Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Alexandrina propter Petrum Mongum, ingressus es ad Calendionem patriarcham Antiochenum, et sumptis ab eo intercessionis synodicis litteris Romanum pontificem Simplici um appellavit, sicut et beatus fecit Athanasius. Et suasit scribere posse Acacio Constantinopolitano episcopo, et quidem ad hocSimplicius præparati animi, et voluntatis fuit. » Præparati quidem animi erat Simplicius, sed voluit primo rescribere Zenoni, ut ait Evagrius. « Joannes

fugiens Alexandria, ad antiquam Romam contendit: ibique magnas concitavit turbas..... Quare cum Simplicius antiquæ Romæ episcopus vehementer conturbaretur, et litteras propterea ad imperatorem Zenonem daret, rescribit Zeno, crimenque perjurii objectat Joanni, eumque ejus rei,non autem alterius gratia episcopatu abdicatum esse.» De Joanne Acacio scribere supersedit pontifex,ne Acacii ambitum foveret, ut reor, quo quasi in ejus arbitrio, uti primatem (quem affectabat,inter Orientis patriarchas) spectaret Joannis Alexandrini dejecti causa; sciretque Joanni offensum Acacium, eo quod synodicas post electionem ei dirigendas omiserit.

xandrinam petiturum, domum revertitur.Quapropter A Liberatus, c. 18. Joannes Talaja ejectus de sedet Zeno cum post mortem Timothei (Solophacioli) episcopum creandum decernit, quem clerus et laicorum multitudo deligerent,non longo tempore post, mortuo Timotheo, Joannes data pecuniæ summa, quemadmodum ab eodem Zacharia proditum est,et jurejurando quod imperatori dederat neglecto, Alexandrinorum deligitur episcopus. » Altera urgentior occasio ab Acacii ambitu profluens, et simultatum origo assignatur, nempe quod electus omiserit synodicam de sua electione dirigere ad Acacium, quam tamen Simplicio et Calendioni Antiocheno direxit. Ab initio enim suscepti patriarchatus Acacius in hypocrisi incedens, universa dirigebat, ut Constantinopolitana prima inter patriarchas sedes haberetur, et secundum post Romanum præsulem locum obtineret. Hinc anno 472 ab imperatore Zenone privilegium extorsit, ut secundam post Romanam in Oriente sedem obtineret, et supra tres dioceses Asianam, Ponticam, et Traciam jura patriarchalia exerceret, quod a Leone et Hilaro eo usque fuerat denegatum; ac in Orientis dissidiis coegit Basiliscum retractare edictum adversus concilium Chalcedonense editum; et cum Timotheus Ælurus Joanni Ephesino jus exarchatus juxta antiquam institutionem, quod jam Acacius usurpaverat, restituisset (ut supra ex Evagrio observatum est) voluit, ut in edicto imp. poneret hæc jura deberi sedi Constantinopolitanæ sic enim (apud Evagr. c. 7, 1. III): « Quin etiam quorum episcoporum creatio penes sedem hujus regiæ et illustris civitatis est reverendissimo et sanctissimo patriarchæ Acacio restitui: atque episcopos, qui illis jam præsunt provinciis, proprias nihilominus sedes tenere, sic ut post ipsorum mortem nullum præjudicium contra ordinationis jus, quod ad sanctam sedem hujus regiæ et eximia urbis pertinet, ex ea re fiat. » Ex qua auctoritate post Basilisci interitum causam episcoporum diocesis Asianæ sibi vindicavit, ut refert Evagrius ibi c. 9. Unde Gelasius ad episc. Dardania ambitum istiusmodi Acacianum ita perstringit: «< Qui cum superbissimo perflatis spiritu thronum humilitatis altius efferre conatur quam decuit, et præsumptionibus suis aditum undicunque conquirit; simulque per fas et nefas calcat, et transit inviolabilia statuta sanctorum ; cum ipso quem imitatus est auctore superbiæ in profundissimam ruinam dejectus; id dereliquit Ecclesiæ, unde lugerent pacifici, et humiles flereut. » Eodem ambitu percitus, in sedis Alexandrinæ primum, deinde Antiochenæ jura perturbanda insolens insurgit: Joannem etiam dictum Talaiam e sede Alexandrina fugat, Petrumque Mon gum, quem hæreticum denuntiaverat, atque ad eum expellendum e sede exsecutor apostolicæ sedis petitione data esse voluerat, nulla præmissa discussione, et legitimum declarat patriarcham, et ante absolutionem cum eo communicat. Quod contracte sic refertur in breviculo Eutychianistarum. « Defuncto isto Timotheo episcopo, Joannes OEconomus catholi- D cus a catholicis ordinatur episcopis. Qui cum de consuetudine majorum ad apostolicam sedem synodica scripta misisset, superveniente Uranio Subadjuva, et contra Joannem jam episcopum sacra principis (Zenonis nempe) deferente, ab episcopatus illius confirmatione suspensus est. Et quia in eisdem sacris de restituendo Petro (Mongo) quem ipse damnavit, fecerat mentionem. Hæc pars est omnino denegata. Inde videtur Clementissimus imperator offensus. » Liberatus edicit Pergemio duci Ægypti, et Apollonio Augustali datum in mandatis, ut Joannem expelleret, et Mongum substitueret, cum quo Acacius, nulla præhabita prioris damnationis ratione, communicaverat.

