Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lin. 6.

-

Denuo per baptismum renasci debeat. Primum errorem Pelagianorum proscribit pontifex per hæc verba,dum illi negantes peccatum originale, consequenter inutilem pro eo remittendo putabant baptismi collationem. Erat error hic veluti cæterorum omnium basis, quem ita in præfatione libri subnotationum proponit Marius. «Progenitores humani generis Adam, et Evam mortales a Deo creatoc,nec quemquam posteriorum sui prævaricatione transgressi læsisse, sed sibi tantum nocuisse, seque mandati reos apud Deum fuisse, alterum penitus nullum.» Declaravit itaque Innocentius baptismum institutum ad remittendum peccatum originale,nec Christianum reputari, nisi qui peccato originali mortus per baptismum renascatur. Unde quinta a Zozimo Coelestii proscripta propositio erat: Infantes, etiamsi non baptizentur, habent vitam æternam. Ex commonitorio Mercatoris.

periode recenset Liber Pontificalis, quo ostendere A vindicant a tali nota. Quid egerit Innocentius mavidetur, et illa in libro Constitutionem reservari. nifestum est,dum sententiam in hæresiarchas proDicitur autem quod invenerit Pelagium et Cœlestium, tulit. id est per epistolas familiares episcoporum, aliorumque primo cognitorum,deinde per synodicas eorumdem, ac tunc tandem damnavit. Erant epistolæ familiares quasi excitative epistolæ ad aliquid agendum has a synodicis discriminat S. Augustinus epistola data Paulino, sive Bonifacio, sic quod synodica inscriberentur relationes ad sedem apostolicam,alii ad Innocentium. Sic post initium: «Missæ sunt itaque hac de re ex duobus conciliis Carthaginensi, et Milvitano relationes ad sedem apostolicam..... scripsimus etiam ad beatæ memoriæ papam Innocentium, propter conciliorum relationes, litteras familiares, ubi aliquanto diutius de ipsa causa egimus. Ad omnia ille nobis rescripsit eodem modo,quo fas erat et oportebat apostolicae sedis antistitem. » Sicuti enim erant epistolarum directarum discrimina, ita eodem modo pontifex conve- B nientia respondebat. Qua distinctione occurrerunt catholici in celebri collatione, cum prolatæ essent Mensurii primatis Carthaginensis epistolæ ad Secundum Tigistanum, nam teste S. Augustino in breviculo c. 13 in fine dicitur: Hæ litteræ Mensurii et Secundi donec legendo terminarentur, catholici patienter audierunt, quamvis testati fuerint, eas esse familiares, nec ad causam Ecclesiæ pertinere. Discrimen nempe ex consuetis epistolarum notis colligentes. Hæresiarcharum itaque detectio facta est per epistolas familiares; auctoritativa vero damnatio subsecuta est ad petitionem episcoporum post factas relationes. ad sedem apostolicam.Carthaginensis enim synodus, et Milevitana, discusso negotio in relationibus synodicis certiorem fecerunt pontificem, ut ipse sua auctoritate, et summo jure firmaret gesta conciliaria. Aiunt enim in relatione synodica Patres Carthaginenses: l'ensuimus hujusmodi persuasionis auctores Pelagium, et Cælestium anathematizari oportere. ea nempe ratione,ut emanata a sede apostolica auctoritas ab universo orbe recipiatur, quod innuunt sequentia synodica verba. « Hoc itaque gestum,domine frater,sanctæ charitati tuæ intimandum duximus,ut statutis nostræ mediocritatis,etiam apostoIca sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum,et quorumdam etiam perversitate corrigenda. Eodem sensu Milevitani PP.in sua synodica:

[ocr errors]

Quia te dominus gratiæ suæ præcipuo munere in sede apostolica collocavit,talemque nostris temporibus præstitit,ut nobis potius ad culpam negligentiæ valeat, si apud tuam venerationem,quæ pro Ecclesia sunt suggerenda,tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere,magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quæsumus, adhibere digneris, » etc. Et reliqua quæ adducuntur,ubi assignatum discrimen probatum apparebit. Quam explicationem roborat Prosper in carmine de ingratis, cum de Pelagianis :

Pestem subeuntem prima recidit
Sedes Roma Petri, quæ pastoralis honoris,
Facta caput mundo quidquid non possidet armis
Relligione tenet

Eodem sensu incesserant Patres concilii Hierosolymitani sub Joanne, qui teste Orosio in Apologia, ubi cap 2,3 et 4 gesta referens, disceptationis finem sic profert Joannes episcopus novissimam tandem postulationem,intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium papam Romanum fratres et epistolæ mitterentur, universi quod il'e dicerneret secuturi..... universi in hanc sententiam consensimus gratiarum actione celebrata, pace facta, et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus. Et si hæc Acta Jansenius supposititia dicat, Garnerius tamen dissert 2 ad Marium Mercatorem. notis lib 1 Hist Pelag, c. 7, novissime PP. Benedictini in præfat ad tom X.Operum S.Augustini ea

Lin. 8. Ex devotione testamenti cujusdam illustris feminæ Vestinæ... Quæ hic recensentur facta ex rerum mobilium largitione, et deinde possessiones Ecclesiæ attributas infra numeratas, potuit Liber Pontificalis ex tabulis eruere exstantibus in ipsa Ecclesia, ubi plerumque, et testamentum, et dona Ecclesiæ oblata, et benefactores recensentur : uti in præfatione tomi prioris enucleavit clar.editor,natus ad profanam et sacram eruditionem illustrandam. Apud gentes hæc numerica, donorum, et bonorum largitio in tabulis incisa reperitur. Plura exhibet Gruterus; nos selegimus eam,quæ mutilata Smyrnæ inventa est, propria Smyrnensis Gymnasii, ubi et Lucii Vestini mentio occurrit, et sic in fragmento: «Sub hujus prætura polliciti sunt, Cl. Bassus certaminum præses Nemesium palatium tegere; Fuscus opus facere Minarum VIII. Chertsiphron Asiarcha hortos ad Palmetum, Lucius Pompeius in Palmetum C min. V.Lucius Vestinus eam palatii partem tegere. quæ curiæ proximat, et ostia ænea facere, Smaragdus Prytanis Fortunæ fanum exstruere in Palmeto Claudianum inaurare tectum loci ungendis senatoribus destinati.Et alii in templi pulvimar (seu locum supplicandi) columnam cum capitelo tortili. Nymphidia sacerdos summa, Cl. Artemilla, Cl. Polla, Cl. Niceta, Theudianus,Stephanophorus II, Fl. Asclepsa, Isidorus Sophista,Antonia Magna minam I, Cl. Ariston, Albidia Magna minam I, Cl. Hedia minam I, Cl.Charis minam I, Cl. Leontion minam I, Cl. Aurelia columnas Siricius: tortilibus in Palmetum III.Qui super affluere Judæi minam I, Metrodorus Nicanoris filius. Dicenus in Palmetum denariorum VII, CIC. S. Murruus,ct Cilianus minas II. Et quæ accepimus a domino Cæsare Adriano per Antonium Pelomonem, secundum nempe Senatus Consultum, quo tempore bis editui eramus, certamen sacrum,immunitatem, theologos, hymnorum cantores, D miriades centum quinquaginta, columnas in ungendi locum Synnadeas DCCIII. Numidicas XX. Porphiriticas XC, sed constructum est etiam Solarium a Sexto pontifice Maximo. » Hæc erat prioris ævi diligentissima benefactorum memoria conservandæ cura, quam meliori instituto reformantes Christiani locum dederunt,et inde liber Pontificalis, sive additorii labore,et studio collecta rudera, in libris, marmoribus, inscriptionibus et similibus pro memoria

reservaret.

Num.58,lin. 19. — Presbyteris Leopardo et Paulino cum sollicitudine gubernari,et regi,et ornari. Prior hic occurrit mentio plurium presbyterorum regentium eamdem Ecclesiam; et quidem cum potestate, uti declarant sequentia verba.Et ex dispositione Vestinæ, tituli suprascripti presbyteris concessa potestas. Unde etiam colligendum videtur,quod cum in vitis singulorum pontificum assignatur numerus diaconorum, et presbyterorum,id tantum intelligendum de ordi

natione facta personarum ad dignitatem et designa- A
tionem ecclesiarum, seu titulorum, non vero quod
tantum eas personas ordinaverit, et non alios. Ete-
nim cum plures recenseantur presbyteri, et major
ordinatorum diaconorum numerus non excedat se-
ptenarium, inde esset arguendum, quod assumpti
presbyteri antecedenter non fuerint diaconi,quod a
moribus Ecclesiæ omnino alienum est. Deinde cer-
tum est quod subdiaconi acolythi, et lectores essent
in Ecclesia Romana, uti testatissimum facit epistola
Cornelii ad Fabium, et nihilomidus non recensetur
eorum ordinatio.Ordinabantur itaque et alii cum iis,
quos pontifices deputabant ad curam Ecclesiarum,
ut adessent plures suo tempore assumendi ad di-
gnitatem vel presbyteratus, vel diaconatus Ecclesiæ
Romanæ, reliquis persistentibus in proprio minis-
terio: Quod hic clare designatur, ex eo quia Leopar-
dus, et Paulinus (omnino legendum Ursicinus) antea
simplices erant presbyteri, et ex Vestinæ disposi-
tione potestatem habuerunt basilice S. Agnetis,
quæ potestas explicatur hic per illa verba gubernare,
regere, et ornare, et facti sunt presbyteri tituli
S. Agnetis, seu dignitatem illam obtinuere. Habuisse
vero curam reddituum, possessionum, fundorum,clc.
infra notabitur, et hic certo supponitur.

BINII ET LABBEI.

Num. 57, linea 2. Hic constitutum fecit de omni Ecclesia. Id est decretum ad universalem Ecclesiam pertinens.

Lin. 4 et 5.- Invenit Pelagium et Cœlestinum. De qua condemnatione S. Prosper adversus Collatorem ex verbis Zosimi papæ hæc refert : « Constituimus in Pelagium et Colestium per venerabilem Innocentium de beatissimi apostoli sede prolatam manere sententiam,donec apertissima confessione fateantur gratiam Dei, » etc.

