Obrazy na stronie
PDF
ePub

sis, quam ficte promoverat sub Hormisda, ut crimen A
tegeret, epistolam dedit Hormisdæ, in qua duo ab
ipso promota scribit: primo ut Alexandrina Ecclesia
remitteret anathema,quod publice dicebat adversum
synodum Chalcedonensem, et dogmaticam S. Leo-
nis. «Nam pro hac causa attestantur divinæ litteræ
ad Alexandriam non semel, sed multoties destinatæ,
per quas objurgavimus, cur sibi non arbitrarentur
posse sufficere directam fidei doctrinam. recedentes
ab anathemate Chalcedonensis synodi,vel venerandæ
memoriæ Leonis episcopi. Unde non parvum stu-
dium apud nos, et contentio quoque perdurat qua-
tenus a suprascripto anathemate eosdem possimus
abstrahere, et sanctæ Ecclesiæ universali conjunge-
re.» Secundo, quod ut e sacris diptychis auferretur
nomen Acacii fieri non poterat sine ingenti sedi-
tione. «De capitulo vero, quod solum videtur esse
residuum, nostra voluntas petitioni vestræ fortasse
propter unitatem ecclesiarum conveniret, nisi alia
venerabili Ecclesiæ ex hoc renovari scandala crede-
remus. Nunc quæ sint facienda perpendite: quia
grave esset, clementia vestra judicat de Ecclesia
venerabili, propter mortuos vivos expelli: nec sine
multd effusione sanguinis scimus posse ea quæ
scribis ordinari. » Si vero prædecessor Anastasius
putasset unionem cum Ecclesia Constantinopolita-
na, concordiamque sarciendam, relinquendo nomen
Acacii, et cum Acacianis propugnantibus ejusdem
gesta communicando; Zeno id proposuisset Hor-
misdæ, antecessorem nempe Anastasium papam de-
liberasse de unione cum Acacianis facienda, relicto
Acacii nomine, et obliteratis synodicis in ipsum
publicatis, et constitutis. Conficta itaque censenda
hæc, et assuta gestis Anastasianis, desumpta ex ca-
lumniis conflatis in Anastasium pontificem, et
Symmachum, quæ collector nullo præmisso criterio
híc addere non dubitavit. Sed enormior lacinia de
Photino.

Linea 5. Communicasset... Diacono

censi nomine Fotino, qui communis erat cessalonic lius alii codd.legunt (Communionis Acacii). Thessalonicensis primas erat sedis apostolicæ vicarius per Orientem : eum adhibuit vel Gelasius, vel Anastasius ad dissertationes sopiendas, quæ exarserant in Oriente occasione Mongi et Acacii, Alexandrinæ fuisse, strenuamque operam impendisse pro dogmatica S: Leonis testantur apocrisarii sedis Alexandrinæ in libello supra laudato, quem dederunt Cresconio, et Germano pontificis Anastasii legatis adhuc Constantinopoli persistentibus, in quo sic de Photino (tom. II Conc. pag. 953):« Quia vero non multorum temporis Photinus religiosus diaconus sanctæ Thessalon. Ecclesiæ nobiscum de pace Ecclesiarum verba conseruit, dixitque se ante spatium parvi temporis destinatum a sanctissimo archiepiscopo Andrea Thessalonicensis Ecclesiæ ad Romanum pontificem Anastasium, et affirmabat de his, quæ nos vehementer offendunt, in translatione epistolæ sibi satisfactum fuisse a supradicto præsule Romanæ Ecclesiæ; quod scil.in epistolæ translatione comprobarentur errores: ipsam vero Latinam epistolam juxta fidem trecentorum decem et octo SS. Patrum editam constitisse. Insuper quædam retulit ex persona ejusdem Antistitis fuisse narrata, quæ ad vituperationem corum, quæ in translatione sunt indita, pertinerent: et ad illos qui ea confingere tentaverunt ad satisfactionem eorum, qui rectam fidem, immaculatamque custodire non negligunt. Quibus abunde sanatis, cupientesque pristinam reintegrandi concordiam; mauimus etiam a vobis si vera sunt illa, quæ Photius Deligiosus diaconus nobis retulerat, edoceri, vestræque desideravimus occurrere sanctitati, et de his Omnibus habere colloquium.» Si Photinus stetit pro Chalcedonensi synodo, ostenditque falsam Alexandrinorum persuasionem in abjiciendis Synodo Chalcedonensi, et epistola S. Leonis, Mongus, qui dux erat horum hæreticorum, et cum Acacio ad obitum

usque communicavit, bene comprobatur ut hæreticus damnatus: consequenter revocari non poterat Acacius, seu ejus communio uti innoxii, ac ab omni hæretica contagione immunis vel a Photino, et quod enormius est, ab Anastasio pontifice revocari poterat. Deinde plurimi inter eruditis probant, commonitorium ad Faustum esse hujus pontificis, non Gelasii, qui vulgo auctor putatur; ut ex his quæ de Acacio dicta, ac de justissima in eumdem latà damnationis sententia quisque prospicere poterit. Dilucidanda ulterius est hæc nostra in Anastasium observatio, quam supra tetigimus. Dicebamus enim in gestis pontificum, quod ubi schisma in Ecclesia Romana occurreret, ex præjudicatis scriptoribus collector aliquis quædam decerpere consuetus, ea indere solebat interracta pontificia, et fædare seriem eorumdem et quæ quandoque antipapæ erant, legitimo imponebantur, aut per calumniam affingebantur a schismaticis, ut in Liberio notatum est. Laurentius Benim sedis apostolicæ invasor post Anastasium pontificem censetur subscripsisse Henotico Zenonis, cui subscribere omnino detrectavit Anastasius pontifex. Diserte id testatur Theodorus Lector (1. i Histor. eccl.) qui narrat Festum senatorem Romanum. ob civilia quædam negotia a senatu Romano ad Zenonem directum, in jussis habuisse, ut pontificem suaderet Henotico subscribere. Sic Theodorus : « Porro Festus occulte, ut aiunt, imperatori suggesserat, ut episcopo Romano persuaderet, ut Zenonis Henotico subscriberet.Sed cum Romam venisset, Anastasium episcopum jam mortuum reperit. Quare operam dedit, ut per schisma promotus edicto illi subscriberet. Qui post Anastasium per schisma promotus est, Laurentius refertur. Henotico subscribere erat cum Acacianis consortia inire, cum Henotici auctor, suasor, et promotor Acacius censeretur. Quæ propria antipapæ erant per calumniam forsitan ex amicitia pontificis cum Festo, schismatici Anastasio imposuerunt, vulgaruntque, quæ nescius cellector inter Anastasii gesta inseruit. Interim si commonitorium inscribi debet ad Festum, non ad Faustum, et Anastasio uti auctori vindicari, ex eo cognosci poterit, quomodo et Acacium, et Acacianos perpetuo uti damnatas babuerit, et nervose omnia Acacianorum subterfugia dissolvit, et tergiversationes evacuat. Certe Festum Laurentio favisse, et schismaticis auctorem fuisse innuit Theodorus, adeoque id unum intendisse imperatori placere.qui summopere in votis habebat, ut omnes in subscriptione Henotici unirerentur. Hæc confusio causam dedit collectoribus Libri Pontificalis, ut quæ erant propria Laurentii antipapæ, tribuerent Anastasio. Certe si ab Anastasio, et quidem ex commonitione totius cleri, id fuisset præsumptum, hæc Anastasiana pro Acacianis favorabilis intentio occultari non potuisset, unde sub Symmacho, cum Anastasius imperator excommunicatus ob defensionem susceptam Acacianorum, et conflictionem calumniarum in Symmachum, non reliquisset adducere hanc pontificis intentionem, et propositum. Nihilominus nec fecit, imo ex decessoris exemplo argumentum deducit, quod ipsi invicte adversus Acacianos steterint. Sic in epistola apologetica ad Anastasium pontifex : « Dicis, quod mecum conspirante senatu, excommunicaverim te. Ita quidem ego, sed rationabiliter factum a decessoribus meis sine dubio subsequor. Nos non te excommunicavimus, imperator, sed Acacium: tu recede ab Acacio, et ab illius excommunicatione recedes,» etc. Vide reliqua. Decessores vero erant Gelasius et Anastasius. Unde fictitia hæc additio ab inscio collectore actis Anastasii assuta. Insulsius est quod additur, ubi consarcinatoris inscitia, et achronismus apparent, ubi legitur:

D

Linea 8.Quia voluit revocare Acacium, et non potuit, qui nutu divino percussus est. Damnatus jam erat Acacius cum pontificatum suscepit Anastasius; ut in Gelasio notatum est. Hinc concidit fabella.

tasii pontificis retorquere non verentur.Vide Bellarm., lib. iv de Roman. Pontificibus, cap. 10; Sanderum, de visibili Monarchia Ecclesiæ; Hosium lib. ш prop. doct. catholic.

BLANCHINI.

NOTE CHRONOLOGICE.

Post obitum Gelasii cum vacaverit sedes Romana juxta Bibliothecarium dies septem, ut plerique codices legunt, Regii,Thuani, et Mazzarini,computatis extremis; circa diem 24 Novembris anni 496 collocanda est Anastasii hujus nominis secundi electio, aut etiam ordinatio, cum dies indicata fuerit Dominica, littera, F. Dominicali eidem obtingente. Hunc vero cum asserat sedisse anno uno, mensibus undecim, diebus viginti quatuor, ejus vita pertigerit ad diem 17 aut 18 Novembris anni 498, die 10 mensis ejusdem fuisse depositum apud B. Petrum affirmai postremus versus hujus sectionis. Satis igitur exacte procedit etiam dierum enumeratio: quæ si unitate variat in codicibus, aut catalogis nonnullis ; tanti non est illa differentia, ex amanuensibus persæpe orta, ut remorari non possit in epocha Anastasii rite constabilita tum in exordio, tum in termino sui sacerdotii.

Verba porro illa: qui nutu divino. etc., in aliis co- A dosi Bibliothecarii auctoritate freti, in caput Anasdicibus sic recensentur. Anteponitur interpunctio, et sic Hic nutu divino percussus est. Hæc vero additio censenda ex consuetis interpolationibus tumultuaric assutis Gestis pontificum; hæc enim non in Gestis Anastasii, nec ad Anasts sium pontificem spectabant, sed ad Hosmisdam, sub cujus pontificatu moritur Anastasius imperator, et causam mortis sic Liber Pontificalis assignat. « Furore repletus Anastasius Augustus contra papam Hormisdam inter alia sacra sua hoc scripsit, dicens: Nos jubere volumus, non juberi. Eodem tempore nutu divinitatis percussus est fulmine divino Anastasius imperator, et obiit. » Quæ itaque de Anastasio Augusto alicubi legebantur, Anastasio pontifici assuere indoctus quispiam putavit. Fortisan deceptus ex Chronico Theophanis, quo ut ex illius additionibus Liber Pontificalis augeretur, in latium adducitur. Ibi enim ad ann. 518 legitur:« lloc anno indictione XL, mensis Aprilis nono, Anastasius ineptus impera- B tor occubuit: exegit in imperio annos septem et viginti, mensesque septem trigesimo quarto supra ducentesimum anno a Diocletiani imperio, in cujus locum Justinus pius imperator, vir ætatis provecte, et expertus rerum a militiæ cingulo exorsus, et ad senatus usque ordinem promotus, Illyricus genere suflectus est. Quidam autem autumant Anastasium fulmine de cœlo tactum mentis stupore e vivis excessisse.» Consuetum collectorem additionum hæc ex variis auctoribus excerpere, et catalogis addere supra probatum est, et magis infra. Hæc, ut reor, inscio collectori, aut librario ex nomine Anastasii lecto occasionem præbuerunt, ut ea pontificis Anastasii gestis assueret.

BINII ET LABBEI.

Linea. 7. Quia voluit occulte revocare Acacium. Neque nomen Acacii ad sacras diptychas, neque ipsum Acacium ad sedem Constantinopolitanam revocari voluisse indicat epistola prima ejusdem pontificis Anastasii in Actis concil. qua nomen defuncti plane deleri ac tolli rogavit.

C

Gloriantur nostri temporis hæretici, Anastasium de errore ac perfidia convictum, quod sine concilio episcoporum cum Photino, Acacianæ sectæ fautore, communicarit; sed quam inepte nemo non videt. Potuit enim resipiscentem, sine ullius concilii auctoritate ab excommunicatione absolvisse, ct citra ullum peccati periculum cum eodem communicasse: imo si operam illam toti Ecclesiæ necessariam ab excommunicato, et plane schismatico requisivisset, non modo fidem non amisisset, sed neque ullam anathematis sententiam eo ipso incurrisset. Vide Bellarm., lib. iv de Rom. pont.; Baronius ann. 479, n. 27, Emendatores decreti Gratiani in notis ad canonem Anastasius, dist. 19; Covarruvias, tom. II, lib. IV Var. resol., cap. 13, hæc conficta omnino esse probant, hoc potissimum argumento, quod Acacius (sicut Nicephorus lib. xvi, cap. 12; Evagr. D lib. 11, cap. 18 et seqq. testantur) tempore Felicis III obierit, quodque ipsc Anastasius cap. 1 epistolæ suæ ad imperatorem Anastasium, Acacium jam mortuum, et ante Judicem Christum una cum Felice astare scripserit. Quod quidem de non revocato per Anastasium Acacio certissimum est; sed de Photini communicatione non ita constanter affirmari potest, cum ex ejusdem pontificis epistola contrarium non obscure colligatur.

-

Linea 8. Qui nutu divino percussus est. Anastasium morbo divinitus immisso exstinctum esse, ideo quod baptismum, et sacros ordines ab Acacio collatos eadem epistola approbaverit spargunt hæretici; sed more suo per calumnias, mendacia, ac fabulas. Quod enim de Anastasio imperatore hæretico circa hæc tempora fulmine percusso scribunt in ejus vita Beda, Ĉedrenus, Zonaras, et Paulus Diaconus; hoc illi nullo alio præterquam unius men

[ocr errors]

NOTE HISTORICE.

Linea 4. Eodem tempore multi clerici, etc., et, linea 7. — Et quia voluit occulte revocare Acacium, etc. Recte observant ad hunc Bibliothecarii locum tum doctissimi cardinalis Baronius et Bellarminus, tum D. archiepiscopus Sommier eosdem secutus in notis infra recensendis, hujusmodi memorias a schismaticorum factione confictas fuisse sub proximo pontificatu B. Symmachi, cum pluribus de utroque pontifice falsis rumoribus, in vulgus sparsis opera Festi patricii aliorumque Laurentio antipape stu dentium: quas cum in litteras retulissent, ut Anastasio principi, Zenonis Henoticon ab Anastasio papa et a Symmacho non subscribi ægre ferenti, fucum facerent,cjusque animum vehementius incenderent contra legitimos et sanctos pontifices, quasi factiosos,ac turbulentos, et criminum insimulatos. De Anastasio præpropere defuncto mitiorem fabellam contexere sibi visi sunt, cum illius propensionem confingerent ad connivendum recitationi nominis Acacii, et admissioni Photini Thessalonicensis ejusdem fautoris. Hujusmodi scripta a factione Laurentii mandata litteris ita sunt pervulgata, ut ad posteras ætates nonnulla illorum fragmenta pervenerint, adeoque ad æquales illi Bibliothecario, qui sequiori sæculo hanc Vitam Anastasii et proximam Symmachi indiscrete colligens, fidem accommodavit conflictis de utroque fabulis, casque intermiscuit documentis veracibus cæterorum ab ipsis gestorum. Quod Cardinales Baronius, ac Bellarminus, aliique recentiores invictis rationibus probant, id etiam confirmant reperta schismaticorum illorum fragmenta, quæ antiquissimo charactere exarata ostendunt ætatem Anastasio Bibliothecario antiquiorem; et proinde nobis manifestant credulitatem collectoris Vitarum non caruisse quidem monumentis ab ætate Symmachi proximis, sed caruisse criterio necessario ad secernendas schismaticorum technas et calumnias a veris narrationibus catholicorum. Placet hic attexere fragmentum superstes in quaternione membranaceo antiquissimi characteris ante annos mille, ut videtur, scripto, et compacto una cum libro S. Hieronymi de scriptoribus Ecclesiasticis, aliisque opusculis, inter quæ sunt epistolæ summorum pontificum Simplicii, Felicis, Gelasii, etc., servato in archivo cathedralis Ecclesiæ Veronensis, uno scilicet ex codicibus ante annos octingentos collectis cifico archidiacono, ut alibi memoravi notato num. 25. Stylus libri exprimit ætatem Symmachi; de quo ista confingit auctor illius fragmenti, præmissis de

Pa

"

Anastasii papæ falso jactata conniventia fortasse A litteris per schismaticos confectis, ut hæc pauca ad illum referenda videntur indicare.

« Imperatorem Anastasium directas per Cresconium et Germanum auctoritate suffulta cst, ut qui hanc intenta mente sub divino timore perlegerit, inaniter hactenus inter Ecclesias Orientis et Italiæ tam schisma nefarium perdurare cognoscit.»>

Sequitur deinde in eo quaternione Vita Symmachi, ita fraudulenter contexta stylo ejusdem ætatis, Quinquagesimus secundus Symmacchus sedit annos quindecim, menses septem,dies viginti et septem. Cum hoc autem fuerat Laurentius Romanæ Ecclesiæ presbyter ordinatus episcopus, tantaque clerum ac populum Romanum discordia feralis invaserat,ut nec divina consideratio, ncc metus regis partes a propria concisione cohiberet. Tunc coguntur utrique Symmachus scilicet, et Laurentius regium subituri judicium petere comitatum. Ibi Symmachus multis pecuniis obtinet Laurentius ad gubernandam Ecclesiam Nucerinam Campaniae civitatem plurimis coactus minis, promissionibusque dirigitur: post aliquod autem annos pro multis criminibus apud regem Symmachus accusatur, quem rex sub occasione Paschali quod non cum universitate celebravera... comiiatum convo... ratione... festivitatis dissonantia redditurum, fecitque apud Ariminum reseder... umque ibidem cum suis clericis aliquantisper moratur pomeridianis horis super littus maris ambulans vidit mulieres in de transire cum quibus accusabatur in scelere, quæ comitatum petebant regia jussione; dissimulans ergo se scire quod viderat, nocte media dormientibus cunctis cum uno tantum conscio fu

giens regreditur Romam,seque intra B. Petri apostoli septa concludit. Tunc presbyteri et diaconi, necnon reliqui clericorum, quos secum deduxerat adeunt regcm, et sine sua conscientia Symmachum fugisse testantur, per quos rex tam ad senatum, quam ad clerum præcepta super ejus quodammodo damnatione transmittit; accusatur etiam ab universo clero Romano,quod contra decretum a suis decessoribus observatum, ecclesiastica dilapidasset prædia, et per hoc anathematis se vinculis irretisset pro diebus autem Paschalibus ab omnibus pene vir venerabilis Petrus Altinotis episcopus a rege visitator Ecclesiæ Romanæ deposcitur, et post sanctam festivitatem synodus in urbem Romam pro voluntate senatus et cleri jubente rege, de ejus excessibus judicatura convenit, atque id agitur a nonnullis episcopis, et senatoribus... m... Symmach... audientis subderetur hoc palam pro ejus defensione clamantibus, quod a nullo possit Romanus pontifex, etiamsi talis sit qualis accusatur, audiri: sed electiores antistites, tam pro religionis intuitu, quam pro regia jussione censebant tantæ rei negotium, pene ubique vulgatum, sine examine uullatenus descrendum, cumque synodus sub hac dissonantia plus inter partes ministraret fomenta discordiæ, tandem constituit ut libellus, quem offerebant accusatores Symmachi, susceptus, inter gesta solemniter panderetur; quo facto, mox per episcopos idem Symmachus, ut occurreret ad judicium convenitur; sed cum per clericos qui ei asserviebant fuisset ejus negata præsentia, iterum et tertio, secundum regulas, ut ad synodalem conveniat audientiam, per antistites admonetur, nullumque dignatus est dare responsum, tunc aliquanti episcopi videntes nihil se in causa proficere, clerum qui discesserat a consortio Symmachi, semel et iterum commonent, ut ad eum prætermisso revertatur examine; qui se nequaquam hoc facere posse respondit, priusquam tantis criminibus impetitus discussione regulari, vel absolvatur, si innocens fuerit, vel si reus exstiterit a sacerdotio deponatur, sed moras Epi n...nt...cum viderent magis ac magis studia divisionis augeri, quæ sibi utilia visa sunt pro Symmachi persona constituunt et sic urbem in summa confusione derelinquunt. Clerus ergo et senatus electior, qui

[ocr errors]

C

D

consortium vitaverat Symmachi, petitionem regi pro persona Laurentii dirigit, qui co tempore Ravennæ morabatur Symmachi violentiam persecutionemque declinans, ut ipse Romanæ præsideret Ecclesiæ, ubi dudum fuerat summus pontifex ordinatus,quia hoc et canonibus esset affixum, ut unusquisque illic permaneat, ubi primitus est consecratus antistes, vel si quibusdam commentis exinde remotus fuerit, eum modis omnibus esse revocandum. Sic Laurentius ad Urbem veniens per annos circiter quatuor Romanam tenuit Ecclesiam, per que tempora quæ bella civilia gesta sint, vel quanta homicidia perpetrata, non est præsenti relatione pandendum, dumque partes mutua se dissentione collidunt, ac pro suis studiis regale præsidium sæpe deposcunt, ad ultimum petitionem Symmachus regi per Dioscorum Alexandrinum diaconum destinavit, asserens magnum sibi præjudicium fieri, et maxime de titulis ecclesiarum, quos intra Urbem Laurentius obtinebat ad hanc inf...ationem regis animus delinitus patrici F...»

Hic explicit fragmentum quaternionis assutum membranaceo codici, antiquitatis indubitæ titulo plurimi profecto faciendum, si ad illum usum adhibeatur, ad quem putandum est a perito aliquo ac studioso historiæ ecclesiasticæ fuisse comparatum. Licet enim cognoscatur fragmentum esse perniciosi alicujus scripti, ab aliquo gregali factionis Laurentii contra Symmachum elaborati, et quidem stylo dictionis per illa tempora non inelegantis, ita ut fœtus videatur hominis non vulgaris a Festo patricio, sive ab alio quopiam non infimæ sortis viro adhibiti ad captandam auram ejusdem factionis schismaticorum, et principis ejusque conjugis, per dispendia famæ, et auctoritatis pontificiæ, dum Symmacho affingit scelera, et decessori illius Anastasio papæ non obscure attribuit propensionem ad connivendum Acacianis super recitatione illius nominis, quasi id foret remedium innocens, et opportunum, ad schisma Orientalium cum Ecclesia Latina de medio tollendum, et plura congerat falsa et exsecrabilia de judiciis contra caput Ecclesiæ Dei intentatis ac intentandis; licet, inquam, fragmentum istud cognoscatur esse portio perniciosa scripti antiquissiini; potuit attamen utiliter colligi et inseri a studioso historiæ ecclesiastica, et pontificia auctoritatis, et immunitatis, una cum litteris SS. pontificum Simplicii, Felicis, et Anastasii ad Acacium, hujusque responsis in eodem codice compactis. Nam fuerant producenda genuina hæc documenta adversariorum fraudis, et maledicti, et impostura ei qni vellet has ipsas imposturas, fraudes, et maledicta refellere per alia scripta genuina summorum pontificum et conciliorum, rei gestæ veritatem ac jura demonstrantium: quemadmodum et in conciliis œcumenicis producta fuerunt scripta hæreticorum, quorum de damnandis blasphemiis agebatur Utiliter igitur collecta fuerant virulenta illa scripta, et compacta cum suis antidotis, ne solitaria si legerentur, imperitorum animos offuscarent.

Sed cum injuria temporum et incuria posterorum, ut fit,veteres hujusmodi chartæ negligentius habita fuissent dispersa, ita ut integritate codicis absumpta, quaternio forte fortuna superstes ostenderet mutila illa schismaticorum scripti fragmenta,quæ similitudinem catalogi Pontificalis referunt, longe aliter adhiberi potuerunt ab imperito aliquo scriptore aut collectore sequioris ætatis Is temere compacta eum videret una cum libris probatissimis beati Hieronymi, et Gennadii, necnon cum epistolis sanctorum pontificum Simplicii, Felicis, et Anastasii ibidem præservatis, indicata fragmenta catalogi antiquitus scripta citra examen auctoris ibi profecto non apparentis, et citra collationem cum aliis genuinis documentis temporum,quæ veritatis historicæ criterium deposcit, inconsiderate suscepisse potuit tanquam authentica monumenta æqualis scriptoris : et ex hujusmodi inquinato fonte in Libri Pontificalis

textus easdem calumnias, et falsariorum fabulas A derivare: quæ negotium subinde facesserent etiam politiori ætati ad easdem secernendas ab historica veritate.

Non abs re duxi occasione dissidii litteratos inter suborti super gestis Anastasii quam captant scriptores ætatis nostræ in notis D. arch. Sommier memorati, et ab eodem validis rationibus refutati, indicare fontem mendosæ illius scaturiginis, unde rivulum derivavit, is qui Vitæ Anastasii II incongruam periochen inseruit de propensione connivendi super recitatione nominis Acacii. Tum illa periocha, tum similes quæ aliquando intersperse leguntur textui Bibliothecarii potuerunt inconsiderate transeribi ex fragmentis codicum vetustissimorum (cujusmodi est hic Veronensis quem attulimus) per illas præsertim ætates, quæ laborabant barbarie in bonas artes invecta, et infrequentia peritorum, qui possent mutilas hujusmodi chartas, titulo et auctore carentes, cum veracium scriptorum monu- B mentis conferre, et probe dignoscere, num a cordatis viris, ac studio partium non laborantibus, an potius a factiosis, et malæ causæ promovendæ addictis essent prescriptæ. Inspectio illius codicis ita compacti abunde nos edocet, inquirendas esse origines notionum a biographis Anastasianis adhibitarum, non idcirco quod diffidomus ab antiquis documentis illas fuisse desumptas, sed quod jure duditandum sit, incaute per illos collectas fuisse ex fragmentis hujusmodi calumniatoram consutis temere cum opusculis Patrum, et a peritioribus antea perquisitis, ut retundi possent totidem verbis expressæ, quales ab oppositoribus enuntiabantur.

Abundat ætas Gelasii ejusmodi sycophantiis sublestæ fidei ab hæreticis, et schismaticis passim cumulatis; ita ut necessarium duxerit indicto concilio censum librorum probatorum perficere, et ab apocryphis ac vitiatis germana, integra, et approbata seripta secernere. In tanta igitur copia lucubrationum vitiosæ originis, quæ disseminabatur temporibus Gelasii, Anastasii, et proximorum pontificum, a perduellibus fidei nostræ occasione hæresum et sehismatum subortorum, mirum non est, si aliquando dormitaverint collectores minus idonei ætatum sequiorum, et ex fragmentis veteribus indiscriminatim corrasis ex miscella partium inter se litigantium, temere assumpserint aliquando hostiles calumnias mira fallendi arte in stylum historicum deformatas, ubi substituendæ fuerant narrationes notæ veritatis scriptorum, easdem calumnias subvertentium rationum pondere, et auctoritate sui testimonii.

CIACONII.

C

Linea 4 et 5.Se a communione ipsius crexerunt. Anastasius imperator dolose moliebatur,si quo modo ad subscribendum Henotico Zenonis ipsum Romanum pontificem posset inducere. Ad hanc rem perficiendam Festum legatum misit. Erat Festus senator D Romanus, missus a senatu ad Anastasium imperatorem propter quasdam civiles res tractandas. Festus imperatori clam pollicitus est persuasurum se Romano episcopo, ut concordia Zenonis subscriberet. Cum autem Romam venisset, Anastasium episcopum mortuum reperit, ut Theodoretus et Nicephorus lib. III, c. 35, concorditer scribunt. Ex quibus satis apparet Anastasium papam integrum sincerumque in catholica fide permanisse, decessisseque antequam a Festo ejusmodi perfidiæ tentaretur. Ita namque sæpe divino consilio, quo potissimum catholicæ fidei semper servare consuevit integritatem, factum scimus, ut quam citissime morte mulctatus sit, qui in aliquod discrimen adducturus esset catholicam ecclesiæ puritatem.

Linea 8. Nutu divino percussus est. Lepra percussus dicitur; alii produnt intestina in latrinam effudisse, dum necessitati naturæ obtemperaret.

PAGII.

Linea 7. Et quia voluit occulte revocare Acacium, etc. Ipso sui pontificatus initio, ut Anastasium imperatorem ab hæresi ad meliorem mentem avocaret, Germanum Capuanum, et Cresconium Tridentinum episcopos, Constantinopolim ad eumdem imperatorem legatos misit, cum epistola ad ipsum data, qua petebat, ut nomen Acacii, Constantinopolitani quondam episcopi, extra Ecclesiæ communionem defuncti, ex diptychis plane expungeretur. Ut Alexandrinos moneret imperator ad fidem sinceram et ad pacem redire catholicam; eaque admonetur imperator, ut constitutis apostolicæ sedis obtemperet. In proposito illo piissimo nihil effecit sanctus pontifex, nam imperator, detentis dolose Constantinopoli legatis, per fraudem et dolum magno conatu elaboravit, ut ipsum Romanum pontificem, ad subscribendum Zenonis Henotico induceret.

Quam in rem usus est opera Festi ejusdem senatoris Romani, qui ob civilia quædam negotia, ut habet Theodorus fector lib. 11 Hist, ecclesiast. ad imperatorem Anastasium missus, favore ejusdem imperatoris impetravit, ut sacra sanctorum apostolorum Petri et Pauli memoria, a Schismaticis aliquando neglecta, honorificentius et splendidius celebraretur« Quamvis igitur antea quoque celebrata fuisset, deinceps post petitionem Festi, longe majori splendore ea festivitas peracta est.» Et paulo post : «Porro Festus occulte, ut aiunt, imperatori suggesserat, ut episcopo Romano persuaderet, ut Zenonis Henotico subscriberet. Sed cum Romam venisset, Anastasium episcopum jam mortuum reperit. Quare operam dedit, ut per schisma promotus edicto illi subscriberet,» nempe Laurentius schismaticus contra Symmachum electus.

Ex his apparet Anastasium papam, antequam a Festo de perfidia tentaretur, integrum atque sincerum in catholica fide decessisse. Falsum itaque et ineptum omnino est, quod in Libro Pontificali legitur, Anastasium nempe papam, Acacium, a Felice Tertio, et a Gelasio decessoribus jam ante prædamnatum, multisque jam annis sub codem Felice Tertio mortuum, in sedem suam revocare, aut saltem nomen ejus sacris diptychis restituere voluisse; eodemque tempore multos clericos et presbyteros se ab ipsius communione separasse, co quod communicasset sine concilio episcoporum vel presbyterorum vel cleri, diacono Thessalonicensi nomine Photino, qui communicaverat cum Acacio. Hæc enim ex dictis falsa omnino esse demonstrantur. Porro Anastasium papam nullam cum imperatore Anastasio concordiam iniisse, sed magis illum exsecratum esse, ostendit Baronius anno 497.

--

Linea 9.- Episcopos per diversa loca sexdecim. Cum Bibliothecarius omiserit complura insignia gesta sub Anastasio, in conversione præsertim Clodovei regis per Gallias de episcoporum ordinatione, supplenda est historia ex Pagii numeris 6 et seq.

:

Sedente Anastasio, cum nullus esset reperiri in toto terrarum orbe penitus princeps Christianus catholicus: nam et qui velamento fidei orthodoxæ diu latuit Anastasius imperator, apertissime cognitus est hæreticus Romæ vero, et in Italia rex Theodoricus, et in Gallia Visigothorum Alaricus, et Gundobadus Burgundionum Ariani prorsus erant : itemque Suevi et si qui alii in Hispania in Germania autem et Britannia adhuc pagani : Francorum rex Clodoveus, cum per invocationem nominis Christi victoriam de Alemannis meruisset obtinere, a sancto Remigio episcopo Rhemensi baptizatus est, non quidem anno 499, ut credidit Baronius, sed anno 496, ipso initio pontificatus Anastasii, in die Nativitatis Domini, ut constat ex epistola Aviti Viennensis episcopi in Burgundiæ regno, ad ipsum Clodoveum scripta, quæ exstat tomo IV Concil. pag 1266, in qua ait : « Igitur qui celeber est Natais Domini, sit et vestri, quo vos scilicet Christo,

quo Christus orsus est mundo; in quo vos animam A Deo, vitam præsentibus, famam posteris consecra stis.» Eadem qua Clodoveus, die « baptizata est et soror ejus Albolledis. » Tum « conversa est et alia soror ejus Lantechildis nomine, quæ in hæresim Arianorum dilapsa fuerat, quæ confessa æqualem Filium Patri et Spiritum sanctum chrismata est, »> inquit Hincmarus in vita sancti Remigii. Usus iste baptizandi in Natalitiis Domini, post conversionem Clodovei regis perseveravit apud Francos. Guntramnus enim rex Francorum,apud Gregorium Turonensem lib vii, cap 9, quæritur dilatum esse nepotis sui baptismum ultra Natalis Domini solemnitatem.

Ubi Anastasius papa accepit Clodoveum baptismo regeneratum, statim gratulatorias ei litteras per Eumerium presbyterum misit, a Dacherio tom V Spicilegii publicatas, in quibus ait : « Tuum, gloriose fili, in Christiana fide cum exordio nostro in pontificatu contigisse gratulamur. Quippe sedes Petri in tanta occasione non potest non lætari, cum plenitudinem gentium intuetur ad eam veloci gradu concurrere, et per temporum spatia repleri sagenam, quam in altun jussus est mittere idem piscator hominum et cœlestis Jerusalem beatus claviger. Cum autem Anastasius mense Novembri anni 496 ordinatus fuerit pontifex Romanus, Clodovei baptismus pertinet ad diem Christi Natalitium ejusdem anni, et Anastasii ad Clodoveum epistola circa initium anni 497 scripta.