Eodem tempore fugiens Joannes Alexandrinus. De adventu in urbem ila breviculus Eutychianistarum. « Supervenit idem sanctus Joannes episcopus, qui sicut decebat ab apostolica sede susceptus est : et

Linea 18. Tunc archiepiscopus Simplicius dissimulans. Restitutio a nobis facta, et ex proximis ecclesiasticis monumentis librata, sicuti Simplicii in Acacium gestorum seriem illustrat, ita pariter fœdam in Felicis et Gelasii gestis interpolationem factam, et ab achronismis vindictam ostendit. Quod vero hic dicitur Simplicium cum Acacio dissimulasse, nec ei rescripsisse, ita intelligendam est ; pontificem nempe cum per Uranium nomine imperatoris legatum audiret in Joannem objecta, et advenientem Romam Joannem exciperet, plurima in Acacium crimina asserentem, putasse dissimulare, quousque certior fieret de denuntiatis criminibus. Interim tamen epistolis commonitoriis id promovit, quod erat indubium, ut Acacius recederet a communione Mongi, putans facilem Joannis restitutionem, si ilClum induceret ad recedendum a Petri Mongi communione. Equidem id præstitisse docet epistola ad Acacium data post Mongi per Acacium promotam restitutionem,quæ supponit Acacium a pontifice postulasse confirmari Mongi restitutionem (Tom. II Conc., pag., 916). Sic enim ibi Simplicius: « Illud me non mediocriter fecit attonitum, quod iisdem litteris tuis Petrum, qui hæreticorum dudum socius exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuæ meminimus non latere, instructionesque ipsas,quibus fuerat confutatus nosse confidimus, quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam, sæpeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad præfatæ Ecclesiæ regimen existimet promovendum, eumque promittat rectæ fidei definitionibus convenire.» Dedisse etiam Simplicio acta restitutionis, in quibus legebatur, Mongum a plebibus expetitum, supponit pontifex, cum reserat qui erant suffragatores pro Mongi restitutione, scribens: «< Denique ab eisdem ipsis, cum quibus olim a catholica participatione divisus est, pontifex dicitur postulari, ut satis evidenter appareat, non eos rectam fidem velle, sed in præsule proprio nefandi dogmatis quærere potestatem: neque inter ipsos et veraciter sentientes pax inde possit fida generari: unde hæreticarum mentium crescit funesta damnatio, et catholicorum miseranda captivitas. » Ad tres annos protractum fuisse tempus damnationis Acacianæ,deinde vulgatæ a successore scribit Gelasius Anastasio imperatori (tom. II Conc., pag. 895). « Hinc Acacium quoque jure dicimus a nostro consortio submovendum, qui maluit in sortem transire perfidiæ,quam in catholicæ atque apostolicæ communionis sinceritate constare; cum fere per triennium, ne id eveniret apostolicæ sedis epistolis doceatur competenter instructus.» Eadem habet Liberatus c. 18, et Breviculus Eutychianistarum.

Linea 23. Per mensem Decembrem et Februa- A rium. Amalarius in lib. I de Eccl. Off. c. 1, scribit. quod primi apostolici semper in Decembrio mense, in quo Nativitas D. N. J. C. celebratur, consecrationes ministrabant usque ad Simplicium..... Ipse primus sacravit in Februario. » Micrologus eadem repetit, addens id haberi in Pontificali Romano, nempe ex istiusmodi libro Vitarum Pontificum. Verum ut superius notatum est, id tantum intelligendum de ordinationibus ad dignitatem, et ad ministeria in Ecclesia Romana obeunda, dum aliis temporibus reliquos de clero ordinatos ad ministeria Ecclesiarum præstanda certo supponit Gelasius, qui paulo post sedem retinuit.» Exstat enim Gelasii decretum cum epigraphe (tom. II, Conc., pag. 956). Constituta Gelasii Papæ, quæ Episcopi in sua ordinatione accipiunt : Unum istorum erat : « Ordinationes vero presbyterorum et diaconorum nonnisi quarti, seplimi, et decimi mensium jejuniis. Sed et ingressu Quadragesimali, atque medio, vespere sabbati no- B verit celebrandas. Exstat et altera epistola Gelasii ab Holstenio publicata, quæ totidem verbis episcopo, qui scribit, observantiam inculcat (in Coll. Rom. p. 241). Pelagius I, scribens Centumcellensi episcopo medianam ordinationis faciendæ tempus assignat (ibid., p.241): «Veniente mediana septimana Paschæ, si Dominus voluerit, et si vixerimus, unumquemque per officia, quæ prædiximus, promovere non differas.» Satis sit et illud addere, sedem apostolicam ab initio usque ad hæc tempora per diaconos epistolas ecclesiasticas direxisse per provincias. His etiam patrimoniorum S. Petri cura demandabatur, quæ dispersa erant per orbis totius regiones: ad hæc vero implenda ministeria parvus numerus diaconorum ordinatorum, qui in superioribus gestis recensetur, omnino insufficiens erat. Ordinabantur itaque aliis jejuniorum Sabbati sacri ministri ad sacra, et alia obeunda ministeria,quorum memoria omittitur, quia tantum hæc in indiculis notabatur, quæ cum dignitate nectebatur. (Apud Baluz, in nov. Conc., pag. 334.) Equidem in Breviculo collationis Carthaginensis apud S. Augustinum legitur :« Facile potuit a Catholicis responderi, in tanta turba clericorum Romanorum, nihil mirum fuisse, si duo vel tres non solum stratores sed etiam Cassiani reperirentur.» Erat itaque numerosior clerus Romanus, adeoque præter ordinatos in Vitis pontificum numeratos, et alii erant, aliis de his ordinati.

[blocks in formation]

In epocha Simplicii statuenda annorum 16 et dierum 7, Bibliothecarius concordat cum catalogis inter nostrates antiquissimis; licet Farfensis addat mensem 1, uti etiam tres Colbertini apud Pagium: qui tamen producit ac sequitur alios quatuor ejusdem Bibliothecæ cum nostris consentientes. Simplici festum in basilicis patriarchalibus Romæ colimus die 2 Martii, qua scribit Bibliothecarius depositum fuisse ad S. Petrum in Vaticana. Inde si recedamus per dies septem in anteriora, incidemus in 24 Februarii ejus initio tribuendam anno Bissext. 468, quo constituimus obitum Hilari die 21 ejusdem mensis.

C

Vacationem sedis producit quidem textus Anastasii ad dies 10, quam nos biduo vel triduo reputamus: sive duæ sigla unitatum II ab amanuensibus decussatæ 10, denarium expresserint loco binarii; sive electus pontifex protraxerit ordinationem per hebdomadam solidam, et ansam dederit scriptoribus catalagorum attribuendi vacationi sedis post mortem Hilari, præter triduum in electione Simplicii completum, etiam 7 dies proximos ejus ordinationi interpositos post electionem; exigua differentia unius hebdomadæ non meretur indaginem ulteriorem in hac epocha definienda: cujus initium sit 24 Feb. 468, finis vero 2 Martii 483. Certum est beati Simplici vitam constasse ad 4 Kal. Junias anni 482, Severino consule, ita demonstrante ejusdem epistola inscripta Joanni episcopo Ravennati cujus exemplum in codice ms. annorum circiter 800 a nobis sæpe laudato in Bibliotheca ven. monasterii S. Crucis ad Hierusalem signatur iv. Kal. Junias, Severino, V. C. consule. Quin etiam ad vin Idus Novembris ejusdem anni eumdem superfuisse declarat alia epistola ad Acacium restitulum; quam Binius edidit in Concil. generalibus, eodem die et consule data.

NOTE HISTORICE.

Linea 3.- Et Basilicam B. Andreæ epistoli juxta basilicum S. Mariæ. Ubi nunc est Antonii abbatis ecclesia monasterium, ac Nosocomium in foro Exquilino ante basilicæ Liberianæ frontem extenso, ibi ætate Platinæ supererant parietinæ hujus ecclesiæ S. Andreæ a Simplicio dedicatæ, quam memorat Bibliothecarius. Tholi partem superstitem ante annos minus quam octuaginta vidit sacrarum antiquitatem studiosissimus præsul Jos. Ciampinus,qui tomo primo veterum Monumentorum, cap. 27, eamdem descripsit, et iconem nobis exhibuit, musivi operis nondum excisi una cum epigraphe olim a Platina integre lectam, a se vero in illa parte, quam capitalibus litteris hic exprimemus, minisculos characteres alteri reservantes, quam Platina viderat, et quæ Ciampini ætate jam exciderat.

hæc tibi mens valide decrevit pr AEDIA XPE
cui testator opes detulit ille sVAS
SIMPLICIVS QVAE PAPA SACRIS CAELESTIBVS APTANS

EFFECIT VERE MVNERIS ESSE TVI

ET QVOD APOSTOLICI DEESSENT LIMINA NOBIS
MARTYRIS ANDREAE NOMINE COMPOSIVIT
VTITVR HAEC HAERES TITVLIS ECCLESIA IVSTIS

SVCCEDENSQVE DOMO MYSTICA IVRA LOCAT
PLEBS DEVOTA VENI PERQVE HAEC commercia disce
TERRENO CENSV REGNA Superna peti.

Ejusdem sacri musivi partem potiorem ex delineatione Ciampini fideliter expressam lectori exhibendam curamus.Qui plura cupit cognoscere de nomine S. Andreæ Catabarbara Patricia huic Ecclesiæ addito ex illustri matrona patricia stirpis prope eamdem incolente (a qua etiam Severanus affirmat transD latum fuisse Neapolim corpus S. Severini) necon de nomenclatura monasterii sancti Andreæ, tum etiam basilica Sicinianæ huic ædificio splendido olim inditæ antequam sub nomine Andreæ apostoli Deo dicaretur, consulat eumdem Ciampinum cap. 7 et 27 laudati operis: ubi conspiciet figuras ornamentorum hic detectorum, tam sacras quæ ad Ecclesiæ beati Andreæ pertinuerunt, quam prophanas, quæ in basilica Siciniana supererant. Inter has vero celebres sunt tabulæ duæ inde translatæ ad palatium olim card. de Maximis nunc excell. Domus Albanæ ad Quatuor fontes, ex sectis marmoribus picturam imitantibus coagmentatæ, unicum fortasse exemplum e veteribus superstes illius artis, quam hodie felici conatu revocatam exercent marmorarii nostri et sculptores, præsertim ad ornamentum sacrarum ædium; Florentiæ vero in magni ducis musæo lapidario ad supremum elegantiæ apicem perducta est.

