Obrazy na stronie
PDF
ePub

scyro, aur quinque, pens sing lib d. calices min 20. A lin 9, pensant singuli. lin 12, lib.5 linea 15,scyphum aur pens lib 5; alium scyphum aureum, pens lib 5. lin 16, calices min. 10. pens sing lib 2 lin 21, pharum cantarum aureum. lin 23, lib 24, calices min 12. lin 25, libras 20, amas arg d. pens sing lib 10. lin 26 pens lib 10, c. æ. 25.

Num 71, linea 1, in urbe vero Roma constituit ministeria, quæ c, linea 2, scyphos per titulos 25 pens lib 10. linea 2, pens lib 10. linea 4, pens lib 10; Cal min 50 pens s. 1. 2, quod ad S. Mariam constituta recondit. linea 7, S Stephano. linea 8 et 9, in eodem monastlerio. Item m.linea 11, episc dies 48.

Apud Holstenium et Schelestratium.

Num. 68, lin 2, Flor. quatuor synodos. lin 6, Flor. dominationem.

BENCINI.

Num 69, lin 7, Flor et alter eod, Agnum, lin. 8 Flor, pensantes libras 50, supra confessionem

æreum arcum.

Num 71, linea 6 Flor., monasterium. linea 7, Flor om. sancti Stephani.

V. L. Peniæ ex codice Cavensi.

Num 69, lin 4, sancti Johannis evangelista ex argentio lin 5. Oratorium sanctæ crucis lin 13, ubi sunt columnis ecaton pentalaicas.

Num 70, lin 7, scyphos arg. v pens sing lib x. lin 23, pens sing lib xxiv.

Num 71. linea 5, pens sing lib 11, quod ad sanctum Mariam, etc.

NOTE VARIORUM.

Num. 68, linea 2 · Hic fecit decretalem. elc. Duo egit Hilarus: primo decretalem condidit epistolam; deinde sparsit epistolas alias de fide catholica. Hæc in unum conjunxit antiquus Romanorum pontificum catalogus; ampliator autem catalogorum deinde assignavit in particulari editam decretalem, quam lin. 8 designat per notas consulum, et infra eamdem nos assignabimus. Prior occurrit mentio epistolæ Decretalis, quam ab epistolis de fide catholica distinguit liber Pontificalis. Quælibet ab apostolica sede edita decreta vocavit Siricius tom. i Conc. c. 15, pag. 851. Decretalia constituta, adeoque scribens Himerio Tarraconensi, dixit : « Nunc fraternitatis tuæ animum ad servandos canones,et tuenda decretalia constituta, magis ac magis incitamus » Quid vero veniat nomine decretalis, sic innuit subdens : « Et quanquam statuta sedis apostolicæ vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum.» Quo loci. quod prius dixerat Decretalia constituta, et canones, deinde vocat Statuta sedis apostolicæ et canonum venerabilia definita. Invaluit deinde usus ut conciliorum regulæ definitiones dicerentur, et Romanorum pontificum decretalia. Eodem modo loquitur Hilarus infra laudandus in sua synodo Romana, in qua decreta veluti indicativa legum a sede apostolica provenientium appellat et canones uti conciliorum constitutiones. Quomodo etiam Simplicius Zenoni Hispalensi episcopo scribit eadem loquendi formula utens, tom. II Conc. pag. 803 : Talibus idcirco gloriantes judiciis, congruum duximus, vicaria sedís nostræ te auctoritate fulciri; cujus vigore munitus apostolicæ institutionis decreta, vel sanctorum terminos Patrum nullo modo transcendi permittas. » Et eodem sensu S. Nicolaus I scripsit Photio: « Quod vero dicitis ñeque Sardicense concilium, neque decretalia vos habere Romanorum pontificum..... decretalia autem quæ a SS. pontificibus primæ sedis Romanæ Ecclesiæ sunt instituta, cujus auctoritate atque sanctione omnes synodi, et S. concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, cur vos non habere vel observare dicitis, risi quia vestræ ordinationi contradicunt. >>

Linea 2.-Epistolas de fide catholica. Præter decretalem direxit epistolas ad universos episcopos, in quibus iterum confirmavit quatuor synodos,ut œcumenicas profitendas, damnando hæreses. Necessum id erat eo tempore, quo Eutychiani bellum indixerant nedum concilio Chalcedonensi, verum etiam fidei catholicæ, ut sic utrumque episcopis per Orientem intimaret ad eosdem corroborandos, ac magis confirmandos, ostendendo sedem apostolicam permanere in professione synodorum ecumenicarum. Necessitatem hujus professionis didicerat a S. Leone scribente Jul. Coensiin nova epistoia a Quesnellio,epist LXXXVIII, p. 306, edita de publicanda per universas Ecclesias apostolica Chalcedonensis concilii et auctoritativa confirmatione. « Quod ergo necessa

