Obrazy na stronie
PDF
ePub

Genes.cap. 13 exhibetur Loth ob rixas pastorum se A subducens a societate Abrahami patrui sui, et omnium credentium Patris, et sedem eligens apud Sodomorum uberes campos, sed infelici delectu, spectatis incolentium sceleribus divinam ultionem paulo post experturis. Sufficit B. Ambrosii doctoris indicatio ad typum hac in figura recognoscendum rerum sua ætate gestarum in causa fidei, quando et ipse contra hæresim Arianam, (haud admodum a Nestoriana diversam, cum utraque abneget Christi divinitatem, licet fallacia, ac methodo paulo diversa) utebatur, et oraculis Novi Testamenti, et typis eorumdem in Veteri adumbratis.Sanctus igitur doctor ita illustrat figuram Loth, ejusque pastorum cum pastoribus Abrahami rixas excitantium.«< Qui igitur pastores sunt, et quorum animalium, et quæ rixa inter pastores Abraham, et pastores Loth considemus. Pastores sunt magistri gregum. Qui sunt ergo pastores sensuum nisi præceptores, et quasi quidem rectores gregum, duces eorum,vel monito- B res alicujus sermonis,vel mentis nostræ cogitationes? Qui si pastoralis disciplinæ gnari et tenaces sunt, non permittunt longius sensuum gregem evagari, et inutilibus, ac novis inhærere pabulis, sed provido doctore revocant,et frænos rationis adhibent,atque obsistunt renitentibus. Mali autem præceptores vel inutilis disceptationis permittunt eos impetu suo ferri, et in præcipitium, ac periculum ruere, » etc. Hoc igitur typo docet cum Ambrosio Xystus,non esse recedendum a vera doctrina per patrem cre dentium ad nos derivata, et per unigenitum Dei Filium factum inter nos primogenitum multorum in fide fratrum, quos ipse Patri suo adoptavit in filios, manifestata, et pastoribus populorum ab ipso tradita; sed huic firmiter inhærendum, ne cum scelestis alienigenarum stirpium propaginibus communi ruina involvantur.

17. Pergit in proxime depositis imaginibus Abramidarum, benedictionis paternæ ad doctrinæ hæredum,typum adumbrare Verbi Eei carnem sumentis ex Virgine, et catholicæ veritatis dogmata hoc de mysterio ab Ephesinis Patribus confirmata plebi Dei tradere.Et tres quidem areolæ succedentes cum suis musivis omnino dirutæ in Paulini sacelli constructione solum desiderium nobis fecerunt reliquum historiarum in illis propositarum : quas ab Abrahami et Isaaci sacrificium, et ejusdem Isaaci actus reliquos usque ad supremam benedictionem opinamur pertinuisse, cum typi hujusmodi ordine eodem succedant in libris Glaphyr. Cyrilli, necnon in Ambrosianis ad Geneseos consecutionem accomodatis.

C

Superstitum igitur series Isaaci patris figuram exprimit Jacobo filio benedictionem impartientis, quam sa cer textus describit, cap. 27. Explanat autem Cyrillus Glaphyrorum lib. II, præsertim circa. finem, agens de benedictione per Isaacum prolata supra Jacobum.« Transfertur benedictionis potestas in ipsum rursus Emmanuelem: Serviant enim tibi gentes, inquit, et adorent te principes, et esto dominus D fratris tui. Nuncupatus est enim primogenitus Emmanuel, quando factus est secundum nos, et in multis fratribus. Sed neque ob hanc causam quippiam deperdat, quominus Deus sit et universorum Dominus.Adoramus enim ut Dominum,et dominatus est ut Deus eorum, qui in fratres vocati sunt per gratiam. Quis enim in nubibus, inquit, æquabitur Domino, et quis similis erit ei in filiis Dei? Dominatus igitur est Emmanuel ut Deus eorum qui ad fraternitatem adducti sunt: et ipsi flectetur omne genu cœlestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. »

Intelligit unusquisque Cyrilli dictis, ac typo benedictionis ab Isaac impertita Jacobo filio, contestium Scripturarum auctoritate ita explicato, confligi hæresim Nestorianam : quandoquidem etiam in epistola ad Reginas, quo part. II concilii Ephesini continetur

edit. Romæ pag. 213, indicato testimonio superius adductæ epist. ad Phil. ita infert Cyrillus: « Quomodo is ergo Deus non est, qui in divinæ majestatis gloria existere hactenus prædicatus est? »

18. Figuræ proximæ usque ad duas postremas in eodem pariete superstites complectuntur historiam. Jacobi patriarchæ:quam fidelis explanator Cyrillus, idemque vindex catholicæ veritatis contra Nestorium perpetuo ferme commentario componit cum typis dogmatum eorumdem antea exploratis.

:

In areola nona (nam octavæ musivum intercidit, et recenti pictura suppletum fuit) Jacobus patriarcha in domo Laban exceptus septennem operam in grege pascendo pollicetur Labano, ut nuptias assequatur Rachelis et de Lia loco Rachelis contradita conqueritur. Secundum laboris septennium tolerat in decima areola expressum,quæ tamen dimidia parte musivi caret præ nimia vetustate delapsi. Consequitur tandem nuptias Rachelis in musivo undecimo expressas. In hisce omnibus gestis figuram Christi recognoscit Cyrillus tum in lib. de Ador. in spiritu et veritate pag. 65, edit. Paris., tum in lib. IV Glaphyr. in Genes, pag. 125. Cyrillo facem prætulit ad hæc explicanda Irenæus contra hæres. lib. iv, cap. 38. Utrique autem Justinus martyr in Dialogo cum Tryphone adversus Judæos circa finem: Quem Patrem libenter produco,tum ut proximum temporibus apostolicis, tum ut exemplar quoddam, cui Cyrillus inhæsit in methodo suæ explicationis, præmonstrante utique eorum prototypum Paulo apostolo in Epistola ad Hebræos cap.11, ubi per gesta et fidem patriarcharum,ac ducum populi Moysis, et judicum,necnon aliorum prophetarum, mysteria Christi docet præfigurata, et utramque Christi naturam divinam, et humanam in Verbi persona subsistentem typis eisdem propositam, quos referunt etiam sequentes figuræ, nempe :

19.In areola duodecima separatio gregum Labani, et Jacobi ex Geneseos cap. 30, et versicolorum ovium copia Jacobo nascentium in areola decima tertia ex conspectis ramusculis platani, decorticatis, et projectís in canales inter potandum.

Luculenter hanc figuratam de Christo Domino exponit Cyrillus Glaphyr. in Genes. lib. v,pag.148, ex illis verbis inchoans: «Virga nobis figurante adumbrat denuo Emmanuelem. Hinc subdit,abstulit Deus omnia pecora Patris vestri, et dedit mihi >> eventui respondere plane divino : « adduxit enim Christus omnes, qui in mundo sunt ad se,propriisque suis ovilibus includens credentium greges, divitias habet Deo convenientes et gloriam præeminentem.Ait enim alicubi ad Patrem, et Deum cœlestem: Omnia mea tua sunt, et tua mea, et glorificatus sum in eis. Neque aliter exposuerat Irenæus lib. iv, cap, 38 « Variæ oves, quæ fiebant hinc Jacob merces, et Christi merces: quia ex variis et differentibus gentibus in unam cohortem fidei convenientes fiunt homines quemadmodum Pater promisit ei: Postula, dicens, a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos ter

ræ. »

Subditurin spatio inferiori ejusdem tabulæ decimæ tertiæ occursus Jacob et Esau; quem ad Christi mysterium referri docet idem Cyrillus Glaphyr. in Genes. lib. I, pag. 162.

20.Quartadecima et quintadecima musivi tabulæ pertinent ad historiam Jacobi habitantis in tabernaculis Sichem, quando ejus filii Simeon et Levi, ulti cum fuissent injuriam Dinæ sorori illatam cade Sichimitarum, increpantur a patre. Is vero Dei monitu ascendere jubetur in Bethel, relictis Sichimitis,et ibi constituere altare Domino, qui ei apparuerat cum fugeret a facie Esau: cui mandato parens patriarcha præcepit, ut universa gentium idola a suis abjicerentur, atque ita mundatis omnibus aram exstruxit in Luza, nominans locum Bethel, hoc est domus Dei. Hæc omnia ad Christi Domini typum

exigi demonstrat S. Cyrillus lib. vn Glaph. in Gen. A pag.221, factum Dinæ,ac Simeonis, et Levi ultionem expendens. Beatus vero Ambrosius (de Jacob et vita beuta lib. 11, cap. 7), contestis earudem interpretationum, post consideratam mansuetudinem et clementiam Jacobi in ultione Dinæ qui dolenter scænam illam exactæ ultionis accepit. ita prosequitur: « Unde prophetanti adventum Domini Jesu responsum divinum est datum. Exsurgens ascende in locum Bethel, hoc est in domum panis,ubi natus est Christus,sicut Micheas propheta testatus est,dicens: Ettu, Bethlehem domus Ephrata, non est minima ut sis inter principes Juda. Ex te enim exiet princeps Israel, et egressus ejus ab initio a die sæculi. Vere domus panis, quæ domus Christi est, qui nobis panis salutaris advenite cœlo,ut jam nullus esuriatcibum sibi immortalitatis acquirens:ubi jubetur habitare patriarcha,ubi aram facere Deo qui appareat ei, etc. Quanta mysteria, quia ibi est ecclesia Dei,in qua apparet Deus,et loquitur cum servis suis. Ibi eripiunturet absconduntursimulacra gentium. Fides enim Ecclesiæ omnem observantiam gentilitatis abolevit.» Hæc Ambrosius. Sed omnium brevissime Cyprianus,et ad rem nostram maxime accommodato testimonio confirmat, cum figuram hanc adhibet contra Judæos,lib. 1, cap. 6, ad probandam Christi divinitatem his verbis: Quod Deus Christus. In Genesi: Dixit autem Deus ad Jacob: Exsurge, et ascende in locum Bethel, et habita illic, et fac ibi altare illi Deo qui tibi apparuit, cum fugeres a facie Esau fratris tui.Adhibentur nempe a beato Xysto in suis musivis hæc figuræ et a Cyrillo ad Christi divinitatem contra hæreticos sui temporis demonstrandam, quæ adhibitæ prius fuerant a Cypriano contra Judæos ad eumdem articulum fidei ex mysteriis Veteris Testamenti comprobandum.

21. In hoc basilica latere quæ sequebantur musiva cum excidissent, picturis recentibus illarum areolas ornavit cardinalis Pinellus: quas propterea omittimus, ut ad reliquas convertamur ex Veteri Testamento a Xysto prolatas figuras, et a Patribus Ephesinis adhibitas ad connotanda fidei dogmata circa utramque in Christo naturam in Verbi persona subsistentem, ejusdem concilii auctoritate contra hæresim Nestorii declarata.

Quemadmodum igitur in latere hactenus considerato selectæ fuerant ex Genesi historiæ ac mysteria huic articulo fidei connotando olim præmissa apud Judæos, et a concilii Patribus recognita; ita et in latere adverso ex reliquis Pentateuchi libris, necnon ex libro Josue gesta,ac mysteria delegit Xystus, quæ pariter ab Ephesinis Patribus perpensa fuerant, præsertim a Cyrillo in propugnatione ejus dogmatis. Prima hujusce lateris areola consumpto præ vetustate musivo, ostendere non potest figuras quas ætate Xysti continebat. Secunda tamen, et reliquæ usque ad nonam decimam præservatæ Xystimi operis prosecutionem ostendunt: secunda igitur bifariam divisa in superiori partitione exhibet Moysen infantem e Nilo extractum, et filiæ Pharaonis exhibitum, ejusque jussu enutritum a matre (Exod 111). Cyrillus Glaphyrorum libros in Exodum hinc exorditur,professius in præfatione ad Palladium, se demonstrasse in superioribus, quisnam intelligi debeat modus adorationis in spiritu et veritate; huic vero opera Glaphyrorum in Exodum se reservasse ca, per quæ par eral Christi mysterium velut in umbris quoad fieri potest præmonstrari. Proposita igitur historia Mossis ex tribu Levitica nascentis, et a matre in fiscella inclusi per Nilum feliciter innatante, donec a filia Pharaonis vagitu infantis permota extrahi, præservari, et a matre educari juberetur,singula ad typum Christi Domini exigit accurate. «< Moyses autem demissus,ait, atque expositus in fiscella scirpea per manum suæ matris manifestus hujus rei est typus. Siquidem et Judæorum synagoga alienavit a se ipsa Emmanuelem. Sed Pharaonis filia, hoc est Ecclesia gentium, et si patrem Satanam habuerit,

B

C

D

invenit ipsum ad aquas, quæ typum gerunt sancti baptismi, per quem, et in quo Christus invenitur.» etc. Hauserat Cyrillus ex epistola Pauli apostoli ad Hebr.xi: Fide Moyses natus occullatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod viderent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

Segmentum inferius ejusdem areola Moysisadulti gesta priora exsequitur pro defensione suorum popularium,quæ scilicet B.Paulus nuper laudato loco subtexuit.« Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, magis eligens affligicum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum improperium Christi... Fide reliquit Egyptum non veritus animositatem regis, » Exhibetur itaque in hac areolæ parte inferiori Moyses ad tribunal vocatus,ut responderet de viri Ægyptii cæde in defensionem contribulis sui a se patrata, a Pharaone quæsitus ad necem, et sese recipiens in terram Madianitarum. Stsphanus protomartyr (4ct. vII) hunc Moysen potentem in verbis, et in operibus, sed recusatum, el repulsum a suis, ipsi dicentibus: Quis te constituit principem,et judicem super nos? Hunc Moysen, inquit, principem quem negaverunt, principem et redemptorem misit cum manu angeli,qui illi apparuit in Rubo.A quo deinde Moyse audierunt: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris tanquam me: ipsum audietis. Quo vertat hæc figura, et promissio Moysi, beatus Stephanus satis declarat indicans Christum. Cyrillus Stephanum imitatus Glaphyr. loco indicato hunc typum refert ad Christum Dominum.

Verum in hisce figuris seligendis, et Christiano populo proponendis tam Ephesini Patres, quam Xystus non solum similitudinem figuræ cum prototypo præ oculis habuerunt, sed etiam alterum electioni suæ finem constituebant, ut scilicet docerent, Christum Dominum in typis illis figuratum, lucem fuisse infinite præstantiorem talibus umbris,quibus prænuntiabatur.Hinc inter cætera Patrum testimonia in synodo Ephesina recitata, luculentum est illud Theophili episcopi (pag. 203 edit. Romanæ concil. Ephes.): Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: necnon Cyrilli Alexandrini oratio secunda de recta fide ad Reginas, ubi ex eadem epistola Pauli ad Hebræos producitur consecutum ex illo exordio argumentum demonstrans,ex ea relatione similitudinis.quæ præcessit in Moyse ad Christi pontificatum significandum, tanto amplioris gloriæ compotem esse Christum Filium, et Dominum præ Moyse ministro ac servo, quanto ampliorem honorem habet domo qui fabricavit illam: « Nam Moyses quidem fidelis erat in tota domo,tanquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant: Christus vero tanquam Filius in domo sua.» Indicat igitur, per hosce typos spectari similitudinem quidem in humana Christi natura per Verbum assumpta, præcellentiam vero prototypi in eadem Verbi persona, ac natura sua divina,quam non dimisit,cujus causa dicitur Christus vere Deus. «< Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia creavit Deus est, »> nempe ille Filius de quo dixerat Paulus in exordio epistolæ per quem fecit et sæcula. Tota igitur ratio adhibendi hasce figuras Christi in Moyse præmissas, necnon Josue filii Nun quæ postmodum consequentur in hoc basilicæ latere, eadem est, ac Patrum Ephesinorum in iisdem deligendis ad illustrandum dogma catholicum de Christi natura divina et humana,multifariam,multisque modis a Deo per legis promissa, loquente patribus in prophetis, adumbratum,novissime autem diebus istis manifestatum in ipso Filio,per quem fecit et sæcula, nobis aperte locuto, ex quo carne de stirpe David et Abraham assumpta, in nobis habitare dignatus est. Idem Pauli testimonium Romana Ecclesia legendum no

his offert in festo Dominicæ Nativitatis,quod Patres A
Ephesini recitari in testimonium dogmatis volue-
runt, et Xystus in tota historia Moysis duxit etiam
oculis fidelium in Deiparæ basilica per musiva sua
esse repræsentandum. Quot igitur sunt hic figuræ
ex Moysi gestis selectæ, tot numeramus documenta
typorum divinæ, atque humanæ Christi naturæ a
Xysto papa dedicta ex sua, ac decessorum pontifi-
cum,necnon Ephesinorum Patrum totiusque Eccle-
siæ doctrina.

22. Proxima areolæ musivum refert Moysen,
connubium celebrantem cum Sepphora, eumdemque
pastorem ad pascendum gregem soceri ex Jethro
Raquel cognominati, quod interpretatur Cyrillus
gex Dei (Glaph. in Exod. pag. 259, edit. Paris.).
Idem Cyrillus utrumque exponit de Christo. Primum
illud de Sepphora(circa finem lib.secundi Adorat, in
spiritu et veritate, pag. 78, B): « Vocata, inquit, ex
gentibus dum sequeretur legem ac tanquam cum
Moyse pædagogo matrimonio juncta, qui optime ad B
Christi mysterium perducit: est enim lex magister
quidam elementarius,qui perducit ad initia sermo-
num Dei, ac per ænigmata, et umbras cognitionis
ejus, qua Christi mysterium percipitur, veluti se-
mina quædam nobis inserit. De Pastoricia vero Mo-
sis cura circa gregem soceri Jethro sacerdotis sub-
inde Raguel appellati quod est grex Dei,mysterium
Christi, Cyrillus invenit etiam in nomine: Subiit
enim (inquit Glaphyr. in Exod. lib. 1, pag. 259 E)
manum summi illius omnium pastorum principis,
hoc est Christi Jesu, per quem,et cum quo sit Deo,
et Patri gloria cum sancto Spiritu, unde appellatur
grex Dei.»>>

23. Succedit in areola quarta Moysis reditus in Egyptum cum uxore, ac libris ad confratres suos e servitute Pharaonis educendos. Præfert autem virgam illam, quam sacer textus nominat virgam Dei, portans virgam Dei in manu sua (Exodi cap. IV, 22), in qua propterea Cyrillus, aliique Patres etiam antiquissimi, quemadmodum Justinus martyr in Dial. cont. Tryph.pag 24, typum Christi considerant «Moyses, ait,cum virga ad redimendum populum missus est,eamque manu tenens cum antecederet populum mare divisit.»Cyrillus vero ait : «Virga itaque est Dei Filius. » Et de Moysis typo virgam hanc indicans ait : « Id enim verum signum, cui omnes credidimus, Verbum nobis simile factum ad nos devenisse: quod virga humo projecta designat.» Glaphyr. lib. II, pag. 298. C. Et rursus in scholio de Incarnatione videndo parte II, concil. Ephesini cap. 15, edit. Rom. fol.581, ubi hoc dogma catholicum: Quod Dei Verbum et homo factum manserit Deus, probat ex symbolo de virga Moysis, scribit : « Et facta est virga in manu ejus, et dixit illi : ut credant tibi, quia apparuit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Animadverte in his natura, et veritate Filium Dei, tanquam si quædam virga sit patris. Virga autem insigne est regni. In Filio enim habet omnium potestatem. Denique etiam divinus David Thronuz tuus, inquit, Deus in sæculum sæculi,et virga æquitatis virga regni tui. Sed cum projecit in terram, id est corpore terreno circumdedit,sive per humanitatem misit in terram. » Hinc exhibet Xystinum hoc musivum populos adorantes in conspectu ejusdem virgæ, quales nobis retulit sacer textus(eodem cap. IV Exodi): Et fecit signa coram populo, et credidit populus, audieruntque, quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem illorum, et proni adoraverunt,

24. Areola quinta Moysen stantem inter complures viros talari veste indutos ostendit, quos alloquitur, et agnum in editio collocatum. Hinc putavit ill. Ciampinus esse vitulum absente Moyse ab Aarone fusum ex inauribus feminarum Israeliticarum. Verum neque series historia Mosaicæ referre debet

C

D

idolum vituli in deserto fusum (Exod. xxxII) antequam demersionem Pharaonis recenseat,, quæ habetur caq. XIII, neque figura animalis in edito stylobate collocati vitulum exprimit, sed agnum candidum. Quare ad legem Paschalem pertinet, ut reor, recensitam (Exod.x11): Ut tollat unusquisque agnum per familias, etc. Nulla frequentior Christi figura celebratur ex Veteri Testamento ab Ecclesia, quam agni Paschalis immolatio. Quare typus non indiget auctoritatibus singularium doctorum ut comprobetur.

25. In sexto musivo (apud Ciampin. expresso tab. LVII, num. 2) profectionem jubet Moyses principibus familiarum intentis ad legendum agnum e grege, quem mactent. Infra vero tres mansiones cum appareant, concionante ex suggesto Moyse suis popularibus nondum ad mare deductis, videtur exprimi ex cap.Exodi XIII,iter,et castrametatio per tres illas mansiones,quas ante apparitionem columnæ ignis per noctem,et nubis per diem peragratas ab Israelitis ostendit Hieronymus(ad Fabiolam de quadraginta duabus mans.) nempe Ramesse, Socoth, Ethan. Eodem plane stylo vidimus itineraria etiam Romani orbis in charta Peutingeniana disposita a pictoribus hujus ætatis, qua musiva Xysti componebantur. Hieronymus in eo tractatus, sive Fpistola cxxvII ad Fabiolam probat ex Psalmo LXX et ex primo ad Cor. cap.x hæc omnia referri ad Christi mysteria: egressionem scilicet ex Ægypto in solitudinem, et ipsum numerum mansionum quadraginta duarum respondentem pari numero generationum in genealogia Christi apud Matthæum non carere hujusmodi typo ac figura :« Monente Apostolo,omnia in figura illis contigisse, et patres nostros omnes sub nube fuisse,omnes mare transiisse,omnes in Moyse baptizatos in nube et in mari. »

26. Hæc postrema Apostoli verba satis declarant septimam historiam Xystini musivi, in qua transitus Hebræorum exprimitur per mare Rubrum, Pharaone submerso Exodi xiv, Cryptæ SS. Martyrum, antiqui sarcophagi Christianarum hujus ætatis, perinde ac Rituales libri, et vetustissima quæque monumenta Romanæ Ecclesiæ frequentissime adhibent hanc historiam Mosis ad liberatoris nostri, et Salvatoris Dei beneficia, et sacramenta in hisce figuris obumbrata olim Hebræis, manifestanda nunc fidelibus. Quæ non egemus monitore privato, ut Xysti pontificis consilium assequamur in hocce facto exhibendo,cui publica Ecclesiæ auctoritas tot suis documentis explicationem ministrat.

27.Octava areola historia desumitur ex capitibus xv ac xvi Exodi in quibus murmurante populo contra Moysen, cum dulcium aquarum potu, et ciborum inopia laboraret, apparet Dominus Moysi, et providenti miseratione utrique necessitati opem ferens, ostendit lignum, quo injecto, aquæ amaræ dulciorem contrahant, et coturnices, ac manna de cœlo pluit, quibus vescantur ingrati, ac desinant diffidere et murmurare.

Hisce pariter in figuris Christi mysterium intelligendis tanta est copia documentorum Ecclesiæ,et concordiæ Patrum, ut vix egeant indicatione. Cyrillus in Glaphyris ad Exodum caput inscribit de manna et coturnice. Narrata historia, ita prosequitur typum. « Certissime autem docuit eos experientia, inquit, ac rebus ipsis, quod Deus possit etiam nunc dare, et parare mensam in deserto: sicut reverra et Dominus noster Jesus Christus similia edidit miracula, cum ex quinque panibus fractis complures saturavit in deserto; duodecim insuper cophinis ex fragmentis repletis. »Judæorum vero nauseam inofficiosam, qua cibo de cœlo præstito præferebant Egyptias carnes, ita componit cum rejectione doctrina Christi et sacramentorum posteros derivata. « Simile quid miseris Judæis accidit, inquit, tempore Salvatoris: umbræ enim, ac typi fuerunt illa quæ tunc præmonstrata fuerunt

futurorum.Cum enim ipsi vero mannæ hoc est Chri- A quem etiam virum dicit Moyses. Nam et divinus

sto, qui descendit de cœlo, et potest nos omnes enutrire, promittitque vitam æternam, prætulerint usum terrenorum putidum atque insulsum, offenderunt necessario, non solum Deum, verum etiam ipsum divinum Moysem. Scriptum est enim Iratus est furor Domini contra populum suum, et Moysi item videbatur malum. »