Hujus ecclesiæ ac monasterii S. Andrea Cata

Barbara meminit Bibliothecarius in sectionibus A hiberetur ambitus præsulum Constantinopolitanoquæ subsequuntur.

Linea 3. Et aliam basilicam intra Urbem juxta palatium Licinianum beatæ martyris Bibianæ, ubi corpus ejus requiescit. Hanc ecclesiam basilica Liberianæ addictam ab Eugenio papa quarto instaurare cœperant canonici sedente Urbano VIII, quorum votis clementer annuens Dominus, sanctæ virginis et martyris corpus reperiri concessit: unde pietas Urbani pontificis excitata, magnificis ornamentis auxit sacram ædem, et labro onychino eximii pretii ejusdem lipsana inclusit una cum sociis martyrii Demetria et Dafrosa, eaque solemniter transtulit, et quotanis a clero basilicæ solemni supplicatione adiri mandavit. Venerabilis enim redditur locus non modo istorum pignorum depositione, sed etiam vetustiori memoria cometerii ad Ursum pileatum, de qua nobis sermo fuit supra in notis ad S. Anastasium.

B

C

Linea 6. Hic constituit, etc., hebdomadam, ut presbyteri manerent ibi propter pænitentes, et baptismum regionem tertiam ad S. Laurentium, etc. Tomo præcedenti hujus nostræ editionis in Notis historicis ad Vitam sancti Cleti, agentes de numero instituto titulorum, ac presbyterorum in Urbe, eorumque distributione per vices hebdomadarias ad operandum sacris in basilicis patriarchalibus postquam illæ fundatæ sunt, et auctæ juxta numerum patriarchatuum in orbe Christiano institutorum, illustravimus hunc locum Anastasii, ostendentes circa medium quinti a Christo sæculi in basilica Laurentiana extra muros imaginem quamdam Hierosolymitani patriarchatus fuisse redditam, per id temporis decreto concilii Chalcedonensis eidem Ecclesiæ Hierosolymitanæ attribuente eam consequentiam honoris : quare illa sedes numerari cœperit inter patriarchales. Id fusius exposuimus in notis ad S. Dionysium, ex Innocentio observantes dispositionem Ecclesiæ Romanæ id semper habuisse proprium, ut Ecclesiam catholicam typo quodam exprimeret, cæteras colligentem sedes, et coronas sub primatu illius, in qua tronus Dei et Agni, in Apocalypsi a Joanne spectatus, in Petri cathedra conspicitur; quem propterea typum universitatis credentium, hujusmodi hierarchiæ unitate Christo Domino ejusque in terris vicario parentium, toties exprimendum curarunt summi pontifices in musivis et picturis sacrarum ædium per 24 seniores Apocalypsis, coronas offerentes sedenti super thronum et Agno: uti videmus in basilica S. Pauli via Ostiensi a Leone Magno, in titulis SS. Praxedis et Cecilia a Paschali I et alibi expressum. Alium quoque typum universitatis ex eadem visione Apocalypseos sunt mutuati, nempe septem candelabra, universitatis symbolum eodem numero redditura, quæ in titulo SS. Cosmæ ac Diamani Felix III, qui IVˇdicitur, una cum senioribus (maxima ex parte nunc excisis) et in basilica S. Mariæ Transtiberim Innocentius II musive expressit. Quod in parietibus sa- D crarum ædium pictura exhibebant, hoc in cleri Romani ministerio repræsentarunt, patriarchalibus Urbis ecclesiis, quæ ad instar majorum dioceseon sunt, septenarium numerum presbyterorum cardinalium ex titulis Romanis lectum singulis deputantes, juxta numerum dierum in hebdomada,ut ibidem sacris operarentur: ac totidem episcopos in Lateranensi adhibuerunt, quæ mater, apex, ac vertex omnium per orbem ecclesiarum habetur (ut verbis cardinalis Damiani cum alio card nempe Raspono supra retulimus in notis ad S. Cletum), et ipsam Romanam sedem omnium principem, ac thronum in terris Domini, et Salvatoris nostri repræsentat.

Dum illa adnotarem, ostendi jura veteris institutionis præservata semper fuisse tribus potioribus patriarchis, maxima contentione et cura pontificum Romanorum ex ætate Damasi ad Leonem Magnum, Simplicium, Felicem, ac successores adhibita, ut co

rum,alienas provincias invadere studentium, et ipsas dioceses primatum exercere attentantium; licet honoris titulum,et sessionis locum deferri (salvo jurisdictionis et potestatis primævo jure Alexandrino, et Antiocheno propriis in regionibus debito) tum Constantinopolitano tum Hierosolymitano permitterent inter patriarchas. Dixeram in nobis ad S. Dionysium ex hac etiam destinatione Simplicii hebdomadarias vices instituentis ad sanctum Petrum apostolum, et ad sanctum Paulum apostolum, et ad sanctum Laurentium martyrem, deligentisque ex numero septenario regionum Urbis ecclesiarum primæ, tertiæ, sextæ ac septimæ presbyteros, ad sacra in illis administranda, ostendi universitatem sacerdotii per totum Christianum orbem diffusam mystice adumbrari apud Romanam sedem in titulis et basilicis Urbis, ita exprimentibus majores diœceses singulorum patriarcharum, et ab his proximas exharcharum, metropolitanorum, et episcopales hierarchico nexu sub Petri successore compositas; in quas exercet Romanus traditum sibi divinitus primatum,dum testibus Arelatensis concilii Patribus, ibidem cum Schelestratio ac Thomassino productis, indeclinabilem jurisdietionem exercet in cæteros omnes patriarchas. Hanc vero et Simplicium exercuisse videbimus in notis sequentibus tum D. arch. Somier, tum Pagii, tum nostris. Hic honorificentiæ consulit trium extra Urbis pomærium positarum patriarchalium, dum singulis attribuit septenarias vices, e titulis intra Urbem positis deligens presbyteros, qui dietim in illis administrarent. Quare epocha hebdomadariæ illius partitionis referri tuto potest ad pontificatum Simplicii in tribus basilicis, tunc extramanianis, intelligitur quoque apte ordinata singulis attributio ex iis regionibus, quæ proximiores cum essent illi patriarchali cui ascribebantur, faciliorem obeundi ministerii copiam præbebant.

Addicitur enim basilicæ S. Pauli via Ostiensii clerus hebdomadarius ex prima regione ecclesiastica, quæ continebat duas veteres Augusti ex designatione dictas Porta Capena, et Aventinus 13. Vide inter prolegomena opusculum de regionibus Urbis. Tituli in hac regione siti sunt S. Sabinæ, S. Priscæ, S. Balbinæ, SS. Nerei et Achillei, S. Sixti : quos legitimus inter septem eidem basilicæ addictos apud Panvinium, de 7 Urbis ecclesiis. Basilicæ S. Petri attribuuntur hebdomadarii ex regione sexta ecclesiastica, quæ fuerat Augusti 14, nempe Transtiberina, ubi sunt Tituli S. Mariæ Transtiberini, S. Chrysogoni, S. Ceciliæ, in ea partitione memorati inter addictos ad Vaticanam; et ex regione septima Ecclesiastica, quæ complectitur duas Augusteas, nempe viam Latam 7, et circum Flaminium 9, ubi occurrunt tituli S. Laurentii in Damaso, et S. Marci, inter Vaticanæ deputationis numerum pariter recensiti. Denique ex tertia regione ecclesiastica, quæ continet duas Augustas, 3 scilicet Isidis et Serapidis, et v Esquilinam appellatam, deputantur titulares S. Praxedis, et S. Petri ad vincula, additis quoque e regione Cœlimontana SS. Joannis et Pauli, S. Stephani Rotundi, SS. Quatuor Coronatorum, et S. Crucis ad Hierusalem presbyteris cardinalibus quibus et S. Laurentii in Lucina adnumeratum lego titularem, sed mihi non liquet, an posteriori aliqua mutatione substitutus fuerit loco viciniorum fortasse addictorum in hac prima Simplicii partitione: quæ non memorat, nisi regionis tertiæ clerum Basilica S. Laurentii extra muros ad hæc ministeria attributum. Servata enim fuit hæc disciplina regionariæ partitionis ad hebdomadarias vices in basilicis patriarchalibus exercendas per titulorum presbyteros cardinales usque ad undecimum Christi sæculum, uti constat ex epistola S. Petri Damiani apud Baronium ad annum 1057, imo et ad duodecimum custodita usque ad Honorium secundum cognoscitur ex Pandulpho Pisano in Vita Gelasii secundi,etiam Panvinio

adnotante, de 7 Urbis ecclesiis cap 2, et Carolo abb. A Piazza, de Titulis cardinalium pag. 358,quos consule Cur autem illa disciplina tune defecerit, dum turbata Ecclesiæ et imperii pace, a creatione cardinalium ita cessasset Honorius, ut ferme ad solitudinem redigeretur sacrum ipsorum Collegium, apud eosdem Panvinium et Piazza notatum reperies.

Nihil igitur impedit quominus intelligamus ætate Leonis Magni et Simplicii positam fuisse ab Ecclesia Romana imaginem quinque sedium patriarchalium (ad eumdem numerum auctarum titulotenus in synodo Ephesina per abjectionem Hierosolymitani) constituendo septenarias vices hebdomadarias etiam in Laurentiana extra muros; nihil inquam impedit quominus intelligamus hæc augmenta honoraria per eosdem pontifices admissa, qui novorum patriarcharum ambitum et audaciam coercebant; cum nec honorificentia confessus ac tituli, nec species ejusdem infringeret jura potestatis primævæ tribus veteribus patriarchis constanter præservatæ a Leo- B ne, ac Simplicio, non secus ac ipsorum a decessoribus ex Damaso ad Leonem Magnum. Vide notas Pagii, et Sommier.

