse per condiseipulum, multiplicari sibi gaudeat per magistrum, » etc. Eadem fecit Tyria synodus, ut ex epistola synodica constat, exstante in synodo sub Menna. Fecit et Illyriciana, cujus responsiva epistola Hormisdæ data exstat tom. II Conc. inter Hormisdæ epistolas.

C

Cum apostolicæ sedis legati advenerunt, continuo episcopi a singulis civitatibus subscriptos libellos offerebant, stare fuse in relationibus Díoscari sedis apostolicæ legati, exstantibus inter pontificis epistolas, et apud Baronium. Solemnis autem hæc professio per encyclicas epistolas, ab Orientis episcopis, in causa trium capitulorum edita, et facta earum medio confirmatio altera, proponitur a Rustico dia- D cono, ceu Ecclesiæ judicium, et indubium fidei argumentum. (In Bibl. Max. PP., tom. X, pag. 382.) Sic enim, ubi numerum in synodis et subscribentium in suis sedibus episcoporum censet :« Licet sufficeret tibi unica auctoritas synodi universalis, quæ numero superat universas, quæ toties cunctarum Ecclesiarum consona sententia confirmata est, tam per encyclicas regnante Leone,quam per libellos sacerdotum forsan duorum milium et quingentorum, imperante Justino, post schisma Petri Alexandrini, et Acacii Constantinopolitani,» etc. Neque mirum videbitur subscribentium et libellorum numerum innotescere potuisse: siquidem testatur Dioscorus in relat. subscriptos libellos omnes ad apostolicam sedem fuisse missos; et Hormisdam, cum recepisset Epiphanii Constantinopolitani antistitis synodicam, Joanni denato suflecti, monuisse in responsis, ut fidei causam promoveat, et resipi

scentes episcopos benigniter excipiat :«< ita tamen, ut eos qui fuerint Urbis communione sociati, vel per eos sedi apostolicæ, vestra nobis scripta declarent, quibus etiam continentia librorum, quos obtulerint, inseratur, » etc. Necessaria erat istiusmodi cautio, ut ex libellis subscriptis, qui in archivis asservandi erant, unanimis Ecclesiæ consensus perspici potest. Quod vero attinet ad schismatis tempus, ad turbas in Oriente per Acacianos motas, et encyclicarum ope compositas repressasque subscribentibus tot ubique episcopis, hæc annotavit Facundus adv. Mocianum, (ibid. pag. 109):« Quia supradictus Zeno sedis apostolicæ decreta contemnens, prædicto Acacio communicabat, et omnes Ecclesias in sui regni finibus constitutas idem facere compellebat, Anastasio deinde in imperium et præsumptionem similem succedente, omnis Oriens præter admodum paucos qui in illa multitudine occulti latebant, a communione sedis apostolicæ per 49 ferme annos usque ad tempora Justini permansit, » etc. Atque hæc quod synodos secundo celebratas ab episcopis, ut Chalcedonense concilium confirmaretur, et unio tandem Romanam inter et Orientalem Ecclesiam sanciretur.

[ocr errors]

Num. 84, linea 14. - Hic papa Hormisda. Dixerat antea Hormisdam consilio consensuque Theodorici legationem direxisse: addit jam eumdem Ravennam adiisse, ut regis consilio legationem et auctoritatem mitteret. Sciebat enim Theodoricum ab ineunda cum Orientalibus unione et pace alienum haud esse. Scribit enim de eo Jornandes: Athalaricum, filium filiæ suæ Amalascuntæ, regem constituit, eisque in mandatis dedit, ac si testamentali voce denuntians, ul principem Orientalem placatum semper propitiumque haberent, etc.