Cyrillo præiverat Cyprianus in epistola LXXVI ad Magnum scribens: «Cujus aqualitatis sacramentum videmus in Exodo esse celebratum,cum de cœla manna defiuerut, et futurorum præfiguratione alimentum panis cœlestis, et cibum Christi venientis ostenderet. »

Utrique assentitur Hieronymus (de quadraginta duabus mans. in v. scribens: « Marath intellige aquas Occidentis litteræ quibus si immittatur confessio crucis,et passionis Dominicæ sacramenta jungantur,omne quod importabile, et triste videtur, ac rigidum, vertitur in dulcedinem. »

Verum ne fatigemur id quærere in Patribus,quod ipse Dominus in Evangelio dignatus est propalare, cum de figura sacramentorum suorum in manna præmissa, tum de excellentia sui panis vitam tribuentis æternam supra Mosaicum cibum a morte non liberantem.Indicat similitudinem quando affirmat : Hic est panis de cœlo descendens. Testatur differentiam et excellentiam sui panis vivi supra Mosaieum a morte non eximentem,quando subdit: Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum (Joan. vi).

Erat autem id expresse repræsentandum in hisce musivis Ephesinæ synodi gesta,ac dogmatis documenta expressuris; cum Actione 1, pag. 363, ex Quaternione 4 Nestorii ab hac promissione Redemptoris nostri absurde explicata impius hæres archa suas blasphemias astrueret : et Patres e contra huic veneno opponerent pharmacum legitimæ interpretationis, tum in Theophili expositione contra Origenistas in capite quod inscribitur: Quod Christns est vita,et vivificus (pag. 189), tum in x1 anathematismo Cyrilli: Si quis ipsam Domini carnem vivificam negaverit, anathema sit, pag. 306, ejusque defensione pag, 537, luculenter expressæ.

B

Paulus sic intelligens scribit: Bibebant enim ex spirituali, sequente petra: petra autem erat Christus. Vir igitur, contra quem jurgabantur, ipse erat ille, qui nondum incarnatus tentabatur ab Israelitis.Non enim alium fuisse Filium ante carnem, alium vero ab ipso diversum ex semine David,sicut audent quidam dicere, sed unum et eumdem ante incarnationem quidem nudum adhuc Verbu n, post partum autem ex sancta Virgine, incarnatum et hominem factum,sicut scripserunt sancti illi,et divini Patres ; alio quoque signo comprobavit Moyses.Nam quasi interrogaret quispiam, et discere cuperet, de quonam viro mentionem fecisset, quem sane et tentatum fuisse, et objurgatum ab Israelitis diceret, tantum non intento digito Jesum demonstrat, et inquit, » elc

29.Sequitur in decimo Xysti musivo pugna Israelitarum contra Amalecitas, elevante manus Moyse, suffulto ab Aaron, et Hur in lapide adjutorii; Josue vero fortiter dimicante juxta præceptum Moysi. Sanctus Cyrillus, ut Ephesimorum Patrum præcipuum adhibeam (de Ador. in inst. et verit. lib. 11, p. 88) facti mysterium requirenti Palladio,Quisnam est hujus scripturæ sensus? ita respondet: «Atque opinor nihil difficile est inspicere volentibus. Nam si cogitet quispiam præceptum esse a Moyse Josue,quid aliud suspicari poterit, quam illud omnino, quod cum Verbum esset Deus, factum est sub lege,quod ad humanitatis habitum pertinet, ac subditum quodam modo Moysi mandatis; idque pluribus modis, nunc circumcisionem perferens eam,quæ est secundum carnem,nunc didrachma selvens,etc. Verum etsi factum est sub lege propter humanam naturam, tamen tum quoque Deus erat, Salvatorque, ac Redemptor universi populi. Nam cum ex universo populo Israel,et ex omni gente viros polentes elegisset, sanctos, inquam, apostolos, et eos, qui per fidem vocati sunt, etc., una cum his congressus est C cum hujus mundi principe. . .» Videri possunt reliqua hujus facti mysteria ibidem de Christo patefactam,tam in Moyse, quam in petra ubi consedit, et in altari quod erexit. « Quod namque manus extendit Moyses, inquit, crucis speciem ostendens, et Amalec, ea res,ut opinor, eos prorsus significat,qui per illam crucem venerandam Satanam vincunt, et adversus hostes invalescunt. » Et paulo post ad ea verba accedens, accipientes lapidem supposuerunt sub ipso, et sedit super eum. Aaron, et Hur sustentabant manus ejus, unus hinc, et alter hinc : « Lapis autem pretiosus subdit)electus, angularis, probatus Christus est,super quo acquiescentes (sessio namque quietem significat) qui ex Israel obsequentiores, ac dociliores sunt,illæ, inquam, reliquiæ gratiæ, quæ secundum electionem est,expandunt manus, id se crucem suscipiunt, Christo illos confirmante,atque continente, qui per Hur,atque Aaron significatur,et Judex simul,et summus sacerdos intelligitur: Hur siquidem judex integerrimus erat. Aaron autem summus sacerdos. Denique ad altare pervenit a Moyse erectum completa pugna, et victoria,dicens: Profligato igitur, ac victo Amalech, erigit Moyses altare Deo, illique hoc nomen imponit: Dominus refugium meum: quod ipsum etiam Christi figuram præfert. Is eum Dominus noster est factus, ac refugium, cum debellarit mundi hujus principem,calcaveritque mortis imperium, ac seipsum obtulerit pro nobis,ut immaculatam hostiam,in odorem suavitatis Deo ac Patri.Fuit igitur altare illud Christi figura, cui decens ac verum nomen est Dominus meus refugium

28. Noni musivi argumentum est miraculum a Deo patratum per virgam Moysi ad aquas contradictionis. Moysem, virgam, petram, aquas inde deductas pertinere ad mysterium, Christi nemo ex Patribus dubitat.Sed B. Cyrillus ad argumentum sibi propositum catholici dogmatis contra Nestorium asserti aptissime interpretatur in epistola ad Anastasium, aliosque monachorum Patres data, quæ impressa est parte in concilii Ephesini, edit. Rom., pag. 703. Ejus verba sunt hoc loco reddenda. Manifestavit nobis veritatem(ait de Christo Domino)cultui illi,qui in umbris, et figuris erat finem imponens. Deinde ad hoc factum Moysi descendens in divinæ Scripturæ verbis illud exprimentibus invenit sym- D bolum expressum, ac testimonium divinæ et humanæ naturæ post carnem a Verbo assumptam in eo substentis. Illum tentaverunt, inquit, in tentatione,jurgati sunt contra eos apud aquas contradictionis. O rem admirabilem! Virum dicens eum, statim Deum declaravit, quem exacerbavit, et tentavit Israel et in eremo, et ad aquam contradictionis ejusque rei fidem faciet Psaltes, dicens: Dirupit petram in eremo, et potavit eos velut in abysso multa: et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et quid post hoc? Et tentaverunt, inquit, eum in corde sus, et male locuti sunt de Deo, et dixerunt: Nunquid poterit Deus præparare mensum in deserto, quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt? Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? Intelligis igitur, quomodo jurgati fuerint adversum Deum miracula facientem,

meum. »>

Ante Cyrillum in eisdem typis recognoverat Christi figuram Cyprianus in libro secundo adversus Judæos cap. 16 scribens: «Hic est lapis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumine collis,quando Jesus Nave contra Amalech dimicavit, sacramento lapidis, et stabilitate sessionis Amalech superatus est

ab Jesu, id est diabolus a Christo victus est, » ct A cap. 21 ejusdem libri :« Hoc signo crucis, et Amalech victus est ab Jesu per Moysen. In Exodo dicit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, et exi, et constitue cum Amalech in crastinum. Ecce ego stabo in cacumine collis, et virga Dei in munu mea, etc. Et fugavit Jesus Amalech et omnem populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc, ut sit memoria in libro, et da in aures Jesu: quonium deletione deleam memoriam Amalech de sub cœlo. »

Hoc mysterium ratum habet etiam Hieronymus in mansione x1 scribens ad Fabiolam :« Moyses ascendit in montem: Jesus contra Amalech militat; signum crucis superatur inimicus. >>

Utroque hoc Patre antiquior Justinus martyr in eamdem sententiam concesserat in Dialogo adv. Judæos ita scribens pag. 26: « Cum populus bellum cum Amalech gerebat, Naveque filius is, qui Jesu nomine appellatus est, bello præerat, Moyses ipse Deum expansis in cœlum manibus precabatur. Aaronius autem eas tota die sublevabat ne defessus eas deprimeret. Si enim aliqua ex parte ab ea figura, quæ crucem imitatur, deflexerat, tunc, ut apud Mosen scriptum est, populus vincebatur. Si vero in eo statu ac figura manebat, Amalecus tantum vincebatur, et populus cruce fortis reddebatur. Neque enim, quod ita Moses precabatur, propterea superior erat populus, sed initio pugnæ cum nomen Jesu esset, ipse signum crucis edebat. »

B

C

30. Consequitur in undecima areola musivorum Xysti repræsentata seditio populi, excitata non ex punitione Core, Dathan, et Abiron, uti Ciampinius putavit, sed ex reditu exploratorum terra promissionis, qui ad terrorem suis popularibus incutiendum falsa retulerant nuntia Numerorum cap. XIII et XIV expressa. Mirabatur eruditus præsul cum cerneret in hoc musivo populum furore percitum exhiberi jacentem lapides contra viros ad tabernaculum confugientes, et intra nubem protectos ope divina; cum cæteroqui non legeret, lapidatum fuisse Moysen, aut Aaron ex suborta seditione post pœnas inflictas te meritati Core, Dathan, et Abiron, et ducentorum quinquaginta virorum, quos ignis ultor absumpserat Numerorum cap. XLI, quam seditionem putabat hic esse delineatam. In explicatione tabulæ LX, n. 1, ubi hunc Iconismum musivi Xystini curavit incidi dubius hæret de nonnullis in pictura musivi expressis, quæ in sacro textu non reperit ita enuntiata, præsertim vero de populo lapidibus impetente viros intro nubem receptos. Hos autumat esse Moysen, Aaron et Hur; sed addit : « Dubium me diutius tenuit ille virorum globus non utcunque irruentium, sed lapidibus impetentium fugientes: quod tamen minime sacro cujusque versionis textui consors est. Quare, cum hæc vera lapidatio videatur, etc., nullam lapidationem haurire potis fui, quæ hisce figuris aptior esset, nisi ea qua Josue cap. vn, Achan cum omni domo sua concidit, » etc. Hanc vero excludit ab hujusce musivi imagine, cum post obitum Moysi D secuta sit: neque in ea protectio Domini lapidatos eximeret, utpote fontes delicti eadem pœna ex divina lege plectendi: neque locus pœnæ inflictæ Achano sit apud tabernaculum, sed extra castra. Quare concludit hanc imaginem referre quidem Moysen, et Aaron a seditioso populo impetitos post mortem Core, Dathan et Abiron, sed lapidum projectionem, quæ in ea seditione non legitur, additam fuisse pictoris ex arbitrio, ut furorem stolidæ plebis aliquo pacto exhiberet.

Pace attamen præsulis de sacris antiquitatibus optime meriti, dixerim præoccupatum semel animum ab opinione quam prætulerat de expressa in hac areola seditione longe posteriori, quæ insecuta est excidium Core, Datan et Abiron, non attendisse imaginem esse referendam ad alian seditionem, quæ præcesserat non modo pœnam, sed etiam scelus, ac sacrilegium trium illorum ad sacerdotii officia sibi

non concessa temere procedentium. Est alia seditio, quam Deus asserit Numer. XIV, vers. 22, fuisse decimam ex quo educti fuerant ex Ægypto rebelles hi Israelitæ murmurantes, quos propterea excludit e numero introducendorum in terram promissionis: Tentaverunt me jam per decem vices,nec obedierunt voci mex: non videbunt terram, pro qua juravi patribus eorum.

Illius decimæ seditionis historiam hic repræsentari ita constat, ut singula narrationis adjuncta fideliter expressa recognoscantur, præsertim vero conjectus lapidum a furente populo, non solum Moysen et Aaron duces expeditionis, sed etiam Josue et Caleb ablegatos ad considerandam terram, ita insecuto, donec ad tabernaculum confugientes, ope divina protegerentur, quales hic exprimuntur, non pictoris arbitrio ac temeritate, sed attenta sedulitate pontificis Xysti, e divinis litteris historia lineamenta musivario præscribentis. Murmurati sunt contra Moysen et Aaron omnes filii Israel (ait sacer textus Num cap. xiv, vers 2) dicentes, utinam, etc. Constituamus nobis duces, et revertamur in Ægyptum. Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel. At vero Josue Filius Nun, et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant, terram sciderunt vestimenta sua, et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt : Terra quam circuivimus valde bona est, etc. Nolite rebelles esse contra Dominum... Dominus nobiscum est, nolite metuere. Cumque clamasset omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fæderis cunctis Filiis Israel, et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis? etc. In solitudine hac jacebunt cadavera vestra.

Considerantibus verba a sacro textu adhibita in historia hujus seditionis, et conferentibus illa quæ B. Cyrillus conscripsit in explicatione nuper relata proxime superioris palam est, aptari eadem mysteria divinitatis Christi utrobique adumbrata, dum seditio, contra Moysen dicitur quoque contra Dominum Deum, nempe Christum Dominum, in eodem typo Moysis, Aaron, et Josue perinde significatum legislatorem, pontificem, et ducem populi perducendi in terram promissionis : cui rebellis et incredula Judæorum gens sublegere ducem alium meditabatur, a quo reduceretur in Ægyptum terram servitutis ac tenebrarum. Huic propterca seditioni perinde aptantur mysteria a Cyrillo detecta in superiori : «Intelligis igitur quomodo jurgati fuerint adversus Deum miracula facientem, quem etiam virum dicit Moyses.» Comprobat Cyrillus explicationem ex Pauli Epistola ad Hebræos comprobatura et ista. Cum enim capite illius epistolæ tertio suscipiat Paulus probandum, longe excellentiorem esse Christum, utpote Filium Dei,quam Moysen in domo Dei servum, procedit ad seriam admonitionem, ne ab hac in eum fide recedamus imitando incredulitatem ac rebellionem Judæorum contra Moysen, in facto Numerorum expressam, nuper recitato ac delineato in musivo. Adducit enim Paulus eadem verba capitis, num. 14, vers. 37, ut obdurationem et exacerbationem indicet seditiosorum contra Dominum a nobis fugiendam. Participes enim Christi effecti sumus, ait Paulus. Si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus... Quidam enim audientes exacerbaverunt, sed non universi qui profecti sunt ex Egypto per Moysen. Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

31. Duodecima in areola, quam expressit Ciampinus tabula LX, n. 2, Moyses Levitis tradit Deuteronomii volumen in arca custodiendum; ut legimus Deuter. xxxII: Postquam ergo scripsit verba legis

« PoprzedniaDalej »