Obrazy na stronie
PDF
ePub

391

ANASTASII BIBLIOTHECARII.

B

primæ sub Felice, in quibus de agnito Joanne ut A (Tom. II Concil. 818): «Cum in summi esset sacerpatriarcha Alexandrino, et secundæ sedis episcopo, de damnato, damnandoque Mongo, deque retinendo concilio, Chalced actum est. Insuper Zenonem Felix monens de Hunnerici tyrannide, excitabat ad Africanas Ecclesias eruendas ab ea oppressione. Etenim refert idem Vietor (1. 11, p. 29). quod cum Hunnericus jam ante mensem Junium meditaretur de religione disputationem instituere, S. Eugenius Carthaginensis primum tyrannum monuerit inquiens. «< Debere etiam transmarinarum omnium partium, qui nobiscum sunt in religione,vel communione consor«Scribam et ego fratribus tes agnoscere. » Et infra. meis, ut veniant coepiscopi mei, qui vobis nobiscum communem fidem nostram valeant demonstrare, et præcipue Ecclesia Romana, quæ caput est omnium Ecclesiarum. Interim respondisse regem : Subde mihi universum orbem terrarum, ut sub potestate mea totus mundus redigatur, et facio, o Eugeni, quod dicis. » Hæc denuntiata fuisse Felici ab Eugenio rerum actarum circumstantiæ suadeut. Ex quo manifeste eruitur, initio pontificatus Felicis ab Africanis commonitum pontificem de istiusmodi ærumnis, et Felicem de Hunnerici machinationibus certiorem fecisse Zenonem, qui propterea hoc ipso an. 483 ante vulgata edicta misit ad tyrannum legatos, ut ubi commemorat Vitensis. Propterea hæ Africanorum postulationes relectæ in synodo hac priori locum dedere, ut etiam specialiter in sua synodica Felix monitum faceret imperatorem. Neque enim hæ epistolæ Felicis, ubi mentio de Africana persecutione fit, spectare possent ad secundam synodum actam post mensem Junium Roma: cum ante eumdem mensem legati imperatoris jam Carthagine essent, destinati ad reprimendam jam in catholicos motam tempestatem. In spretum legali imperialis et postulati de temperanda persecutione edictum legendum curavit Hunnericus coram Regino, ut ait ibi Victor : « Nam die Ascensionis Domini, legato Zenonis imperatoris Regino præsente legendum media Ecclesia episcopo Eugenio dixerit præceptum. »

C

Post tres annos iterum venit relatio_ab imperatore Zenone, ut pœnitens redirel Acacius. Rumor jam sæpius in Oriente disseminatur Acacium velle obtemperare apostolicæ sedi. Unde sub Gelasio Acaciani apostolicam sedem insimulabant nimiæ rigiditatis, quod pœnitentem Acacium respuerit. Tom II Concil, pag 886.)Ad calumniam frustrandam hæc in eom-monitorio ad Faustum : « Illud enim nimis est impudens,quod Acacium veniam postulasse confingunt,et nos exstitisse difficiles. Testis est frater noster Andromachus, qui a nobis (loquitur in persona sedis apotolicæ, cum eo tempore Gelasii pontificatus damnatus jam erat Acacius,) abundanter instructus est, ut cohortaretur Acacium deposita obstinatione resipiscere,et ad sedis apostolicae remeare consortium ; quinque se sub jurejurando magnis cum eodem molitionibus egisse testatur, neque ad ea quæ recta sunt potuisse deflectere, sicut rerum probatur effectu. D Certe proferatur judicium, quando miserit, quando veniam postularit, correctionemque suam nobis promiserit exhibendam, nisi forte hunc animum gessit, quem successores ejus habere perspicimus, ut tamen si veniam postularet, sic sibi vellet impendi,ut nihilominus in errore persisteret: ubi utique non tam a nobis recipi videretur, quam nos potius in suam traduceret potestatem. » Verum credibile est simulasse velle, sese cum apostolica sede uniri, Zenonemque impulisse, ut hæc scriberet Felici, ad monachorum catholicorum,qui jam ad Felicem scripserant,retardandum zelum, Acacium apprime notum, cum ex motibus eorumdem Basiliscus cogeretur primum in concilium Chalcedonense revocare publicatum jam edictum ut supra dictum est ex Evagrio (lib. 11, cap. 7). Imo hoc in ipso notat Gelasius, quod universa in hypocrisi egerit quod sæpius rcpetit. Unde in tractatu de schismate scribit Gelasius

dotii dignitate locatus, utrum nolens ac invitus,
dubitare quippe nos ejus varietas et inconstantia
fecit,verissimam de inimicis Dei tulit sententiam.»>
Sub Basilisco Acacium ficte stetisse pro defensione
concilii Chalcedonensis disertis verbis testatur
Theophanes ad ann. 477. «Hoc anno cleri monacho-
rumque Constinop. agmine pro Chalcedonensi
synodo decertante, territus Acacius in unam cum
eis irc sententiam dissimulans, ea de causa adver-
sus Basiliscum et Zenonem ex Ecclesiæ suggestu
peroravit. Quo comperto populi furorem Basiliscus
metuens excessit civitate... Jam enim populus igne
civitatem devastare parabat. » Potuit ea occasione
imperator ex Acacii machinatione intimare Acacium
paratissimum ad satisfaciendum apostolicæ sedi,et
concordiam Ecclesiarum facile sarciendam,si Heno-
tico a Zenone Acacii fraude promulgato subscribe-
ret, in quo anathema dicebatur Nestorio et Euty-
chi. Pontifici approbandum destinasse Zenonem
supponit Theodorus Lector. dum hæc refert 518.
<< Cum omnes alii patriarchæ Zenonis Henotico con-
sensissent, solus Romanæ urbis episcopus Felix
communicare ei noluit. » Si noluit, itaque a Zenone
oblatus, nec alio tempore, nisi cum fictam Acacii
pœnitentiam renuntiat Felici, et quidem cum audi-
vit ejus electionem, postulavitque Legatos ad Orien-
tis et Ecclesiarum pacem sarciendam, ut facilius
ad meditata pontificem impelleret..... Porro tres
anni numerandi a fuga Joannis, et intrusione Mongi
usque ad secundam synodum Romanam. Per ea
enim tempora Acacius pervicax esse cœpit, et parvi
facere decreta Rom. pontificum. Porro sicuti de
Acacio, ita de Petro Mongo eodem tempore vulgatus
rumor de pœnitentia, et susceptione ejusdem per
pontificem docet idem Gelasius paulo post (ibid.
p. 918) « Sed dicitur de Petro quanquam sine ap-
probatione dicatur, præsertim de homine perspica-
cissimo, qui per triginta annos famosus expugnator
fuerat veritatis, quod pœnitentia acta susceptus sit
in Ecclesia. Nunquid igitur per triginta annos agere
potuit pœnitentiam, nisi tum cum episcopatus
amore, et ambitionis ardore fervebat? » etc.

Tunc papa Felix misit duos episcopos. Particula
tunc designat causam impulsivam exstitisse,qua pon-
tifex ad postulata, et promissiones imperatoris de
pace statuenda delegit episcopos, quam postulatio-
nem cum promissione data de indemnitate legato-
rum tum ab Acacio, sicut ab imperatore supponunt
verba Gelasii in sæpius laudata epistola ad episc.
Dardaniæ (pag. 907): «Sed Acacius non solum des-
pexit satisfacere postulatis, verum etiam ipsam le-
gationem sedis apostolicæ blandimentis, præmiis,
perjuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore
promisit integram præsulis apostolici causam de
omnibus esse servandam.» Hæc itaque expostulatio
imperatoris, et Acacii causæ, et occasio a nobis cen-
setur synodi sequentis,quam trutinare aggredimur.
Sub Felice in causa Acacii Romana synodus II.
Occasio hujus synodi fuerunt ulteriores Joannis
Talaia relationes ex Oriente advenientes, epistolæ
Zenonis de Acacii, et Petri pœnitentia, et de peti-
tione legatorum, cum promissione de legatorum
pontificiorum indemnitate, cum spe concordiæ fu-
tura inter Ecclesias universas. Auctor enim brevi-
culi: «Postquam ergo non solum nihil profecisse
litteras decessoris sui sanctus Felix papa cognovit,
et ludibria quædam ab Acacio fieri in eversionem
totius ecclesiastica disciplinæ, electis Vitale. » etc.
Ludibria hæc alia non fuisse crediderim, nisi confi-
ctas poenitentias, satisfactiones, et similia, quæ
omnia in hypocrisi faciens ad improba alia consilia
promovenda Acacius dirigebat. Tempus celebrate
synodi fuit annus 483, et quidem ad ejusdem finem,
quod Cyrilli monachi expostulatio suadet, tarditatis
pontificem insimulantis ex Evagrio (1. III, c. 19):
«At priusquam Vitalis et Misenus venere ad impe

ratorem, Cyrillus, qui monachis, quos axoluntous A vocant, præerat, mittit ad Felicem, quo eum, cum tam gravia peccata contra veram fidem admissa essent, insimularet tarditatis. «A Cyrillo tarditas pontificis notata, qui vi Martii ejusdem anni fuerat electus satis ostendit ad annum declinantem synodica acta fuisse producta. Concilii celebrati solemnitatem ostendit delectus duorum episcoporum, Ecclesiæ Occidentalis sensa repræsentantium, et Felicis diaconi sedem apostolicam,qui tamen insolidum,deinde personam pontificiam in agendis sustinerent; consuetudo etenim istiusmodi sive in generalibus conclliis, sive in urgentioribus negotiis passim vindicata legitur. Legatorum episcopales sedes auctor breviculi reservavit, qui post laudata verba dixerat : « Electis Vitale episcopo Troentinate ex Picena regione, et Miseno Camunæ Ecclesiæ episcopo ex regione Campaniæ. » Et in libello citationis, et legatorum episcoporum munus supra laudatur, et Felicis diaconi ita explicatur. (Tom. II Concil., pag. 830) B « Ad quam rem de collegio nostro fratres, et coepi-cophino inferentes ad legatos miserunt. Hæc sic scopos nostros Vitalem et Misenum, cum quibus illum a latere nostro fidelissimum nostrum Felicem defensorem sanctæ Ecclesiæ Romanæ ordinatione direximus.» Episcopi itaque collegium, seu Occidentalium consenseum. Felix ordinationem Ecclesiæ Romanæ repræsentabant. Mandata vero legatorum ita breviculus: « Sub hac instructione direxit, ut Petrus de Alexandria pelleretur Ecclesia, et ut libello sancti Joannis episcopi Alexandrini responderet Acacius, ut anathema diceret Petro.» Eadem habet Evagrius c. 18, qui antecedenti dixerat: « Felix igitur scribit ad Misenum, ut nihil ante moliretur, quam esset cum Cyrillo collocutus, et ab eo quod esset faciendum didicisset. » (In Chron. pag. 113.) Synodus celebratur in Ecclesia S. Petri ex Theophane « Felix itaque synodo in coriphæi apostoforum templo coacta, duos episcopos, et una defensorem Constantinopolim ablegat, Zenonique et Acacio literis significat, ut Petrum Mongum, ceu hæreticum Alexandria ejiciant. » Locus faciendæ purgationis in libello citationis idem templum S. Petri assignatur. (Ibid., pag. 829.) Detulerunt legati libellum citationis ad Acacium. insuper epistolas ad Zenonem et Acacium.

:

C

Qui cum introiissent civitatem Heracleam. Forsitam pontifex, ut causa Acacii examinaretur juxta canones in Oriente, decreverat, ut in primatiali Thraciæ civitate, cui subdebatur Constantinopolitana Ecclesia, ageretur. Acacius itaque ne incurreret in tale periculum, et perderet apud populares quod tantis artibus promoverat per Zenonem et Basiliscum, ut Constantinopolitana secunda sedes declararetur, cui ex extorto privilegio ipsa Heracleensis Ecclesia subdebatur, ibi voluit legatos episcopos pervertere, quod evenit, cum additur in libro Pontificali, quod ibi corrupti sunt pecunia, et sic instituendum judicium præveniendo everteret. Heracleæ itaque tantum legati, ne judicium ageretur pecunia D traducti Constantinopolim adierunt, in qua civitate Acacius sub diligenti custodia domi retinuit, ne catholicis pontificias, synodicasque spistolas traderent. Felicem certe juxta Leonis et Hilari constituta Acacii ambitum reprimere voluisse, ac restituere Heracleensi in urbem Constantinopolitanam primatialia jura constat ex sententia in ipsum lata excommunicationis in tertia synodo Romana, ubi crimina recensens, sic primum in ipso sententiæ limine proponit. (Tom. II Conc., pag. 831.) « Multarum transgressionum reperiris obnoxius, et venerabilis concilii Nicæni contumelia sæpe versatus, alienarum tibi provinciarum jura temerarie vindicasti.» Utique quæ canone 6 decrevit synodus Nicæna de divisione provinciarum, et de juribus primatuum servandis, inter quæ Nicæni concilii tempore unum erat, de Heracleensi exarchatu. Hinc subditur :

PATROL. CXXVIII.

Et non fecerunt secundum præscriptum sedis apostolicæ. Notum est sedem apostolicam, legatis ad munus obeundum delectis, præter epistolas communes ad cœtum instituendum directas, propria commonitoria dare consuevisse, quod infra in Hormisda notandum. Legatis acturis causam Acacianam inter alia in mandatis dederat, ut Heraclea conventum facerant, et quod universa conferens cum Cyrillo Acometarum præside, et fidei catholicæ propugnatore. Verum sicuti corrupti pecunia de priori nihil egerunt, ita Constantinopolim adeuntes, omnia ad Acacii placitum gesserunt. Inter hæc cum Acacio,et Petri apocrisariis ad Ecclesiam processerunt, missarumque solemniis interesse non formidarunt,reclamantibus licet orthodoxis, monachis, præcipue, et prævaricationem hanc esse fidei recte perditionem semel iterum ac tertio contestantibus. Primum quidem protestationis libellum funiculum ad hamum circumligantes uni ex legatis suspenderunt, secundum vero in codicem immiserunt, tertium olerum Theophanes (p. 114): Ipsos Felicis Romani pontificis apocrisiarios blanditiis delinitos, et pecuniis inescatos præter mandatorum sibi impositorum fas in Petri cammunionem adduxit, omnium catholicarum partium in adversum contestantibus, atque reclamantibus; ut primo quidem hamum funiculis circumligantes, uni ex illis publice appenderent, secundo librum immiserunt, tertio etiam olerum caphino imposuerunt. Et Liberatus in Breviario: Itum est Constantinopolim et supradicti episcopi in custodiam sunt redacti, chartis sublatis, ne catholicis, quibus scripta fuerat, redderetur, quos iterum Acacius post hæc de custodia ejiciens, secum fecit procedere, ut quasi confirmato Petri sacerdotio dimitterentur. Detrectabat enim Heracleensem conventum, ne ex Orientalium catholicorum sententia damnatus, penitus concideret. Unde cum plures episcopi in Oriente adhærerent schismati, satis illi fuit pellicere duos legatos Occidentales, reliquorum sensa præferentes, ut sequacibus ostenderet tum ipsum,tum Petrum,in omnium totius orbis episcoporum sensu communione receptos. Hinc cum in sequenti Romana synodo Acacius damnatus esset, Acaciani id vitio vertebant, quod actio hæc non fuisset facta ex utriusque orbis discussione. Quod refellit Gelasius in epistola ad episcopos Orientales, ubi sic (tom II Concil., pag. 924) : « An de uno dolent Acacio,quod speciali synodo non fuerit confutatus.»> Nempe ubi ambæ partes convenientes post examen et suffragia judicium publicarunt. Audientia, et conciliare examen post tres a sede spostolica emissas monitiones, seu citationes, concedendum non erat, exstantibus propriis epistolis, quibus et crimen, et confessio criminis, et contumacia innotescebant. Se quitur enim Gelasius: «Cum proprium crimen suis litteris ipse detexerat, nec audiri debuerit jam sponte confessus, et de tantis pontificibus catholicis non dolet sine ulla discussione seclusis.» Sed fundamentale

petit pontifex,quia Alexandrinus patriarcha secundæ sedis privilegio,non poterat nisi a priori sede discuti. (Ibid., p. 922.) « Nam cum Acacius nullo privilegio fulciretur (utique proveniente ex jure canonum ut de secunda sede posset ferre judicium, non potuit jure quemquam damnare. Simili modo, nisi primæ sedis auctoritate percepta, nec examinandi Petri jus habuit, nec recipiendi penitus potestatem. Unde colligitur, optime Felicem ex summo canonum jure Heracleæ conventum instituendum statuisse, ad Acacianam causam trutiuandam, et Acacium judicium antevertisse, ac pecunia corruptos legatos, Heraclea relicta, Constantinopolim adductos ad pravitatem pellexisse. Legenda est ea epistola, in qua hæc nostra animadversio firmius illustrata perspicitur, et totius Acacianæ machinationis summa cura, ut sibi in Oriente vindicaret primatum, ac nedum tres exarchatus regeret, verum et ad libitum patriarcharum reliquiorum jura subverteret.

13

[ocr errors]

sedis apostolicæ defensionem susceperunt; eamque ultimam esse ordo a Liberato servatus probat,dum subdit immediate: « Hæc cognoscens papa Felix damnationis scripturam misit per Totum (metius Tutum) defensorem,cujus est principium: Multarum transgressionum reperiris obnoxius.» Id actum in synodo Romana,cujus juxta supplementum per Felicis acta ordinatam seriem breviter enucleanda. Tertia sub Felice Romana synodus in causa Acaciana.

Venientibus vero Romam. Ante legatorum in Ur- A Acæmetas, ut reor, qui hac Acaciana causa impigre bem adventum, monachorum relationes præcesserant, qui legatorum excessus pontifici intimaverant. «Redeunt aliquando legati: sed præcesserunt mo nachi, qui eos graviter de proditione arguebant, ait Liberatus c. 21. Quid vero de Felice defensore actum, docet idem pontifex in sententia excommunicationis lata in Acacium: quod necessitate morbi cogente tardius subsecutus, ita contumeliose exceptus est ab Acacio, ut nec eumdem in conspectum suum admitrere sustinuerit. (Tom. II Concil., pag. 832.) « Felicem quoque defensorem fidelissimum nobis necessitate faciente serius subsecutum indignum tuis censuisti oculis. » Addit Liberalus esse in carcerem conjectum, chartas ablatas, eo quod noluerit, ubi egerant legati lapsi, cum Petro Mongo communicare.

Felix papa fecit synodum. Tres synodos a Felice celebratas in causa Acaciana ex actis Felicis suppletis,restitutisque supra probatum est. Modo agendum de hac synodo, in qua damnatus est. Secundum vero stabilitum ordinem facile tres citationes, quæ ante damnationem præmittere consuevit Ecclesia, intelliguntur, et recensentur. Prior in prima synodo Romana, quando mittuntur epistolæ ad Zenonem, et Acacium ex Evagrio, quæ perierunt: secunda, per Misenum et Vitalem, quæ incipit (ibi, p. 820): Episcopali diligentia commonente directa una cum epistola Zononis,quæ exstat inter acta conciliorum; cui addi debent epistolæ ad Acacium et Zenonem aliæ per eosdem legatos directæ. (Ibi, p. 811 et 814.) In fine vero epistola ad Acacium iterum monitionem mittere edicit sicut instantius crebro repetitis hortationibus incitasse asserit. III a Liberato recolitur (cap. 18): « Redeunt aliquando legati, sed præcesserunt monachi auditi cominus, et convicti ex ipsis litteris, quas detulerunt, a locis propriis sunt remoti.» Attulerunt itaque epistolas Zenonis et Acacii legati, et ex illis proditionis revincuntur. Ad epistolas rescripsisse pontificem,ac tertiam monitionem dedisse sic clare ostendit Liberatus paulo post : « Ubi ergo ad plenum delectus est Acacius hæreticus, papa Felix in litteris suis synodicis ad Acacium sic posuit: Peccasti, ne adjicias, et de prioribus supplica. Susceptis his Acacius litteris perseverat, neque recedens a communione Petri, neque suadens ei palam suscipere Chalcedonense concilium, et tomum papæ Leonis.» Unde colligo, epistolam Acacii per legatos deletam nihil aliud fuisse, nisi laudes Petri Mongi, eo quod Henotice Zenonis subscripserit, in qua ut hæreticus Eutyches anathamatizatur, sed altum de Chalcedonensi et dogmatica S. Leonis esi silentium; quod ita evenisse suadent illa Liberati verba: « neque suadens Mongo, palam suscipere Chalced.concilium, et tomum papæ Leonis. » Has porro epistolas Acacianas legatis Romam regredientibus datas assignati argumenti fuisse clare docent verba Gelasii, qui legationem hanc cum descripsisset, Acaciique machinationes, ac legatorum lapsum, addit (ad episcopos Dardan., pag. 907): «Nihilominus autem litteris suis Acacius indicarat,et in Alexandrini Petri se com• munionem recidisse, et accusationem Joannis, laudesque Petri proprio sermone deferre, de quibus si utique confidebat, magis vel venire, vel mittere debuisset; ut et præsentem de mendaciis quæ dicebat,posset confutare Joannem,et præconia Petri,quæ digesserat, rationabiliter allegare.» Et in sententia in Acacium idem Felix, cum de Petro, et ejus criminibus « nec eum laudare desieris, et multis efferre pæconiis, ita ut damnationem ipsius, quam ante retulerat, veram non fuisse jactaverit. »

Gelasius deinde ex servato istius nodi ordine in præmissis monitionibus infert, justissime prolatam sententiam in Acarium spernentem,et continuacem. Tertia vero monitio,quæ a Liberate incipiebat : Peccasti, ne adjicias,et de prioribus supplica,quæve deperdita censetur,Acacio intimata est per monachos

C

D

Occasio synodi, patres, tempus, et acta recensenda, ac tandem sententia in legatos lapsos,et Acacium datà. Adventus legatorum prior occasio fuit Felici concilium congregandi, de quorum lapsu epistolæ præiverant monachorum ex Evagrio (I. 111, c. 20): « Qui autem ex domicilio monachorum, quos axoturous vocant,venere ad Felicem, Misenum et Vitalem propterea coarguerunt, quod ad ipsorum usque Constantinopolim adventum Petri nomen clam, et occulte in sacris tabulis legi consueverat: ex eo autem ad præsens usque tempus palam et aperte et Misenum et Vitalem cum Petro communicasse. » In basilica S. Petri anno 484, congregantur cum pontifice sexaginta septem episcopi, ut in fine epistolæ Felicis ad Acacium dicitur,ubi Acaciusexcommunicatur.(Tom. II Concil., pag. 832.) Primo deferuntur a legatis epistolæ imperatoris, et Acacii. Zenonis quidem fragmentum exhibet Evagrius his verbis (ibid.); «Debes pro certo cognoscere et nostram pietatem,et Petrum sanctissimum de quo dictum est, et omnes SS. Ecclesias SS. concilium Chalcedonense amplecti, et venerari, quod quidem concilium cum fide concilii Nicæni consensit.» Acacii vero epistolæ erant plenæ contumeliarum in Joannem Talajam, Mongi vero laudes, et præconia referebant ex Gelasio supra. Deindeinducuntur epistolæ monachorum Acæmetarum et Cyrilli monachi, qui veluti actorum in urbe regia testes adversus lapsos legatos hæc coram synodo deponunt juxta Evagrii narrationem. (Cap. 21.) « Crevere etiam res ista sermone Simeonis monachi (qui fuit ex numero eorum qui vocantur ȧxoiurto), missi a Cyrillo ad Felicem. Nam Misenus et Vitalis ab eo fuere reprehensi, propterea quod cum hæreticis communicarunt, idque cum nomen Petri, ut hæretici, palam in sacris tabulis recitaretur,quodque ea ratione multi simplices homines ab hæreticis in errorem ducerentur, qui affirmare non dubitarunt Petrum ab episcopo Romano in communionem receptum esse. Addit etiam Simeonis, cum quædam quæstiones rogarentur, Misenum,et ejus fautores noluisse quemquam orthodoxorum in colloquium venire,vel litteras reddere, vel quidquam contra veram, sinceramque fidem admissum accurate examinare. Producebatur etiam in medium Sylvanus presbiter, qui una cum Miseno et Vitali fuisset Constantinopoli, qui que verba monachorum confirmavit. » Deinde producuntur Acacii epistolæ datæ Simplicio in quibus ille Mongum hæreticum declaratum pontifici denuntiet. « Lecta est præterea Acacii epistola ad Simplicium, quæ significabat Petrum jam pridem et abdicatum,et filium tenebrarum declaratum. >> Ab istiusmodi epistola Acacii denuntiativa, adeoque Simplicio directa, ut per ipsum confirmata, apud omnes episcopos orbis Mongus ut hæreticus haberetur, uti ex validissimo telo tum PP. hujus synodi,sicuti postea Gelasius, desumunt argumenta ad sententiam excommunicationis pronuntiandam. « Ecce (ait Gelasius epistola Acacii laudata, tom. II Conc. de schis. p. 918) testimonium Acacii validissimum, quid de Timotheo, quid de Petro senserit. » Inde primum editum decretum post operatam discussionem, ut ait liber Pontificalis, qua Misenus acceptam pecuniam fatetur publice in concilio,et in ipso sententia depositionis profertur. Quod sic Evagrius: « Quibus de cansis Misenus et Vitalis de Sacerdotii gradu dimo

ventur,et a sacrosancta, et pura communione sepa- A suscipiendus contendebat Euphemius, olim Acaciarantur, idque de sententia totius concilii. »

Causa Petri Mongi, et Acacii diligenter trutinata, probata crimina, quæ singillatim recensetur in sententia excommunicationis missa contra Acacium (ibidem, p. 834).

Decretem concilium edidit diversum a sententia in Acacium,cujus fragmenta exhibet Evagrius.Quod quidem concilium quæ sequuntur pronuntiavit : «Petrum hæreticum jampridem sententia sacræ sedis apostolicæ condemnatum,interdictum Ecclesia, et anathemate multatum,Ecclesia Romana non recipit: cui quidem licet nullum aliud crimen objiciatur,hoc profecto satis habet ponderis, eum quidem non posse orthodoxis præesse,quod ab hæreticis ordinatus fuit. » De Acacio sic profert alterum fragmentum synodi hujus : « Eadem concilii sententia hoc quoque complexum est: Acacium episcopum Constantinopolis gravissimo crimine dignum, res ipsa declaravit : quippe qui tametsi litteras ad Simplicium scripserit et Petrum appellarit hæreticum, tamen idem ipsum jam Zenoni minime patefecerit, cum certe istud,si modo amaret Zenonem, præstare deberet. Verum imperatoris desiderio satisfacere, quam fidei consulere expedit. » Inter tot Simplicio datas epistolas, unam referunt acta hujus concilii discussam, in qua Acacius Petrum Mongum tenebrarum filium,et anathematizatum denuntiabat.Id vero specialiter examinatum, cum hanc uti denuntiativam, episcoporum subscriptionibus munitam juxta morem receptum, testatissimum faceret, et quid olim de Mongo putaverit Acacius. In litteris vero datis legatis, nedum laudibus Mongum prosequitur (ibid., p. 832): « Et multis efferre præconiis, ita ut damnationem ipsius, quam ante retuleras, veram non fuisse jactaveris, » etc., ut ipsi Eelix objicit in sententia damnationis. Sic et Gelasius in epistolis, et ad Orientales, et ad episcopos Dardaniæ. Hæc fuere acta et matura discussio celeberrimi hujus concilii.

B

C

Tunc venerabilis Felix... mittens defensorum. Tutum nempe ut supro ex Liberato dictum est. Cum vero addatur cum concilio sedis tuæ: facto concilio damnavit Acacium Constantinopolitanum, et Petrum Alexandrinum.Sic distinguendo,ne delectus personæ mittendæ ad sententiam deferendam,retegeretur, et subderetur Acacianorum fraudibus, institus fuerit non a toto concilio,sed ex delectu quorumdam consiliatorum apostolicæ sedis, qui Tutum secreto direxerunt ad urbem Constantinopolitanam; posteriora vero verba respiciunt synodalem concilii sententiam,qua per ecclesias, missis encyclicis, Acacius et Petrus Mongus ut excommunicati denuntiantur.Seerete factam Tuti electionem ostendunt verba Gelasii ad episcop. Dardania scribentis (p. 915) : « Quæ tamen sententia in Acacium destinata, etsi nomine tantummodo præsulis apostolici, cujus erat utique potestatis legitimæ, probatur esse deprompta, præcipue cum secreto dirigenda videretur, ne custodiis D ubique prætensis dispositio salubris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum.» Quid vero egerit Tutus sic Liberatus post laudata verba : « Et datis Acacio hujusmodi litteris,eas non suscepit,patrocino fultus imperatoris,ita ut cogerentur,qui eas detulerunt, per quemdam monachum Acæmetensem ipsam chartam damnationis,dum ingrederetur ad celebranda sacra,suspendere in ejus pallio et discedere.>>

Tamen exspectans sedis apostolicæ satisfactionem. Sicuti in tertia citatione Felix Acacium monerat, ut sedem apostolicam supplicaret, ita cum sententiam depositionis direxit, reliquit locum supplicationi,si satisfaceret sedi apostolicæ læsæ.Id actum esse sæpius commemorat Gelasius in suis epistolis. Acaciani cnim sibi remittendum aiebant, nulla tamen præmissa satisfactione,quod eis exprobat Gelasius in commonitorio ad Faustum. (Ibid.,p. 884.) Ita et

no schismati adhærens, ut idem Gelasius in epistola ad eumdem Euphemium scribit (pag.883.) Sententia itaque non erat, uti ea quam in Petrum Alexandrinum protulerat Acacius, quem damnatum, ac nunquam in episcopum Alexandrinum suscipiendum denuntiaverat Simplicio, quam merebantur qui relapsi dicebantur ob gravissima crimina puniri condemnatione secundæ mortis : qua pœna etiam muletatur postea Acacius in Iv synodo Romana, de quo modo agendum.

Hujus temporibus iterum venit relatio de Græcia. Acacii, post Felicis, et Romanæ synodi damnationem, ulteriora admissa crimina dederunt locum monachis catholicis, ut referrent Tuti lapsum, Acacii furentis, ac in universos orthodoxos debacchantis motam persecutionem, et, quod gravissimum erat, restitutionem Petri Cnaphæi, Fullonis dicti,in Ecclesiam Antiochenam, quem ipse una cum Simplicio damnaverat, ille in synodo Romana, Acacius in Constantinopolitana, quod invictis rationibus probant Pagius ad crit. Baron.anno 478, n.4,et seq.Hanc restitutionem impii hæretici supponit liber Pontificalis, ac tantum memorat relationem et iteratam sententiam damnationis in Acacium et Fullonem. De Calendione deturbato, et intruso Fullone arte,et Acacii ambitu, et quidem ex relatione Orientalium orthodoxorum ad sedem apostolicam, agit Gelasius in epistola ad Orientales,ubi Calendionis tragediam expendit, et iterato causam Acacianum, respondetque objectionibus vulgatis ab episcopis Orientalibus Acacianis, qui calumniis traducebant sententiam excommunicationis in Acacium prolatam. Sic enim de Calendione detruso,et malis inde ab Acacio promotis locutus addit (pag 926): « Quod catholicorum continet relatio sacerdotum, cæterorumque in catholica durantium, nec conscientiam latere potest totius Orientis. >>

Eo quod multa mala et homicidia_ fierent a Petro, et Acacio.Relationem loqui de Petro Fullone constat, quia post Acacii damnationem hæc mala evenere,et specialiter per Fullonem promota luget Gelasius ubi supra,dum tragædiam hanc Orientalibus repræsentat actam per Acacium et Petrum Fullonem (pag. 921) : « Imo si causa eadem latius inquiratur, tantæ illic tragœdiæ, tanti reperiuntur errores... Palam enim illic aperteque monstratur,nihil aliud, quam quæsitam causam, quemadmodum catholico qualicunque depulso pontifice, hæretico Petro (Antiocheno) referantur accessus... subrogabantur hæretici, nemo resultabat... Quid de innumeris per totum Orientem catholicis sacerdotibus propria sede depulsis, et indubitanter hæreticis intromissis. >> (Et Theophanes in Chron.): « Petrus autem Gullo Antiochiam ingressus multa nefanda perpetravit, ut puta synodi exsecrationes, episcoporum abrogationes,noxiorum intrusiones,ordinationes illegitimas.>> De Acacio, et facinoribus admissis post damnationem plura notanda, cum sententia Synodi Romanæ IV infra narrabitur. Neque negotium facessit, quod Petrus absolute efferatur; cum Gelasius id etiam agat, qui quando simul utrosque Petros recenset, priorem Petrum Alexandrium vocat, Fullonem vero ferme perpetuo solo nomine exprimit. Imo hic liber pontificalis cum antecedenter in Mongum confirmatam damnationem dixisset, addidit Alexandrinum, ut exprimeret narrata de Petro eousque pertinere ad Mongum, posteriora vero ad Fullonem, ut iste nomine solo Petri discriminaretur. Verum cum de hac damnatione, et tempore damnationis Fullonis, et celebratarum synodorum controversia sint inter eruditiores et velitationes, ut ordo a nobis positus Felicis, ejusque gestorum innotescat, de ea Synodo hic retractandum, ut etiam auctoritate libri pontificalis perspiciatur hunc synodorum gub Felice ordinem esse reservatum.

Synodus Romana sub Felice quarta contra Fullonem A scopi in præsenti tantum recensentur 42. Tertia, et Acacium, sententia secundæ mortis condemna

tos.

C

Post synodum Constantinopolitanam et Romanam, anno 477,Fullo e patriarchatu Antiocheno deturbatus usque ad Calendionem e sede exsul vixit. Et sparsis rumoribus in causa Acaciana opportunum prospiciens tempus ad meditata consilia Acacio unitus,Zenone annuente, sedem arripit, Calendione in exsilium acto. Theophanes rem ita describit (in Chron.): « Imperator autem Zeno a tyrannis se opprimentibus liber, Calendionem Antiochenum Ecclesia expulit,et Oasim relegavit,atque Petrum Fullonem in sedem restituit. » Impositum crimen, ac Majestatis reum traductum asserit Evagrius,ubi de Calendione (1. m,c-16), « qui postea ad incolendam Oasin condemnatus fuit, quod partes Ili, et Leontii, et Pamprepis contra Zenonem fovebat. Petrus vero cognomento Cnapheus...propriam sedem recupera- B vit: qui ei epistolæ subscripsit Zenoni de concordia, et synodales litteras ad Petrum Mongum Alexandrinum episcopum scripsit. Isti Petro Acacius etiam episcopus Constantinopolitanus reconciliatus fuit.. Quæ vero Ilus, Leontius, et Pamprepes agerent adversus Zenonem,vide eumdem c. 27,et Jornandum. I. 1 de Regn. ac temp. success. Quod periculum evadens Ilus mox ad urbem recedens, Zenonique infestus, Orientem invasit. « Contra quem Leontius directus, pellicibus verbis illectus diadema arripuit; simulque Leontius, et Ilus Reipub. inimici, effecti tyranni, in partes Syriæ et Isauriæ debacchabantur...sed non post multam ab exercitu Zenonis.... capti decollati sunt. » Ab Acacio procuratam restitutionem notat auctor Breviculi, qui narrata Acacii damnatione addit : « Cujus audacia deteriora committens, ctiam Petrum Antiochenum, ejecto Calendione, quem ipse (Acacius) ordinaverat, ad Antiochenam misit Ecclesiam.» Liber itaque Zeno ab iis, quorum ad imperium erat propensior militum favor, larva deposita, passus est, ut adversus consilium Chalcedonense debaccharentur Eutychiani,et quoad vixit, Acacianum fovit chisma. Ad imperium Justiniani,et postea sæpius imperatores tempori servientes, eam religionis partem fovebant, ubi proniores erant milites. Quod et egit Justinianus,cum Theodora Augusta,uti in historia arcana advertit Procopius. Gelasius in epistola ad episcop. Dardaniæ asserere videtur,Calendionem e sacris tabulis Zenonis imperatoris nomen expunxisse, eo quod Eutychianis nimium indulgeret. « Sed esto (Calendin) imperatoris nomen abstulerit... An qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur,nulla interveniente synodo dejici debuerant? » Quomodo res sit acta ignoratur; at certum est tres perditissimos patriarchas in Oriente classsicum cecinisse adversus catholicam religionem, etsi diverso spiritu. Exulceravit etiam pontificis animum Tuti defectio, quem et muneribus cessit, ac legationem prodidit, uti in recen- D sendis actis videbimus. Synodus celebratur anno 485, non 484, uti aliqui post Baronium contendunt, Ex nota enim consulum et diei manifeste eruitur, hanc diversam esse a tertia, cujus acta supra sunt expensa, et ab anno. Tertia celebrata est ad sententiam dicendam in Acacium, et firmandam Mongi damnationem; hæc ad Fullonem deturbandum a sede Antiochena,quam invaserat, quod non evenit, nisi post Acacii damnationem, uti laudati scriptores asserunt, et post Tuti defectiodem: damnatio enim Acacii notam hanc habet: Data v Kalend. Augusti, Venantio V. C. consul. Venantii vero consulatus coincidit cum anno 484. Epistola item synodica, præsentis concilii habet i Non. Octobris, Symmacho V. C. consule. Et Syminachi consulatus in fastis pertinet ad annum 485, ut hinc omnino certum appareat synodos discriminandas ex anno.Secunda ratio est, quia in tertia adfuere cum Felice 67 epi