[ocr errors]

Linea 15.- Et vinculum chirographi. His significari arbitror causam Acacianæ damnationis uberius fusiusque discussam. Quemadmodum antea edidit Gelasius scriptum de vinculo anathematis, ubi demonstrabat jure canonum damnatum fuisse Acacium. Cum enim Acaciani, ut mox refertur, regerent, reddendam rationem esse, causamque et æquitatem aperiendam damnationis Acacii, voluit pontifex legatos uberius instruere, quatenus ostenderent, merito anathemate percussum fuisse Acacium. Justinus equidem operose institit apud episcopos, ut damnatio hæc reciperetur vulgata (epist. 31). Scripserat imperatori Hormisdas, quam maximas agens gratias ob priora vulgata edicta subjungens:«< Tantæ magnanimitati gratias agentes, quanta possumus petitione deprecamur, ut Acacii nomen cum sequacibus suis, quod plenæ unitatis Ecclesiarum impendit gaudium, damnationis ordine sit remotum,» etc. Rescribit ad hæc Justinus, ac de Acacio quidem hæc notat : Negatum est inter divina mysteria memoriam inposterum fieri Acacii prævaricatoris, quondam urbis hujus episcopi; necnon aliorum sacerdotum, qui vel primi contra constituta venerunt apostolica, vel successores erroris facti sunt, nulla usque ad ultimum diem suum pœnitentia correcti, etc. » Hinc secunda vulgavit edicta, de quibus exemplum recolens Joannis Constantinopolitani et cleri, qui Acacium conceptis verbis anathemate in suo libello perculerunt, loquitur Dioscorus in sua relatione : Ut exemplum imitentur civitatis regiæ, destinanda ubique principalia decreta diximus, etc. Ilæc ut legit pontifex, Joanni patriarchæ rescripsit,quatenus imperatorem sollicitaret ad hæc scripta circumquaque dirigenda, (epist. 44). « Ea perficere quæ regalibus litteris dignatus est polliceri, ut missis ad eos edictis, quos ab Ecclesiæ matris uberibus etiam nunc devius error abducit, diabolicam fraudem, et auctoritate religionis, et moderata potestate compescat imperii, etc.» Potuit ergo cui tanta inerat de Acacii damnatione sollicitudo, uberiorem tractatum edere, seu chirographum de vinculo anathematis in Acacium lati, ut contumacium voces compesceret.

Linea 17. Ilic invenit Manichæos. Horum per A fidia Anastasii favore et sequela creverat; ut propterea et hos comprimere ad Hormisdæ zelum spectarit. In Oriente quidem qui potissimum in Justinum conjurarunt Manichæi fuere. De quo Marcellinns in Chron. (apud Sirmond. tom II, pag. 578): «Justinus a senatu electus imperator continuao ordinatus est, Amantius palatii præpositus, Andreas, Misael, et Ardabur cubicularii; Manichæorum fautores, et Justini Augusti deprehensi sunt proditores. Quorum duo, Amantius et Andreas, ferre trucidati sunt: Misael et Ardabur Sardicam in exsilium missi sunt,» etc. Ac inter acclamandum quidem, cum populus (ubi sup.) synodica Romana valere petiit, in Amantium quoque plura, et hæc inter alia clamavit. Novum Isumam ejice foras; novus Isumas Amantius est. Nugatorem ejice de palatio, etc. Hinc promota videtur proditio in Justinum sub initium suscepti imperii, quando istiusmodi acclamationes a populo factæ sunt. Intra tempus illud trucidatum fuisse Amantium, aliæ acclamationes ostendunt, in quibus gratulatur imperatorem populus. Ibid. Mortuus est Amantius rebellis Trinitatis, etc. Interim perfidia hæc diu pervagata Orientem, nec radicitus exstirpata, fons fuit Mahumeticæ impietatis, quæ initio seq. sæculi Orientem infecit, et deinde Iconomachismi sub Leone Isaurico.

Linea 19.- Hujus temporibus episcopatus in Africa. De epocha regressus hujus episcoporum in Africam, plurima erudite congessit Norisius Pelag. Hist. lib. II, c. 21.

Num. 85, linea 1.

