Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

PREFATIO.

IN hoc opere componendo, eum non in sola expositione et defensione doctrinæ definitæ versari volui, sed etiam, quantum pro ratione operis compendiosi et in usum scholarum destinati liceret, in enarratione quarundam quæstionum scholasticarum, necnon et plurium sententiarum, quæ vel omnino libere disputabiles sunt, vel, etsi magis receptæ et probatæ, non sunt tamen aperte definitæ. Ad hoc consilium sequendum duabus causis non levibus adductus sum.

Causa prima hæc est. In hoc argumento de Gratia, præ quovis alio, doctrinam definitam perspicue indicari oportet, ita ut ab opinionibus liberis expedite distinguatur. Apud enim non unum auctorem, ex altera parte, propositiones reperi ut minus sanas notatas, quæ omnino sanæ sunt; ex altera vero, propositiones allegatas ut obligatorie tenendas, quæ tamen sine ulla nota negarentur, imo quæ forsan multo minus probabiles essent. Ut autem doctrinæ definitæ a placitis scholasticis secernantur et

expediantur, necessarium plane est ut hæc placita plus minus exponantur. In ista secretione conficienda, si quid profecerim, id, maxima saltem ex parte, operi R. P. Perrone, nuper ex hac vita, dierum et meritorum pleni, a Deo evocati, acceptum refero: ille enim, in hac materia feliciter enodanda, scriptoribus quos vidi antecedentibus longe præstat.

Causa altera. Ex sententiis supra memoratis haud paucae sunt, quæ, etsi non definitæ, probabiles sunt aut multo probabiliores aut etiam moraliter certæ, quæ non solum ad doctrinam definitam explicandam, illustrandam, 'complendam inserviunt, sed etiam in se cognitu jucundæ et utiles sunt. Quot sunt sententiæ in theologia speculativa-ut nil dicam de morali et ascetica-quæ, etsi nullomodo ab Ecclesia definitæ, fructuose addiscuntur, mente volvuntur et recoluntur?

Verumtamen, quoniam sunt qui nonnisi brevius curriculum theologicum absolvere possunt, in horum usum paragraphos quosdam aut paragraphorum partes, quæ prætermitti possunt, asteriscis notavi. Horum signorum numerum docti Professores, pro suo quisque judicio et ut res postulet, vel augeant vel deminuant vel ipsa signa alio transferant.

Quod vero attinet ad disputationem 8, de modo concordiæ gratiæ et libertatis, non solum ex aliorum sed ex mea propria experientia, persuasum mihi est ista systemata, ex enarrationibus pressioribus quæ apud auctores communiter in scholis adhibitos inveniuntur, clare intelligi non posse. De argumento hujus disputationis altum silere nefas esse duxi. Censeo igitur aut totam, vel fere totam, disputationem legendam esse, aut totam prætermittendam.

Ex ædibus Coll. S. Patricii.

18 Decemb. 1876.

PATRICIUS MURRAY.

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »