Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nave successore Moysis ac typo Christi ita colloquente:« Atque ut ille populum in terram sanctam introduxit, non Moyses; atque ut idem hæreditario jure etiam inter eos qui secum introiverant) divisit; sic etiam Christus populi dispersionem convertet, bonamque terrrm viritim dividet: quanquam non jam eodem modo. Ille enim hæreditatem quæ ad tempus duraret eis dedit, quod nec Christus Deus esset, nec Dei Filius. Hic autem post sanctam resurrectionem æternam nobis dabit possessionem.»> Hæc, inquam, possent ab hujusmodi patribus Cyrillo antiquioribus colligi ad comprobandam, figuræ interpretationem non esse a Cyrillo adinventam, sed ex Patrum consensu redditam: quare et a Xysto relatam inter selectas a tanto viro, suas sive Cœlestini vices agente in synodo Ephesina ad defensionem dogmatis ibidem a catholicis propugnati. Pars inferior ejusdem musivi Levitas exhibet arcam testamenti ferentes, et in illa inclusum Deuteronomii volumen juxta præceptum Moysi, et mysterium Christi, incredulo Judæorum populo veluti in arca obseratum; nobis vero post annum redemptionis et libertatis filiorum Dei feliciter vocatis ad tabernacula, reseratum in Evangelio.

hujus in volumine, atque complevit, præcepit Levitis A tio, » etc. et Justini martyris cum Triphone de Jesu qui portabant arcam fœderis Domini, dicens : Tollite librum istum et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. In illo autem volumine quod dicitur lex secunda, sive Deuteronomium (ipso etiam vocabulo indicans novam Christi legem quæ in testimonium futura erat incredulis Judæis rerum in priori præmissarum) exhibebatur, per Jesum et non per Moysen introducendum esse populum in terram promissionis his verbis:« Et vocavit Moyses Jesum,dixitque ei coram toto Israele : Confortare, et esto robustus. Tu enim ingrediens ante faciem hujus populi in terram, quam juravit Dominus patribus nostris daturum se ipsis, tuque hanc sorte distribues eis, et proficiscetur Dominus tecum. Ipse non dimittet te, neque deseret, ne timeas, aut timearis.» Hæc postquam retulit Cyrillus ex capite Deuteronomii xxxI, pag. 429, subnectit expositionem typi, ac mysterii in Christo Jesu. «< Cum optimus Moyses, inquit, e rebus humanis esset migraturus, et in supernas postea transferendus mansiones,substituitur quodammodo,et succedit in principatum divinus Jesus. Veteri enim atque antiqua littera quasi cessante, cultuque legali, sicut jam dixi, ferme coarctato, descendit ad nos e cœlis Unigenitus, et homo factus est. Hic vero etsi omnium Dominus esset, ut Deus, antiquissimum habens hac in re dignitatis splendorum, tamen ita demisit, ut propter nostri similitudinem ad principium regni vocatus fuisse videatur. Hinc et ipse ait: Ego constitutus sum Rex ab ipso (nimirum a Deo et Patre) super Sion montem sanctum ejus prædicans præceplum ejus. Nullus igitur reducat iterum nobis Moysen, qui cessit Christi gloriæ, neque valeant amplius typi, neque umbra a quoquam prætendatur. »

C

Sola hæc Cyrilli expositio, quæ omnibus numeris accinit cæteris symbolis per hæc musiva expressis, et potissimum primo illi de Abraham et Melchisedech, idem argumentum præferenti cum epistola Pauli apostoli ad Hebræos de Christi Domini divinitate conscripta, et de ea quæ ex divinitate consequitur excellentia infinita supra Mosaicos typos, sola, inquam, sufficit ad eomprobandum, referri has imagines musivo Xystino expressas ad dogma catholicum in Ephesina synodo propugnatum contra hæresim Nestorianam: adhibentibus in ea Patribus, præsertim Cyrillo qui præsidebat, hujusmodi testimonia ex utroque Testamento collecta. « Moyse igitur quasi remoto (ut cum Cyrillo redeamus ad hanc imaginem de qua loquimur, Moysis secundam legem sive Deuteronomium tradentis sacerdotibus, et Josue substituentis) et e medio sublato, exortus est quodammodo ac dux noster declaratus Christus, per quem, et in quo translati in regnum cœlorum sempiternam felicitatem consequemur sinceram et sanctam, omnique culpa vacuam degentes vitam. » Recte animadvertit Mose remoto Jesum substitui ducem Israelitis,quod etiam exprimit musivi Xystini tabula : in ea enim videmus Moysen in humilibus D campestribus Moab tradentem Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini volumen Deuteronomii ad includendum in arca, ut singulis septenniis vertente anno remissionis in festo tabernaculorum idem relegerent (Deut. XXX1), et in eadem musivi tabula exhibet Moysen, vocante Deo, progressum ad montem Nebo in verticem Phasga contra Hierico (ibid. XXXIV) ibi juxta revelationem sibi prænuntiatam vita perfunctum. Posset symbolica hæc præfiguratio Christianæ legis per Deuteronomium arcæ inclusum, et excellentiæ Jesu Dei ac Ducis nostri supra Moysen servum fidelem, comprobari ex pluribus testimoniis aliorum Patrum, nempe Irenæi lib. IV contra hæres. cap. 2 et 3 dicentis, « Moysi litteræ verba sunt Christi,» et cap. 50 ejusdem libri quem locum in expositione imaginis proximæ afferam, et Hieronymi scribentis, in epistola ad Paulum, « Deuteronomium quoque secunda lex et evangelicæ legis præfigura