Eodem tempore. Hæc una est ex consuetis amanuensium transpositionibus, cum quæ hic referuntur, ad alterius pontificis gesta spectent. Clodoveus denatus est ann. 511, ut Francici scriptores probant. Hormisdas vero creatus est pontifex anno 514. Regnum seu corona donaria erant, quæ ornandis apostolorum sepulcris mittebantur. Donaria, istiusmodi per modum coronæ oblata passim leguntur in templis tum gentilium,tum Christianorum. Interim frequentata apostolorum principis sepulcra, et cumulata donariis hoc eodem tempore, prodit epistola Hormisdæ ad Epiphanium recenter electum Constantinopolitanum antistitem, qui cum synodica donaria miserat, de quibus Hormisdas ipse ad epistolæ suæ calcem hæc addidit :«< Suscepimus calicem aureum, patenam argenteam, et alium calicem argenteum, et vela duo, ministerio basilica B. Petri apostoli profutura, a charitate tua directa. »

BINII ET LABBEI.

-

Num 82, linea 5. — Eodem tempore ex constituto synodi misit in Græciam, etc. Restituta fides catholico, nexibusque schismaticis liberata, hoc bonum secum attulit ut Lazorum regem et populum, ha-. ctenus veræ religionis expertem ad Christianam fidem amplectendam induxerit. (Auct. Miscell. lib. xv).

Lin. 13.- Textum libelli. Exstat inter epistolas Homisdæ cujus initium tale est: Prima salus est, etc. Inter alia sacra sua hoc scripsit: Nos jubere volumus, non nobis juberi: Exstat epistola hæc inter alias Hormisdæ cujus initium tale est : Etsi magnum aliquid. Circa finem hujus episiolæ ait: Injuriari et annullari sustinere possumus, juberi non possumus. Et imperator hæreticus Pharaoni simillimus, ut exertum contra se Vitaliani gladium vitaret, et instantia Dei flagella subterfugeret, astute simulavit se velle Romano pontifici parere: atque adeo nonnisi per speciem ferream cervicem inclinavit: quando vero hæc pericula amota vidit, Moyseu cum Deo, pontificem cum Christo, obfirmata obstinatione contempsit. Quid post hæc acciderit in Oriente, videre est ex relatione archimandritarum et monachorum secundæ Syriæ, quæ exstat inter epistolas Hormisdæ post vigesimam secundam, in concil gen.

B

-

Num. 83, linea 13. Justinus orthodoxus, et divexit, etc. Decreto, et concilio synodi Constantinopolitanæ, ut patet ex notis ejusdem synodi et ex epistolis Justini, Joannis Constantinopolitani, et Justiniani ad Hormisdam scriptis.

Num. 84, linea 1. Tunc Hormisda, etc., direxit a sede apostolica Germanum, etc. Hac legatione Orientales ad unionem, et communionem Ecclesia Romanæ recepti fuerunt, postquam jussui Romani pontificis obtemperantes, nomina Acacii, Euphemii, et Macedonii e diptychis sacris expunxissent, fidem catholicam integre professi fuissent, et memoriam Zenonis, atque Anastasii hæreticorum e numero imperatorum abstulissent. Horum nomina in codice Justiniani diversis legibus alibi præfixa adhuc inveniuntur, ideo quod Tribonianus homo gentilis et impius eumdem codicem ecompilarit. Contigit hæo conciliatio Orientalis Ecclesiæ cum Romana sub consulatu Justini, anno Domini 519, Horsmidæ pontificatus anno sexto.

[ocr errors]

Linca 19. Hujus temporibus episcopatus in Afri ca revocatus est. qui ab hæreticis fuerat exterminatus. Auctoritate quorumdam regum Vandalorum constitutum fuerat, ne catholici in Africa in locum defunctorum alios episcopos ordinarent. Verum Hil. dericus Henrici filius post obitum Trasamundi regis regno potitus anno nono Hormisdæ pontificis, qui est Christi 522, præcepit (teste Isidoro in chron.) ut sacerdotes catholici ab exsilio reducerentur, et Ecclesiæ aperirentur, idque priusquam regnaret, ne violaret religionem juramenti, quo Transmundo prædecessori jam mortuo promiserat, se catholicis in suo regno nullas Ecclesias aperturum, ullaque privilegia restituturum esse. Voluit Deus beatissimum pontificem, etiam hac benedictione augere, ut post restitutam Orientalem Ecclesiam catholica communioni, Africanam quoque longa persecutione vexatam atque novissime a Trasamundo rege omnibus ejectis episcopis proculcatam, pristino splendori C restitutam videret.

