Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIII. SANCTUS SYMMACHUS.

ANNO CHRISTI 498, ANASTASII IMP. 8 THEODOR, REGIS 5.

76 Symmachus, natione Romanus (a) ex patre Fortunato, sedit annos 15, (b) menses octo, dies 26. Hic fuit temporibus Theodorici regis; et Anastasii Augusti a die x kalendarum Decembriarum usque in diem XIV kalendarum Augustarum. Hic sub contentione ordinatus est uno die cum Laurentio: Symmachus in basilica Constantiniana, Lauren5 tius vero in basilica beatæ Mariæ. Ex qua causa separatus est clerus (c), et divisus est senatus. Alii cum Symmacho, alii vero cum Laurentio. Et facta contentione hoc constituerunt (d) partes, ut ambo ad Ravennam pergerent (e), ad judicium regis Theodorici, qui dum ambo introissent in Ravennam, hoc judicium æquitatis invenerunt : Ut qui primo ordinatus fuisset, vel ubi pars maxima cognosceretur, ipse sederet in sede apostolica. 10 Quod tandem æquitas in Symmacho invenit cognitionem (f) veritatis. Et actus est præsul Symmachus.

Eodem tempore papa Symmachus (g) congregavit synodum, et constituit Laurentium in Nuceriam civitatem episcopum, intuitu misericordiæ. Post annos vero 4 zelo ducti aliqui ex clero, et alii ex senatu, maxime Festus et Probinus, incriminarunt Symmachum, et subornaverunt testes falsos, quos miserum Ravennam ad regem Theodoricum, 5 accusantes beatum Symmachum, et occulte revocaverunt Laurentium, post libellum Romæ factum, et fecerunt schisma, et divisus est iterum clerus. Et alii communicabant Symmacho, alii Laurentio. Tunc Festus et Probinus senatores miserunt relationem regi, et cœperunt agere, ut visitatorem daret rex sedis apostolicæ. Tunc rex de lit Petrum (i) Alticinæ civitatis episcopum, quod canones prohibebant. Eodem tempore beatus Symma10 chus (k) congregavit episcopos centum et quindecim, et facta synodo, purgatur a crimine falso. Et damnatur Petrus (1) Alinus invasor sedis apostolicæ, et Laurentius Nucerinus, quia vivo episcopo Symmacho pervaserunt sedem ejus. Tunc ab omnibus cpiscopis et presbyteris, et diaconibus, et omni clero, vel plebe (m) reintegratur sedi apostolicæ beatus Symmachus, ut cum gloria apud beatum Petrum sederet præsul.

7 Eodem tempore Festus caput senatus exconsul, et Probinus exconsul, cœperunt intra urbem Romam pugnare cum aliis senatoribus, et maxime cum Fausto exconsule, et cædes, et homicidia in clero ex invidia fiebant. Qui vero communicabant beato Symmacho juste, publice qui inventi fuissent intra Urbem gladio occidebantur. Etiam 5 et sanctimoniales mulieres, et virgines deponentes de monasteriis, vel de habitaculis suis, denudantes sexum femineum cœdibus plagarum afflictas vulnerabant, et omni die pugnas contra Ecclesiam in medio civitatis gerebant. Etiam multos sacerdotes occiderunt, inter quos Dignissimum et Gordianum presbyteros ad vincula (n) sancti Petri apostoli, et ad sanctos Joannem et Paulum, quos fustibus, et gladio interfecerunt (o), et multos 10 alios Christianos, ita ut nulli esse securitas, die vel nocte, de clero in civitate ambulare. Solus autem Faustus exconsul pro Ecclesia pugnabat. (p) Post hæc omnia beatus Symmachus invenit Manichæos in urbe Roma, quorum omnia simulacra, vel codices ante fores basilicæ Constantinianæ incendio concremavit, et eos ipsos exsilio relegavit. Fuit autem a consulatu Paulini, usque ad consulatum senatoris.

