Obrazy na stronie
PDF
ePub

gratia, id significat quod est vel ipsa natura rei, vel in ista natura continetur, vel ab ea fluit, vel ei debetur; ita, e contrario, supernaturale vocamus id quod naturæ rei superius est et excellentius, quod nec in ea continetur, nec ex ea fluit, nec ei debetur. Sed, cum supernaturalis diversæ sunt species, ea hic species accurate definienda est, de qua in hoc tractatu sermo habetur.

8. 1°. Esse potest in uno ordine entium aliquid pure naturale, quod in alio ordine esset omnino supernaturale. Sic multa sunt in angelis naturalia, quæ in homine plane supernaturalia essent; ut esse invisibilis, transire in momento temporis a loco in alium locum longinquum, &c. Multa sunt in homine naturalia, quæ in bestia supernaturalia essent, ut usus sermonis: Numer. xxii. 28, 30. SALMANTIC. d. 1, n. 7.

9. 2°. Ut aliquid simpliciter et omni ex parte naturale sit, non solum in se tale esse debet, sed etiam naturali modo haberi debet. Hinc aliud est supernaturale per se aliud per accidens. Supernaturale est per accidens quod quidem in natura rei continetur, aut ex ea fluit, aut ei debetur, sed hic et nunc non naturaliter sed miraculose habetur; ut in homine cæco aut muto, cui visus aut oratio per miraculum redderetur. Supernaturale per se est quod nullomodo continetur in natura rei, neque ex ea fluit, neque ei debetur; quodque ergo naturali modo haberi non potest. Hoc modo supernaturale esset homini ambulare super aquam, volare avis instar per aerem. Supernaturale per se aliquando vocatur supernaturale quoad entitatem seu substantiam.

10. 3°. Alia est distinctio supernaturalium quæ proprie ad materiam hujus tractatus spectat. Supernaturale enim vel ordinatur ad sanctificandam creaturam in via, et eam

attollendam ad possessionem Dei per beatificam visionem in patria; vel non ordinatur ad hæc (d. 3, n. 48; d. 9, n. 2, &c.). Prioris speciei est gratia gratum faciens, et etiam, etsi haud ita proxime, gratia gratis data: n. 25. Posterioris speciei esset, v. g. donum aliquod infideli modo supernaturali datum, ob ejus merita præclara naturalia ; aut auxilium indebitum ad eliciendum opus moraliter tantum bonum: d. 3, n. 27. SALMANT. d. 3, n. 24; HAUNOLD. Theologia Speculativa, 1. 3, n. 1, &c.; MonTAGNE, Disp. Prævia, § 2; VIVA, Theologia Dogmatica, Pars 5, d. 1, q. 2; &c.'

11. Jam explanandæ sunt locutiones ist Debitum naturæ, Indebitum naturæ, Exigentia natura. Quæstio esse

1 MONTAGNE, 1. c., rejectis aliis definitionibus supernaturalis, eam ut unice veram recipit, quæ comprehendit conjunctionem cum Deo per gratiam in via vel per visionem beatificam in patria. At melius in se, et, ut puto, usui auctorum magis consonum videtur, supernaturale in genere prius definire, et deinde in suas species partiri, ut supra factum est. Male pro se affert plures theologos, qui, etsi dicunt conjunctionem istam excellentissimum esse supernaturale, attamen nequaquam affirmant aliud non esse vere et proprie supernaturale. E contrario essentiam supernaturalis in eo ponunt, quod naturæ ambitum, exigentiam, &c., superet. Insuper parum sibi convenit doctus hic auctor, definiendo gratiam, "proprie et stricte sumptam,” ut "donum supernaturale creaturæ intellectuali gratis a Deo concessum in ordine ad vitam æternam." Si supernaturale necessario significet dictam cum Deo conjunctionem, postrema hæc verba supervacanea et inutilia sunt.

NOTA. Post hæc scripta, apud quemdam auctorem doctum loquendi usum adhibitum vidi, secundum quem supernaturale quod non ordinatur ad sanctificationem creaturæ, qualis esset integritas naturæ mera (d. 2, n. 7), præternaturale vocatur; quod autem ad istam sanctificationem ordinatur, supernaturale unice vocatur. Hic sane usus loquendi, cui nihil obstare videtur, valde utilis esset.

non potest de debito naturæ a priori et ante ejus existentiam: solus enim Deus necessario existit.

12. 1°. Dici non potest debitum alicui naturæ a Deo, quod creatura istam naturam habens meruit. Meritum enim supponit non tantum naturam jam existentem, sed etiam aliquid naturæ superadditum, in quo fundatur meritum. Nulla creatura, ut sic, potest aliquid merere a Deo.

13. 2°. Nec dici potest debitum naturæ alicui, quod Deus ei impertitur per modum medii quo possit finem quemdam attingere, in quem Deus eam creavit. Debitum enim tunc naturæ non est sed, ut ita dicam, sapientiæ Dei; qui quem finem creaturæ statuit assequendum, ei facultatem assequendi elargitur: vid. LESSIUS, de Perfectionibus Divinis, 1. 13, n. 2. 3. Nec dici potest debitum naturæ, sed fidelitati Dei, quod creaturæ dandum promiserit.