[ocr errors]

32. Devenimus ad iconem tertiam decimam Xystini musivi, in qua Josue historia repræsentatur, auspicantis ducatum populi sibi concreditum post mortem Moysis. Justinus martyr paulo ante productus idoneus interpres est figuræ Christi Domini per Josue successionem significati. « Ita enim coarguit Tryphonem incredulum. Jesum, ut ante dixi, qui sæpe Auges dicitur, is qui cum Chalebo speculator in terram Chananæorum missus, Jesum vocavit. Hoc tu non quæris quamobrem fecerit, non ambigis, non cupis discere. Itaque Christum ignoras, et legens non intelligis; neque nunc cum Jesum Christum nostrum esse audis, cogitas, et concludis, non sine causa, nec temere hoc illi nomen impositum fuisse. Sed cur unum a priori Abrahami nomini additum sit, disseris; itemque,qua de causa unum r additum sit Sarræ nomini, compta oratione disputas. Cur autem Ausæ nomen,quod a patre habuit Nave filius, totum in Jesu nomen mutatum sit, non quæris. Pari modo cur non solum ejus nomen mutatum sit, sed etiam cum in Moysis locum successisset, cur solus eorum, qui ex Ægypto id ætatis, qua erat, exierant, in terram sanctam populum deduxerit, » etc.

Justino consonat Irenæus cap. 50, libri iv, contra hæreses« Universa, inquit, quæ ex Ægypto profectio fiebat populi a Deo, typus et imago fuit profectionis Ecclesiæ, quæ erat futura ex gentibus : propter hoc et in finem educens eam, hinc in suam hæreditatem quam non Moyses quidem famulus Dei, sed Jesus Filius Dei in hæreditatem dabit. » Hæc vero Justinus accepta refert antiquiori presbytero Joanni, temporibus apostolicis plane suppari. Hic etiam consentit Tertullianus adversus Judæos, pag. 116 edit.

Hæc eadem tabula musiva ex prioribus gestis Josue illud continet, quo exploratores ab eo missi ad Jericho et a Rahab domi recepti, ejusdem mulieris hospitis suæ indemnitati præcaverunt: quando per fenestram demissi, ne caperentur a satellitibus principis, et ultimo afficerentur supplicio, ipsum funiculum coccineum quo demittebantur ut fuga sibi consulerent, appensum in fenestra dum victores Israelitæ captam Urbem intrarent ac diriperent, hospitis feminæ ab exitio concivium eximendæ signum constituerunt (Jos. 11).

Quanquam auctoritas Pauli apostoli abunde comprobet symbolum hujus figuræ referri ad fidem in Christum, dum in Epistola ad Hebræos inter alia mysteriorum Christi rudimenta in lege vetert præmissa hoc enumerat, dicens cap. xi, vers. 31: Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens

interpretantes.» Hinc descendit ad singula symbola de Christi Domini lege-ac revelatione in duodecim magnis lapidibus scripta,quos interpretatur chorum apostolorum,divina ejus arcana dilucide nobis manifestantium post transitum Jordanis,ex quo scilicet baptismo salutari ejusdem Christi Domini percepto jus æternæ hæreditatis accepimus nobis traditum per ducem nostrum Jesum ad promissiones ejusdem in irritum non cessuras.

exploratores cum pace; attamen conciso Apostoli A tiorem litteræ expositionem facturi spiritualiter cam stylo accedent interpretes non inopportuni veteres Patres nempe Justinus martyr in Dialogo nuper adhibito ad precedentes figuras declarandas pag.31, B: « Signum enim, inquit, coccinei, purpureique funiculi, quem dederunt Hierichone speculatores, qui a Jesu Nave filio missi erant, Rahab meretrici, monentes eam, ut eum deligaret ad fenestram, per quam ipsos demiserat, ut clam insciis hostibus abirent; pari modo signum Christi sanguinis notabat, quo ii qui quondam construpratores et injusti erant ex omnibus nationibus, remissione ac venia peccatorum accepta, jam non peccantes salutem adipi

scuntur. >>>

Inhærent interpretationi Justini martyris tres Ecclesiæ doctores, Hieronymus, Ambrosius, et Augustinus; Hieronymus ad Nepotianum de vita et moribus clericorum, pag. 13 edit. Rom. tom. I. Ambrosius lib. v de Fide cap. 4. et Augustinus in explicatione Psalmi LXXXVI, quem ætate attingit B concilium Ephesinum, et Xystus papa, « calculum suffragii sui eisdem adjiciens in hoc musivo,ut Josue successoris Moysi mysteria, et Dominici sanguinis sacramentum in resticula coccinea a fide Rahab Ecclesiæ figuram gerente in fenestra expositum, cognoscamus: quo domus ejus salvaretur, ut ait Hieronymus, Jericho pereunte. »

Hinc itaque initium ducitur gestorum Josue substernendorum vestigiis Christi, ab itineribus æternitatis hæc temporaria signa imprimentis in lege veteri ad nos deducendos ex umbra mortis in sanctorum splendorem, et in admirabile lumen

suum.