quia in priori tantum actum de Mongo, et Acacio,
nihil cogitatum de Fullone jam dejecto,et in exsilio
etiam degente ex dispositione Constantinopolitanæ
synodi, et Romanæ anni 477. In præsenti supponun-
tur damnati Acacius et Petrus Mongus, et iterato in
Fullonem sententia damnationis profertur. Sic enim
subscripsit episcopus Tiburtinus, et alii similiter
(tom. II Conc., p.856). « Candidus Tiburtinæ civi-
tatis episcopus Petro Alexandrinæ Eeclesiæ perva-
sori, et Acacio quondam Ecclesiæ Constantinopoli-
tanæ, necnon et Petro Antiocheno ab episcopatus
et Christianorum numero olim jure et merito segre-
gatis,omnibusque sequacibus eorum, sequens aucto-
ritatis sedis apostolica secundum nostrum jnxta
Ecclesiæ statum catholica deliberatione prolatum,
anathema dicens subscripti. » Alia adsunt ejusdem
libratæ rationis momenta, quæ hanc synodum, et
diversam, et diverso anno celebratam manifestant.
Et hæc quidem magis roborari possuut ex actis con-
cilii. Acta hujus synodi hæc fuere. Celebratur in
ecclesia S. Petri, et adfuere cum Felice 42 episcopi,
ut dicitur in epistola synodica ad clericos et mona-
chos Orientales directa, in qua breviter acta recen-
sentur (tom. II Conc., p. 854). Primo itaque priora
in Vitalem et Misenum synodalia acta lecta esse
ostendunt, et ob prævaricationem depositione mul-
tatos asserunt. Strictim legatorum prævaricationem
describunt, quomodo sese gesserint cum Acacio, et
quod malum in Oriente evenerit ex lapsu legatorum,
quos propterea merito damnatos, et in depositione
jam publicata persistere asserunt. Secundo Acacium
jam damnatum et contumacius novis criminibus in
catholicos insultantem declarant in priori damnatio-
nis sententia permanere. Acacium quoque membris
Christi perniciosus inhiantem, et per civitates atque
provincias unam de fide catholica Ecclesiam dissipan-
tem, inter episcopos sanctos, atque inter Christianos
indicavimus non haberi. Tertio cum Zeno promoveret
Henoticum, et quia ei subscripserat, sedi Antio-
chenæ restituisset Fullonem, ea propter præscribit
synodus formulam quam sequebantur. « Et ut cha-
ritas vestra possit agnoscere venerandas synodos
Nicænam, et Ephesinam primam, atque Chalcedo-
nensem contra Nestorium, et Eutychetem impiissi-
mum nos tenere. » Invidit librarius formulam Eccle-
siæ Romanæ, eamque omisit. Erat vero necessaria,
ut dirigeretur, ut pontifex sese opponeret Zenonis
Henotico, quod veluti unica formula subscribenda
dabatur omnibus per Orientem. Quarto testantur
una cum actis mittere sententiam damnationis,quæ
incipit, Multarum transgressionum, jam anno præce-
denti directam per Tutum et simul ad Acaciano-
rum dicteria occurrunt, quorum primum erat, quod
hæc sententia non debuerat deferri per Tutum, sed
per episcopos simul sedis apostolicæ, et Occidenta-
lium sensa demonstrantes: quod agebant, ut eam-
dem infirmarent, veluti illegitimo modo publicatam.'
Asserunt itaque hanc iterum mittere, quam per Tu-
tum direxerant; nec eam vel præsentem sententiam
in Acacium et utrosque Petros deferri per episcopos
decrevisse, cum Acacianorum insidia facilem, tu-
tumque aditum impedirent. «Post illam sententiam,
quæ in Acacium perturbatorem totius Orientis Ec-
clesiæ dicta est; his nunc quoque congregatis addi-
cimus (seu addidimus) litteris,memoratam subdendo
sententiam, quam placuit per Tutum defensorem
Ecclesiæ Acacio dirigi; ne volentes aliqui circum-
scribere veritatem, malignissimi blandimentis sim-
pliciores quoque seducant.Nam si terra,marique or
thodoxis non ponerentur insidiæ, plurimi ex nobis
cum eadem Acacii sententia venire potuissent. » Ita
priorem Acacianorum convellunt objectionem. Unde
non est ille sensus, quem aliqui perperat affligunt,
synodum hanc iterato Tutum direxisse: sed Tuti
nomen appositum veluti discretivum sententiæ pon-
tificia in Acacium facta, quam Tutus detulerat,

« PoprzedniaDalej »