B rium credidit clementissimus imperator libenter implevi, ut ad omnes fratres, qui Chalcedonensi synodo interfuerunt, scripta dirigerem, quibus placuisse mihi, quæ a SS. fratribus nostris de regula fidei confirmata sunt, demonstratem; propter eos scilicet, qui ad occasionem velandæ perfidiæ suæ, infirma vel dubia videri volunt statuta concilii,quæ nulla sunt consensus mei sententia roborata..... Unde studeat dilectio tua piissimum principem crebris suggestionibus commonere, ut adjunctis affatibus suis ad singularum provinciarum sacerdotes deferri apostolicæ sedis scripta præcipiat; ne ulterius quisquam veritatis inimicus de silentio meo se excusare præsumat. »De quo Eutychianistarum subterfugio legenda Marciani epistola eidem pontifici data, quæ G. L. ibid., pag. 397,primo publicatur inter S. Leonis epistolas novæ editionis. Hilarus itaque has epistolas dedit; et hinc crediderim orta fuerit origo, ut in fidei professionibus, quam recenter electi Rom. pontifices, et episcopi edebant, specialiter profiterentur se recipere, et venenari concilia œcumenica. Vide diurnum Romanum,et epistolas S. Gregorii Magni.

C

D

Lin. 3. Confirmans tres synodos Nicænam, Ephesi nam, et Chalcedonensem. In aliquibus codd.loco vocis tres ponitur quatuor. Verum nostra retinenda est lectio. Neque per hoc inferri potest, ab Hilaro Constantinopolitanam secundam generalem esse a censu conciliorum œcumenicorum avulsam; nam cum act. II, IV et vi integrum symbolum Constantinopolitanum fuerit lectum, et omnium episcoporum suffragio in decreto fidei insertum, Hilarus confirmans Chalcedonensem synodum, consequenter et Constantinopolitanum ab ea synodo ut cecumenicam declaratam, profitebatur, et confirmabat. Et de fide symboli Constantinopolitani ex mente Ecclesiæ Romanæ scripsit Gregorius Magnus lib vi, ep. 121 ; << Romana autem Ecclesia eosdem canones vel gesta synodi illius hactenus non habet, nec accipit: in hoc autem eamdem synodum accipit, quod est per eam contra Macedonium definitum. » Nomine vero Nicæni veniebat Constantinopolitanum, quod deducitur ex Toletano, tom. II Conc. Aguir., pag 340, cui Reccaredus rex interfuit, subscripsitque fidei professioni, in qua inserebatur symbolum Constantinopolitanum, quod indigitatur symbolum Nicænum. Professionem vero editam ab Hilaro trium tantum conciliorum mentionem fecisse deduci videtur ex synodo Romana sub Felice, quæ synodicam dirigens ad clericos, et monacho orientales, et professionem ab eis edendam ad instar Romanæ, hanc sic describit tom. Il Conc. pag. 855 : « Et ut charitas vestra possit agnoscere venerandas synodos Nicænam, Ephesinam priorem, atque Chalcedonensem contra Nestorium,et Eutychetem impiissimum nos tenere.»> Quod vero in aliis professionibus distincta mentio concilii Constantinopolitani fieret, Romani pontifices non solum non improbarunt, vero suo calculo confirmarunt, apud Baron., ubi supra. Vigilius pro

[ocr errors]