Jure igitur objurgabat Caelestinus Nestorium, quod «e «e symbolo ab apostolis tradito ea verba sustulisset,quæ nobis totius spem vitæ,salutisque promittunt. Plene enim et cumulate inquit in epistola Colest. ad Nest. edita concil. Ephes. pag. 278), plene enim ac manifeste tradita ab apostolis nobis, nec augmentum nec imminutionem recipiunt. Legimus in libris nostris non addi debere, non detrahi. »> Eosdem sensus Cyrillus expressos docet in duodecim e Jordane lectis lapidibus apostolorum Christi typum gerentibus. « Lapides, inquit laudato loco, igitur isti magni, et in editiore loco positi significant sanctorum apostolorum chorum, etc. Lapides autem albario illiti habent Scripturam,nempe legem admodum expresse. In sanctis enim apostolis subtiliter, et perspicue reperiemus contemplationes legis, non jam amplius littera adumbratas, neque caliginosum habentes velum et umbram, sed splendorem et pu

ritatem. >>

34. Consequitur in areola decima quinta ex eadem historia Josue ad urbem Jericho obsidendam accedens virum conspicit, a quo audit, ducem exercitus Dommi se venisse. Hunc Josue pronus adoravit, ut faceret imperata. Rursus Dominus apparet Josue, et pollicetur urbem ab eo captum iri.Josue cap. v et vi. Justinus martyr in Dialogo pag. 18, illustrat plurimum hunc typum,de Christo Domino prolatum ostendens. Quin etiam in eam propendet sententiam, ut putet ipsum Verbum divinum sub angeli, ac viri specie

33. Quartadecima areola in suo musivo præservat nobis imaginem transitus Jordanis sub Josue, in ejus libro descripti capitibus 4 et 5. In exsiccato Jordanis alveo stant sacerdotes portantes arcam fœderis Domini: quo loco duodecim lapides visuntur a Josue collocati in facti memoriam, et totidem inde sublati humeris Israelitarum deferuntur, ut constituantur inducem exercitus se præbuisse, ac figurasse adventum Galgalis, futurum posteris monimentum fortissimæ Domini manus ita traducentis populum suum sicco vestigio per fluenta Jordanis.

In hoc scilicet fluvio ubi cœptum est Christi magisterium juxta Augustinum (tomo X in Appendice sermon 25 et 26) Phalanges Israel « Duce Jesu Arcam Domini sequuntur, nube subtracta tanquam velamine ablato» (idem Aug. in Josue quæst. 3). Plena sunt omnia typis Christi Domini. Löngum esset ad singula conferre concordem Patrum expositionem. Sistemus in Cyrillo,utpote antesignano Ephesinorum Patrum pro dogmate divinitatis et humanitatis Salvatoris nostri Dei, non modo cum Cœlestino, cum Xysto, et cum illis Patribus producente novi fœderis aperta testimonia sole clariora, sed etiam ex veteri sublegente hosce typos et umbras, in lege ac prophetis præmissas, manifestandæ in adventu Filii Dei veritatis. Cyrillus igitur in Glaphyr. ad Deuteron. pag. 426, observat, collectionem duodecim lapidum grandiorum ex alveo Jordanis, quam Josue mandat exsecutioni, præceptam fuisse a Deo per Moysen (Deut. 27): Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides,quos ego hodie præcipio vobis in monie Hebal, et lævigabis eos calce : et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. Ad singulos propemodum versus prolata mysteria Cyrillus exponit, quibus hanc præmittit genericam notionem ex Paulo apostolo acceptam. « Idcirco, inquit, et divinus Moyses velum ponebat in faciem suam: quo significaret, ut arbitror, cordatioribus, quod duplex sit lex, quodque in intimis lateat veritas, et umbra sit instar larvæ inducta; quodque exteriora superfluum quoddam tegumentum sint interiorum.atque occultorum. Docet ergo nos in Deuteronomio Moysis, quod novi atque in Christo testamenti doctores loquentur quidem per tempus sermonem per ipsum, quodque introducturi sint ad veritatem, et manifes

D

и

suum in carne nostra per ipsum assumenda tempore constituto. Vobis, inquit, testimonium ex Scripturis afferam, quo docebo Deum principio ante omnes creaturas vim genuisse quamdam ex se rationis participem, quæ etiam Domini gloria a Spiritu sancto vocatur, interdum Filius, interdum Sapientia, nonnunquam angelus, aliquando Deus, alias Dominus et Verbum: nonnunquam vero ducem exercitus appellat, cum humana figura Jesu Nave filio apparuit, etc. Verbum autem Sapientiæ testabitur,hunc ipsum esse Deum, qui a rerum parente genitus sit, et verbum, et vim, et gloriam ejus esse qui genuit, cum hæc præter Salomonem dixerit, etc. » Et paucis interpositis rursus affirmat hunc,ipsum Deum, Patris Dei Filium, et sapientiam apparuisse Jesu Nave filio prope urbem Jericho clausam et munitam,quemadmodum in hoc musivo per Xystum repræsentatur ex cap. v Josue. « Cumque Jesus Hierichone esset, videt hominem sibi proximum stantem, et accedens rogat eum, Noster es tu, an hostium ? » etc.