Hic fecit basilicam sancti Andreæ apostoli apud beatum Petrum apostolum, ubi fecit tigurium (q) ex argento et confessionem, pensan. libras centum et vigenti; arcus

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) C, B, Sardus. (b) B, m. 8, minus d. 4, ad Coss. Paulini, et Scythæ, ad M. Aur. Cassiodorum Coss. (c) Vide Raron. ad ann. Domini 498. (d) G, contruxerunt. (e) Ut ambæ partes. (f), et cognitio. (9) Vide Baron. ad ann. Domini 499 (h) C, in Nucerina civitate. Vide Baron. ad ann. Domini 502. (i) D, Altinæ. (k) Symmachus in Synodo purgatus. (1) Altinensis. (m) C, redintegratur. (n) Inter quos Gordianum Presbyterum dignissimum ad vincula. (0) Quem fustibus, et gladio interfecerunt. (p) Vide Raron. ad ann. Domini 503 in fin. Manichæorum codices exusti. (q) CB, ciborium.

argenteos tres, pensan. sing. libr. sexaginta; oratorium sancti Thomæ apostoli ex argento, pens. libr. 300; in confessione (a) libr. vigenti; arcum argenteum, pensan. libr. sexdecim; confessionem sancti Cassiani, et sanctorum Prothi, et Hyacinthi ex argento, pensan. libras viginti; arcum argenteum, pens. lib. 12; oratorium sancti Apollinaris ex argento, et confessionem cum arcu ex argento, pens. libr. triginta; Oratorium sancti (6) Sosii ex argento in confessione, pens. libr. viginti. Item ad fontem in basilica beati Petri apostoli, oratorium sanctæ crucis ex argento, confessionem, et crucem ex 10 auro cum gemmis, ubi inclusit lignum Dominicum, ipsa crux aurea pensan. libr. decem. Fecit autem oratoria duo sancti Joanuis Baptistæ, et sancti Joannis Evangelistæ in quorum confessione arcus argenteos posuit, pensan. libr. triginta (c) Quæ cubicula omnia a fundamento perfecta construxit. Basilicam vero beati Petri marmoribus ornavit; et cantharum beati Petri cum quadriporticu marmoribus ornavit, et ex musivo 15 agnos, et cruces, et palmas (d) ornavit. Ipsum vero atrium omne compaginavit; gradus vero ante fores basilica beati Petri ampliavit, et alios gradus construxit, sub tigno dextra, lævaque. Item in eodem loco episcopia dextra lævaque fecit; item sub gradus in atrio alium cantharum foris in vulgo campi posuit, et ad usum necessitatis humanæ fecit; item et alios gradus ascendentibus ad beatum Andream fecit, et cantharum po20 suit; hic fecit basilicam sanctæ martyris Agathæ via Aurelia (e) in fundum Lardarum, et a fundamento cum fonte construxit, ubi posuit arcus argenteos duos. Eodem tempore fecit basilicam sancti Pancratii, ubi et fecit arcum argenteum, qui pensabat libr. quindecim; fecit autem in eodem loco balneum; iiem apud beatum apostolum Paulum, in basilica renovavit absidam, quæ in ruinam immincbat, et post confessionem pictura 25 ornavit. Et cameram fecit, et matroncum, et super confessionem imaginem argenteam cum Salvatore, et duodecim apostolos posuit, qui pensabant libras centum viginti; et ante fores basilicæ gradus fecit in atrio, et cantharum; et post absidam aquam introduxit, ubi et balneum a fundamento fecit.

so Intra civitatem Romanam basilicam sanctorum Silvestri et Martini a fundamento construxit juxta Thermas Trajanas, ubi et super altare (f) tigurium argenteum fecit, pensan. libr. 120, arcus argentos 12 qui pensabant singuli libr. decem; confessionem argenteam, quæ pensan. libr. 15. Ad beatum Joannem et Paulum fecit gradus post 5 absidam; item ad archangelum Michaelem basilicam ampliavit, et gradus fecit, et introduxit aquam; item ad sanctam Mariam; oratorium sanctorum Cosmæ et Damiani a fun, damento construxit; item in via Tiburtina milliario vigesimo septimo ab Urbe Romarogatus ab (g) Alvino et Glafira illustribus de proprio facientibus a fudamento basilicam beato Petro in fundum Pacinianum dedicavit; item ad beatum Petrum et beatum Pau10 lum apostolos, et ad sanctum Laurentium martyrem pauperibus habitacula construxit. Item ad beatum Petrum viginti canthara argentea fecit, pensan. singula libras quindecim, et arcus 22 pensan. sing. libr. viginti. Hic reparavit basilicam sanctæ Felicitatis, (h) quæ jam in ruinam imminebat; hic absidam beatæ Agnetis, quæ in ruinam imminebat et omnem basilicam renovavit.