Lin. 6 et 7.-- Baptizari, quod Pelagius damnabal. Pelagius epistola sua ad Innocentium scripta, ut habet August. de Peccato orig., cap. 17, conquestus est se calumniose hac in re infamari. Dicit, inquit Augustinus prædicto loco, se ab hominibus infamari, quod negaret parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus regna cælorum promittat. Unde quod hic dicitur Pelagium baptismum infantulorum negasse, sic accipiendum est quod si non verbis, reipsa tamen damnasse videri poterat, dum peccatum originale cujus gratia baptismus necessarius est infantibus, negaret.

BLANCHINI.

NOTE CHRONOLOGIC.E.

Non est cur addam plura ad confirmandam epocbam sedis beati pontificis Innocentii ejus nominis primi; cum satis demonstrata sit in num. 55 S. Siricii: ubi trium pontificum tempora sunt perspicuis documentis.

Unum discrimen superest numerationis hac in epocha ab Idacii Chronico dispungendum : quo plures chronologi pridem notarunt. « Idatius episcopus (ait Card. Noris, Hist. Pelag. lib. 1, cap. 11, pag. 72) qui juvenis sub Innocentio vixit, initium et finem pontificatus Innocentii duplici charactere cœlesti signat: Anno Arcadii octavo splis facta defectio tertio Idus Novembris feria II. Romanæ Ecclesiæ XXXVIII habetur episcopus Innocentius. Altera ctiam eclipsi designat annum obitus ejusdem. Honorii (Anno) ‍24 solis facta defectio die XIV Kal. Augusti, qui fuit V Feria. Romanæ Ecclesiæ XXXIX præsidet episcopus Zosimus. Initia Innocentii recte statuuntur anno octavo Arcadii (cum Honorio fratre die 17 Januarii ann. 395 imperare cœpit) nempe ann. 402, etc. Tria emendat cardinalis doctissimus in textu Idacii. Primo feriam utriusque eclipseos solaris: quarum priorem III Idus Novembris feria III non secundæ nomine donandam ostendit. Similem correctionem adhiben

dam monet cum chronologorum præcipuis, Petavio præsertim, in feria alterius eclipseos solaris anni 402, die xiv Kalend. Augusti, ubi V pro VI feria est perperam enuntiata. Alterum erratum Idacii est in numero successionis assignando. Ostendit enim card. Norisius, Innocentium dici oportere XXXX pontificem a B. Petro in Romana cathedra, Zosimum vero XLI, quam emendationem dicimus ex æquo necessariam. Vertium vero quod exhibet corrigendum in anno inchoati regiminis ab Innocentio, dum electum putat Norisius anno 402, non admittimus, postquam compertum fuit Anastasium ejus decessorem vita perfunctum ante exitum anni 401 (uti paulo ante probatum fuit, et confirmari potest per adducta in Annalibus Pagii ad ann. 402, n. 16 et 17 necnon ad 417. n. 4, licet de die mortis cum hoc non consentiam): non vero circa finem Aprilis anni 402, uti senserunt scriptores præteriti sæculi quibus adhæsit Norisius, nondum edito Martyrologio veteri per FloBrentinium. Ex hoc rursum addiscimus, depositionem S. Innocentii papæ referri ad 12 Martii, uti ex pluribus Martyrologiis collegit Pagius senior ad annum 417, n.5 ec 6, et aliquam ex translationibus ejusdem reliquiarum pertinere ad diem 28 Junii, qua colitur. Nos die depositionis non immutata ab asserta in his Martyrologiis, obitum ejusdem ex documentis antea productis in notis Chronologicis ad Siricium retulimus ad diem 14 Febr. ann. 417, quo anno successisse Zosimum, et Pascha celebrasse jam constat. Unitatem itaque addendam numero utriusque feriæ apud Idacium admittimus cum Norisio. Annum octavum Arcadii alligari etiam potuisse apud eumdem cum primo Innocentii priori in trimestri anni 417, ante Pascha contendo ex consueta methodo Chronologorum illius ætatis passim referentibus annos imperatorum, præsertim Orientalium, ad flexum indietionis mense Septembri, annos vero pontificdm Romanorum ad epocham Paschalis festi per ipsos celebrati. Cum igitur successisset Innocentius Anastasio circa finem anni 401; in proximo Paschate anni 402, labebatur adhuc primus annus ejusdem sedis quo etiam tempore signari potuit octavus Arcadii, connotando indictionem ab ejus octavo inchoatam et in Paschate 402 adhuc labentem. Siquidem The losius Arcadii pater diem objectat xvi Kalendas Febr. anno 394, habente indictione vii, quæ cœperat ex mense Septembri 393, et patri Theodosio tribuebatur cujus vita constante inchoaverat. Sequens autem indictio vIII, quæ exordium sumpsit per Septembrem anni 394, afficiebat annum primum tune labentem imperantis Arcadii. Quare post annos septem inde evolutos, nempe Septembri anni 301, numerari cœpit indictio xv, tunc pariata cum octavo regiminis Arcadii et diffundenda usque ad Septembrem anni 402. Annus igitur Romanus 402 Kalendas Januarii obtulit signatas indictione pariata cum octavo Arcadii et cum primo anno Paschali Innocentii, qui secundum Pascha nondum celebraverat sui pontificatus. Hac igitur ex putatione temporis Paschalis in pontificibus, et indictionalis in imperatoribus fit, ut annus octavus Arcadii parietur apud Idacium cum primo Innocentii, et Arcadii vigesimus quartus cum prima Zosimi, qui successit Innocentio ante Pascha

C

D

anno 417.