Hujus generis apparitiones plures in Pentateucho et Heptateucho relatas conjungit ibi Justinus,nempe ex Gen. factam Abrahamo ad ilicem Mambre, Jacobo in lucta cum angelo; ex libro Exodi eam quæ Moysi spectabatur in rubo; ex libro Josue hanc prope Jerichuntem ; et in singulis earum observat, euni qui apparebat dici perinde virum, ac angelum, et Deum : colligens inde Verbum divinum esse revera qui apparebat sub specie hominis, aut angeli, aut ducis, eodemque tempore se Deum asserentis; ut scilicet sancti illi viri, qui in exspectatione Christi venturi per fidem exercebantur,assuescerent in hisce typis et figuris adorare Deum et hominem unicam Verbi personam perincarnationis mysterium illis nobisque promissam.

Ex hujusmodi doctrina per Justinum comprobata in pluribus apparitionibus memoratis seligit Cyrillus

unam (ut ex una indicet sensum reliquarum) in expo- A næque naturæ in una Verbi persona per incarnatiositione Symboli, quæ legitur in concil Ephes. 1, p. 2, edit. Rom. pag. 702, nempe apparitionem in lucta Jacobi ubi dicitur apparuisse vir luctans cum eo, quem virum subinde appellat Deum; Vidi, inquit, Deum facie ad faciem. Subdit Cyrillus causam mysterii ac symboli, cæteris quoque cum Justino applicandam, his verbis: « Nam patriarchæ Deus portendebat,quod homo futurus esset aliquando unigenitum ejus Verbum. » Et paucis interjectis subdit: « Verumtamen illud considera, quod, cum homo luctatus sit cum eo, vidisse se dicit Dominum facie ad faciem, ipsumque species Dei vocat. Mansit enim Verbum Dei etiam homo factum, in forma Patris, secundum spiritualem, inquam,imaginem,et secundum naturam omni ex parte incommutabilem. » Hos cosdem sensus in cæteris apparitionibus atque adeo in hac quam tractamus in musivo expressam ad Josue prope urbem Jericho virum vidente, quem adorat et vocat Dominum, agnoscit Justinus: dum B Tryphoni roganti ut ostendat illud Dei Verbum, Filium, Sapientium voluisse ex Virgine hominem nasci, respondet: « Jam hoc quoque a me demonstratum est iis prophetiarum locis, quæ ante protuti.»> Illarum postrema fuerat hæc ipsa apparitio viri ad Josue, jubentis ut solvat calceamenta de pedibus suis,et spondentis victoriam de urbe Jericho obsessa: quam apparitionem recte etiam in musivo Xystus adjungit cæteris per Cyrillum aliosque Ephesinos. Patres juxta veterem traditionem productis ad dogma catholicum asserendum contra Nestorium de una Verbi persona post incarnationem subsistente in duplici natura, et unum Christum constituente Deum et hominem.

35. In decima sexta areola visuntur muri civitatis Jericho ab Israelitis obsessæ duce Josue dilabi ac ruere, clangentibus tubis, et arca fœderis Domini septics circumducta per sacerdotes. Asserta est a Paulo apostolo relatio hujus symboli ad fidem ac mysteria Christi: Fide (inquit ad Hebr. x1, 30) muri Jericho corruerunt circuitu dierum septem. Hieronymus vero mysterii præclarus interpres accedit in libro i contra Jovinianum (edit. Rom. pag. 505) dicens : « Quia sic erat Domini armatus exercitus in tubis sacerdotalibus, quasi ad evangelicam prædicationem, sub typo Jericho mundus subvertitur. » Multus est Hicronymus in codem loco ad exhibendas nobis symbolicas relationes Josue ad Christum Dominum, ex quibus illustrabimus etiam reliquas musivi Areolas quæ subsequuntur.

