Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum eodem tanquam Augusto sedentem, sed potius A sanctorum Alexandri, ac Vitalis et Martialis marcum Constantio marito,cui Augusta dignitas eodem anno collata fuit. Placidia igitur Honorii soror, et Constantius Placidia maritus ad eumdem Honorium Augustum perscribunt de schismate Eulalii: quem ab utroque Augusto post festa Paschalia jussum Urbe excedere cum narret hoc num lin 14, cognoscimus hos Augustos legem exsilli Eulalio indicentes esse Honorium et Constantium.

Linea 20. Ut nulla mulier vel monacha pallia sacrata contingeret, aut lavaret, aut incensum poneret in ecclesia. Decretum buic non dissimile editum a Sotere, ejusque condendi causam indicatam vide num 12, ad S. Soter, cum scilicet Marcionis hæresis ad ministerium altaris admitteret mulieres ejusdem sectarias. Renovandi ejus decreti hanc occasionem fuisse arbitror sub Bonifacio. Post pacem Ecclesiæ redditam sub Constantino in progressu sæculi quarti cum instituta monastica florere in Urbe cœpissent, ut supra explicuimus in Damaso, et virgines Deo B sacræ rudimenta quædam monasteriorum fundare et incolere statuissent, tum etiam regulas certas, sicuti in Oriente a Basilio Magno, per Africam ab Augustino (epist.109), ita et in Occidente ab Innocentio aliisque Patribus accepissent monente Altaserra in notis ad Innocentium, Siricius monachos in clericos optari voluisset (can Monachus 16, p. 1) factum est, ut etiam virgines illæ Deo sacræ admitterentur ad matriculam distributionem Ecclesiæ cum clero percipiendam, utpote curæ episcopi commendatæ. Unde et canonicæ aliquando appellantur apud Chrysostomum virgines illæ sub certa regula castitatem professæ. Vidæ Thomassinum vel ac novæ Eccl. disciplinæ parte 1, lib III, cap. 42, num 12, quemadmodum et piæ feminæ,quæ fidelium septuris operam dabant cantantes cum acolythis canonem Ecclesiæ consequebantur. Vide eumdem Thomassin ibi cap 51, n. 7. Ne igitur ex ratione canonis atque ex adjunctione cum clero inferiori in psallendo posset illis aliquando subrepere opinio,aut ambitus paris ac sibi cum clero delate destinationis ad aliquod altaris ministerium, ad omnem erroris hujusmodi et ambitus originem et occasionem radicitus exstirpandam censuit Bonifacius in memoriam revocanda.et nitide confirmanda esse decreta suorum decessorum, ne ulla mulier vel.monacha pallia sacra contingeret. Num.60,linea 7.-Qui etiam sepultus est in comet S.Felicitatis via Salaria. Vir clarissimus falsitatis arguit Bibliothecarium ex Ciaconio.« Cum, inquit, ex Ciaconio constet cœmeterium S. Felicitatis fuisse proximum Callisti via Appia,ubi hodie exstat sacelfum ejusdem martyris, in quo legitur inscriptio Bonifacii papæ I confessoris,et loculus ejus suspicitur, ubi quondam depositum fuit ejus corpus. »> Veniam tamen indulgebit illustris auctor, si vindicandum assumam Bibliothecarium certis ex documentis,quæ demonstrant cœneterium S. Felicitatis via Salaria constitutum, nec repugnant depositioni primæ Bonifacii papæ via Salaria: quemadmodum huic non repugnat translatio ejusdem posterior ad comet.Callisti via Appia, divisis etiam reliquiarum partibus inter diversas ecclesias Urbis, ubi custodiuntur et coluntur.

Cemeterium igitur Sanctæ Felicitatis situm esse via Salaria eique adjacentes fuisse ecclesias S. Silvani martyris,et sancti Bonifacii papæ et confessoris non modo hic docet biographus, sed etiam monet in Vita S. Adriani papæ, num 345. Restaurata ab ipso fuisse eadem et proxima cometeria, basilicas, et ædificia. « Cemeterium vero Sanctæ Felicitatis via Salaria una cum ecclesiis S. Silvani martyris, inquit, et S. Bonifacii confessoris atque pontificis uno cohærentes loco miræ restauravit magnitudinis. Sed et basilicam S. Saturni in prædicta via Salaria positam una cum cœmeterio sanctorum Chrysanthi et Dariæ renovavit, atque cometerium S. Hilariæ innovavit,imo et cœmeterium Jordanorum,videlicet

D

tyrum, seu sanctarum septem virginum a novo restauravit. Pariterque in eadem via Salaria cœmeterium S. Silvestri confessoris atque pontificis, aliorumquc sanctorum multorum in ruinis positum renovavit. » Quo in texu emendandum puto errorem amanuensis his in postremis versibus, ita fortasse legendis imo et cœmeterium Jordanorum, videlicet sanctorum Alexandri, ac Vitalis, ct Martialis martyrum, seu sanctorum VII FF.(pro quibus, ut arbitror,siglis impertus descriptor substituit VII VV.pro septem fratrum exponens septem virginum) a novo restauravit. Hæc enim nomina sanctorum Alexandri Vitalis et Martialis sunt trium ex septem fratribus martyribus,iisdemque filiis S. Felicitatis, ut constat ex actis inter Sincera et selecta recusis a R. P. Ruinart: qui etiam observat, in vetustissimo martyrologio Buchriano ad quartum Christi sæculum pertinente eadem nomina, et reliquorum fratrum,eamdemque depositionem consignari his verbis:«Sexto Idus Julii,Felicis et Philippi in Priscillæ : et in Jordanorum Martialis, Vitalis, Alexandri : et in Maximi Silani (lege Silvani) (hunc_Silvanum martyrem Novati furati sunt) et in Prætextati, Januarii. » Nos in Prolegomenis edidimus cum nota marginali Bucherii, asserentis sunt septem filii sanctæ Felicitatis: ubi etiam pro Novati furati sunt,jure putat legendum esse, Novatiani furati sunt. Hac igitur via Salaria ad primum ab Urbe lapidem tria sunt cœmeteria sibi proxima, Priscillæ, Jordanorum, et Maximi: in quibus sex fuere depositi ex filiis S. Felicitatis; cum primus e septem, nomine Januarius depositus fuerit in cœmeterio Prætextati via Appia. Vide etiam vetustum capitulare Evangeliorum,et notas venerabilis card Thomasii ad mensem Julium pag 183.Septem filii S. Felicitatis dicti erant, 1 Januaríus, I Felix 11 Philippus, Iv Silvanus, v Alexander, vi Vitalis, vi Martialis. Solus ex his Januarius sepultus legitur via Appia in cœmeterio Prætextati; Felix et Philippus in Priscillæ; Martialis, Vitalis et Alexander in Jordanorum, Silvanus in Maximi cœmeterio. Hoc autem cœmeterium Maximi constitutum esse via Salaria circa primum ab Urbe lapidem tum alia documenta probant, tum fragmentum marmoreæ tabulæ ibidem effossum in vinea D. Joan Baptista Sintes Medici ante annos decem, mihi ab eodem donatum una cum pluribus ejusdem cœmeterii Christianorum inscriptionibus: quarum nonnullæ exhibent de more consulatus,quibus depositi fuerunt fideles ibidem memorati.Tabula vero illa,cujus typum hic exhibeadum curavi, præter epigraphen detruncatam (cum pars marmoris desideretur) quæ ostendit ex eleganti characterum forma ætatem satis cultam, qualis apparet aliis in monumentis tertii a Christo sæculi, exhibet etiam duas figuras considentes in sedibus,quibus pulvinaria instrata sunt. Adduntur figuris nomina, uni Maximus, alteri Secundinus. Inter utramque figuram eminet sedes ornatior et sublimior cum postergali fulchro, cui nemo insidet.Hanc opinior esse episcopalem cathedram. Ad dexteram sedis illius Maximus considet, vir barbatus, et tunica indutus, et pallio. Ad lævam vero Secundinus imberbis, tunicatus pariter,et palliatus similiter sedet. Maximus exertam manum dexteram elevat more sacerdotis benedicentis, duobus quidem digitis, indice scilicet et medio extensis, cæteris vero complicatis ad volam; ita ut videatur Maximus presbyter hic exhiberi Christianorum conventum agens cum Secundino,et ad cœmeteria martyrum sacra officia celebrans per cœtus illos antelucanos,de quibus Plinius scribit ad Trajanum lib x, epist 97. Certe Maximus eodem ritu benedictionem impertitur, eodemque modo assidet digniori loco prope sedem episcopalem quo presbyter hebdomadarius nobis in choro considentibus,et ad matutinas preces lectionem inchoantibus benedictionem pronuntians signum crucis efformat manu

[merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

beatum Marcellum.