NOTE HISTORICÆ.

Num. 57, linea 2. - Hic constitutum fecit de omni Ecclesia, etc. Constitutiones præcipuas Innocentii tribus ejusdem epistolis decretalibus contineri Pagius observat ex n.3 ad 18. Prima signatur xv Kalendas Mart.coss. Honorio Augusto VI et Aristæneto, nempe anno Christi 404, et inscribitur ad Victricium episcopum Rothomagensem. Data est secundax Kalend. Marti Stilicone iterum et Anthemio coss. (anno 405) ad Exuperium episcopum Tolosanum. Tertia XIV Kalend. Aprilis Theodosio Aug. VII et Palladio coss. (Christi 416). De reliquis ejus decretalibus vide

ipsius numerum XIX. Supersunt aliæ Innocentii A proque Ecclesia tuenda, certamine præstitit, ut res epistolæ præter decretales, quas Pagius expendit numeris subsequentibus.

[ocr errors]

Lin. 3. Et de regulis monasteriorum. Mirum profecto est reperiri cordatos viros, qui regulas monasteriorum ab Innocentio perscribi minime potuisse contendant; cum intelligatur ex libris SS. Patrum tum in Oriente, tum in Occidente hac eadem Innocentii ætate præcipuas monachorum regulas fuisse dictatas. Ut vero sileam de Orientalium monachorum legislatoribus Innocentio æqualibus, Basilio, Gregorio Nazianzeno, Athanasio, Cyrillo, inter Occidentales monachorum magistros solus Hieronymus phalangem ostendit in Gallia : ubi Rustico monacho indicat Exuperium Tolosanum episcopum tanquam magistrum, ad quem decretalis illa celebris ab Innocentio dabatur, paulo ante a nobis memorata et cum Exuperio demonstrat sanctum doctumque pontificem Proculum : quia viva, inquit, et præsenti voce nostras schedulas superet, quotidia-B nisque tractatibus iter tuum dirigat. În Gallia Hilarius, in Gallia Martinus monachorum scholas aperuerunt, et regulas tradiderunt ætate Hieronymi et Innocentii. Eucherius, Maximus, Lupus, una cum Hilario jam memorato, easdem addiscebant seb Honorato in insula Lerinensi prope Massiliam, ut probat card. Norisius, Hist. Pelag. lib. 1, cap. 1. Quid plura? singuli propemodum episcopi cœnobitarum ferme vitam inter clerum suum hoc tempore instituebant. Ita nempe Augustinus in Africa, Patricius in Hibernia, apud Antissiodorenses Germanus, apud Nolanos Paulinus, aliique passim. Vide notas Schelestratii et Pagii 11, ad hunc num.

[ocr errors]

C

Lin. 3 et 4. Et multos Cataphrygas in Urbe invenit, quos exsilio et monasteeriis relegavit. Cataphrygum hæresis, a Montano ex Phrygia disseminata, inter cæteros errores de Divinis personis impie sentiebat, ut ex epistola 54 S. Hieronymi docemur. Quare eorumdem baptisma tum a concilio Laodiceno, tum a Nicæno rejectum Baronius ostendit ad annos 314 et 325. Horum e grege superstites fuisse in Urbe constat ex allegata epistola Hieronymi; cum insussurasset Marcellæ quidam Montani sectator tetimonia ex Evangelio Joannis ad suam hæresim detorta. Contra hos igitur insidiatores catholicæ religionis apostolica Innocentii cura judiciorum auctoritatem exercuit. Quare Socrates Hist. Eccl. lib vII, cap. 9, scribit: Anastasium deinde excepit Innocenttus : qui quidem primus Novatianos Romæ degentes persequi cœpit, multasque eis ecclesias ademit. Contumaces exsilio multavit: resipiscentes monasteriis inclusit (uti Hieronymus indicat epist. 4 ad Rusticum), ut ibi possent juxta probatas SS. Patrum regulas austerum vitæ genus colere sub præpositi obedientia sibi plurimum profuturum quicunque superstitiosa Montani jejunia antea sectati non modo irritas, sed etiam invisas Deo pœnas de se sumpsissent. Nec defuit prope Urbem per hæc tempora monasterium; cum extra portam Angelicam primo ab D Urbe lapide constructum monasterium, Pineti nomine dictum et a Rufino descriptum, ostendat card. Norisius, Hist. Pelag. p. 19 in fine capitis 2.

[ocr errors]

Lin. 4 et 5. Et hic invenit Pelagium et Cœlestium hæreticos, et damnavit eos. Vindicias litterarum et gestorum Innocentii contra iniquas censuras Erasmi et Vossii vide susceptas, et feliciter præmissas ante duodecim sæcula ab Augustino in locis per eminentissimum Norisium productis ex libris ejusdem Patris, Hist. Pelag. l. 1, c. 11.

CIACONII.