C

Libenter tamen ab hujus areola illustrationem consistimus in paulo ante producta per Hieronymum, in tubis sacerdotalibus septies circa Hierichuntem concinentibus, et in arca Testamenti septies circumducta intelligentes evangelicæ prædicationis validum sonum, et Verbi Dei, in ecclesia tanquam in arca per collectos sacerdotes delati robur invictum ad dissipandas hostium munitiones; typum scilicet tanto aptius Ephesine synodi gestis appli- D candum, quanto præcisius in numero sessionum septenario pariatur summa circumductionum arcæ Dei contra muros seu conceptacula hostium veritatis. Conne ctitur quoque necessario expugnatio urbis Hiericho, in hac arcola repræsentata, cum apparitione viri a Josue adorati in superiori. Patres enim superins adducti, qui censent ipsum Dei Filium sub specie viri tunc apparuisse ad incarnationis mysterium adumbrandum, uti humanæ naturæ a Verbo assumendæ typum agnoscunt in specie viri qua tunc apparebat; ita divinæ indicationem esse testantur prædictionem et promissionem de urbe expugnanda quam facto mox comprobavit. Alii vero Patres, qui putant non fuisse Verbi personam quæ loquebatur cum Josue, sed angelum a Deo missum, nempe archangelum Michaelem (juxta plerosque) cum dicatur Princeps exercitus Domini (Jos. v, 14), perinde referunt ad confessionem ac symbolum divinæ huma

nis mysterium sociandæ tempore constituto: cujus vicariam quodammodo speciem cum angelus tunc exhiberet, apparuit ut vir; et insimul vidit advolutum suis pedibus Josue, ut majestatem scilicet Do-. mini adoraret, a quo intelligebat angelum ad se missum figuram exhibere, illiusque Magni consilii angelus venturus enuntiabatur,et dux noster, quemadmodum Hieronymus scribit Psal. LXXVI: «Ipse Jesus dux noster gladium tenet, et semper nos præcedit, et pugnat pro nobis, et vincit adversarios. » Uno verbo Visiones istæ gemellæ, ut ita dicam, sunt viri luctantis cum Jacobo sub Luza, et viri apparentis Josue sub Hiericho. Idem symbolum in utraque recognoscit Justinus martyr, Christi Domini scilicet Dei et hominis præmonstrati. Utrique igitur convenit mysticus ille sensus, quem de priori ita declarat Cyrillus in Scholio de incarnatione part. III concilii Ephes. cap. 25, edit. Romanæ, pag. 584 : «Mysticus quidem est Scripturarum sensus, inquit, etc. Attamen illud certe homo erat, qui luctabatur cum Jacobo, cum Dei faciem nominabat. Neque id solum nam sciebat eum Deum esse veritate. Vidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et salvata est anima. Deus namque est natura Emmanuel. Dicitur etiam facies Dei: nam est figura substantiæ Patris. Ita se vocabat apud Judæos cum diceret de Deo et Patre: Neque faciem ejus vidistis et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille,huic vos non creditis. Quos vero Deus verus sit homo ille qui luctabatur cum Jacobo, sacræ litteræ iterum faciunt fidem dixit enim, inquit, Dominus ad Jacob : Surge, ascende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altare Deo, qui apparuit tibi cum fugeres a facie Esau fratris tui. Altera quoque visio viri armati a Josue conspecti,et interrogati, Noster es, an adversariorum? notionem viri manifestat: quæ copulatum notioni Dei cum dicitur eidem viro a Josue adorante, Dominus meus loquitur ad servum suum. » Utrumque igitur symbolum perinde refertur ad dogma fidei in Ephesino concilio declaratum et vindicatum ab hæresi Nestoriana, ac propterea relatum a Xysto inter cœtera documenta suis in musivis expressa.

34. Decimam septimam areolam ornat pugna contra quinque reges Amorrhæos ab Israelitis suscepta duce Josue, ejus libri cap. 10 descripta: in qua scilicet turbata sunt castra foederatorum regum non modo gladiis Israelitarum, et viribus a Deo confirmatis, sed etiam lapidum ingentium grandine de cœlo missa. Ad historiam ejusdem capitis 10 pertinent areolæ duæ consequentes, quæ etiam postremæ sunt ex præservatis ab injuria temporum. In una musivum exprimit solem ac lunam duo luminaria stare jussa mandante Josue, donec hostes internecione deleret. In altera quinque reges profugi, qui sese receperant in speluncas, extrahuntur mandato victoris Josue.

Complectemur tres arcolas una explicatione, cum pertineant ad eamdem historium debellatorum quinque regum, qui Israelitis impedimento erant ne assequerentur designatam sibi a Deo hæreditatem terræ promissionis, quam Josue singulis erat distributurus. Ad hanc respicere videtur Coelestinus papa post Ephesinam synodum ita gratulatus communem fidelis populi victoriam in epistola ad clerum et plebem Constantinopoli constítutam, edition. Rom., p. 64. «Illum namque ex quo erat sicut legimus incitatus (Nestoirus) vobis legitimis Dei filiis hæreditatem conabatur auferre, quos, dicente Apostolo,pro fide vestra et hæredes Dei, et Christi nostri futuros credimus cohæredes. Non ergo ei palmam de vobis referre permissum est, qui de ipso magis per arma fidei triumpharunt. Victores vos, imo communis regis de hoste. Victoriam loquitur tyrannus exclusus. Vicit in vobis, cujus incerta fieri divinitas putabatur.» Ex quo Josue dtvinitatem adoraverat ejus viri qui apparuerat, profitentis se ducem ac principem

[ocr errors]

exercitus Domini, ejusque mandato parens arcam A
Testamenti circumduxerat contra Jericho, et tubas
sacerdotum evangelicæ prædicationis indices juxta
Hieronymum excitaverat ad clangorem, disjectis
Jerichuntis manibus regem adversum sustulit, et
ex universis hostium spoliis anathema obtulit Deo.
Mox quinque reges fœderatos uno prælio ac pluribus
miraculis fudit, fugavitque, ita ut in speluncis lati-
bula quærerent. Inde autem eductos proteri pedibus
victorum jussit, et ultimo supplicio affectos in eam-
dem speluncam mortuos detrudi, in qua profugi
latitaverant.