81 Hic constituit ut omni die Dominicos, vel natalitiis martyrum hymnus diceretur angelicus, id est gloria in excelsis Deo. Hic fecit cœmeterium Jordanorum in melius propter corpus sancti Alexandri; hic omni anno per Africam, vel Sardiniam ad episcopos, qui in exsilio erant retrusi, pecuniam et vestes ministrabat; hic captivos per Liguriam, et 5 Mediolanum, et per diversas provincias (2) pecunia redemit, et dona multiplicavit, et dimisit; hic fecit ordinationes quatuor in urbe Roma per menses Decembrem et Februarium, presbyteros nonaginta duos, diaconos sexdecim, episcopos per diversa loca centum (k) et septem. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, et cessavit episcopatus dies septem, qui etiam in pace ccnfessor quievit.

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) CB, et confessionem. (b) C, Sosii. (c) et cubicula p. s. (d) fecit. (e) in fundo laudario. (f) C, ciborium. C. (9) Albino et Glaphyra præpositis, (h) cui ruina imminebat, (i) pecunii, (k) CB, 17.

Apud Fabrottum ex codice Freheri.

VARIE LECTIONES.

Num 76, lin. 1, B. Sardus. Lin. ead. A. mens. 7. B. d. 27. Lin. 8, consilium æquitatis invenit. Ltn. 10, A. quo tandem æquitatis judicium invenit cognitio veritatis.

Num 77, linea 2, AB, in Nucerina civitate. linea 8, AB, Altnæ.

Num 79, linea 2, AB tugurium. Linea 4, B 190. Linea 4, AB 20. Linea 6, AB, 20. Linea 8, B, S. Sossi. Linea 18, B in campo posuit. Linea 20, B. in fundo Lardario. Linea 25, B. matonenm.

Num 80, linea 5, Gabrielem. linea 13, A, ruinam -minabatur.

Num 81, lin. 9 AB 117. Lin. 9 B Apostoli xiv cal. `Aug.

Ex codice Regio Mazarino et Thuano.

A linea 3, arg pens lib 15,ad sanctos Joannem et Paulum f. g. p. ab. ad. S. archang. ampl basilicam, et fecit gr. et intr aq. ad sanctam Mariam construxit a fund Orat SS. Cosmi et Dam martyrum via Tiburtina mil 27, ab urbe Rom in fundum Paccimanum (M, Pactinianum), rogatus ab Albino, et G. il. de pr. fac. construxit a fund basilicam beato Petro, et dedicavit. Item ad beatos P. et P. et ad sanctum Laurentium pauper hab c. Fecit quoque ad beatum Petrum 20, c. arg p. s. linea 12, et arcus 22 argenteos, pens s. 1. 20. Hic reperavit (M. reparavit). linea 13, cui ruina imm. Hic abs B. A. quæ in ruina erat.

Num 76, lin. 1, S. nat. Sardus. Lin. 1, mens. 6. d. 27. lin. 2. Theoderici (E. Theodori.) lin. 2 et 3,cal. Decembris (M. Decembrium) usque in. d. 10 Kal. B Augusti. Lin. 5, ex qua causa divisus est senatus et clerus. lin. 6, constit. ut ambæ partes ad Rav. lin. 8. (M Theodór.) Qui cum essent Ravennam ingressi, hoc ind. æg. invenit. lin. 10, quæ æquit. invenit in Symmach. cognitionem veritatis.

Num 77, linea 2, post annum vero quartum. linea 3, et aliqui ex senatu m. F. et P. incriminati sunt, S. et subordinaverunt t. f. linea 4, Theodoricum, in utroque codice. linea 5, Symm Tunc occ r. Laurentium. Post libellum Romæ factum fecerunt se. linea 8, sedi apostolicæ. linea 8, Altinæ civ. linea 11, P. Altinensis. linea 12. Ep. pr. diaconib cunctoque clero, et plebe reintegratur Symm cum gloria apud B. Petrum in sede propria. Eodem tempore F.

Num 78, linea 3, ex invidia exercere. Qui vero comm Symmacho privatim, et publice cum inventi fuisse linea 5, quin etiam sanct. linea 6, vulnerabant omni itaque die pugnam c. eccl. linea 7, etiam et m. sacerd occi inter quos Gordianum pre-C sbyterum dignissimum ad vine sancti Petri apost quem fustibus, et glad interfecerunt. Multos etiam Christ interfecerunt, ita ut nulli esset securitas de clero die, vel noct per civitatem publice ambulare. Faustus vero exconsul pro Eccl pugn. Post hæc omnia Symm in Man in urbe Rom quorum omnes codices ante for bas const incendio cremavit. linea 14, ad cons senioris.