Num. 57, linea 1.- Innocentius natione Albanensis. In Martyrologio Romano martyr legitur. Quo nomine is fortasse appellatus est ob admirabilem virtutem, summam constantiam cum martyrum fortitudine comparandam, quam in omni pro fidei defensione,

ejus gestæ indicant, præclarumque testimonium dant Chrysostomus, Palladius Helenopolitanus, illius discipulus, Theophilus Alexandrinus, S. Hieronymus in epist. ad Demetriadem, S. Augustinus in multis epistolis et in lib. contra Julian. Patres præterea concilii Carthaginensis, et Milevitani.

Num. 58, lin. 23.-Sepultus ad Ursum Pileatum. Corpus S. Innocentii scpultum ad Ursum Pileatum, ad S. Bibianam, postea translatum fuisse ad titulum Equitii, id est S. Martinum et Sylvestrum in montibus, docet vetus inscriptio ibidem posita.

PAGII.

Num. 57, linea 2.- Hic constitutum fecit de omni Ecclesia, et de regulis monasteriorum. Ad quæ verba Holstenius notat inde apparere imperitiam scriptoris libri Pontificalis. Sed Schelestratius in Nota ad illa verba miratur hominem eruditum hæc animadver

tisse: a Damasi enim ætate, inquit, monachi Romam venerant ductore divo Athanasio; Romanasque virgines et matronas monacharum instituta docuerat divus Hieronymus, adeo ut Innocentius I, qui diu post Damasum floruit, de regulis monasteriorum statuta edere potuerit; præsertim cum Siricius Innocentii prædecessor, ab hæresi Manichæorum revertentes, in monasteriis ad agendam pœnitentiam recludi voluerit, ut in Siricio num. 10 diximus. Unde Innocentius in epistola ad Victricium episcopum Rothomagensem, statuit decreto decimo, propositi sui tenaces, et monastica disciplinæ observatores esse monachos qui ad clerum promo

ventur.

Non me latet hoterodoxos dictam Innocentii ad Victricium Rothomagensem epistolam sugillare, vel etiam penitus rejicere; quod in ea quædam sint decreta, quæ de verbo ad verbum continentur in epistola Siricii. Sed cum decrcta 12 et 13 ejusdem Innocentii epistolæ, de quibus loquuntur heterodoxi citentur ex epistola Innocentii in concilio Turonensi III, anno 566 vel 567 celebrato, et ibi approbentur, et Innocentius melius facere non potuerit quam majorum instituta tradere, nemo jure dubitaverit de illa decretali epistola Innocentii, quam Dionysius Exiguus inseruit integram in Codice Ecclesiæ Romanæ, sicuti nemo dubitaverit de epistola Siricii, a concilio Zellensi, et a Ferrando laudata.

Hanc decretalem epistolam ad Victricium scripsit Innocentius papa anno quadringentesimo quarto, eaque eum monet, ut illam episcopis suffraganeis et vicinis Ecclesiis notam faciat, ut cognoscatur quæ sit Romanæ Ecclesiæ praxis. Innocentius epistolam illam Librum Regularem appellat, qui alius esse non videtur ab iis decretis, quæ adeo epistolæ ipsi conjuncta sunt, ut illius partem constituere videantur. Tredecim decreta in ea continentur, quorum tertio statuit, causas clericorum, tam superioris,quam inferioris ordinis ab episcopis provinciæ judicari, secundum Nicænos canones, sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri. » Duodecimo statuit « eas, quæ Christo specialiter nupserunt, et velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non admittendas esse ad agendam pœnitentiam, nisi is cui se junxerant, de sæculo recesserit et eas, quæ vivente adhuc viro, alteri nupserint, haberi adulteras, nec eis concedendam esse agendæ pœnitentiæ licentiam, nisi unus ex eis fuerit defunctus. » Decimo tertio tandem et ultimo decreto statuit: « Pœnitentiam aliquanto tempore iis esse agendam, quæ nupserint, postquam in proposito virginitatis semper manere promiserant, etiamsi velatæ non fuerint. » Cætera decreta in tomis Conciliorum legenda.

་་

Secunda Innocentii decretalis epistola anno quadringentesimo quinto data est ad Exuperium Tolosanum episcopum, et septem decreta seu canones

continet. Primo clericos incontinentes, nempe sacer- A dotes et diaconos omni honore ecclesiastico privandos decernit: et sanctissimam cælibatus legem a Siricio decessore ipsis positam confirmat.Septimo librorum canonicorum indicem describit, eosque ab Ecclesia receptos velut sacros et divinos testatur et pronuntiat: quem indicem cum legant Calviniani et Lutherani, se ab Ecclesiæ veteris sensu et fide, quoad numerum librorum canonicorum, agnoscent alienos; non enim Innocentius sententiam solum suam exponit,sed Ecclesiæ doctrinam et traditionem ab apostolis ad sua tempora derivatam, et in Romana Ecclesia conservatam.

Sed,ut ad dictam Innocentii ad Decentium Eugubinum epistolam redeam, ex ea Arcani disciplina primis Ecclesiæ sæculis caute custodita probatur; cum Innocentius ad catholicum episcopum scribens, ne quidem de forma consecrationis, sed nec et dé forma confirmationis scribere voluerit; capite enim 3 de hoc ultimo sacramento loquens, ait : Verba vero dicere non possum,ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere; de qua ideo disciplina hic agendi locus se offert.Notum est illud Augustini tractatu 96 in Joannem : Catechumenis sacramenta fidelium non producuntur; et illud magni ejusdem Ecclesiæ doctoris: Nesciunt catechumeni quid accipiant, Christiani. Notum quoque est illud Chrysostomi, homilia 27 in Matthæum: Eucharistiæ mysterium... initiati solummodo noverunt. Et illud Čatechesis prioris Cyrilli Jerosolymitani ad baptizandos: Sciunt initiali vim hujus poculi; scietis vos quoque paulo post. Apud ipsas philosophorum sectas diu ante Christi adventum observatum fuisse, ut profani procul a sacris arcerentur ostendit Schelestratius laudatus ex Jamblico lib. de Vita Pythagoræ,cap. 82, et ex Clemente Alexandrino, lib. v Stromatum.

Porro inter omnes convenit eam disciplinam pro catechumenis, Judæis et gentibus observatam fuisse, non vero pro fidelibus seu baptizatis, quibus cuncta religionis catholicæ mysteria absque ulla verborum ambage exponi poterant. Putabant enim Patres sequendum grave illud Christi mandatum apud Matthæum cap.vn: Non esse dandum sanctum canibus, nec margaritas projiciendas esse ante porcos. Cum vero sancti Patres unanimi voce ex verbis Christi relatis disciplinam Arcani introductam fuisse asserant,liquet eam ex traditione apostolica provenisse : neque enim communis ille Ecclesiarum consensus ex decreto alicujus particularis vel generalis concilii ortum duxit,sed omnes per orbem Ecclesiæ eamdem disciplinam observarunt, absque eo quod certo quodam tempore ea cœpisse reperiatur: Quare juxta D. Augustini regulam, hæc una est ex eis, quæ ex traditione apostolica ad nos pervenere.

Deinde Schelestratius ex Origene lib.I contra Celsum probat eamdem de mysterio Arcani disciplinam in Ecclesia tam quoad dogma quam quoad ritus receptam fuisse. Ibi enim enumerat Origenes dogmata quæ palam prædicabantur, ut Incarnationis, Passionis, Resurrectionis Dominícæ. Non loquitur autem de sanctissimæ Trinitatis mysterio,neque de sacramento Eucharistiæ, neque de aliis sacramentis, quod illa ex iis essent,quæ non communicabantur quibusvis, adeoque circa quæ disciplina Arcani observanda erat, prout de mysterio Eucharistiæ tractaturus, homilia 13 in Exodum disertis verbis præmonuit.Chrysostomus etiam, homilia 40 in primam ad Corinthios epistolam, profitetur se non audere loqui de forma baptismatis et symbolo quibus sanctissimæ Trinitatis mysterium exponitur: Non audeo,inquit, propter eos qui non sunt initiati : ii enim expositionem nobis faciunt difficiliorem,ut qui nso cogunt,vel non aperte dicere, aut eis arcana enùnB tiare.Sed tamen dicam, quoad ejus a me fieri poterit. tecte et adumbrate, etc. Sanctus etiam Cyrillus Jerosolymitanus, Catechesi 6 agens de mysteriis in Symbolo contentis, ait : « Hæc mysteria sacramentaque nunc patefacit Ecclesia ei, qui ex catechumenis excedit; nec moris est gentilibus exponere: non enim gentili cuiquam de Patre, et Filio, et Spiritu sancto mysteria declaramus, neque palam apud catechumenos de mysteriis verba facimus, sed multa sæpe loquimur occulte, ut fideles qui rem tenent, intelligant, qui non tenent, non lædantur. »

C

Protestantes Arcani disciplinam apud orthodoxos in mera rituum occultatione olim sitam fuisse dicunt. Sed complura sunt sanctorum Patrum testimonia, ex quibus luce clarius monstrari potest,antiquam Ecclesiæ disciplinam non solum in symbolis D sacramentorum,eorumque ritibus,sed etiam in rebus per ipsa significatis, seu contentis, occultandis viguisse.Exstat celeberrimum totius Italiæ testimonium,quod Julius primus suo nomiue ad Eusebianos transmittit,et contra eosdem urget Athanasiusin Apologia secunda. Non solum enim accusant Eusebíanos,quod de calice et mensa sermonem habuissent in præsentia præfecti assistentibus tum ethnicis, tum Judæis; sed quod coram iisdem, præsentibus quoque catechumenis,quæstionem de sanguine et corpore Christi habuissent. Quæ his verbis totius Egypti episcopi in synodica ad omnem sub cœlo Ecclesiam deplorant: Coram ethnicis hominibus quæstiones de Ecclesia, de calice, de mensa Domini, de sanctis sanctorum habuere. Nam per sancta sanctorum intelligenda sunt sacramenta corporis et sanguinis Christi, quæ gentilibus, Judæis, catechumenis, occultanda, non publicanda erant.

Ex hac Arcani disciplina provenit, quod primis Ecclesiæ sæculis nulli tractatus de septem sacramentis,quorum nostris temporibus tam frequens mentio, scripti sint.Dicunt quidem Protestantes, antiquiores Patres a commentariis de septem sacramentis abstinuisse, quod numerum illum sacramentorum non admiserint. Sed id ex orientalis schismaticæ, et occidentalis orthodoxæ Ecclesiæ consensione facile refellitur.Neque enim Orientales schismatici cum orthodoxis Latinis in unam eamdemque sententiam ab octingentis annis conspirassent,nisi illam a majoribus accepissent.Alia itaque ratio quærenda.Cum tractatus do septem sacramentis eduntur,necesse est illorum ritus exponere, materiam et formam quibus conficiuntur determinare; dogma ipsum de omnibus ad sacramentorum conscrationem et administrationem spectantibus minime celare Quæ tamen prisca Ecclesiæ disciplina oculis et auribus gentilium,Judæorum et catechumenorum religiose occultabat; quorum profanationem metuentes antiqui, ab iis abstinebant in sermonibus, et sibi cavebant, neque in scriptis de iis agebant. Contra vero, postquam sexto Ecclesiæ sæculo disciplina illa abolita fuit,frequens sacramentorum memoria non tantum apud Græcos, sed etiam apud Latinos saltem a Caroli Magni tempore; apud Græcos vero post tempora Photii, qui in sua bibliotheca ex Jobio monacho septem sacrosancta Christi Ecclesiæ mysteria celebrat. Disciplina itaque Arcani in causa fuit, quod sex primis Ecclesiæ sæculis, catholici scriptores a tractatibus de sacramentis abstinuerint,rarius et obscurius de iis scripserint, neque de eorum numero recensendo solliciti fuerint. Quæ omnia occasione Decretalis Innocentii papæ ad Decentium Eugubinum, ex Schelestratio in Dissertatione laudata excerpere haud abs re esse nobis visum est; ex ea enim disciplina complures Patrum sententiæ, quas Protestantes contra catholicos adducunt, exponi possunt. Porro quo circiter tempore ea disciplina, tam in Oriente, quam in Occidente desierit, dicemus in pontificatu Eugenii papæ primi.

Est et alia decretalis Innocentii epistola ad Felicem Nuceranum episcopum,quinque canonibus constans,et altera ad Macedoniæ episcopos,quas omnes ecclesiasticæ disciplinæ testes locupletissimas esse perspicuum est. Earum omnium canones in Collectione conciliorum legendi. Quoad Decretalem quam

dedit ad synodum Toletanam, ut collapse in Hispa- A ex omnium auctoritate sententia informatura regu. niis disciplinæ mederetur,præsertimque vitüs ordinationum,in quibus canones impune violabantur,ea data non est ad Tolelanam synodum Stilicone consule celebratam, ea enim pertinet ad annum 400 quo Anastasius, non Innocentius sedebat: sed ad aliam synodum Toletanam, sedente Innocentio coactam, cujus acta perierunt.

Sedente Innocentio magnus anno quadringentesimo tertio Constantinopoli tumultus excitatus est, schismaque in Ecclesiam invectum,ob Eudoxie Augustæ, Arcadii imperatoris uxoris odium in S.Joannem Chrysostomuin episcopum Constantinopolitanum,quod orationem habuisset ad populum, quæ omnium generaliter mulierum vituperationem continebat.Augusta enim illatam sibi contumeliam putans, curavit ut synodus adversus eum convocaretur,ad quam præcipue ii confluxere, qui Joanni variis de causis erant infensi, inquit Socrates lib. vi, cap: 15. Conventus ille dictus est ad Quercum,Suburbium Chalcedonis. Theophilus episcopus Alexandrinus ei præfuit, adfuerunt episcopi triginta sex. In eo Joannes depositus est, et ab imperatore in exsilium amandatus,ex quo paulo post jussu imperatoris revocatus, rogatusque a populo, ut in episcopali cathedra sederet,ac pro more solito pacem apprecaretur,reposuit: Id judicum decreto fieri debere, et oportet ut ii, a quibus condemnatus esset, mutata sententia ipsum absolverent, ut refert Socrates citatus cap.16.Sciebat enim in concilio Antiocheno 341 habito,hoc decretum factum esse: Episcopus a synodo depositus, si sacra celebrare ausus fuerit, redeundi potestatem non habet. Quare nolebat sedem suam recuperare sine majoris synodi jndicio,ut canonem Antiochenum,quocunque sensu exponeretur,observasse videretur. Tandem tamen ad preces populi acquievit.Baluzius in sua editione Conciliorum hujus synodi historiam texuit, ab auctore conscriptam, qui tum assiduus erat divo Chrysostomo, a Palladio nimirum Helenopolitano episcopo. cujus dialogum de Vita Chrysostomi nunc habemus sanum et integrum beneficio Emerici Bigotii.

Anno quadragentesimo quarto nova synodus Constantinopoli coacta, in qua S.Joannes iterum depositus,et ab Arcadio imperatore iterum exsilio multatus. In ea synodo lectus est canon 4 dicti concilii Antiocheni, quem Theophilus episcopus Alexandrinus,præcipuus Chrysostomi adversarius miserat,in quo legebatur:«Si quis episcopus aut presbyter injuste, sive juste depositus,ex se ipso absque synodo in Ecclesiam redierit, hic jam excusationis non habeat locum, sed omnino expellatur;» cum tamen canon concilii Antiocheni adverbium illud injuste non contineat.Chrysostomus duplici responso usus est; ac primo quidem conatus est ostendere se se canoni Antiocheno satisfecisse; deinde cum nec sic quidem adversariorum calumniam effugeret, respondit objectum canonem non ad Ecclesiam cathoficorum, sed ad Ecclesiam Arianorum pertinere, quia scilicet canon a Theophilo productus,alius omnino erat a canone concilii Antiocheni. Canon enim Theophili editus erat non a catholicis episcopis Antiochiæ congregatis, sed a solis Eusebianis post synodum Antiochenam in odium Athanasii.Unde Geogius patriarcha Alexandrinus vocat canones a Theophilo transmissos adulterinas et falsi nominis scripturas. Qua de re plura Schelestratius in Dissert. 5 de concilio Antiocheno, cap. 6.

Chrysostomum, postquam sede dejectus est, ad Innocentium papam appellasse constat ex epistola Honorii imperatoris ad Arcadium in Oriente imperantem apud Baronium anno 404. num.80 et seqq. ubi refert tum Chrysostomum, tum Theophilum ipsum legatos ad Innocentium misisse,qui ejus super judicio in Chrysostomum lato sententiam referrent « Missi, inquit, ad sacerdotes Urbis æternæ, atque Italiæ utraque ex parte legati.Exspectabatur

B

[ocr errors][merged small]

lam disciplinæ.Integrum nempe esse debuerat nec quidquam novari,dum definitio deliberata procede ret; cum interea mirum quoddam præcipitium festinationis exarsit, ut non exspectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulli; non examinatis rebus, in exsilium traderentur antistites, animadversioni prius addicti, quam sententiam judicii episcopalis experti. Denique quam immatura illa damnatio fuerit, res probavit. Namque hi,quorum exspectabatur auctoritas (nempe pontificis Romani et ejus assessorum) pacifica Joanni communione permissa, faciendam concordiam censuerunt, nec quemquam putarunt ante judicium consortio repellendum. »

Sententiam vero depositionis a Theophilo Alexandrino, ejusque consortibus anno quadringentesimo tertio,in synodo ad Quercum latam,rescidisse et in irritum misisse Innocentium, liquet tum Palladii, tum Innocentii ipsius testimonio. Palladius quidem in Dialogo de Vita S. Joannis Chrysostomi scribit : « Ad hæc rescripsit beatus Innocentius papa,communioneque utriusque partis admissa, Theophili judicium cassum, atque irritum esse decrevit, dicens, oportere conflari aliam irreprehensibilem synodum occidentalium et orientalium sacerdotum,cedentibus concilio amicis primum, deinde inimicis; neutrarum quippe partium ut plurimum rectum esse judicium.>> Innocentius vero epistola 31 ad Theophilum, quam idem Palladius recitat :«Frater Theophile, inquit, nos et te,et fratrem nostrum Joannem,communionis nostræ esse decrevimus, sicuti et in prioribus litteris aperte satis expressimus, et nunc in sententia nostra et voluntate perdurantes, rursus eadem scribimus.Et quotiescunque scripseris,nisi debitum sequatur, conveniensque judicium, propter ea quæ magno cum dedecore gesta sunt, possibile non est a Joannis communione discedere. »

Nec de judicio tantum Theophili,anno ut diximus 405 lato, ad Romanum pontificem appellavit Chrysostomus sed etiam de judicio, quod alii episcopi, incentore Theophilo, in illum anno 404 tulerunt. Cum enim episcopi, Chrysostomi hostes,eum iterum damanssent, ille Innocentii trtbunal iterum appellavit,ut significant illa ejus verba in epistola ad Innocentium, prout refertur a Palladio Scribite, precor,et auctoritate vestra decernite, hujusmodi inique gesta,nobis absentibus,et judicium non declinantibus, nullius esse roboris. Porro qui talia gessere, eos Ecclesiæ censuræ subjicite. Nos autem insontes, neque convictos, neque deprehensos, neque ullius criminis reos comprobatos, ecclesiis nostris jubete restitui, ut charitate frui, et pace cum fratribus nostris consueta possimus. >>

Sententiam in hoc secundo judicio adversus Chrysostomum latam æque rescidisse Innocentium, his rationibus demonstrat Natalis Alexander in parte i sæculi Iv, dissert 27. In Dialogo Palladii Theodorus Romanæ diaconus Ecclesiæ refert verba Commonitorii ab Innocentio dati legatis, quos a suo latere misit Constantinopolim, ut adessent synodo, quam ad istius causæ pleniorem disceptationem, et ultimam definitionem fieri peroptabat. In hoc enim Commonitorio hæc inter alia leguntur :«Non oportere Joannem judicium aggredi nisi illi prius Ecclesia, communioque redderetur, ut omnis dilationis occasione sublata, sua sponte concilium ingredi posset. » Præterea Theodoretus lib v, cap 34 :«Episcopi Occidentis, inquit, non prius cuni episcopis Ægypti, et Orientis, et Bosphori, atque Thracia communicare voluerunt, quam nomen illius sanctissimi viri, (nempe Joannis Chrysostomi) in tabulas, in quibus nomina episcoporum mortuorum continebantur, retulissent; atque Arsacium ejus successorem ne salutare quidem dignati sunt. » At decer. dere non potuit Innocentius ut nomen Chrysostomi decreto concilii Orientalis ex tabulis Ecclesiæ ex

« PoprzedniaDalej »