Hæc omnia per eximium ducem Josue a Deo pa-
trata gesta ac prodigia ad Christi Domini typum re-
ferri ita certum est ex Patrum consensu, ut proba-
tione non egeat. Solum ducis nomen indicium aper-
tum est hujusmodi relationis, uti advertunt inter-
pretes, illius elogium in libro Ecclesiastici cap. XLVI
ita expressum legentes: Fortis in bello Jesu Nave,
successor Moysi in prophetis, qui fut magnus secun- B
dum nomen suum, maximus in salutem electorum
Dei. Sonat quippe nomen Jesu scu Josue Salvator,
et refertur ad electos Dei; nam subsequitur modus,
quo Josue fuit maximus in salutem electorum Dei
per ea verba quæ Ecclesia subdit: Expugnrre insur-
gentes hostes, ut consequerentur hæreditatem Israel.
S. Cyrillus contra Julianum in Josue symbolum Chri-
sti exponit: sed luculentissime id exhibet S. Hiero-
nymus pluribus in locis, præsertim vero contra Jovi-
nianum lib. 1, pag. 504, cujus copiosa comparationis
solum initium hic reddam, ne plures paginas sancti
doctoris transcribam in argumento satis manifesto.
Transcendam, inquit, ad Jesum filium Nave, qui
ante dictus est Ause, sive, ut rectius habetur in He-
bræo, Osee, id est Salvator. Ipse enim secundum
epistolam Judæ salvavit et eduxit populum Israel de
Egypto et in terram repromissionis induxit. Ilic
Jesus statim ut venit ad Jordanem, » etc. Seligam
ex beato doctore aliisque Patribus ætatem Xysti
proxime attingentibus, aut præcedentibus, brevio- C
res sententias, quæ typum Josue ad dogma de Chri-
sto Domino in Ephesina synodo propugnatum refe-
runt. Hieronymus itaque in Isai. c. xxvin, et in Epi-
taphio Paulæ, et adv. Jovinian. per miraculum fu-
minarium ad vocem Josue sistentium proprios cur-
sus, ut perficeretur victoria Israelitarum contra
Amorrhæos, ita concise imaginem Christi designat
in Josue: Fiducia habitantis in se Dei locutus est Je-
sus, stetit sol. Quo in loco advertendum est quod lo-
quebatur de Josue nudo homine, et figura imperfecta
Christi, Hieronymus, quando de illo affirmabat, Fi-
ducia habitantis in se Dei locatum fuisse, et solem ste-
tisse. Secus de Christo Domino dicendum intelligens,
qui non fiducia habitantis in se Dei, se potestate di-
vina sibi propria, utpote Deus ipse existens (ut ait Atha-
nasius a Cyrillo allegatus in defensione anathemati-
smi xi concil. Ephes. fol. 539) hæc operetur. Hauserat
enim cum Athanasio etiam Hieronymus ex apostolo
Paulo quod scripsit ad Principiam virginem, nempe D
in Christo omnem plenitudinem divinitatis inhabitare
corporaliter (ad Coloss. 11, 9), non ut servi sui Noe,
Moyses, ac cæteri justi participatam ab alio a se
diverso gratiam accipiens, sed ipse ex sua eaque
divina substantia effundens in universos gratiam et
potestatem ad ea patranda per ejus donum, quæ
ipsa propria vi, utpote gratiæ et naturæ Dominus,
tam gratiæ quam naturæ præcipiendo efficiebat.
Similitudo igitur typi est in auctoriiale jubendi,
qua usus est Josue dum Christum figurat, et idcirco
utrique luminari in ejus fide ac figura præcipiens,
ut indicet auctoritatem jubendi omnimodam a Chri-
sto Domino inseparabilem et suapte natura inna-
tam, qua ipse dixit, et facta sunt, utpote Verbum
existens per quod facta sunt omnia; dum talem ac
tantam communicavit servis, quemdam typum et
imaginem temporariam atque umbratilem suæ ma-
jestatis gerentibus inter homines.

PATROL. CXXVIII.