14. 4° Sed quæstio esse potest de debito naturæ eo sensu, ut, posita ejusdem creatione, Deus ex sapientia sua aut justitia hanc vel illam qualitatem ei tribure teneatur. Sic, e. g., quæri potest an Deus hominem creare potuerit, sine sensu visûs aut sine brachiis, aut sine aliis quæ nunc ad naturam ejus quoad corpus aut animam pertinent? De quæstione sic posita satis obscure loquuntur quidam theologi. Sed mihi certa est sententia affirmans Deum posse quamcumque creaturam facere, quibusvis qualitatibus vel donis aut datis (non moraliter malis) aut demptis. Deus enim omnium Dominus est supremus, et nihil quodcumque creaturæ cuicumque debet. SYLVIUS, 1. 2, q. 109; SUAREZ, Opusc. 4, d. 2, s. 2, n. 39.

15. Nec contra hoc objiciatur, inutilem et insipientem fore ejusmodi actum creationis, v. g., creare corpus humanum absque anima vel absque anima rationali.

16. Resp. Hoc totum pendet ex fine operantis Dei; et, si, ut jam (n. 13) dictum est, Deus creet aliquid ad finem certum et definitum, media dare debet quibus finis ille attingi possit. Sed spectato fine operis, omne ens creatum manifestat omnipotentiam Dei, quocumque modo creetur. Hic est finis intrinsecus omnis entis creati; quod autem ordinetur ad hunc vel illum finem est quid extrinsecum ex parte entis, et liberum ex parte Dei.

17. 5o. Est autem sensus rectus, in quo a theologis aliquid dicitur esse debitum raturæ, nempe, "secundum conditionem naturæ: puta si dicamus debitum esse homini quod habeat intellectum, voluntatem, et alia quæ ad naturam humanam pertinent, . . . non quasi Deus creaturæ obligetur, sed quia justum est ut ejus ordinatio impleatur; quæ quidem talis est, ut talis natura tales habeat conditiones seu proprietates." SYLVIUs, 1. c. Ex isto debito oritur exigentia naturæ ut id habeat quod ei hoc modo debetur.

18. Aliud est debitum speciei aliud debitum individuo. Sic, homini debetur ut habeat animam rationalem, duos oculos, manus, &c. Sed hoc speciei debetur, ita ut genus humanum ea omnia semper habeat: sed non debetur individuis, quorum quidam nascuntur et manent cæci, surdi, &c. Concursu Dei generali servatur ea quam species habet integritas: sed interveniunt aliquando causæ singulares, quibus ordo generalis in his et illis individuis turbatur, quæ ut impedirentur necessarius esset concursus specialia, qui tamen non debetur, sed tantum generalis. ESPARSA, 1. 4, q. 6; SALMANT. d. 1, n. 6; d. 2, n. 5, 24, 25.

19. Quid verbis supra vires naturæ significatur ex dictis, n. 5, 6, satis constat. Vires enim naturæ sunt vel proximæ

velremotæ vel obedientiales vel nullæ. Sed de usu communi istorum verborum notandum est, semper atque affirmatur aliquid esse supra aut secundum vires naturæ, vires intelligi proximas aut remotas, non autem, nisi id diserte exprimatur, vires obedientiales.

20. Ex dictis, n. 14, constat omne datum a Deo ad extra esse gratuitum, et naturæ creatæ nihil absolute et rigorose deberi. Si ergo vocabulum gratia significet, prout revera significat donum gratuitum, omnia quæcumque a Deo habet homo, corpus, anima, sanitas, bona externa, &c., gratiæ vocari possunt. Istorum donorum alia ad integritatem corporis et animæ dantur, alia ad commodum vitæ temporalis, alia in ordine ad vitam æternam.

21. Verum, ex usu S. Scripturæ, præsertim N. Testamenti, Patrum et Ecclesiæ, gratia absolute ad dona hujus ultimi generis significanda circumscribitur. "Et ratio reddi potest; nam gratia dicta est quia gratis datur naturæ jam existenti; sed sola supernaturalia dona omnino gratis a Deo conferuntur comparatione naturæ ; nam quæ naturalia sunt, illi aliquo modo sunt debita; ergo gratia proprie supernaturale donum significat." SUAREZ, Proleg. 3, c. 2, n. 3. Gratiæ sic intellectæ definitio supra (n. 10, not.) obiter allata eadem, quoad rem, ab omnibus theologis traditur: Donum supernaturale creaturæ intellectuali gratis a Deo concessum in ordine ad vitam æternam. Sensus singulorum verborum hujus definitionis vel ex se vel ex dictis vel ex dicendis sat clarus est. Gratia donum est superans omnes vires et exigentiam et debitum sive naturæ sive personæ, ex pura Dei benevolentia creaturis suis intellectualibus collatum, et quidem eo fine tum operis tum operantis, ut eas in via sanctas et Dei amicos reddat, et ei in patria per visionem beatificam in æternum conjungat.

« PoprzedniaDalej »