Num 79, Linea 1, Petrum, ubi fecit ciborium. linea 4, pens. lib. 60. Orat S. Thomæ apost ex argento, et confessionem, pens lib 20, linea 4, Hyac ex argento ornavit, pens lib 30, Arc. linea 6, Orat s. Apoll et confessionem cum arcu ex arg pur. linea 7, Orat S. Sossii ex arg et confessionem, pens lib 20. linea 9, ex arg et confessionem, pens lib 30, et crucem. Linea 10, lignum sanctæ crucis, pens lib 10. Fecit qnoque oratoria duo.linea 12, in quorum confessiones ar. arg pos pens lib 30, et cubicula omnia. linea 14, cum quadriporticis m. orn et ex museo fecit agnos, et cruces, et palmas. Ipsum v. at. omne marmoribus compaginavit, linea 16, et alios gradus sub divo dextra lev construxit. Item episcopia in e. 1. d. 1. f. Linea 18, foris in campo posuit ad usum necessitatis humanæ fecit. Alios quoque gradus. linea 21, posuit. Fecit quoque basilicam s. Agn martyris v. A in fund Lardarium, quam a fund c. f. linea 21, duos fecit quoque basil s. P. martyris ubi et f. ar. arg pens lib 15. Fecit quoque in e. 1. linea 24, abs cui ruina imm et post conf picturis ornavit cameram (M. cameras.) Fecit quoque matronium (M. fecit quoque et m.). linea 25, arg Salvatoris, et 12 apost pens libr 120. Ante fores vero basil g. f. in atrium, etc.

Num 80, linea 1, intra civitatem etiam Rom. linea 2, ciborium f. arg pens. linea 2, arc arg pens lib 10.

D

Num 81. lin. 1, ut omni dominica die, vel n. m. hymno Gloria in excelsis Deo dic. Lin. 4, pecunias. Lin. 4, per lig. et med. Lin. 5, pecuniis red. Lin. 6, per mensem Decemb. presbyt. 92. Lin. 8, 117. (M. 114,) qui etiam confessor in pace quievit, et sepult. et in baŝil. beati Petri xiv cal. Aug. et c. episc. d. 7.

Fx codice Thuano altero.

Num 76, lin. 1, natione Sardus. lin. 1, mens. 7, d. 27. lin, 2, Augusti a die Kal. Augusti. Hic sub intentione, ut lin. 8, introissent Ravenn. lin. 10, quo tamen æquit. in Symmachum invenit cognitio

ver.

Num 77, linca 2, in Nucerinam civit. linea 8, sedi apost. linea 8, Altinæ. linea 12, quare vivo cpisc. linea 13, redint.

Num 78, linea 4, in media civitate. linea 10, ut nulla e. s. d. u. n. clero in c. a.

Num 79, linea 1, ad B. P. ubi f. ciburium. linea 6, cum arcu, pens lib 30. Orat s. Sossi. Linea 18, fores in campo p.

Tum 80, linea 2, tugurium; linea 8, Albino, linea 12, et arcus argenteos 22.

stoli 14. cal Aug et cess episc d. 7. q. e. i, p. e. q. Num 81, lin. 5, pecuniis. Lin 8, 117. Lin 8, Apodepositus sub die 19 mensis Julii.

Apud Holstenium et Schelestratium.

[ocr errors]

Num 76 linea 1, Codices Cass Flor Romualdus, Deusdedit legunt Surdus. linea 1, menses VII Flor Cas Vat. linea 8, Flor et Vat, invenit. linea 9, post verb. Cognosc. Flor addit favere. linea 10, Idem, tamen.

[ocr errors]

Num. 78, linea 1, Fausto. Ad hunc Faustum exstat epistola Aviti Viennensis pro Symmacho papa tom. I Concil. Galliæ. linea 8, Flor. et dignissimum Gordianum presbyterum.

Num 79, linea 2. Loco verb. in confess lib 20, cod Flor., et confessionem; linea 13, dele marmoribus ornavit, quia redundat. tinea 20, Flor et alii, in fundo Laudario.

Num 80, linea 9, basilicam, etc. Exstant vestigia hujus basilicæ uno milliario eis Vicovarum vocanturque vulgo accolis S. Pietro Viecchio.