pterea laudans professionem a Justiniano editam,et A
quam profitendam Ecclesiis Orientis intimaverat,
hæc rescripsit: «< Summis hoc pietas vestra viribus
effecit; cum per omnes regni sui partes et universos
fines terræ eam fidem quam per venerabiles semper
Christianæ confessionis judicio amplectandas Nicæ
nam, Constantinopolitanam,Ephesinam primam,sed
et Chalcedonensem synodos constat irreprehensibi-
liter solidatam, inconcussa jubeatis pace servari. »
Linea 6. Confirmans auctoritatem, et principa-
tum sedis apostolicæ. Ex penuria Actorum non con-
stat, quid egerit Hilarus specialius ad vindicandam
sedis auctoritatem. Forsitan ambitum patriarcha-
rum Constantinopolitanorum repressit, et in datis
epistolis quas profiteri debebant Orientis episcopi
de synodo Chalcedonensi, specialius irritandum pu-
tavit, id quod actione xvi vindicare præsumpserunt
patriarchæ Constantinopolitani, primum nempe lo-
cum supra reliquos Orientis patriarchas. Nostra hæc
conjectura firmari potest ex pluribus. Specialiter B
quia Leo imperator non omisit ex Ecclesiæ Constan-
tinopolitanæ cleri precibus promovere ambitum pa-
triarchæ Constantinopolitani, et cum videret Leo-
nem,et Hilarum in proposito persistere defendendi
Nicænos canones statuentes jura patriarchalia, a
Simplicio,qui decessori Hilaro successit, hæc extor-
quere conatus esset. Verum Simplicius vehementius
restitit, obstititque ejus conatui, missoque ad hoc
Probo episcopo Canusino Constantinopolim legato,
ambitum compescuit ex Gelasio scribente, epist. 13
ad episc. Dardaniæ : Eaque nihilominus sub
sanctæ memoria papa Simplicio legatum sedis
apostolicæ sanctæ memoriæ Probum Canusina ur-
bis episcopum, Leone principe tunc petente, præ-
sentem docuisse nullatenus posse temerari; neque
his prorsus præbuisse consensum, atque ideo non
ad civitatis cujuslibet respiciant qualitatem, sed
modum dispensationis Ecclesiæ paterna traditione
firmatum convenienter observent. » Hilarus itaque
dimoveri non est passus juxta decessoris zelum a
statutis Nicænis, sed magis auctoritatem propriam,
et patriarcharum defendit, restititque ambitioni epi-
scopi Constantinopolitani. Certe Gennadius Anatolii
successor sive per se, sive per imperatorem nihil
molitur. Acacius tamen, qui anno 471 Gennadio
successit, id sibi attribuit, ac eo impellente, Leo a
Simplicio obtinere conatur etsi irrito conatu. Nec
desiit Acacius promovere privilegia Constantinopo-
litanæ sedis, præcipue ut secunda per Romanam
sedem decerneretur, ac inter Orientales patriarchas
principem locum obtineret, nisi Zenone restituto ad
imperium anno 477, quando legem obtinuit ab eo-
dem, quæ est XVI Cod. Just. sub Tib. de sacrosan.
Eccl. in qua juxta Constantinopolitanæ et Chalcedo-
nensis synodorum decreta privilegia dicuntur resti-
tui. Cum vero dicantur restitui, supponitur prius
Leonis, Hilari, et Simplicii concordi voto fuisse de-
negata. Equidem hoc interjecto tempore patriar-
chas Constantinopolitanos sibi vindicasse juxta actio-
nem xvi Chalcedonensem jus in tres exarchatus,
præcipue vero in Ephesinum, et juri præsumpto
obstitisse reliquos patriarchas docet Evagrius, lib.
III, cap. 6. Quí Basilisci edicta referens in sanctam
synodum Chalcedonensem, quam damnandam præ-
scripserat an. 476, qua eccasione Timothæus Elurus
contumax Eutychianista, et S. Protherii parricida.
lege Basilisci ab exsilio, quo per Leonem imperato-
rem multatus, fuerat liberatus, dum ad recupe-
randam sedem properaret secundæ sedis privilegia
vindicans per Orientem Ephesino episcopo exarcha-
tus jura a Constantinopolitano adempta decreto sy-
nodi Chalcedonensis act. xvi restituit; et quidem
auctoritate Zachariæ rhetoris, ita inquiens: « Idem
scriptor narrat Timotheum Constantinopoli egres-
sum perrexisse Ephesum, Paulumque illius urbis
pontificem (qui quidem jam dudum ab episcopis
provinciæ, sicut vetus Ecclesiæ consuetudo postu-

C

D

lat, creatus fuerat, sed tamen post exciderat) in sede episcopali collocasse. Reddidit præterea idem Timotheus Ecclesiæ Ephesinæ jus patriarchatus, quod concilium Chalcedonense..... ei_ademerat. » Ex his constat bene dixisse librum Pontificalem, Hilarum confirmasse sedis apostolica prerogativam, et inter alia decora, id in eo commendatum exhibent gesta pontificalia.

:

«

Lin 7. Hic fecit constitutum de Ecclesia. Cum vero additur nota Consulum,duo colliguntur,primo quod cum revera olim exstiterit codex Constitutionum pontificum, eapropter liber Pontificalis argumenta earumdem omiserit, satis ducens commemorare editam constitutionem, quam quisque in eo codice reperiret sicuti constat de hac. quam novissime vulgavit correctionem. in synodico cass. cap. 227, pag. 471. Lupus ex cod. Vatic. ubi eadem nota Consulum reperitur. Secundo catalogos Rom. pont. habuisse varias additiones, ac unum idemque recenseri modo remissa, modo fusiori nota. Sic hocce constitutum in antiquo catalogo legitur. Hic fecit decretalem. Posteriori vero manu additum, explicatumque quæ fuerit decretalis edita per appositam temporis notam. Porro nota temporis hic notata,et consules coincidunt cum synodo Romana, quam primus vulgavit Lupus. Synodus porro hanc epigraphea habet: Incipiunt regule papæ Hilari... Flavio Basilico et lermenrico viris clarissimis sub die xvi Kal. Decembris, residente viro venerabili papa Hilaro in basilica S. Mariæ.» Constitutio edita est de sacris ordinationibus, et electionibus, ac ibi actum de disciplina ecclesiastica, et de Hispaniarum Ecclesiis. In ipso exordio pontifex proponit duo servanda, Nicænos canones, et decreta sedis apostolicæ, ubi duo illa juxta datum discrimen sic proponit. « Quoniam religiosus, sancto Spiritu congregante, conventus hortatur, ut quæcunque pro disciplina ecclesiastica sunt, cura diligentiori tracctemus. si placet, fratres, ea quæ ad ordinationum tenorem pertinent, juxta divinæ legis præcepta, et Nicænorum canonum constituta,ita jubente Domino in omne ævum mansura solidemus, ut nulli fas sit sine status sui periculo, vel divina constitutiones, vel apostolicæ sedis decreta temerare. Quia nos, qui potissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respicit,si in causis Dei desides fuerimus inventi.» Ex quo et illud animadvertere licet, quod si pro causa Hispaniarum particulari sacros canones Nicænos inviolabiliter sub interminatione divini Judicii a sede apostolica solidandos edixit: pariter id egerit in epistolis per Orientem sparsis de fidei catholicæ professione, specialiter de concilio Chalcedonensi, in quo cum humiliare vellent sedem apostolicam clerici Constantinopolitani ex Anatolii ambitu, et contra canonum Nicanorum dispositionem, ordinem patriarcharum pervertere,debuit pontifex Leonis decessoris exemplo sedis apostolica primatum auctoritate firmare, et perperam gesta cassare. Cum vero hoc constitu tum à libro Pontificali dicatur esse de Ecclesia, indicatur, ut sæpius notatum est, pertinere ad universam Ecclesiam : seu designatur decretum ad orbis Ecclesias directum, quod manifesie ostendunt verba Hilari in fine sic decernentis : « Hilarus episcopus Ecclesiæ urbis Romæ synodo præsidens dixit: Quoniam præsentis definitionis formam, quæ secundum sanctorum est statuta sententiam,in omnium Ecclesiarum notitiam pervenire decernimus, nec cuiquam pro sui possit ignoratione licere, quod non licet, edere gesta notariorum sollicitudo curabit.» Exemplaria nempe authentica conficientes notarii dirigerent ad omnes Ecclesias.