D

BLANCHINI

NOTE CHRONOLOGICE.

Vocationem sedis ab obitu Symmachi definit Bibliothecarius diebus septem. Electus itaque fuerit Hormisda successor die 26 et ordinatus die Dominica 27 Julii ejusdem anni 514. A consulata senatoris ad consulatum Symmachi et Boetii sedem ejusdem deducit Bibliothecarius; nam consulatum Maximi, quo obiit Hormisda, tribuit Joanni papæ successori, Summam temporis definivit annis novem (ita enim codices præstantiores Freherianus, Regius, Mazzarinus, et Thuanus primus Fabrotti, Cassinensis, et Vaticanus Hslstenii et Schelestratii, et Cavensis Peniæ; licet in aliis unitas desideretur, amanuensium consueta injuria), diebus 27. Hos tamen puto legendos 13, ut paria hæc faciani cum anno et die depositionis, expressis sect 86, versu 11 et 12. Sepultus est in basilica B. Petri apostoli 8 Idus Augusti consulatu Maximi. Et cessavit episcopatus dies septem. Anni novem et dies 12 numerati ex 26 Julii 514 inclusis extremis, pertingat ad diem 6 Augusti seu vIII Idus: in qua non modo Romanum, sed etiam Bedæ martyrologium ejusdem pontificis memoriam recolit.

Hormisdam superfuisse usque ad annum 523, præter auctores supra indicatos, testatur antiquum marmor Vaticanum hodie superstes in sacris basilica cryptis, et ab Eminentissimo card. Norisio productum hist Pelag lib 1, cap 21, pag 329, ubi enuntiatur Fl. Maximo V. C. consule concessum fuisse locum sepulturæ quibusdam conjugibus a papa Hormisda. Complures epistolæ hujus pontificis cum præservent consulatum quo datæ fuerunt, exactas reddunt chronologicas rationes ejusdem portificatus, ut in Prolegomenis ad eosdem annos videre licet.

NOTE HISTORICE.

A «licos ab exsilic redire, ecclesias aperire, et Bonifa<«< cium cum dogmatibus divinis satis strenuum ad « postulationem totius Urbis Carthaginensis Eccle«siæ episcopum consecravit.» Idem testatur Isidorus in brevi chronico Vandalorum æra 553. Porro tanta Hilderici erga catholicos benevolentia nonnullis persuasit, ipsum catholicam fidem professum fuisse, quam ab Eudoxia matre sua accepisset. Eam tamen mansuetudini ipsi innatæ potius referendam esse alii censent, cum teste Procopio, nulli unquam, nec catholicis, nec aliis gravis fueril.

Num 82, linea 3. Hic composuit clerum, et psalmos erudivit. Cur dicatur Hormisda clerum composuisse id optime exposuit initio notarum V. C. Bencinus. Cætera quoque gesta ejusdem hac et sequenti sectione narrata per Bibliothecarium tum ipse, tum R. P. Pagius, tum III D. archiepiscopus Sommier dilucide ostendunt in suis commentariis. Quare his ulterius illustrandis non immoror. Corrigendum puto unicum verbum: et psalmos erudivit: ubi mendum est manifestum, legendum arbitror, et epistolis erudivit. Nempe uti Romanum clerum in factiones antea divisum,et Orientaiem ab Occidentali sejunctum per schisma, et hæresi dissociatum, restituta pace atque unitate composuit; ita etiam suis epistolis erudivit in eadem doctrina catholica, ac pace tuenda, quam tot litterarum monumentis commendat et fulcit. Mopinot n. 12 laudati opuscuti de nova editione epistolarum Summ pontif a P. Con- B stantio adornata ait. « Neque prætermisit sedulus editor Hormisdæ litteras, de monachorum Scytharum contentione scriptas vindicare: cui defensioni non plures modo notas, sed bifariam, eamque late fusam Dissertationem impendit. Priori parte explanat intricatoria quædam Historiæ capita, probatque nihil a sanctissimo papa assertum, quod a catholica fide abhorreat; nihil repudiatum, aut certe silentio pressum, quod non ecclesiasticæ pacis amor et Christianæ prudentiæ ratio repudiari aut certe silentio premi juberet, » etc.