Num 81, linea 7, presbyteros 92; ms. cod., 127. Linea eadem, episcopo 107, ms. 127. Linea 8, sep et in basit B. Petri apostoli; ms. Flor addit, xiv Kal Augusti.

Num 78, linea 6, cædibus plagarum afflictæ vulnerabantur; linea 7 et 8, etiam multos sacerdotes occidit.

Num 79. Linea 6, Oratorio sancti Apollinaris ex argento in confessione pens lib xxx. Oratorio S. Sosii ex arg linea 9, Oratorio s. Crucis Linea 14, cum quadriporticum ex opere marmoribus orn. linea 17, sub gradus in ara (fortasse legendum in area).

Num 80, linea 13, beatæ Agnæ, quæ in ruina imm. Num 81, lin 7 et 8, episcopos per diversa loca

CXVII.

NOTE VARIORUM.

rimatur Ecclesiæ confessio, non minus certe, sed multo plus, meo quidem judicio, habet commendationis, quam illud quod suscipitur ne idolis omnino immoletur. »

Linea 11. Post hæc omnia beatus Symmachus invenit Manichæos, etc. Futilis ergo calumnia est Anastasii imperatoris, qua Symmachum de Manichæorum hæresi infamarat.

Num 76, línea 1. Symmachus. Post interregnum A diam. At illud martyrium quod quis patitur ne diquatuor dierum anno Christi 498, qui est Anastasii defuncti ultimus, paucorum votis Laurentius Romanus, plurimorum vero suffragiis Symmachus ex diacono pontifex est electus. Cura et studio Festi Senatoris, qui se Romanum pontificem ad subscribendum Zenonis Henotico inducturum imperatori promiserat, procuratum fuit, ut cum schismate universæ Ecclesiæ eligeretur Laurentius,quem impiis postulatis acquieturum præsciebat. Additæ sunt vires Laurentiano schismati, quod fautorem ac promotorem haheret Paschasium, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconum, virum doctrina et sanctitate præstantissimum, de quo S. Gregorius lib. IV Dial., cap. 4, refert quod Germanus episcopus consilio medicorum pro salute corporis Angulanas Thermas ingressus, prædictum Paschasium in caloribus stantem invenerit: quodque ille quæsitus quid ibi ageret, responderit: « Pro nulla alia causa in hoc pœnali loco deputatus sum, quia in parte Laurentii contra B Symmachum sensi. Sed quæso te pro me Dominum deprecare; atque in hoc cognosces quod exauditus sis, si huc rediens me non inveneris. Qua de re vir Domini Germanus se in precibus strinxit, et post paucos dies rediit; sed jam dictum Paschasium in loco eodem minime invenit. »

Linea ead. Sedit annos quindecim, menses octo, dies viginti sex. Annis quindecim, mensibus octo minus quatuor diebus sedisse a consulatu Paulini et Scythæ ad M. Aurelium Cassiodorum consulem probat Baron. anno 514, n. 6.

Linea 2. Hic fuit temporibus Theodorici. Ab anno Theodorici in Italia regnantis septimo usque ad duodecimum. Ab anno Anastasii in Oriente nono usque ad vigesimum quartum.

Linea 6. Et facta contentione hoc constituerunt partes. Importuna et malesuada necessitas, legum nescia, hæc contra leges et canones fieri postulavit.

BINII ET LABBEI.

Num. 77, linea 1. Eodem tempore papa Symmachus congregavit synodum. Romanam primam, qua ab omnibus qui interfuerunt episcopis cognitus, et approbatus est Romanus pontifex...

Linea 8. Ut visitatorem daret rex sedi apostolicæ. Qui accusationes Symmacho objectas cognosceret. Cum enim schismatis auctores de illegitima electione Symmacho nihil negotii facere possent, ad calumnias et mendacia conversi, in eumdem maxima crimina confixerunt, missoque ad ipsum regem accusationis suæ libello contra pontificem, a Theodorico Ariano rcge petierunt visitatorem. Petro Altinensi episcopo illud muneris impositum fuit; petentibusque catholicis concilium annuit Theodoricus, atque præsentiam suam hactenus dilatam opportuno tempore Urbi civili bello periclitanti exhibere necessarium esse putavit. Baron. anno Christi 500.