B

Anastasius quoddam constitutum ediderat in controversia quæ versabatur inter Arelatensem et Viennensem episcopos; Symmachus enim papa in epistola prima ad Eonium Arelatensem episcopum data tertio Kalendas Octobris anni quingentesimi, ait: «Constat inter Arelatensem et Viennensem Ecclesiam aliquod de ordinandis episcopis in vicinis civitatibus oriri luctamen illa re videlicet faciente, quod decessor noster sanctæ recordationis Anastasius, tractans confusionem provincia, ali- C qua contra veterem consuetudinem jusserit observari, decessorum suorum videlicet ordinationem, quod non oportebat, sub qualibet necessitate transgrediens, etc. Deinde antiqua sedis apostolica decreta observari jubet. Sed decretum Anastasii nullibi reperitur. De hac et alia Symmachi papæ ad Eonium epistola circa hanc controversiam agetur in Symmacho.

SOMMIER.

Linea 1. Anastasius, etc. S. Anastasius II qui Celasio successit, ad ejusdem nominis principem de sua electione scribens his utitur verbis, ejusdem vigilem curam pro suscepto regimine in tuenda religione catholica declarantibus: «Exordium pontificatus mei primitias oblata populis pace pronuntio, et consequenter pro fide catholica humilis precator pietati tuæ occurro. In quo primum mihi divinum favorem propinquasse confido, quod nunc consonantia in me augustissimi nominis tui non dubium præstat auxilium; ut sicut præcelsum vocabulum pietatis tuæ per universas gentes toto orbe præfulget: ita per ministerium humilitatis meæ, sicut semper est, sedes B. Petri in universali Ecelesia assignatum sibi a Domino Deo teneat principatum... ut specialiter nomon taceatur Acacii. Ut Alexandrinos ad catholicam et sinceram fidem auctoritate sapientia, divi

D

nisque vestris monitis redire faciatis. Ut sicut decet et Spiritus sanctus dictat, monitis nostris (apostolica sedis) obedientia præbeatur.» (Epistola i Anast. II, ad Anast. Aug.)

Sanctus pontifex ad Clodoveum quoque Francorum regem ita præscribit, qui primus ex iisdem regibus Christianæ religionis sacra susceperat. «Tuum, gloriose fili, in Christiana fide cum exordio nostro in pontificatu contigisse gratulamur. Quippe sedes Petri in tanta occasione non potest non lætari, cum plenitudinem gentium intuetur ad eam veloci gradu concurrere, et per temporum spatia repleri sagenam,quam in altum jussus est mittere idem piscator hominum et cœlestis Jerusalem beatus claviger: quod serenitati tuæ insinuare volumus per Eumerium presbyterum : ut cum audiveris lætitiam Patris in bonis operibus, impleas gaudium nostrum,et sis corona nostra, gaudeatque mater Ecclesia de tanti regis, quem nuper Deo peperit, profectu. Letifica ergo, gloriose et illustris fili, matrem tuam, et esto illi in columnam ferream; nam refrigescit charitas multorum, et malorum hominum versutia navicula nostra feris fluctibus agitatur, et despumantibus undis pertunditur. Sed speramus in spem contra spem; et Dominum collaudamus, qui eruit te de potestate tenebrarum, et in tanto principe providet Ecclesiæ, qui possit eam tueri, et contra occurrentes pestiferorum conatus galeam salutis induere. Perge igitur, dilecte et gloriose fili, et Deus omnipotens serenitatem tuam et regnum cælesti protectione prosequatur: et angelis suis mandet ut custodiant te in omnibus viis tuis; et det tibi in circuitu de inimicis tuis victoriam. » (Anast. pap. II epist. I ad Clodov. reg. Franc.)

Observandum est, omnes ferme principes illius ætatis infideles fuisse,aut fidem Christianam hæresi depravasse, præter unicum Clodoveum qui tum primum baptizabatur in Occidente reges autem Theodoricus, Alaricus, Gondebaudus, aliique principes e Gothorum genere, Visigothorum, Suevorum, aut Wandalorum omnes Arianam hæresim professi tenebant provincias Hispaniæ, Galliæ, Africa, atque Italiæ, unde Romanos expulerant. Germania vero, ac Magnæ Britanniæ insula regibus idololatria infectis parebant.

Linea 7. Veluit occnlte revocare Acacium. Bibliothecarius affirmat, Anastasium papam II connivere secreto voluisse Græcorum obstinationi, quæ Acacii nomen e sacris diptychis eradere detrectabat, verum divinitus perculsum subita morte id consilium non perfecisse. Idem auctor addit, ejus rei ergo quosdam e clero a papæ communione se subtraxisse, tum etiam ex eo quod diaconum Thessalonicensem,qui communis erat Acacio ad communionem admisisset inconsulto episcoporum et presbyterorum cœtu. E recentibus autem scriptoribus quidam factum negant, contendentes Bibliothecarium perperam confisum memoriis a factione antipapæ Laurentii consutis, quem factio Græcorum opposuit successori Anastasii. Ea de re videntibus card. Baronius ad ann. 497, et Bellarminus in controversiis lib. iv, cap. 10 in tit. de Pontifice Romano. Alii vero cum Tillemontio in Hist. ecclesiastica ad eumdem annum autumant indulgentius agere voluisse cum Græcis, etiamsi auctor mendis refertus, quatis eisdem videtur Anastasius minus idoneus testis judicetur ad eam sententiam confirmandam.

« PoprzedniaDalej »