Antequam manum de tabula removeamus agentes de hac hebdomadaria partitione titularium ad sacra ministranda in tribus basilicis patriarchalibus tunc extramanianis, nrmpe S. Petri in Vaticano, S. Pauli via Ostiensi, et S. Laurentii in agro Verano, necessarium videtur aliquid indicare de attributione titularium ad ministeria præstanda duabus reliquis patriarchalibus intra muros Urbis inclusis, nempe Lateranensi ac Liberianæ. Has enim pari numero cardinalium suas hebdomadas implevisse dubitare non possumus, cum eosdem exprimant vetusta monumenta, apud Baronium, et Panvinium, aliosque producta. In Lateranensi septem episcopos vicem obiisse sub Stephano quarto perspicuum est ex Bibliothecario, sect. 284, quem pontificem historicus refert renovasse ritum antiquum. « Pristinum Ecclesiæ in diversis clericatus honoribus renovavit ritum. Hic statuit ut omni Dominico die a septem episcopis cardinalibus hebdomadariis, qui in ecclesia Salvatoris observant, missarum solemnia super altare beati Petri celebrarentur.» Ad quam vero ætatem Stephano quarto anteriorem referri debeat origo illius ritus a Stephano restituti, neque Bibliothecarius aperte docet, nec alius quod sciam scriptor insinuat. Conatus attamen sum in notis ad Cletum pap. 38 investigare, quandonam numerus cardinalium presbyterorum, qui 25 semel definitus a Petro apostolo, et ab Evaristo completus renovabatur in persecutionibus per Dionysium et Marcellum, adauctus sit ad 28, nempe quatuor septenaria, ita ut basilicis quatuor possent singula septenario assignari. Ostendi numerum titulorum 28 completum fuisse per Damasum, cum veteribus 25 titulum equitii Silvester addidisset, Marcus vero et Damasus singuli singulos de suo nomine nuncupatos, Ex Anastasio in Vita Damasi etiam adverti eadem pagina 38 notarum, apparere quamdam normam, episcopis, presbyteris, ac monasteriis tunc assignatam sacræ psalmodiæ per omnes ecclesias diu noctuque persolvendæ. Quare cum ante finem sæculi quarti numerus quatuor septenariorum haberetur in titulis, et ordinate psallendi norma per omnes ecclesias episcopis ac presbyteris traderetur, aliqua partitio hebdomadaria cœpisse videtur, saltem ex ætate Damasi etiam in basilicis intra Urbis pomerium eodem sæculo fundatis: quam deinde sensim perfecerunt subsecuti Damasi successores, episcopos proximos (qui postmodum dicti sunt cardinales) in Lateranensi patriarchio syncellitas adhibentes ad sacra peragenda quando in Urbem se conferre per vices possent, supplendo per proximos titulares regionis Colimontanae et Exquiline defectum episcoporum, si forte aberant : in Liberiana vero presbyteros cardinales pariter adhibentes e proximioribus, nempe S. Pudentianæ sive Pastoris,

[ocr errors]

D

S. Eusebii, S. Vitalis, seu Vestinæ, SS. Apostolorum S. Cyriaci in Thermis, S. Clementis, SS. Marcellini ac Petri, qui etiam in partitione, usque ad Honorium secundum vigente, eidem Liberianæ cognoscuntur ascripti: quorum de antiquitate quinto sæculo æquali dubitare non licet; cum in concilio Romano sub Symmacho ex omnibus hisce titulis presbyteri legantur subscripti.

Hebdomadaria igitur assignatio episcoporum septem in Lateranensi, et presbyterorum totidem in quatuor reliquis patriarchalibus basilicis Romanis videtur primum rudimentum accepisse sub Damaso, et complementum obtinuisse a Simplicio.

Linea 13. Eodem tempore fuit Ecclesia prima, hoc est, sedis apostolicæ exsecutrix. Etatis barbaræ ingenium agnoscimus in hujus perioche contextu, quem vereor ut reddiderint implicatiorem errores amanuensium: videtur autem ita restituendus: Eodem tempore fuit Ecclesia Constantinopolitana sedis apostolicæ exsecutrix. Restitutionem hanc non dubiam facit epistola Gelasii quarta in qua pontifex memorat Timotheum Ælurum Alexandrino patriarchatu, Petrum Mongum Antiocheno, aliosque dejectos sola Romana sedis auctoritate, delegatione illius exsecutionis demandata Acacio Constantinopolitano. Verba Gelasii sunt:«< In hac ipsa causa Timotheus Alexandrinus Petrus, Antiochenus, Petrus, Paulus, Joannes, et cæteri, non solum unus sed plures, utique nomen sacerdotii præferentes sola sedis apostolicæ sunt auctoritate dejecti : cujus rei testis etiam ipse docetur Acacius, qui præceptionis hujus exstitit exsecutor.» Vide in notis Sommier historia totius epilogum : ex quo cognosces Biographi istius mentem fuisse in contrahendis brevi periocha Simpliciigestis exprimere exercitam ab eo fuisse auctoritatem sedis suæ omnium principis in exauctorandis aliarum sedium præcipuarum præsulibus, ab illo gradu per hæresim excidentibus; et ad ministerium suæ præceptionis ac sententiæ exsecutioni mandanda delectum a se fuisse Acacium Constantinopolitanum, licet is postmodum affectaret primatum, qui noverat a primate totius episcopatus delegatam tantummodo sibi fuisse exauctorandi provinciam, ejusdem nomine cui delegabat.