Linea 10. A crimine falso. Mirum est quod cum trium conciliorum acta synodalia reperiantur, in nullis ipsorum vel levis mentio habeatur de quo crimine pontifex accusatus fuerit. Unde habes, lector, quod discas, prudenter episcopos omnes illas infamiæ notas, quas adversarii Symmacho pontifici inurere conati sunt, profundo silentio sepultas, et oblivione deletas voluisse; omnique studio procurasse, ne quavis occasione labes aliqua summi totius Ecclesiæ sacerdotis publicis actis conscripta ad posteros dimanaret.

Num. 78, linea 1. Eodem tempore Festus caput senatus. Ennodius libello suo declarat necatos in hoc schismate martyrii corona dignos fuisse, eosque confessionis gloria nobilitatos.qui aliquid ea de causa passi fuissent: secundum illam magni Dionysii Alexandrini sententiam apud Eusebium lib. IV histor. cap. 37, qua ait: «Oportebat omnia incommoda pati potius, quam Ecclesiæ Dei discidisse concorPATROL. CXXVIII.

Num. 79, linea 1. Hic fecit basilicam S. Andreæ apostoli, etc. Magna admiratione dignum est a Romano pontifice tanta præstari potuisse sub rege barbaro, sub quo Urbs ipsa quodammodo captiva teneri videbatur. Cum præsertim idem Symmachus pastorali munificentia in redimendis captivis, et alendis episcopis Africanis in Sardiniam relegatis non defuerit, sed abunde cuncta suppeditarit. Num. 81, linea 4. Hic captivos per Liguriam redemit, etc. Non pecunia regis Theodorici, sed Romanæ Ecclesiæ eleemosynis. Baronius anno 496,

num. 56.

[ocr errors]

BLANCHINI

NOTE CHRONOLOGICE.

De exordio pontificatus Symmachi referendo ad annum 498, triduo post obitum Anastasii, Joanne (Scytha) consule Orientali, et Paulino Occidentali, documenta sunt apertissima. Acta enim synodi Romanæ ipso præsidente congregate in basilica Vaticana ita signantur: «Post consulatum Paulini viri clarissimi Kalendis Martii (nota est anni 499) in basilica beati Petri apostoli, synodo præsidente beatissimo papa Symmacho, Fulgentius archidiaconus dixit.» Præterea eodem anni charactere, hoc est post consulatum Paulini subscribuntur epistolæ Symmachi duæ, primo scilicet data I Kal. Octobris, et secunda ni Kal. Novembris. Tertia pariter in editione Binii signata XVIII Kal. Novembris licet consulari nota non distinguatur; cum tamen numeret indicCtionem octavam, quæ cœperat eodem anno 499, ex mense Septembri ostendit, Symmachum iniisse pontificiam dignitatem anno 498.Sedes illi tribuitur apud Bibliothecarium annorum quindecim, mensium septem, dierum viginti quinque; et in codicibus Cassinensi, et Vaticano, quibus catalogus septimus Colbertinus omnino consentit; Bergomas vero ct Colberti tres diem unicam superaddunt, alii biduum. Sunt etiam qui numero mensium unitatem adjiciant tum ex codicibus Anastasianis, tum ex catalogis. Verum lis dirimitur ex die depositionis expressa in codicibus Freheri, Regio, Mazzarino, et Thuano XIV Kal. Augusti, et in Thuano altero signato XIX Julii, quod idem est. Qnare cum Anastasius II vita cesserit die 17 vel 18 Novembris anni 490, et quatriduo post electus, sive etiam ordinatus fuerit Symmachus(nam littera Dominicalis ejus anni D indicat diem Dominicam 22 Novembris), consequitur ut numeratis annis quindecim, mensibus septem, diebus viginti septem ab eo termino, hæc summa signet ipsam die 19 Julii anni 514 Senatore consule, terminum pontificatus, et mortalis vitæ B. Symmachi, ita etiam expressam in fragmento vetustissimi codicis archivi canonicalis sanctæ Veronensis Ecclesiæ, de quo infra. Eamdem diem obtinet illius memoria in martyrologio Romano, et in officiis patriarchalium Urbis basilicarum, nostra tantummodo Liberiana ad diem proximam transferente ob incnrsum festi S. Epaphræ comitis B. Pauli apostoli,in ara principe cum S. Mathia consepulti. De hoc anno consulatus Cassiodori tribuendo Symmacho papæ superstiti usque ad diem 10 Julii, successori vero ejus Hormisda post electionem inde consecutam,dubitare nos minime sinunt epistolæ ab Annalium conditore productæ ad eumdem annum, nempe Symmachi papæ ad Cæsarium Arelatensem episcopum data II Idus Junii Senatore V. C. consule, et Anastasii Augusti ad Hormisdam,quem nominat

D

15

sanctissimum ac religiosissimum arshiepiscopum A dinem 400. Area, ubi ludi edebantur, lata p. 230 et patriarcham, signata quinto Kal. Januarias Senatore V. C. consule.