BINII ET LABBEI.

Num. 68, linea 1. Hilarus. Post interregnum septem fers mensium, pridie Idus Novembris anni 461, qui est Leonis imperatoris quintus, Hilarus na

tione Sardus, olim diaconus, et in conciliabulo Ephe- A pus Dei famulus offert. Superest vetus musivum in

sino legatione functus, in locum sancti Leonis subrogatus fuit. Initio pontificatus ea, quæ tribus œcumenicis conciliis contra Arianam, Nestorianam, et Eutychianam hæresim decreta fuerunt, confirmavit: novum Paschalem cyclum annorum quingentorum quadraginta duorum per Victorium Aquitanum ejus facultatis tum facile principem, Gennadio, et Mariano Scoto auctoribus, fieri curavit. «< Anthemium imperatorem Occidentis, inquit Gelasius epist. 11 ad Dardan.,cum Philothæus Macedonianus ejus familiaritate suffultus, nova conciliabula divisarum sectarum in urbem inducere vellet, apud beatum Petrum apostolum palam ne id fieret clara voce constrinxit,in tantum, ut non ea facienda cum interpositione juramenti idem imperator promitteret. Hujus temporibus Constantinopoli, cuidam pictori Christum forma Jovis pingere conanti, manus exaruit post facinoris, et delicti confessionem, Gennadius episcopus Constantinopolitanus cum sanavit. Cedren. in Compend.

BLANCHINI.

NOTE CHRONOLOGICÆ.

Consensus catalogorum Italiæ per nos editorum tomo II in Prolegomenis, et celebriorum ex Gallia apud utrumque Pagium,cum textu Bibliothecarii in assignanda summa annorum sex, mensium trium, et dierum decem. Hilaro papæ omnem dubitationem adimunt de summa temporis illius sedi attribuenda. Ejusdem epistolæ, et acta concilii Romani supra memorata in notis chronologicis ad Cœlestinum sect. 62 cum evincant, electionem ejus cadere in diem Novembris undecimam, ordinationem vero in crastinum, quæ fuit x ejusdem mensis et Dominica anno 461, consequitur, ut obitus pariandus sit cum die XXI Februarii anno 468,quod comprobatum vides apud Pagium num. 10 et 13 in ejus notis ad hanc sectionem. Marianus Scotus (adnotante Pagio Seniori in crit. ad Baron, anno 467, num. 3) recte consignat obitum sancti Hilari eadem die xxi Februarii cum Florario sanctorum,et cum Martyrologiis Maurolyci, Galesini, et Canini adductis per Bollandum. Corrigendus tamen Bollandus in anno emortuali sancti pontificis, quem putavit 467 ex pluribus documentis, præcipue vero ex epistola Genasii papæ ad episcopos Dardaniæ, ubi asseritur S. Hilarum restitisse Anthemio,qui levatus fuit imperator pridie Idus Aprilis, Prisco et Joanne consulibus, uti scribit chronographus a Cuspiniano editus, observante Pagio Juniorii ad Vitam Hilari num. 12, astipulante etiam chronico Paschali iisdem consulibus.

NOTE HISTORICE.

B

concamerato oratorii fornice cujus centrum occupat agni imago, qua indicabatur a præcursore Christus Dominus; et in lunulis circa fenestras imagines quatuor evangelistarum, ascriptis unicuique propriis nominibus,visuntur ex eodem opere vermiculato. Edidit figuras Ciampinus vet Monim. tomo I, cap. 26. Ad ingressum oratorii Zophorus supra columnas januam adornantes insculptus pariter est Hilari pontificis nomin

HILARUS EPISCOPUS SANCTÆ PLEBI DEI. †

In adverso oratorio S. Joannis evangelista epigraphe marmorca supra columnas in epistylio sculpta tum nomen Hilari retinet. tum memoriam felicis ejusdem evasionis ex discrimine, ab hæreticorum insidiis eidem parato in latrocinio conciliabuli Ephesini,quando diaconus cum esset Leonis Magni ejusdem nomine legatus mittebatur cum collegis ad præsidendum œcumenica synodo Calcedonensi. Quod e manibus hostium fidei fuerit, Deo dante, subtractus retulit ad patrocinium B. Joannis evangel. scribens: LIBERATORI SUO BEATO JOANNI EVANGELISTÆ HILARUS

EPISCOPUS FAMULUS XPI.