Num. 84, linea 19.— Hujus temporibus episcopatus in Africa post annos 74 revocatus est, etc. Lege 84; nam anno 439, Gensericus Carthaginem invasit, et Quotvultdeum episcopum, navi vetuste impositum, cum maxima cleri parte in exsilium trusit, Carthaginem pastore, clero, locis sacris, et senatu spolians, uti ex Victore Vitensi aliisque historicis probat card. Noris. Hist. Pelag. 1. 1, cap. 21, et post eum Ruinartius ind. Chron. ad edit. Vict. Vitensis. Anno autem 523 hæc adnotat ex iisdem Historicis. «< Transamundo defuncto succedit Hildericus Hunnerici filius, qui pacem Ecclesiæ Africanæ restituit, revocatis ab exsilio episcopis. Sunt autem anni 84 ex 439 ad 523. »

Consulendus est quoque auctor præstantissimus in capite 12 suæ historia Persecutionis Wandalicæ, ubi diligentissime pertractat gesta Africanæ Ecclesiæ occasione pacis sibi restitutæ: quæ cum illustrent plurimum revocationem episcopatus a Bibliothecario hic indicatam, et Hormisdæ pontificatum sub quo contigit, nonnulla ex eodem cap. 12 Ruinartii hic transcribenda censuimus.

CAP. XII. Pax Ecclesiæ Africanæ restituta. — 1. Ex Trasimundi morte mutata est omnino Africanæ Ecclesiæ facies Mirabilis nempe bonitas, inquit Fulgentii Vitæ auctor cap. 28:« Hilderici regnare inci*pientis, Ecclesiæ catholicæ per Africam constitutæ libertatem restituens, Carthaginensi plebi proprium donavit anstistitem, cunctisque in locis ordinationes pontificum fieri clementissima aucto• ritate mandavit.» Bonifaeii ordinationem in Ecclesia sancti Agilei apud Carthaginem fieri præcepisse Hildericum in regni sui exordio, restituta omnibus catholicis libertate, testatur Vitus auctor fragmenti Tironis chronico subjuncti apud Canisium. At Victor Tunonensis episcopus in chronico contendit id ab Hilderico antequam regnum capesseret præstitutum fuisse : quod ipse a Trasamundo sacramento fuisset obstrictus,uti supra diximus,ne posteaquam regnum fuisset adeptus catholicis unquam restitueret libertatem. Hilderix, inquit, qui ex Valentiniani imperato*ris filia a Giserico captivata et Ugnerico juncta na"tus est, regnavit annis 7, mensibus 3. Hic ergo sa"cramento à decessore suo obstrictus, ne catholicis in regno suo aut ecclesias aperiret, aut privilegia "restitueret; priusquam regnaret, ne sacramenti "terminos præteriret, præcipit et sacerdotes catho

C

D

«2. Devotionem populi Carthaginensis, qua gratulabundus excepit sanctos confessores, ac præsertim Fulgentium, ab exsilio redeuntes, describit auctor Vitæ ejusdem sancti Fulgentii cap. 29:« Resonabat, « inquit, divina laus ex omnibus linguis. Ad sancti «< quippe Agilei basilicam sequens populus et præ«cedens, confessorum beatorum triumphum no«bilem celebrabat. » Sed singularis erat omnium in heatum Fulgentium affectus. Ubi, inquit Vitæ ipsius auctor, facies Fulgentii apparuit, immensus nascitur clamor, altercantibus ominibus quis primo salutaret, agnoscendum, quis caput benedicenti supponeret, quis extremis vel saltem digitis mereretur tangere gradientem, quis videre vel oculis procul stantem.Cum vero immensa pluvia eodem tempore supervenisset, impeditus non est populorum concursus; imo tantum fides nobilium crevit, ut planetis suis super beatum Fulgentium gratanter expansis repellerent imbres, et novum tubernaculi genus artificiosa charitaie componerent. Ilic vero observare juvat, quanta fuerit beatorum confessorum religio, qui e longa peregrinatione reduces, ut primum attigerunt littus, e navibus egressi statim ad ecclesiam sancti Agilei properarunt, gratiarum actiones publicas Deo reddituri: et quidem ut paulo inferius habet auctor Vitæ laudatus, vix appropinquante vespere sanctæ memoriæ Bonifacio episcopo repræsentati benedixerunt omnes, et laudaverunt communiter Deum.