De quinque autem regibus a Josue superatis et in areolis postremis ex superstite musivo a Xysto papa propositis beatus Hieronymus, intendens digituin in typum Christi per Josue expressum, ejusque victoriam, qua nobis ad promissam hæreditatem vocatis removentur obstacula ad eam consequendam, ita scribit lib. I contra Jovinianum:« Ut infinita præteream (neque enim nunc mihi propositum est omnia Veteris Testamenti aperire mysteria) quinque reges, qui in terra repromissionis antea repugnabant, resistebantque evangelico exercitui, Jesu pugnante, superantur. » Ordo victoriæ fuit, ut irruente primum contra profugos hostes exercitu Israelitarum, lapides ingentes de cœlo grandinis instar emissi cosdem fugientes contererent, ac multo plures occiderent ictibus, quam gladii victorum prius obtruncaverant. Hæc pars victoriæ in penultima areola repræsentatur. Postrema vero figurat reges quinque e speluncis eductos et ante Josuam constitutos, ut pœnas dux fortissimus de victis sumat. Nam ferro Israelitarum, et grandine cœlesti percussis militibus, tanta formido reges invasit, ut latibulum in antris quærerent; eosdemque solerti investigatione detectos ante se produci Josue mandavit. Musivorum pars reliqua diuturnæ ætatis vitio labefactata desideratur.

Probabile admodum redditur, in paucis illis arcolis quæ ambitum navis medianæ claudunt, expressum fuisse Josue finem, et successionem Judicum præcipuorum, Gedeon, Barac, Samson, quos beatus. Paulus in adducto capite x1 epistolæ ad Hæbreos enumerat inter eos qui per fidem vicerunt regna, hoc est figuram Christi gerentes in ejus divinitate atque humanitate adoranda catholici dogmatis veritatem ab Ephesina synodo propugnatam posteris prænuntiarent. Hac enim methodo solemne fuit tum Cyrillo tum Patribus ante ipsum florentibus ex Veteri Testamento documenta mystica mutuari illius dogmatis in novo luculentius expositi per manifestatam a Filio Dei veritatem. Ita enim Justinus in Dialogo cum

Tryphone, ubi contra Judæos Christi divinitatem negantes res agitur, Paulum ac Stephanum imitatur, enumerando figuras Christi præmissas in patriarchis, in ducibus, in judicibus, in sacerdotibus, in regibus Veteris Testamenti. Nec secus præstitit Tertullianus adversus Judæos, et Marcionem : quem pone sequitur Cyprianus, ut alii adnotarunt (de la Barre, in fine argumenti libri a Tertulliano scripti adversus Judæos, pag. 98 A) in tractatu ad Quirinum. Cyrillus vero cæteris fortasse felicior in methodo, et uberior in copia typorum, egregie id præstitit tum in Glaphyris, tum in libris adversus Julianum oblata sibi occasione ita illustrandi ejus dogmatis per figuras antiqui fœderis,quod in Ephesna synodo tot oraculis Novi Testamenti confirmaverat contra Nestorium. Cyrilli sensus ita conformes apostolicis ac suis reperit Romana sedes; ut Colestinus papa, a quo præses concilii suo nomine fuerat declaratus, ad eum perscripserit. «Quin et nos quoque, dilecte frater, nonnulla addituri eramus, nisi eadem omnia, quæ nos sentimus ac tenemus, te itidem sentire ac tenere prospicerem; >> et successor Coelestini Xystus hisce in musivis Ephesina synodi, et catholicæ veritatis ibi a Cyrillo propugnatæ documenta colligens, ejusdem Coelestini epistolæ subscribere videatur per has imagines nostra in basilica dedicatas. Magnus sane hic nostræ fidei triumphus est, quod nimirum et nostra tam valide probaveris, et his opposita per divinarum Scripturarum testimonia tam potenter expugnaveris.» (Epistola S. Calestini ad S. Cyrillum in concil. Ephes. Romanæ edit. pag. 274.)

Hæc fuerant a me pertractanda in hac dissertatione de basilicæ Liberianæ ornamentis a S. Xysto additis in ejusdem amplificatione, non modo ut historiam hujus pontificis, ejusque operum illustrarem, sed etiam ut in suo lumine insimul collocarem ipsius decessorum ac successorum curam et provį.

10

dentiam in seligendis ornamentis sacrarum ædium, A et sollicitudinis plane apostolicæ iisdem epistolis quæ per venerandas imagines ad verum Dei cultum incenderent animos, ut et memoriam rei gesta ingererent, et dogma revelatum ostenderent, juxta quod debitæ adorationis tributa fides nostra persolvat.

SOMIER.

Num. 63, linea 4. Et facto conventu, etc. Somier, pag. 259. Acta quædam antiqua (apud Baronium sub ann. 433, num. 320 et seq.) meminerunt judicii a Sixto papa in propria causa prolati, quemadmodum de aliis pontificibus traditur data occasione non dissimili, contra Bassum et Martinianum suos calumniatores. Liber pontificalis nonnihil de his attingit. Alia vero acta recensent judicium ab eodem pontifice prolatum contra Polychronium episcopum Hierosolymitanum (apud Binium sub Sixto III) et contra alium episcopum Euphemium. Verum. cum in hujusmodi Actis nonnulla occurrant suspe- B ctam illorum fidem indicantia, ab iisdem hoc loco adhibendis abstinebimus; nobis enim constitutum est in copia propemodum infinita factorum, quæ pertractamus, ea tantum adhibere testimonia, quæ sint certitudinis indubitatæ.