Hujus Sacelli æneæ pariter valvæ sunt, non tamen veteres illæ ab Hilaro positæ, ut in præcedenti, sed recentiores, quæ scilicet reparatæ fuerunt sedente Coelestina papa ejus nominis Tertio. Cencius cardinalis camerarius ex nobilissima Sabellorum familia postea pontifex creatus et Honorius Tertius dictus (ut Ciampinus scribit pag. 239), restituit, addita epigraphe ANNO V PONTIF. DNI. CELESTINI III PP. CENCIO. CARD. S. LUCIE EIDEM DNI. PP. CAMERARIO JUBENTE OPUS ILLUD FACTUM EST. Tertium vero oratorium S. Crucis testatur cardinalis Rasponus substitisse usque ad ætatem Sixti V; nam agens de basil. Lateran. lib. 1, cap. 9, hæc refert: Coratorium sanctæ Crucis, pariter ab Ililaro pontifice <«< Versus occasum a latere baptisterii olim erat constructum, et ad quod per ejusdem sacri fontis januam iter erat. Hoc oratorium exstabat adhue tempore Xysri V, habebatque ante areolam parvam porticum circumvallatam, quæ septem columnis et tribus parastatis fulciebatur. Portæ vero peristylium sustentabatur duabus columnis ex alabastro striatis, et in Zophoro hæc erat inscriptio

Num. 68, linea 6. Hic fecit constitutum de Ecclesia in S. basilica ad sanctam Dei Genitricem Virginem Mariam, consulatu Basilisci et Herminerichi XVI Kalend. Decembris. Indicatur epistola decretalis de D ordinationibus ab Hilaro data in fine concilii Romæ celebrati sub iisdem coss. in basilica Liberiana.Illius concilii Acta tum Baronius recensuit ad annum 465, tum editores conciliorum. Exemplum illius epistolæ eodem consulatu signatæ in Kalend. Januarii legitur in membranaceo codice collectionis canonum inter mss. bibliothecæ monasterii S. Crucis ad lierusalem, cujus vetustas ad octingentos aut nongentos annos pertingit. Gesta in concilio cognosces compendiose collecta in nobis Pagii et Somier.

Num. 69, linea 1 Hic fecit oratoria tria in baptisterio basilica Constantinianæ, S. Joannis Baptistæ, et S. Joannis evangelistæ, et S. Crucis, etc., et in ambobus oratorii (S. Joan. Bapt. et S. Joan. evang.) januas æreas et argento clusas. Januæ istæ argento clusæ litteris Hilarii dedicationem et nomen exprimentibus supersunt in oratorio S. Joannis Baptistæ scilicet in honorem B. Joan. Baptistæ Hilarus episco

Introibo, Domine, in domum tuam, et adorabo ad templum sanctum tuum in honore tuo Januæ erant æneæ argento interstinctæ, et ipsa ædicula formam crucis referens structura quadrata adeo elegantis scitique artificii, ut non desint auctores gravissimi, qui Vaticanæ basilica delineationem a Michaele Angelo ex hoc oratorio depromptam tradant, » etc.

Aptatur huic oratorio S. Crucis per Hilarum papam ita eleganter constructo magnifica porticus, quam Bibliothecarius memorat una cum oratorio ab eodem pontifice erectam, ac suffultam ingentibus columnis, et quidem porphyreticis. Aliquot ex his columnis visuntur superstites, licet porticus sit eversa, et efformant latus unum oratorii sanctorum Venantii, Rufina et Secundæ, ac retinent nomen porticus S. Venantii, uti laudatus cardinalis Rasponus ostendit lib. 1, cap. 5 et 6. Ibi etiam recenset sacros ritus a Romanis pontificibus de more hic celebratos in solemni administratione baptismi Paschalis,quos SS. Dominus noster Benedictus papa XIII, non destitit quotannis exercere, dum Romæ ageret, ex quo ad Romanam sedem electus, factus est cæteris episcopis forma pastorum.

Magnificentia Hilari pontificis in oratorii S. Crucis construendo sibi ubique respondet, sive extern a structura, sive interna ornamenta considerentu Externa facies triporticum ingentibus columnis suffultam ostendebat, uti diximus, porphyreticis : unde

exercendi patrio ritu: quod propterea diximus jam tum ab exordio ferme primo Christianæ Ecclesiæ apte translatum ad significandum ritum et consuetudinem Christianarum stationum ex idea eidem vocabulo jam alligata apud Romanos indicandi conventum complurium ad sacra ritu patrio exercenda confluentium ad certum locum. In titulis igitur, ubi etiam tempore persecutionum Christiani congregari consueverant, et ubi sacrorum administrandorum jus attributum fuerat per summos pontifices presbyteris ibidem constitutis, post redditam Ecclesiæ pacem stationes publicæ celebrabantur,quemadmodum ordo Romanus declarat, et ad sacra per certas vices ibidem exercenda, jejuniorum præsertim solemnium aut festourum diebus, tum ministeriales clerici,tum snbdiaconi stationarii aderant, tum sacra supellex circumferenda ad usum pontificis easdem stationes frequentantis ex delectu et cura eorumdem pontificum,præsertim Hilari preparabatur.