CIACONII.

Linea 3.- Basilicam beati Andrex apostoli. Basilica hæc a papa Simplicio condita et dedicata hodie cernitur conjuncta ædi S. Antonii propinquæ S. Maria Majori, et conservatur in ea ornamentum opere vermiculato, seu musivo elegantissimo, in quo Christi imago, et B. Andreæ et aliquot aliorum apostolorum visuntur. Vocatur a quibusdam hæc eadem Ecclesia S. Andrea in Barbaris, quod in muris ejus variæ ferarum imagines a Diana venatrice, et ab Hippocentauris conficiantur, opere partim tessellato ex variis confecto marmoribus, partim vermiculato.

Linea 7.- Hebdomadam. Hebdomadarii erant hujusmodi, quod ob ingruentem populum vicissim. succedere solerent. Sed hebdomadarii isti, pro quatuor regionibus constituti, cum septem essent, quod alias tres regiones Eruli occuparent, qui catholicæ Ecclesiæ minime communicarent, utpote qui secta essent Acaciani.

-

PAGII.

Linea 15. Damnavit Petrum Alexandrinum, etc. Timotheus lurus, ut in sancto Leone diximus, S. Prolerio episcopo Alexandrino vivente,Alexandrinam Ecclesiam invaserat, sanctumque Proterium interfici curaverat; sed anno 460, Leone imperatore præcipiente, ex ea sede dejectus, et Chersonam exsilio relegatus, alius pro eo Timotheus Salophaciolus. synodi Chalcedonensis defensor episcopus ordinatus fuerat. Verum cum Basiliscus, anno 476, Orientis imperium invasisset, damnare cœpit Chalcedonensem synodum, et catholicos persequi. Quare Ti

motheum Elurum promulgato edicto ab exsilio re- A nes, « quem fidei perduelles, pro sua in Petrum vocavit, qui cum iterum Ecclesiam Alexandrinam invasisset, Timothens Salophaciolus in monasterio latere coactus est. Simplicius, ut huic malo occurreret, tres epistolas anno quadringentesimo sptuagesimo sexto scripsit, primam ad Basiliscum, quæ in Collectione conciliorum Labbei est ordine 4, in qua Simplicius petit ab imperatore Basilisco, ut Timotheum Ælurum, qui Alexandrinam sedem occuparat, et clam Constantinopoli suas hæreses disseminabat, regia potestate cohibeat. In epigraphe quidem ejus epistola librarius posuit, Zenoni Augusto, sed auctor critica Baronianæ anno 476 legendum ostendit, Basilisco Augusto; et tam cam, quam duas alias, nempe quintam Simplicii ad Acacium Constantinopolitanum episcopum,et septimam ad presbyteros et archimandritas Constantinopolitanos contra Timotheum Elurum, non esse scriptas mense Januario, sed mense Junio.

Parte alia Petrus Fullo, qui ab anno 463 Eccle- B siam Antiochenam turbare cœperat, eam postea invasit quam temeritate commotus Leo imperator, anno 471 synodum episcoporum fieri præcepit, in qua Fullo depositus ac damnatus, jubente Leone, in Oasim deportatus est. Sed anno 476 in sedem Antiochenam a Basilisco tyranno restitutus, ex ea iterum pulsus est anno 476. Holstenius in collectione Romana publicavit epistolam Simplicii papæ ad Acacium Constantinopolitanum episcopum, quæ sine die et consule est, ex qua discimus Simplicium ab Acacio de synodo a se Constantinopoli indicta monitum, petiisse ut hæretici in ea dainnarentur. Exstat ea epistola tom. IV Concil., pag. 1039. Quare anno 478, Acacius Constantinopoli, Simplicius Romæ synodum celebravit. In illis Timotheus Elurus, Petrus Fullo, Joannes Apamenus, et Paulus Ephesiorum episcopus damnati sunt. Felix enim III, Simplicii papæ successor, in epistola ad clericos et monachos Orientales apud Baronium anno 483, n. 52, ait :« Quos tunc hypocrita Acacius ita fecit ab apostolica sede dam C

nari, ut his etiam vocabulum Christianorum tolleretur, quod gesta apud eum habita manifestant. » Quæ verba nonnisi de synodalibus gestis intelligi possunt.

Porro Petrus Fullo damnatus est in synodis Constantinopolitana et Romana, quod trisagio hymno in Ecclesia cani solito,ex his tantum verbis composito Sanctus Deus, sanctus Fortis, sanctus Immortalis, miserere nobis, clausulam hanc adjecisset: Qui crucifixus es pro nobis, ut nempe Theopachistarum hæresim, qua Fullo infectus erat, induceret, et Deo Trino, ad quem superiora spectabant, passionem ascriberet. Id constat ex epistola Simplicii papæ ad Petrum Fullonem, quæ incipit, Quis dabit capiti meo aquam, etc., quæ in conciliorum collectione Felici III male ascribitur, estque ordine 3 et ex alia epistola ad eumdem Fullonem,quæ incipit, Quoniam pestiferis doctrinis imbutus, etc., estque ordine 4 inter Felicianas, quæ duæ epistolæ Simplicio restitui debent, ut videre est in critica Baronii. In iis epistolis Simplicius invehitur in Fullonem, quod trisagiæ deprecationi additionem illam induxerit. Exsecutio sententiæ qua Petrus Fullo damnatus, et Antiocheno episcopatu dejectus, demandata Acacio, ut docet Gelasius papa in laudata epistola 13 ad Dardania episcopos,et in commonitorio ad Faustum, ubi loquens de Timotheo Alexandrino, et Petro Fullone Antiocheno, aliisque episcopis, ait : « Sola sedis apostolicæ sunt auctoritate dejecti, cujus rei testis etiam ipse docetur Acacius, qui præceptionis hujus exstitit

exsecutor. »