MOTE HISTORICE.

Num. 77, linea 5. Accusantes B. Symmachum. Impudens accusationum libellus a factione schismaticorum contextus qualis fuerit, cognosci potest ex maledictis inde relatis in fragmentum assutum vetusto codici archivi Veronensis, supra indicato in notis ad Anastasii secundi Vitam, num. 75.

Num. 78, linea 11. Solus autem Faustus exconsul pro Ecclesia pugnabat. Duo Fausti exconsules superesse poterant sub pontificatu Symmachi, nempe is qu iconsulatum gesserat solus anno 483,quo vita cessit B. Simplicius, et Faustus Junior qui collega Longino signaverat annum 490. Vide chronologiam nostram in Prolegomenis ad annos indicatos.

Linea 14. A consulatu Paulini usque ad consulatum Senatoris. Consulatus Paulini pariatur cum æræ Christi communis anno 498, collega Joanne Scytha; Senatoris vero sine collega cum anno 54, quo consignatur postrema Symmachi epistola Idus Junii et prima imperatoris Anasiasii ad Hormisdam Syminachi successorem v Kal. Januarias data, ut supra diximus in notis chronologicis.

Num. 79, linea 1.- Hic fecit basilicam S. Andreæ apostoli apud beatum Petrum. Martinellus in sua Roma sacra, pag. 341, indicat locum hujus oratorii quod nomine basilicæ liberaliter donat Bibliothecarius.

« S. Andreæ, inquit, in Vaticano, templum excitatum a Symmacho papa anno 498. Eidem ambonem fecit Joannes VI, tectum et cameram Gregorius III. Dona contulerunt Stephanus III et IV, Adrianus I, Leo III et IV, ut Bibliothecarius. Idem vocatur ora

[ocr errors]

incipiebat ab infimis gradibus basilicæ; desinebat ubi nunc est ecclesia S. Marthæ retro absidam ad occasum. Obeliscus erat in medio, qui locus nunc est retro sacellum chori, Extremus basilicæ paries duplex columnatum sanctissimi crucifixi, et sancti Andreæ fundatum erat supra tres magnos parietes circi Caii et Neronis supradicti: similis erat circo Caracallæ, qui hodie pro majore parte exstat; altis utrinque parietibus cinctus erat, ternis ab una parte super quibus exstabant dictæ naves crucifixi, et sancti Andreæ, et ternis ab altera, ubl nunc est cœmeterium Campi sancti,qui se in longum trahentes lateritii sustinebant olim arcuatos fornices in quibus sedilia exstabant pro spectatoribus. Inter utrumque parietem spatium latum p. 42,semis erat. A capite ad pedes nullum impedimentum, sed tanquam ambulationes, et curritoria e ruinis ipsis conspiciebantur.Horum parietum postremum in circum respicientem, dum terra fundamenti chori egereretur, mensurandum curavi. Altus erat paries ipse ab area palmis 31 semis latus p. 14, fundatus p. 30. Antique Vatic. basil. a Constantino Max. fabrefact æ facies anterior. Apsis et muri extremi, ac illi super columnis surgentes,qui tecta gravi pondere sustinebant e laterum tophorumque fragmentis, circo adjacentibusque ædificiis eversis, celeri opera, rudique arte ædificeti fuerunt. Basilicam ipsam brevi tempore a Constantino acceleratam fuisse fides oculata testabatur. Capitella partim absoluta, partim imperfecta bases multæ columnis absimiles: fenestræ arcuatæ, lateritiæ primum, postea germanico opere marmoreæ efictæ. Limina ex magnis marmoribus, quæ ablata esse ex circi, vel alterius ædificiis ruinis pars inferior terra obruta indicabat,cum sub uno ex his modice arcuato rose sculptæ erant, in altero litteræ legebantur CUM SPECULATOR, quas judicatum est, arcum seu locum speculatorium ipsius forsitan circi significasse. Hæc de circo. Ecclesia

torium ab eodem : « Leo Quartus fecit in oratorio CS. Apollinaris diccbatur in porticu, nam porticus beati Andreæ apostoli, quod sancti Petri cohæret ecclesiæ,vestem.» etc. Hodie csse sacrarium basilicæ Vaticanæ scribit Jacobus Grimaldus. >>>