« 3. Fulgentius post aliquot dies Ruspas profefectus per omnes itineris prolixi vias gaudia majora reperiens, in occursum suum populis undique tendentibus, cum lucernis, et lampadibus et arborum frondibus, reddentibus gratiam ineffabili Deo... per omnes ecclesias tanquam proprius episcopus suscipiebatur. Sedi suæ restitutus simul cum suis monachis vixit, ita tamen ut absque abbatis Felicis conscientia quidquam de rebus ad monasterium pertinentibus non ageret. Monachos sæpius ad ecclesiasticam militiam assumpsit; adeo omnia temperans, ut nulla lis aliquando inter monachos et clericos ventilaretur. Plura habet idem Vitæ auctor de Fulgentii in plebe regenda sedulitate, variisque libris pro fidei catholicæ defed-sione editis. Sed de istis fusius disserere ad nostrum non pertinet institutum. At omittere non licet eximium summæ humilitatis exemplum quod ab ejus Vitæ auctore refertur cap. 29. Cum enim pro reparanda Ecclesiæ disciplina post reditum ab exsilio Patres Bizaceni ad concilium Tuneense convenissent, Fulgentius Quodvultdeo episcopo,qui se eo priorem existimabat,omnium judicio prælatus est. Quod tunc quidem tacite tulit beatus antistes, ne auctoritatem concilii excusando minuere videretur. Sed paulo post in synodo Suffetana preces supplices coram omnibus Patribus fudit, ut sibi volenti Quodvultdeus anteponeretur, timens propter suum honorem generari fratri scandalum meliusque judicans per charitatem se fieri minorem, quam sine charitate majorem Cum itaque ruinis Ecclesiæ suæ reparandis totus insisteret, quod etiam Bonifacius Carthaginensis episcopus generali totius Africa concilio convocato quod anno 525 habitum est, per universam Africam fieri procurabat, ad meliorem vitam anhelans, in insulam Circinam cum paucis fratribus majoris perfectionis studio secessit, ubi paulo post ad extremam usque horum sana mente perseverans, inquit Vitæ ip sius auctor, ipsis Januarii Kalendis, post peractam

499

ANASTASII BIBLIOTHECARII

vesperam migravit e vita, anno postquam Ecclesiæ A
Ruspensi præfectus fuerat vigesimo quinto, ætatis
vero suæ sexagesimo quinto. Quibus verbis annum
æræ vulgaris 533 indicari probat Henricus Norisins
lib. II Historiæ Pelag., capite ultimo. Fulgentium
die 1 Januarii recentiora simul et vetera Martyrologia
commemorant, quem merito ut sanctissimum doctorem,
Christi
vigilantissimum antistitem, invictissimumque
confessorem Ecelesia catholica veneratur.