ingressus ad fontem, lacu pariter prophyretico do- A versitatem illius nationis popularium cum jure sacra natum cui cancellos, columnas, epistylia et fastigia ex ære fusa,admistis ex musivo operibus circumposuerat. Quæ ad fontem pertinent videnda sunt in Vita Sixti III, a quo fons amplificatus, et octastylo perimetro inclusus ornatur porphyreticis columnis, epistylia et Zophorum sustinentibus; necnon apud card. Rasponum, eleganter describentem singulas ejus partes et veterem inscriptionem lib. II, cap. 1. Interiora sacelli S. Crucis, nostræ salutis instrumentum, lignum scilicet Dominicum,aurea et gemmata cruce pondo librarum viginti inclusum custodiebant, aureo arcu onychinis columnis innixo supra imminente argenteis valvis pondo librarum quinquaginta huic sacrario addictis : aureis pariter lampadibus et coronis circumquaque appensis. Turrim argenteam,et auream columbam hic memoratam a Bibliothecario in sacellis, fonti baptismati adhærentibus,intelligimus pertinere ad custodiam sacramenti Eucharistici, in hujusmodi turribus et columbis as- R servati ex more, a magni Basilii ætate jam inducto, quemadmodum observant cum card. Baronio ad ann. 57, n. 152, alii scriptores, id etiam significantes, apud nonnullas ecclesias hodie vigere, quemadmodum vidimus in metropolitana Parisiensi,ubi aurea columba aræ maximæ imminens cœleste hoc pignus æternæ vitæ custodit. Statuenda vero erat in vicinia sacri fontis hujusmodi custodia corporis Dominici, cum post administratum baptismi sacramentum sacro fonte renatis, et confirmatis sacramentum quoque eucharisticum erogaretur,ut passim rituales libri nos edocent, legendi apud V. C. Edmundum Martene tomo I, ubi etiam pag.647 illustratur usus custodiendi in turribus et columbis aureis vel ar- ́ genteis sacramentum eucharisticum.

Linea 14. — Hecatonpenta. Nardinus lib. iv, cap. 4, Romæ antiquæ pag. 178, novæ edit. legit hecatompeda, ubi etiam ostendit Nymphæum sæpe usurpari pro fonte. Sensus itaque est, ut columnæ istæ e lapide porphyrite dicantur centumpedales. Sive hecatompedes non quia assurgant ad tantam altitudinem pedum centenorum, sed quia excelsæ admodum sint, et ultra mensuram in aliis ex eodem lapide spectatam. Ita etiam Bellorius in notis ad vestigium Veteris Romæ pag. 53 observat porticum hecatonstylon dici eam, quæ magno numero columnarum fulciebatur, licet non constaret centenis. Usurpatur enim passim centenarii numerus pro ingenti copia, ut illud Virgilianum ostendit :

Non mihi si linguæ centum sint oraque centum. et nomen Thebis additur urbis hecatumpylæ,centum portarum,a magno scilicet numero portarum quibus erat pervia.

[ocr errors]

Num. 71, linea 1. Constituit ministeriales, qui circuireut consuetas stationes. Hunc locum Bibliothecarii produxit Macer in suo lexico verbo statio, ut probaret usum stationum longe antiquiorem fuisse ætate Gregorii Magni. Ibi ex B. Ambrosio definit stationem, qua statum jejunandi et orandi ritum significamus et discriminat a statione, qua indicamus locum ad eos ritus exercendos certis temporibus designatum. Qua etiam occasione docet ministeriales, qui hic nominantur, intelligi oportere clericos ad sacris inserviendum iis in locis addictos, ubi statio celebrabatur. Recte deducit a militari vocabulo nomen stationis cum a castrensibus vocabulis Ecclesia quæ in terris Deo militare profitetur, non sit dedignata voces complures mutuari in fine Appendicis ad Prolegomena, occasione Græcæ inscriptionis Puteolanæ ex ex Museo eminentissimi cardinalis Alexandri Albani ibidem productæ, quæ Actum publicum Tyriorum consignat consulatu Galli et Flacci (Christi 174 indicante) et æra Tyriorum 300 observavimus, vocem stationis ibidem adhibitam ad significandum cœtum, seu collegium et uni

C

D

Linea 6. Hic fecit monastorium ad S. Laurentium, et balneum, et prætorium, etc. Item monasterium intra Urbem ad Lunam. Ab indagine hujus secundi monasterii per Hilarum constituti exordiar. In horto, ad titulum S. Eusebii in Exquiliis sits, ante annos circiter viginti vidimus detegi parietes ecclesiæ cum adjacenti ædificio ex effosso ad palmos viginti circiter solo indeque extrahi columnas, et epistylium ab Hilaro tunc archidiacono incisum sub patrocinio beati Laurenti: quod epystilium ita inscriptum præservat nunc collectio lapidaria eminentissimi cardinalis Alexandri Albani.