[ocr errors]

Linea 6. Oratorium sancti Apollinaris. Idem Martinellus. fol. 312, scribit hoc oratorium vocari ad Patmata in porticu B. Petri ab ipso Bibliothecario in Honorio I: « Fecit basilicam Apollinaris mart. in urbe Roma in porticu beati Petri apostoli, quæ appellatur ad Palmata (alius codex legit Falmaria) a solo ubi dona multa largitus est.» Et infra: «Litania exeat a B. Appollinare ad B. Petrum apostolum. »> De ea scripsit Grimaldus Ecclesia S. Apollinaris ad Palmata iu porticu beati Petri. Sic Bibliothecarius in Honorio : Fecit basilicam beati Apostoli, quæ appellatur ad Palmata (alius codex legit Palmaria), a solo ubi dona multa largitus est. Et infra: Litania exeat a B. Apollinare ad B. Petrum apostolum. De ea hæc scripsit Grimald. « Ecclesia S. Apollinaris ab Honorio I ædificata, erat in loco, ubi nunc est stabulum cum pluribus domibus pertinentibus ad archipresbyteratum S. Petri juxta scalas basilicæ, quæ domus insulam faciunt ante forum; ab uno latere, vicus tendens ad S. Officium; ab alia via tendens ad portam Turrionis; retro via publica sancti Spiritus. Ab ista ecclesia, inquit Anastasius, Honorii decreto singulis Sabbatis linea ad basilicam sancti Petri exibat, et dicebatur ad Palmata, retinens antiquum nomen circi ob victores palmatos in circi ludis, donis ibi honestatos. Nam circi finis vel caput ibi erat ex quondam quadratis lapidibus fabrefacto, qui in semicirculum vertebatur. Anno 1616, dum scalæ S. Petri amoverentur, apparuerunt muri antiqui reticulati crassi, qui videbantur fuisse e ruinis turrium circi: ibi repertus fuit æreus nummus Agrippinæ Aug. Dum fundaretur hæc altera Vaticani templi pars sub Paulo V,inspectum est circi longitudinem fuisse palm. 720, Romanorum latitu

D

ducens ad basilicam S. Petri incipiebat ab ecclesia sanctæ M. Transpontinæ, ad præfatam ecclesiam S. Apollinaris desinebat. »

Linea 8. Item ad fontem in basilica beati Petri apostoli oratorium sanctæ crucis ex argento confessio nem, etc. De hoc pariter oratorio ita scribit Martinellus pag. 353 sanctæ crucis oratorium ad fontem sancti Petri fuisse altare seu capellam non est ambigendum. Idem Biblioth. in Symmacho. At in Leone III vocat oratorium et monasterium Jerusalem. In Leone IV vocat monasterium venerabile Jerusalem juxta ecclesiam beati Petri Grimaldi; inquit: «Erat ad septentrionem quæ sub Alexandro III dicebatur S. Vincentius. Ista ecclesia ann. 1641 excisa novi gratia templi, ad cellæ vinariæ usum jamdudum traducta, ætatis vetustate licet angustas habebat, ostium ad ortum solis ex quibus decem et octo columnæ integræ marmoris glareati 20 fere palm. receptæ fuerunt.»

Linea 22.

· Fecit basilicam S. Pancratii. De hac pariter legendus idem Martinellus pag. 235, qui et primam fundationem sub Symmacho,et posteriores reparationes sub Honorio I, Adriano I aliisque prosequitur; et post illum Carolus Piazza in sua Hierarchia cardinalitia. Uterque memorat, in eadem ecclesia anno 1204, die 21 Novembris a Petro Portuensi episcopo inunctum fuisse Petrum II Aragoniæ regem et pontificis Innocentii Tertii manu coronatum : qui subinde perductus ad basilicam Vaticanam ibique ab eodem pontifice armatus ad fidei catholicæ defensionem, juramentum præstitit fidelitatis relatum a Ciaconio in Vita memorati Innocentii. Subest ecclesiæ sancti Pancratii antiquissimum cœmeterium Calepodii dictum, pluribus in locis supra indicatum, ut in Vita Sancti Callisti et S. Julii.

Num. 80, linea 1.- Basilicam sanctorum Silvestri et Martini: ubi tituluş Equilii sub Sylvestro funda

« PoprzedniaDalej »