[ocr errors]

C

«4. Cæterum pax ab Hilderico concessa, nonnisi aliquod veluti præludium fuit summæ illius tranquillitatis, quam Ecclesia Africana post paucos annos consecuta est. Etenim Gelimer Gelilaride Genserici filio natus, cui post Hilderici mortem Vandalorum regnum debebatur, moræ impatiens, pulso Hilderico anno 531 regnum invasit. Favit ejus rebellioni Hilderici indoles; is nempe adeo timidus erat, ut ne quidem gladii aspectum ferre posset. Deinde idem Hildericus Gothorum animos a se alienos fecerat, ob Amalafridæ Theodorici Magni filiæ necem. Hæc Transamundo nupserat: at cum post mariti mortem, ut narrat Victor Tunnonensis, ad barbaros fugiens, commisso prælio Capsa prope eremum intercepta fuisset, paulo post in custodia defuncta est, Quod ægre ferens Athalaricus, Theodorici ex Amalasuntha filia nepos, qui Ostrogothis in Italia imperabat, ea de re conquestus est apud Cassiodorum lib. Ix Variarum epistola, quæ est ad Hildericum data, ubi violentam fuisse Amalafridæ mortem dicit, minaturque se reginæ ex Amati sanguine exortæ cædem armis brevi vindicaturum, nisi ipsi, cunctique Gothorum genti fiat satis. Amalafridam in vinculis detentam, et Gothos omnes a Vandalis interfectos fuisse scribit Procopius lib. 1 Historiæ Vandalicæ,incusatos res novas in regis regnique perniciem moliri. Non tamen Gotbos adversus Hildericum quidquam istis temporibus tentasse legimus,quod forte paulo post Hildericus e solio a Gelimere absque negotio fuisset dejectus, quorum animos tyrannus ille regnum affectans haud dubium placaverat. Theodoricum has injurias ultum non fuisse testatur laudatus Procopius, quod non satis valere se classe ad petendam Africam judicaret. Cæterum Hilderico favebant Justinus Augustus, et qui paulo post imperium adeptus est, Justinianus, quod ex matre Eudoxia genitus Hildericus imperatorum Romanorum affinis esset. Et quidem Justinianus factus imperator, cum Gelimer Hildericum e solio dejecisset, foedus inter Zenonem et Gensericum regem olim initum abrupit, atque comparato ingenti exercitu, per Belisarium ducem, victo, captoque Gelimere, qui paulo post Constantinopolim ad triumphum perductus est, Africam totam recuperavit, ut fuse scribit Procopius in libris de Bello Vandalico. Belisarii triumphum egregiie repræsentat idem auctor, qua occasione Gelimer llustre rerum humanarum fragilitatis re simul et voce exemplum dedit. Adductus quippe ad circum cum stirpis regiæ principibus cæterisque primoribus Vandalorum, qui natali- D bus, aut etiam corporis proceritate erant spectabiles, statim atque imperatorem in sublimi sede positum vidit, quo ipse venisset malorum considerans, neque ad lacrymas, neque ad lamenta prolapsus, has in voces erupit ex sacris libris desumptas: Vanitas vanitatum,vanitas. Recenset Procopius spolia pretiosiora, quæ ex Vandalis reportata in triumphum ferebantur. Erant, inquit laudatus auctor, ea quibus solitum ministrare regi Vandalo, sedes aureæ et pilenta, quæ regiam matronam vectaverant, gemmarum præterea incredibilis splendor, ex auro pocula quæque alia regiæ mensæ ostentamenta. Tum vero argenti centena aliquot millia pondo, pretiique ingentis alia, quæ, Romano quondam palatio direpto Gizerichus abstulerat. In his et illa quæ captis olim Jerosolymis Romam pertulerat Titus Vespasianus. Omnia quoque imperialia ornamenta, quæ Gensericus Roma capta in Africam transtulerat, sibi restituta fuisse testatur Justinianus imperator cod. lib. 1, tit. 27. Anno se

quenti, qui erat vulgaris æræ 535, Belisarius consu-
latum adeptus, more veterum consultum triumpha-
vit, ac captivorum humeris portatus, curruique im-
positus, ut Procopius narrat, inde missilia de Vanda-
lorum spoliis sparsit in vulgus, vasa scilicet argen-
cea, zonas aureas, variaque regii luxus instrumenta,
quæ plebs cum magnis plausibus recipiebat.