† AVXILIANTE DNO DO NP XPO ORANTE CEATO LAVRENTIO MARTYRE HILARVS ARCHIDIAC FECIT.

In regione Exquilina memorat Panvinius ædiculam Lunæ quam a sancti Eusebii titulo non longe abfuisse suadent vestigia templi Solis Mithræ, in horto Marchionum de Palumbara contra eumdem titulum S. Eusebii pariter detecta ante annos circiter quindecim,cum pluribus anaglyphis ac simulacris ejusdem superstitionis. Consueverunt enim cultores solis lunæ fanum ab illo non disjungere quod Soli dedicabatur. Ita in Urbe ipsa Sextus Rufus recenset in regione templi Pacis templum Solis, cui illico adnectit templum Lunæ. Utrique sideri in Capitolio veteri ara constituta templumque Apollinis et Clatre (Nard. p. 190) et in palatío, ubi Lunæ noctilucæ ædes a Varrone memorata, templum quoque Solis invenitur: uti in Circo obeliscus proprius Soli,alter autem Lunæ consecratus : et alibi passim Soli ac Lunæ proxima,sed sub nominibus diversis posita templa,et are, Jani, scilicet et Janæ, Apollınis et Dianæ, Agliboli et Malacbeli, et his similibus quæ apud antiquarios, necnon apud Macrobium ex veteribus, et Vossium de Idololatria inter recentiores videri possunt. Cum itaque ad Lunam dicatur fundatum ab Hilaro monasterium et inveniantur in

hac Exquiliarum parte vestigia monasterii et ecclesiæ non magnæ ipsi adjunctæ cum inscriptione Hilari sub patrocinio precum beati Laurentii opus illud Deo dicantis, hoc esse arbitror indicatum à Bibliothecario monasterium intra Urbem ad Lunam. Edes vero (quas Prætorium nominat) cum monasteriis et balneo ad S. Laurentium constructas quærendas fuisse judico apud S. Laurentium extra muros, cui antonomastice convenit denominatio S. Laurentii. Verum tot cladibus deformatus ac devastatus fuerat tractus ille suburbanus, etiam antequam a Pelagio secundo basilica Laurentiana restitueretur,ut indicia constructionum Hilari frustra in ruderibus hodie perquirantur et satis consultum videri possit memoriæ nobis a Bibliothecario præservatæ per epigraphen paulo ante relatam, et repertam in Exquiliis intra Urbem ad S. Eusebium, ubi Hilarus tunc archidiaconus Leonis Magni satis ostendit venerationis suæ studium singulare erga

beatum Laurentium martyrem,apud quem sepultu- A bere. Secundo, ut bigami, aut viduæ, aut corruptæ

re locum elegit creatus pontifex, et cujus basilica monasteria addidit, exemplum secutus decessoris sui Leonis, quem vidimus ad basilicam S. Petri excitasse monasterium, aliisque successoribus suis similem curam insinuasse.

[blocks in formation]

Num. 68, lin. 1. Natione sardus Calaritanus. Hic opum neglectu, et consiliorum magnitudine, inter sublimes pontifices effulsit, et meritis almus, angelorum colloquium, et salutationem meruit. Egit quæ ad optimum pontificem pertinebant, tum in exstruendis templis, ornandisque,tum etiam docendo, admonendo, castigando eleemosynasque copiosas,ubi opus erat,largiendo. Dona aurea, et argentea colliguntur, centum duorum millium, et nongentorum octuaginta trium aureorum scutatorum nostratium superasse, citra artificum manus,et impensas ædificiorum, et reddituum,quos illi annuos assignavit. Ut plane ex his appareat, quæ fuerint divitiæ Romanæ Ecclesiæ,cujus adeo profusa essent expensæ in vasis sacris, et ornamentis Ecclesiarum.

-

PAGII

Num. 68, lin. 2. Hic fecit decretalem. Anno quadringentesimo sexagesimo septimo Leo Orientis imperator Anthemium patricium Romam misit imperatoremque constituit, qui, ut scribit chronographus a Cuspiniano editus sub consulibus anni 467 levatus est imperator Romæ pridie Idus Aprilis. Huic, impellente Philotheo Macedoniano ejus familiaritate suffulto, diversarum conciliabula noda sectarum in urbem Romam inducere volenti, apostolica constantia restitit Hilarus, et « apud beatum Petrum apostolum palam ne id fieret clara voce eum constrinxit, in tantum ut non ea facienda cum interpositione sacramenti, idem promitteret imperator,» inquit Gelasius papa in epistola ordine XIII ad episcopos Dardaniæ.

Ex hoc solo loco,etiamsi aliæ probationes deficerent,jugulatur sententia Papebrochii scribentis in Conatu Cronico-Historico ad Catalogum pontificum Romanorum, Hilarum papam die vigesima prima Februarii anni quadringentesimi sexagesimi septimi ad Deum transisse; licet enim verum sit,ejus mortem diei xx Februarii affigendam esse, ea tamen differri debet ad annum quadringentesimum sexagesimum octavum, postquam Romanam Ecclesiam sancte administrasset annos sex, menses tres, dies decem, ut habetur in libro Pontificali, in sex catalogis critica Baroniana tomo primo præfixis, in catatogo Vaticano-Palatino,et in pluribus auctoribus in eadem critica ad annum 467 laudatiz. Si autem die x1 Februarii anni quadringentesimi sexagesimi septimi obiisset, falso scriberet Gelasius, eum Anthemio imperatori, Romæ restitisse, cum hic dictus sit imperator Romæ die XII mensis Aprilis ejusdem anni. Ex quo et priorum pontificum Romanorum chronologia confirmatur.