Petro Fullone, ut superius dictum est, anno 477 dignitate moto, Joannes Apamenus ordinatus est episcopus Antiochenus; sed hoc quoque post tres menses ejecto, Stephanus vir spectabilis Antiochiæ promovetur episcopus. Stephano anno 481 demortuo successit Stephanus Junior, ut scribit Theopha

D

Fullonem propensione, in amentiæ subsidium furorem armantes, in sancti martyris Barlaam baptisterio acutis calamis perfossum et necatum in Orontem fluvium projecerunt. Zeno porro facinus attentatum ulturus Acacio Constantinopolitano præsuli ut Antiochiæ crearet episcopum, mandavit : qui consecravit Calendienem. » Hunc, non vero Stephanum Juniorem, Constantinopoli Antiochenum episcopum ordinatum, diserte etiam tradit Theodorus Lector, lib. 11, Stephani Junioris cædem, et Calendionis ordinationem, contra Nicænorum canonum tenorem, et antiquum usum Constantinopoli factam, graviter tulit Simplicius papa. Dispensationem tamen concessit, seu veniam infractorum canonum, rogante Zenone, imperatore, ea lege, ut usurpata ab Acatio Antiocheni episcopi consecratio non traheretur in exemplum, et servarentur canones, ita ut Antiochenus episcopus, et creatio ejus reservaretur synodo Orientalis dioeceseos, ut liquet ex epistolis 14 Simplicii ad Zenonem, et 15 ac 16 ad Acacium, quas anno 482 datas probat idem critica Baronianæ auctor. Ex hoc Simplici facto Romani pontificis primatus supra omnes episcopos evidenter ostenditur, quippe qui cum patriarchis etiam Orientalibus de canonibus conciliorum etiam œcumenicorum dispenset.

Cum Timotheus Solophaciolus episcopus Alexandrinus anno 476 episcopatu dejectus fuisset a Timotheo Eluro, hicque anno sequenti a Zenone imperatore pulsus esset, et Timotheus restitutus, mortuo tamen eodem anno 477, Timotheo Eluro, Petrus Moggus, seu Mongus, ipsius consors, ab uno hæretico Alexandrinus episcopus ordinatur. Hunc nihilominus dejici jussit imperator Zeno, et reduci Timotheum Solophaciolum. Sed cum hic anno 481 obiisset, Joannes Talaia, a Græcis Tabenniosita cognominatus, quod esset ex numero Tabennensium monachorum, qui apud Canopum monasterium jam inde a est episcopus Alexandriæ, statimque litteras synodiCyrilli temporibus habitabant, a catholicis ordinatus cas ox more misit ad Simplicium papam, et ad Calendionem episcopum Antiochiæ, ut ex Breviculo historia Eutychianistarum, et ex Liberato liquet. Ad Acacium vero Constantinopolitanum episcopum synodicas mittere neglexit, seu, quod amicitiæ illi magistri officiorium confideret, seu, quod jamdiu antea infensus erat Acacio. Ea res Acacii animum graviter commovit, et imperatoris animum adversus eum exasperavit.

Imperator scripsit primo ad Simplicium papam per Uranium subdiaconum litteras,quibus Joannem tanquam perjurii reum, quod quidem Acacio etiam episcopo notum esse perhibebat, sacerdotio judicabat indignum. Satius autem esse dicebat, ut ad procurandam ecclesiarum Ægypti unitatem atque concordiam Petrus Moggus in sedem Alexandrinam restitueretur. Imperatoris litteris acceptis Simplicius nem suam recipere, ejusque ordinationem sententia papa, qui Joannis Talaia apocrisarios in communiosua confirmare jam paratus erat, pedem repressit, ne contra imperatoris testimonium quidquam præpropere egisse videretur. Mox per eumdem Uranium rescripsit imperatori, quod quidem a Joannis ordinationem attinet, lecto imperatoris testimonio suspendisse se ab ejus confirmatione, quod vero ad restitutionem Petri Moggi spectat, eum utpote hæreticum, et ab hæreticis postulatum, nec posse, nec debere restitui,quippe qui apostolico judicio damnatus, in pristino errore adhuc permaneret. Periere hæ Simplicii litteræ, sed exstant quas eodem tempore scripsit ad Acacium Constantinopolitanum episcopum, quæ datæ sunt Idibus Julii Ševerino V. C. cos. ideoque anno 482, suntque in collectione Conciliorum ordine 17.

Zeno imperator, spreta Simplicii papæ responsione, scripsit ad Pergamium ducem Egypti, et ad Apollonium Augustalem, « ut Joannes expelleretur

((

« PoprzedniaDalej »