«5. Maximus vero hujus victoriæ fructus fuit pax
Ecclesiæ Africanæ persecutionem quippe, quam
nonnulli sub Gelimeris tyrannide recruduisse vo-
lunt, penitus tunc temporis exstinctam fuisse nemo
diffitetur. Certe Gelimerem catholicis favisse nemo
sibi persuadebit, quem scilicet etiam id suos fuisse
sævissimum omnes consentiunt, ut ne quid dicam
de Hilderico optimo principe, quem crudeliter cum
aliis ipsius affinibus occidi jussit, ut testatur Vic-
tor Tunnonensis in Chronico, ad quartum Justinia-
ni Augusti consulatum : qui auctor non semel ob-
servat multos nobilium Africæ ab eodem rege fuisse
interemptos, quorum bona per fas et nefas postea
diripiebat. Eumdem vero Arianorum sectæ addic-
tissimum fuisse ex Procopio colligimus, qui lib.
de bello Vandalico refert, Gelimerem speciosis in
Galatia prædiis, quæ cum propinquis inhabitaret,
a Justiniano donatum quidem fuisse, patriciatus
vero dignitatem non fuisse adeptum, quod ab Arii
placitis discedere noluisset. »

«< 6. Recuperata itaque a Romanis fuit Africa in-
dictione duodecima Justiniano, Augusto IV et Pau-
lino consulibus, id est vulgaris æræ anno 534, post
annos scilicet septem supra centum, quam a Van-
dalis occupata fuerat. Simulque restituta fuit impe-
rio Carthaginensis civitatis anno postquam a Gen-
serico capta fuerat nonagesimo quinto. Publicas ea
de re gratiarum actiones Deo Opt. Max. Justinianus
Augustus, in constitutione de officio præfecti præ-
torio Africæ,quæ habetur in codice Justiniani lib. 1,
titulo 27, ubi sibimetipsi de tanto beneficio sibi a
Deo concesso gratularetur : « Quas, inquit, gratias,
aut quas laudes Domino Deo nostro Jesu Christo
exhibere debeamus, nec mens nostra potest conci-
pere, nec lingua proferre. Multas quidem et antea
a Deo meruimus largitates, et innumerabilia circa
nos ejus beneficia confitemur, pro quibus nihil di-
gnum nos egisse cognoscimus. Præ omnibus tamen
hoc,quod nunc omnipotens Deus per nos pro sua lau-
de, et pro suo nomine demonstrare dignatus est, ex-
cedit omnia mirabilia opera quæ in sæculo contige
runt, ut Africa per nos tam brevi tempore reciperet
libertatem, antea nonaginta quinque annos a Vanda-
lis captivata: qui animarum fuerant simul hostes
et corporum. Nam animas quidem, diversa tormen-
ta atque supplicia non ferentes, rebaptizando ad
suam perfidiam transferebant; corpora vero liberis
natalibus clara, jugo barbarico durissime subjuga
bant: ipsas quoque Dei sacrosanctas Ecclesias suis
perfidiis maculabant, aliquas vero ex eis stabula
fecerunt. Vidimus venerabiles viros, qui abscissis
radicitus linguis suas poenas miserabiliter [mallem
legere mirabiliter loquebantur. Alii vero post di-
versa tormenta per diversas dispersi provincias vi-
tam in exsilio peregerunt. Quo ergo sermone, aut
quibus operibus dignas Deo gratias agere valea-
mus, » etc. Hac in constitutione imperator Africam
in pristinum statum restitutam iisdem privilegiis
gaudere vult, quibus antea perfruebatur. Præter
præfectum prætorio, quem Carthagine commorari
jussit, cæteros quoque officiales instituit, qui per
diversas Africa regiones in majoribus urbibus sedes
proprios haberent, eisque omnibus stipendia singil-
latim assignavit, dioecesim Africanam septem in
provincias partitus est: Tingitanam scilicet et que
antea Proconsularis vocabatur, Carthaginem, Byza-

cium, Tripolim, Numidiam, Mauritaniam, et Sar-
diniam, quarum priores quatuor a consularibus,
tres vero posteriores a præsidibus administrari vo
luit. In sequenti constitutione de militaribus officiis
ac judicibus agit, assignans loca, in quibus mili-

« PoprzedniaDalej »