Linea 7.— Hic fecit constitutum de Ecclesia. Anno quadringentesimo sexagesimo quinto concilium celebravit Hilarius papa Romæ in basilica Sanctæ Mariæ die xvi Kalendarum Decembris, ut habent Acta,quæ correctiora edita sunt, quam ante fuerant, a Christiano Lupo in fine tom.I epistolarum Casinensium. Actum in eo de disciplina ccclesiastica, et de Hispaniarum Ecclesiis. Quinque canones, seu decreta in eo condita sunt : quorum primo statuitur canones Nicænos, vel apostolicæ sedis decreta custodiri de

B

C

D

mariti ad ecclesiasticos gradus non accedant. Tertio, ut pœnitentes, aut inscii litterarum, sive defcctu membrorum,aut decisione aliquid minus habentes, ad superiorem ordinem non accedant. Quarto, ut quæ episcopus, vel decessor ejus illicite ordinavit, ab eo qui superest, emendentur. Quinto, ut nullus episcopus sibi successorem eligat.

Hoc ultimum decretum factum est, quia, ut constat ex epistola secunda Hispanorum episcoporum ad Hilarum, Nundinarius Barcinonensis episcopus successorem sibi designaverat,consentientibus provinciæ Tarraconensis episcopis.Quare Hilarius epistola sua secunda ad Ascanium Tarraconensem metropolitam, et reliquos Tarraconensis provinciæ episcopos, ex Romanæ synodi sententia data die trigesima Decembris ejusdem anni 465 Irenæum a regimine Barcinonensis Ecclesiæ excludi voluit, « ne, inquit, episcopalis honor hæreditarium jus putetur, quod nobis sola Dei nostri benignitate confertur, » licet provincia episcopi,et Ascanius metropolitanus Irenæo suffragarentur, ipsumque optimates et plebs, utpote meritis et morum integritate insignem postulassent.Silvanens præterea Balaguræ in eadem provincia Tarraconensi episcopus, presbyterum alienum proprio episcopo superordinaverat in eadem Ecclesia.Factum insolens ad sedem apostolicam detulerunt Hispani antistites,quod Calaguræ et vicinarum civitatum optimates apud Romanum pontificem excusarunt. Violatorum canonum veniam Silvano concessit Hilarius, ut et aliis episcopis de ipso conquestis,quoniam nonnulli episcopos absque metropolitani consensu, quibusdam civitatibus ordinaverant.

Ideo autem Silvani causam ad Romanum pontificem detulerunt Hispani episcopi, quia schismatis causa erat: et pontificii primatus præcipua pars est, Ecclesiæ mitatem sartam tectam servare.« Proinde, inquiunt, quia his præsumptionibus, quæ unitatem dividunt, quæ schisma faciunt, velociter debet occurri: quæsumus sedem vestram,ut quid super hac parte observari velitis, apostolicis affatibus instruamur. » In eadem epistola Hispani episcopi religiosam suam erga apostolicam sedem reverentiam ostendunt, cum scribunt : « Etsi exstaret necessitas ecclesiasticæ disciplinæ, expetendum revera nobis fuerat illud privilegium sedis vestræ, quo susceptis regni clavibus post resurrectionem Salvatoris per totum orbem beatissimi Petri singularis prædicatio universorum illuminationi prospexit; cujus vicarii principatus sicut eminet,ita metuendus est ab omnibus et amandus. Proinde Deum in vobis penitus adorantes, ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam,inde responsum quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, sed pontificali totum deliberatione præcipitur. »>

A. SCHELESTRATE.

Num. 69, linea 1. Hic fecit oratoria tria in baptisterio basilicæ Constantinianæ, S. Joannis Baptiste, et Joannis evangelistæ, et sanctæ Crucis. Duo priora oratoria etiamum visuntur in Baptisterio basilicæ Lateranensis, cum inscriptione Hilari papæ.

ALTASERRA.

Num. 69, linea 12. Nymphæum et triporticum. ante oratorium sanctæ Crucis, ubi sunt columnæ miræ magnitudinis, quæ dicuntur Hecaton-penta. Nymphæa sunt ædes publicæ, in quibus nuptias celebrabant, qui æditus carerent. Zonar. in Leon. M. Alias nymphæa sunt aquaria columnis marmoreis ornata, quæ plerumque ponebantur ante ædes sacras ornatus causa, ut hic nymphæum positum ab Hilaro ante oratorium sanctæ Crucis.Ante basilicam Sancti Petri fuit cantharus columnis ornatus, salientes aquas fundens, de quo Paulin. epist. 33: « Quare prætento nitoris atrio,fusa vestibulo est, ubi cantharum ministra manibus et oribus fluenta ractantem, fastigiatus solidio ære tholus ornat,et inumbrat,non

« PoprzedniaDalej »