Maximi ergo cœmeterium, et sanctæ Felicitatis, ejusque filiorum via Salaria,situm circa primum ab Urbe lapidem, et instauratum ab Adriano I, fuit locus depositionis sancti Bonifacii papæ et confessoris ejus nominis primi; cujus corpus translatum deinde fuisse ex illo arenario ad aliud cœmeterium via Appia,exemplo tot aliorum martyrum et confessorum inde translatorum, uti memoravi, nihil repugnat asserto Bibliothecarii, primam ejus humationem indicanti ad cœmeterium S. Felicitatis via Salaria, ubi tot reparationes vivens ipse construxerat.

Maximum presbyterum et martyrem in persecu- A eorum subinde fuerint translati ad Ostiensem per tione Decii memorat Bibliothecarius, tum in Vita S. Fabiani num. 21, tum in gestis S. Cornelii num. 22. In S. Fabiani ita scribit: « Et post passionem ejus (quæ contigit Decio iterum et Crato coss., Christi 250) Moyses et Maximus presbyteri, et Nicostratus diaconus comprehensi sunt,et in carcerem missi sunt.Eodem tempore supervenit Novatus ex Africa et separavit de Ecclesia Novatianum, et quosdam confessores, postquam Moyses presbyter in carcerem defunctus est, qui fuit ibi menses XI, sicut et multi fuerunt. » Tum in Vita S. Cornelii hæc addit: « Hoc facto confessores, qui se separaverant a Cornelio cum Maximo presbytero,qui cum Moyse fuit, ad Eeclesiam sunt reversi,et facti sunt confessores fideles.» An Maximus iste presbyter et confessor fidelis cum Moyse presbytero sub Cornelio, nempe Christi anno 252, superfuerit adhuc per sexennium, et in persecutione Valeriani anni 258 martyrium subierit, quando propositum fuit edictum, a S.Cypriano memoratum epistola 82,episcopi, presbyteri et diaconi in continenti animadvertantur, ita ut idem sit presbyter Maximus, de quo Martyrologium Romanum agit die x Novembris et in persecutione Valeriani coronatum asserit, mihi non liquet. Etas certe consentit cum typo litterarum et delineationis in hoc marmore expresso.

De Secundino autem martyre, hac eadem via Salaria deposito, aut certe culto una cum SS.Cyriaco diacono, Largo et Smaragdo, ac sociis, translatis deinde ex via Salaria ad Ostiensem per S. Marcellum,videndusin Martyrologio vetustiori Florentinius ad diem vIII Augusti:ubi collatis codicibus Pisano, Antuerpiensi, Corbeiensi, et reginæ Suecia (nunc Vaticano) viam utramque recensentibus (Salariam et Ostiensem) ita scribit: « Jam ergo quæ in libris nostris et Corbeiensi martyrologio apparet confusio facile tollitur; cum SS. martyres et sepulti et venerati sint tum via Salaria, tum Ostiensi : » quod scilicet exSalaria,ubi prius depositi fuerant, nonnulli

B

C

« Supra monebamus in notis ad Zosimum, desiderari non semel in hac Anastasiana collectione decreta potiora quæ in libris, alterius argumenti descripta, et nota cum haberentur; putavit fortasse breviator hujusmodi Vitarum, non esse hic repetenda. Præter causas ibi indicatas præteritarum constitutionum, aliam suggerit Vita Bonifacii in qua Bibliothecarius non recenset gravissimis de rebus tum in causa fidei, tum de disciplina decretoria judicia,et leges a Bonifacio latas per suas tractorias, tum in Pelagio ac Coelestio damnandis, tum in vicariatibus apostolicis constituendis. Hæc eadem fidei ac disciplinæ capita cum Bonifacii decessores pertractassent, et presecutus postea sit ejusdem successor Coelestinus, satis esse duxit collector Vitarum (ut arbitror) indicare in alterutris sectionibus constitutiones tunc editas, quarum in collectione cæteræ continebantur. Nobis vero opportunum videtur secernere cujusque pontificis proprias ex notis eorum qui diligenter id perfecerunt, præsertim Pagii, et Somier, de more hic exscribendis. Ex opere tamen archiepiscopi Somier compendii causa summam dictorum contrahemus,citra necessitatem verbum verbo reddendi. »>

CIACONII.

Num.60,linea 2.- Hic sub contentione cum Eulalio

ordinatur una die. Schisma ortum est Bonifacium inter A culi scriptorum testimoniis, ab eodem Garnerio in

et Eulalium. Symmachus autem, præfectus Urbis, in Eulalium propensus, sinistre causam Bonifacii Honorio imperatori, tunc Ravennæ agenti, retulit, ita ut Eulalium, meliora jura assecutum, ipsumque rite, et legitime ordinatum, Bonifacium vero spurium,et illegitimum fore,et relatione falsa Symmachi, eum quod se tyrannice intrusisset, expellere, sicque paci consulere, et ecclesiastica disciplinæ prospici debere, diceret. Sed re vere nota, atque comperta Honorius imperator adversus Eulalium rescribens Bonifacio favit: hunc ad sedem restituit, illumque expulit ab Urbe.

Linea 9. Felicitatis martyris. Juxta corpus illius.

PAGII.

Num. 60, lin. 15. — Missa auctoritate revocaverunt in Urbem. Bonifacius in sedem suam restitutus, pacifice sedens, egit apud Honorium imperatorem, ut Ecclesiæ paci in futurum prospiceret, ne schismate novo post suum obitum scinderetur. Sanctissimi pontificis votis annuit religiosus imperator, edixitque, si duo per ambitum electi fuissent, nullum ex his fore pontificem: «< Sed illum solum in sede apostolica permansurum,quem ex numero clericorum, nova ordinatione, divinum judicium, et universitalis consensus elegisset. » Id constat ex rescripto Honorii ad Bonifacium apud Baronium anno 419, num. 12. Quo tempore Eulalius una cum suis apud Antium, non longè ab Urbe exsul agebat, in ecclesia S. Hermetis opperiens obitum Bonifacii, longa ætate et mala valetudine fracti et debilitati. Verum ipsum Eulalium Nepesinæ Ecclesiæ postmodum factum fuisse episcopum scribit auctor libri Pontificalis.

[ocr errors]

C

Non solum Bonifacius Ecclesiæ paci in futurum prospexit, sed etiam contra Pelagianos ab Honorio constitutionem obtinuisse videtur,cum Prosper contra Collatorem cap. 41 scribat : « Sanctæ memoriæ Bonifacius, piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat,et contra inimicos gratiæ Dei non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis. Hujus constitutionis meminit ipse Honorius in epistola, v Idus Junias Ravennæ ad Aurelium Carthaginensem episcopum data, qua significat sese constitutionem, quam anno 418 dederat adversus Pelagium atque Coelestium renovasse, simulque sanxisse, ut quisquis eos, ubicunque terrarum ageret, sciens non denuntiaret, aut expelleret, ipsemet in exsilium pelleretur. Quæ constitutio ad Aurelium cum prædictis litteris missa, ad nos non pervenit.Aurelius hac accepta, litteras ad episcopos Byzacenæ provinciæ, atque Arzugitanæ dedit Kalendis Augusti,in quibus constitutionem imperatoriam. ab epistola sibi directa secernit, eosque omnes ad subscribendum Coelestii et Pelagii damnationi cohortatur, quod Honorius in dicta epistola jubet. Valde refert hujus epistolæ verba notare. Non D enim alias unquam,inquit Garnerius in dissert. III ubi actum est de profliganda hæresi,præcessit ulla, quod sciamus, constitutio principum Christianorum, de conveniendis universis episcopis, sive qui defuissent concilio, in quo fuisset, aut condita fidei formula,aut damnata cum auctoribus hæresis; sive etiam, qui in sua singuli sede quiescerent, neque suspecti haberentur nomine hæresis, ut subscriberent latæ ab Ecclesia in aliquem hominem sententiæ. Nulla certe in toto codice Theodosiano est, nullaque apud scriptores rerum ecclesiasticarum: quæ enim jactantur de Eusebio et Theognide in causa Ariana, habent speciem longe diversam. Hæc igitur constitutio censeri potest merito exemplar consequentium plurimarum. Lex autem subscribendi sancita est sacerdotali primum, deinde imperiali auctoritate, ut patet ex laudatis numero superiori Prosperi de Bonifacio verbis, aliisque ejusdem sæ

dissert. de subscriptionibus ex actis in causa Pelagianorum recitatis.

Sicut porro in causa Eutychiana, non alia fuit fidei formula, quam epistola S. Leonis de Incarnatione ad Flavianum episcopum Constantinopolitanum; ita nec in Pelagiana,alia fuisse videtur,quam Zosimi papæ Tractoria ad universos totius orbis episcopos; quod cum alii non obscure, tum Marius Mercator in Commonitorio clarissime testatur his verbis: « Hæc omnia suprascripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatæ memoriæ episcopi Zosimi epistola, quæ Tractoria dicitur, qua Coelestius, Pelagiusque damnati sunt, quæ et Constantinopolim et per totum orbem missa, subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata, cui Julianus et reliqui ejus complices subscribere detrectantes, consentaneosque se, nolentesque eisdem Patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi, atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt. »

Linea 21. Nec servum clericum fieri vel_obnoxium curiæ. Bonifacio sedente, Theodosius Orientis imperator anno quadringentesimo vigesimo primo pridie Idus Julii rescriptum dedit, quo jura episcopatus Constantinopolitani, ad Illyricum quoque extendit, ideoque Illyricianam diœcesim Romano pontifici aufert, et transcribit in jus patriarchicum regiæ civitatis. Sed, ad postulationem Honorii patrui, Theodosius eamdem legem rescidit anno 422, ut patet ex rescripto ejusdem Theodosii ad epistolam Honorii, quæ publicavit Holstenius in collectione Romana pag. 81 et seqq. Ea autem lex data fuerat ad instantiam episcoporum Illyricianorum; ait enim Theodosius in rescripto ad Honorium: « Omni supplicantium episcoporum per Illyricum subreptione remota statuimus observari, quod prisca Apostolica disciplina et canones veteres eloquuntur.Super qua re secundum formam oraculi perennitatis tuæ ad viros illustres præfectos prætorii Illyrici nostri scripta porreximus, ut cessantibus episcoporum subreptionibus antiquum ordinem specialiter faciant custodiri. »

Cum Rufus Thessalonicensis episcopus, et sanctæ sedis per Illyricum vicarius Bonifacium papam de quibusdam disciplinæ ecclesiasticæ capitibus consuluisset, et Bonifacius ad ejus consulta respondisset ex auctoritate sedis apostolicæ, Rufus passus est contradictionem a nonnullis provinciarum illarum episcopis, dum exsequi curaret Bonifacii mandata. Quare enim Rufus ad Bonifacium rescripsisset, ne sibi infaustum harum constitutionum exitum imputaret, Bonifacius, ut illum magis excitaret ad conservandum debitam sedi apostolicæ reverentiam, vices ei suas,ut factum fuerat a superioribus pontificibus delegavit litteris ad ipsum datis XIII Kal. Octob. Monaxio v. o. cons. ideoque anno 419, quæ exstant apud Holstenium pag. 54.

In litteris illis Bonifacius non exprimit, quæ fuerint illa constituta, quæ recepta non sunt a quibusdam partium illarum episcopis. Quare ea aliunde repetenda sunt, et quidem ex aliis ejusdem Bonifacií epistolis, ex quibus colligitur Rufum ad eum retulisse, episcopos illos, se inconsulto, synodum Corinthiacam indixisse,pro retractanda causa Perigenis, qui Patrensis episcopus ordinatus, quoniam ejus civitatis incolæ illum admittere recusabant, in metropolitana sede Corinthi constitutus fuerat a summo pontifice. Addiderat etiam Rufus vicariatum sibi concessum in contemptum venisse, huncque etiam in sui personam redundare. Rescripsit ergo Bonifacius nova tentamenta episcoporum Illyricianorum, quæ vetustati contraria erant, valere non posse, nec causas a sede apostolica definitas retractari in provinciis: statutum Perigenis Corinthiorum metropolitæ, nulla posse penitus ratione turbari, et concilia intra Illyricum congregari non

posse extra conscientiam Rufi, adeoque hunc hono- A randum propter apostolicam vicem, absque quo non liceat episcopos ordinare per illas provincias.

Sollicitum præsertim habebat Bonifacium, inquit Baluzius in supplemento ad librum v Marcæ de Concordia cap. 24 causa Perigenis, charitate sane erga hominem sedi apostolicæ addictissimum, sed præcipue propter convulsam ab episcopis Illyricis Romani judicii definitionem, qui post illud, eam causam rursus judicare moliebantur in concilio Corinthiaco, ut videre est in epistola ab eodem Bonifacio ad episcopos per Illyricum v Idus Martii data anno 422, et ab eodem Holstenio recitata. Dupliciter enim in hoc peccabatur adversus sedis apostolicæ majestatem. Primo, quod eam causam retractare præsumerent, quæ supremo Romani pontificis arbitrio judicata fuerat. Deinde, quod eam synodum celebrare cogitarent, præter consensum Rufi episcopi Thessalonicensis, qui vicarius erat Romanae sedis per omnes Illyrici provincias. Hæc duo capita com- B plexus est Bonifacius, in epistola ad Rufum, eadem die qua præcedens data; nempe v Idus Martii. «< Ad synodum quæ dicitur illicite congreganda de causa fratris nostri et coepiscopi Perigenis, cujus scripsimus statum, nulla posse penitus ratione turbari, talia scripta direximus, quibus universi fratres intelligant, proximo convenire se citra suam conscientiam minime debuisse, deinde de nostro non esse judicio retractandum. Nunquam etenim licuit de eo rursum,quod semel statutum est ab apostolica sede, tractari. »

Adeo alte insederat hæc causa animo Bonifacii, ut ad episcopos Illyricos, qui ad synodum Corinthiacam conventuri erant, prædictas litteras scribens, aperte comminatus abstentionem sit, si Perigenis causam iterum ad discutiendum in medium adducerent, cujus honor dubius et incertus per regulas omnino esse non posset, post sententiam Romani pontificis: «< Congregetur ergo, inquit, ut redeamus ad causam hujus injuriæ, synodus, cujus dilecto consultum semper superhabens concilii recognoscat arcanum et fiet quod quidem fieri per regulas omnino non poterit, fratris et coepiscopi nostri Perigenis honor dubius et incertus, quem in sedem Ecclesiæ supradicta nostra sententia collocavit. » Et infra: « Convenientes, ut condecet, fratres, ne quis volens in nostra communione durare, fratris et consacerdotis nostri Perigenis iterum ad discutiendum in medium nomen adducat, cujus sacerdotium apostolus Petrus semel jam Spiritus sancti suggestione firmavit. »>

ritatem circa Perigenem, ex eo liquet,quod semper is dignitate sua potitus sit. Bonifacium vero statuisse, ut ordinationes episcoporum citra conscientiam Rufi celebrari non possent, ostendunt eadem epistola ad episcopos Illyricianos, aliaque ab eodem Bonifacio ad episcopos Thessalos eadem die data.

Bonifacius Narbonensis Ecclesiæ jura a Zosimo decessore suo imminuta, epistola 3 ad Hilarium Narbonensem scripta restituit, et Patroclum Arelatensem episcopum, ad cujus preces Zosimus Narbonensem Ecclesiam Arelatensi subjecerat, quique Lutubensi Ecclesiæ, in Occitania inferiori, ad Narbonensem provinciam spectanti, episcopum ordinaverat, coercuit, Nicænorum canonum exsecutionem imperans, quibus statutum erat, ut singulis provinciis proprius metropolitanus præesset.

Cum clerici Valentinæ civitatis Maximum episcopum variorum criminum, et Manichææ præsertim hæreseos reum ad Bonifacium papam detulissent,ad quem noverant majores causas ex Ecclesiæ disciplina referendas, pontifex epistola 2 ad episcopos Galliæ hujus negotii cognitionem septem provinciarum episcopis demandavit: Decrevimus, inquit, vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem Kalendarum Novembrium; jure tamen relationis ad sedem apostolicam servato, ad quam ab ipsis conciliis nationalibus poterat appellari.

SOMIER.

Num. 60, lin. 2. Hic sub contentione cum Eulalio, etc.Electio Bonifacii ejus nominis primi ad Romanam sedem turbata est intrusione Eulalii hujus Ecclesiæ archidiaconi. Inter prima certamina, quæ utrinque excitaverunt studia partium, Honorius imperator præventus erat a fautoribus Eulalii. Major tamen ac sanior pars cleri Romani, quæ Bonifacium elegerat, libellum supplicem obtulit imperatori, ut removeri juberet priora constituta, nempe rescripta quæ dedeCrat, atque Eulalium evocaret ad comitatum, hoc est Ravennam accerseret, ubi Honorius residebat : quo pollicebantur papam Bonifacium cum suis sacerdotibus adventurum. Libenter suscepit oblatam petitionem Honorius. Neque tamen attribuit sibi ecclesiastici hujusce judicii potestatem.

Quin ex diversis provinciis advocaturum se rescripsit episcopos ; ut rem deductam in dubium absolvat nobis coram disceptatio plurimorum (Rescript.Honorii ad Symmachum).

Verum Eulalii attentata (a Biblioth. descripta hujus num., lin. 10) judicii episcopalis necessitatem substulerunt. Expulsus enim ab Urbe fuit Eulalius jussu principis, veluti refractarius per Symmachum præfectum Urbi; et Bonifacius in Urbem reductus plaudente populo tanquam legitimus pontifex,cum ordines omnes divino judicio, et majestatis vestræ acquieverunt voluntati, ut idem præfectus ad Honorium rescribit.

examen prosequebantur episcopi in concilio nationali Carthagine collecti ex provinciis 17 coram legatis a Zosimo missis.

Displicebat itaque Bonifacio papæ episcoporum Illyricianorum audentia, qui concilia congregare præsumebant citra conscientiam Rufi. Nam Innocentius papa ei concesserat, ut quoties causa aliqua eveniret, quæ congregationem sacerdotum requireret, posset quos vellet episcopos, de quibuscunque Ecclesiis evocare, et cum eis controversias definire. Sed ultra hoc constituit Bonifacius, ne liceret epi- D In Africa tamen causarum sub Zosimo inchoatum scopis Illyricianis convenire,id est concilia celebrare contra conscientiam ejusdem Rufi. Quare cum inaudisset episcopos illos synodum indixisse apud Corinthum pro retractanda causa Perigenis, commotus et exagitatus, ut ipse ait in eadem epistola,propterea fuit, synodumque non aliter celebrari mandavit, quam ex auctoritate Rufi, electionem vero Judicum a Rufo faciendam esse: « Sane quoniam servandus accusatori locus est, inquit ibidem Bonifacius, ne audientiam penitus incitare videamus,si quid ab eodem, postquam episcopus nostris est auctoritatibus constitutus,contra disciplinam et propositum sacerdotis fertur admissum, coepiscopus noster Rufus, cui ad vicem nostram cuncta committimus, cum cæteris fratribus, quos ipse delegerit, negotium curabit audire, ad nostram relaturus omnia notitiam quæcunque cognitioni ejus rerum cursus et ordo monstravit.» Porro valuisse apostolicæ sedis aucto

Quod attinet ad appellationem episcoporum ad sedem Romanam, papa Zosimus ejus tuendæ causa produxerat quintum canonem Sardicensis concilii sub nomine Nicæni; cum per ea tempora, uti ante diximus, hæc duo concilia unicum haberentur,tum ex causis supra relatis, tum etiam ne verum concilium per catholicos Sardicæ celebratum confunderetur cum conciliabulo ab Arianis inito Philippopoli: quæ res Africanis non satis erat explorata. Alipius, unus ex concilii Patribus negabat in actis Nicæni concilii decretum illud minime inveniri. Quare petenda esse duxerant exemplaria Nicænæ synodi,tum ab episcopo Bonifacio postulandum,ut dignaretur ad easdem Ecclesias aliquos mittere, qui eadem exemplaria prædicti concilii Nicæni secundum ejus scripta

199

ANASTASII BIBLIOTHECARII.

proferre possent. Interea dum exspectantur, se obser- A immensum gratulationis extollitur, quoties prævidet vaturos jussa Bonifacii per legatos producta.

Actum quoque fuit de appellationibus presbyterorum. Qua in causa cum protestaretur Faustinus S. sedis Legatus ejusdem sedis juribus minime derogandum, Aurelius Carthaginensis episcopus dixit: << Præter ipsa quæ promisimus actis, necesse est etiam ut nostræ parvitatis litteris sancto fratri et consacerdoti nostro Bonifacio singula quæ tractamus plenissim:e intimemus.» (Concil. Carth. vi, cap. 5.) Quod non modo præstiterunt, sed juxta exemplum superiorum synodorum sub Zosimo sanctæ sedis supra Africanas Ecclesias potestatem luculenter exposuerunt, arbitrio Romani pontificis relinquentes vel delegare cum potestate cognitionis suos missos, vel provincialium episcoporum judicio litem dirimendam relinquere, etc.

Ex dictis igitur constat, jus appellationum ad Romanam sedem ad Africanis Patribus non fuisse negatum, sed de modo ejusdem juris prosequendi et exercendi fuisse disputatum, cum legati Romani protulissent caput 4 et 5 Concilii Sardicensis : «< Si aliquis episcopus, etc., scribatur Romano episcopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, det Judices, cap. 4 et cap. 5. Alter episcopus in eadem cathedra post appellationem ejus, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio Romani episcopi determinata. >>

Jura etiam vicariatus apostolici per Illyricum a se constitui et sua, in causa Perigenis episcopi, Corinthiis petentibus ab se concessi, prævia remissione cognitionis cum suffragio ad episcopum Thessalonicensem vicarium suum in eo tractu constitutum, constanter defendit,quando factiosi promotores novæ jurisdictionis per Constantinopolitanæ Ecclesiæ episcopos usurpatæ (occasione legis edita a Theodosio principe per quam Illyrici provincias a Romano patriarchatu divulsas Constantinopolitani præsulis judicio attribuebat) Corinthii concilium indixerant inconsulto vicario apostolico de Perigenis causa judicaturum. Qua fortitudine ac vigilantia his ausibus sese opposuerit Bonifacius, et Rufum Thessalonicensem similiter affectum contra usurpatorum violentiam confirmaverit, testantur epistolæ per ipsum datæ, tum ad eumdem Rufum tum ad cæteros episcopos Macedoniæ, quæ leguntur apud concil. Rom.li sub Bonifacio II. «Beatus apostolus Petrus (inquit) cui arx sacerdotii Dominiea voce concessa est, in

[ocr errors]

C

[ocr errors]

concessi sibi honoris a Domino intemeratæ se pacis filios habere custodes. Et in alia ad eumdem epistola: Quapropter, frater charissime, fretus jam dudum a te auctoritate subscripta contra inimicas turmas idoneus Dei minister armare... Non patitur ille sedis suæ perire privilegium, te laborante, piscator... In cæteros contumaces jus concessæ potestatis exerce... Ad synodum, quæ dicitur illicite congreganda, de causa fratris nostri, et coepiscopi Perigenis, cujus scripsimus statum nulla posse penitus ratione turbari, talia scripta direximus, quibus universi fratres intelligant, primo convenire se citra tuam conscientiam minime debuisse : deinde de nostro non esse judicio retractandum. Nunquam enim licuit de eo rursus, quod semel statutum est ab apostolica sede, tractari...» necnon in subsequenti epistola ad Rufum eumdem et cæteros episcopos Macedoniæ scribit: «Nemo unquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractari, manus obvias audacter intulit, nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari. »

Præter has epistolas, Bonifacius legatos etiam direxit ad Honorium principem, ad impetrandam ejus defensionem, qua usurpationes et præjudicia a Græcis intentata averterentur.Honorius ad Augustum Imperii collegam Theodosium litteras dedit, quibus obtinuit ut rescripto posteriori illud irritaret, quod Illyriciani in fraudem jurium Romanæ Ecclesiæ prius impetraverant, cui plenam fruitionem atque usum antiquæ potestatis præservat. «Omni supplicantium episcoporum per Illyricum subreptione remota statuimus observari quod prisca apostolica disciplina, et canones veteres eloquuntur. Super qua re secunpum formam oraculi perennitatis tuæ ad viros illustres præsectos prætoris Illyrici nostri scripta porreximus,ut cessantibus episcoporum subreptionibus antiquum ordinem specialiter faciant custodiri, ne venerabilis Ecclesia sanctissimæ Urbis privilegia a veteribus constituta amittat, quæ perenne nobis sui nominis consecravit imperium. (Rescript.Theodos. A ad Honorium A.) »

Hujusmodi lex inseri debuit corpori juris, loco alterius per hanc abrogatæ. Sed compilatorum versutia id solerter curavit, ut quidquid Romanæ Ecclesiæ proficuum animadverterant id excluderent a sua collectione, quo Constantinopolitanæ usurpationes confidentius venditarent ac foverent.

XLV. SANCTUS COELESTINUS.

ANNO CHRISTI 423, THEODOSır 16.

⭑ novem, mensem

62 Cœlestinus, natione Campanus (a), ex patre Prisco, sedit annos unum, dies novem (b). Hic fecit multa constituta, et constituit, ut centum quinquaginta psalmi David ante sacrificium psallerentur antiphonati (c), quod ante non fiebat, nis; tantum (d) recitabantur Epistolæ Pauli apostoli, et sanctum Evangelium, et sic missæ 5 fiebant. Hic fecit constitutum de omni Ecclesia, maxime et de regione (e) quæ hodie archivio Ecclesiæ tenentur reconditæ. Sic dedicavit basilicam Julia (g), in qua obtulit post ignem reticum (h) patenam argenteam pensantem libras quindecim; scyphos argenteos duos pensantes singuli libras octo; amas argenteas duas, pensantes singulæ libras decem; candelabra argentea duo (i), pensantia singula libras triginta ;

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) C. B, Romanus. (b) B, ann 8, m. 5, d. 3, a Coss. Mariniani et Asclepiodi ad Elium et Valerium Coss. (c) C, antiphonatim. (d) C, sed tantum. (e) C, de religionibus. (f) C, quod reconditum. (9) C, Juliam. (h)C, (i) C. 7.

« PoprzedniaDalej »