In historia vero Sixti hæc documenta sunt attendenda nulli obnoxia dubitationi, recensita cap. 24. lib. IV ejusdem D. archiepiscopo Somier, nempe epistolæ 104 et 105 S. Augustini ad eumdem Sixtum in causa Pelagianorum. In prima S. doctor affirmat ad eos cognoscendos qui post damnationem manifesto sedis apostolicæ judicio factam eorumdem pestilentium errorum repente conticuerant, nec tamen sanationis suæ tutius documentum præbebant, adigendos esse non solum ut dogmata illa falsa taceant, verum etiam ut illis vera contraria eo quo illa solent studio defensent in secunda vero epistola laudat litteras Sixti ad Aurelium Carthaginensem datas, quæ vigorem Sixti proprium adversus præfatos errores satis indicabant: ubi etiam adnotanda est præclara Augustini observatio circa epistolam ab apostolo Paulo ad Romanos datam, in qua tantopere Gratiam Dei commendat, « ut inde se prædicatio ejus, velut a capite orbis (Roma scilicet) toto orbe diffunderet. »

Attendi debent Sixti ipsius epistolæ ad Joannem Antiochenum, et ad Cyrillum Alexandrinum datæ, contestes ejusdem claritatis eximiæ, ac providentiæ

comprobatæ quas mandat Sixtus ad aliorum ep scoporum notitiam per eos transmitti, « ut discant de tanta re, et si olim plenissime cuncta definita fuerint, nón cessare tamen apostolicam sedem. Neque enim permittit nos quietos esse ab ejusmodi curis pro omnibus Ecclesiis sollici

tudo. >>

Vincentius Lirinensis Commonit. adv. hæres. cap. ultimo de Sixti epistola ad Joannem Antiochenum loquitur tanquani de excellenti tuitione veteris doctrinæ contra novatorum insidias et errores. « Adjecimus, inquit geminam apostolicæ sedis auctoritatem... Papa Sixtus in epistola quam de causa Nestorii Antiocheno misit episcopo: Ergo, inquit, quia sicut ait Apostolus fides una est, quæ evidenter obtinuit, dicenda credamus, et tenenda dicamus. Tandem illa quæ tenenda et credenda prosequitur, et ait: Nihil ultra inquit, liceat novitati, quia nihil addi convenit vetustati. Perspicua majorum fides, et credulitas nulla coni permistione turbetur. Omnino apostolica ut majorum credulitatem perspicuitatis lumine ornaret, novas vero profanitates cœni permistione describeret, » etc.

Sanctus Prosper in Chronico ad ann. 440 hæc adnotavit de Sixti zelo et providentia contra Pelagianos. «Hac tempestate, inquit, Julianus Arelatensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem præferens molitus est in Ecclesiæ communionem irrepere. Sed his insidiis Sixtus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens nullum aditum pertiseris conatibus patere permisit. Et ita omnes catholicos dejectione fallacis bestiæ gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam hæresim apostolico gladio detruncasset. »

Idem S. Prosper advers. Collatorem in fine de felici Sixti labore ita loquitur : « Hæc sit pars huic reservata pastori : et ut illi prædecessores ejus Innocentius, Zosimus, Bonifacius, Cœlestinus lupos abegere manifestos, ita hic depellat occultos.» Etate nostra Clemens XI priscas victorias apostolicæ sedis contra inimicos gratiæ Dei, et libertatis humanæ renovavit exemplo Sixti. Innocentius X et Alexander VII ejus decessores devicerunt declaratos Jansenismi defensores de simulata abjuratione in ejusdem sectæ complicibus.

XLVII. SANCTUS LEO.

ANNO CHRISTI 440, THEODOSII 33, VALENTINIANI 16.

66. Leo, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit annos 21, mensem 1, dies 26 (a). Hujus temporibus fecit Demetria ancilla Dei basilicam sancto Stephano via Latina milliario 4 (6), in prædio suo. Hic invenit duas hæreses, Eutychianam et Nestorianam, per quosdam episcopos. Hic ordinavit præcepta sua auctoritate, et misit ad Marcianum Au5 gustum fidelem principem catholicum. Et facta collatione cum eodem principe, collecti sunt episcopi, et (c) factum est concilium sanctum episcoporum in Chalcedona (d) in martyrio sanetæ Eufemix (e), et congregati sunt 256 sacerdotes et alii, quorum chirographum cucurrit 406 episcopi, qui congregati una cum Thomo (f), hoc est fide apostolicæ Eccle

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B, ann. 21 minus d. 32, a coss Valentin. v et Anatolii ad Severinum et Dagalaiphum. (b) * 3. (c) Vide Baron ad. an. Dom. 431, pag 138. (d) Chalcedonia. (e) C, Euphemiæ. (f) C, Tomo.

« PoprzedniaDalej »