Obrazy na stronie
PDF
ePub

appetitus omni creaturæ rationali inest. BERTI, Dissert. cum aliis quos citat.

2, c. 1, § 6, n. 2,

62. Resp. Nego minorem absolute et simpliciter, vel Distinguo Inest creaturæ rationali, ut sic, et ergo inesset homini in statu naturæ puræ: Nego absolute: Inest homini, ut nunc est: Subdistinguo: Inest iis qui fidem habent, saltem si bene instituti fuerint, et vitam Christiano dignam ducant, ejusmodi desiderium; et iis inest per gratiam Dei: Concedo: Iis inest qui fidem non habent, vel qui, etsi fideles sint, male vivunt; vel ulli inest innatum et naturaliter: Nego.

63. Existere in homine appetitum beatitudinis innatum omnes tenent: sed eum esse appetitum beatitudinis visionis Dei intuitivæ, non solum nullo argumento firmatur, sed argumentis, ut mihi videtur, evidentibus impugnatur. 1°. Si ejusmodi desiderium existeret innatum, paganis, mahumetanis, &c. inesset. Sed illud iis non inesse ex documentis omnigenis et negative et positive manifestum est : negative, in scriptis enim v. g. Homeri, Aristotelis, Platonis, Ciceronis nulla fit mentio ejus, nulla extat significatio, ne minima quidem: positive, ut patet ex notione paradisi quæ apud Græcos, Romanos, Indos, &c. valuit aut valet. Apud infideles non solum non est, sed nec esse potest, desiderium beatificæ visionis, utpote rei ipsis prorsus ignotæ. Si quidam acatholici, qui nomen Christianum tenent, accuratam habent notionem essentialis beatitudinis cœli, eam innatam non habent sed ex institutione, quomodo et alias habent doctrinas Catholicas.

64. 2°. Tantum abest ut appetitus iste sit homini naturalis et innatus, at etiam qui fidem veram habent, sed rebus terrenis et voluptatibus dediti vivunt, eum nunquam sentiunt, nisi forsan ex aliqua causa accidentali extrinseca,

v. g. concione audita gravi et vehementi, exstimulante gratia.

65. 3°. Imo illi etiam qui Christiane vivunt non sine auxilio gratiæ, cum frequenti oratione et meditatione, hoc desiderium in seipsis excitare possunt. Naturâ ad sensibilia adeo proni sumus, ut nonnisi cum conatu studioque ad ista pure spiritualia et supernaturalia cogitanda, multo magis appetenda, nos erigere possimus. Nonne ideo desolatione desolata est universa terra quia tam pauci sunt qui suum finem ultimum unquam considerant, nedum assequi cupiunt?

66. 4°. Etsi concederetur homini, qui creatus est ad finem supernaturalem, Deum indidisse appetitum hujus finis naturalem, num exinde sequitur Deum non potuisse eum creare ad finem pure naturalem, et sine tali appetitu?

67. Urgetur. 2. Est in homine naturaliter potentia videndi Deum. Sed appetitus tanti boni assequendi per se emanat ex potentia illius assequendi.

68. Resp. Distinguo majorem: Potentia obedientialis: Concedo Potentia alia, sive remota sive proxima: Nego:

:

d. 1, n. 5, 6. "In homine non est potentia activa nec passiva naturalis ad visionem ipsam beatam, neque ad gratiam, respectu cujus illa visio est finis connaturalis : appetitus autem naturalis sequitur ex potentia naturali, nam obedientialis non sufficit, est enim quasi potentia neutra. Quis enim dicat naturam humanam habere appetitum ad unionem hypostaticam, etiamsi habeat capacitatem obedientialem ejus? Ergo eadem ratione non habet anima humana naturalem appetitum ad gratiam sanctificantem ; ergo neque ad virtutes per se infusas; ergo nec ad actus earum, multoque minus ad actum visionis Dei,

qui est supremus finis ultimus connaturalis gratiæ.” SUAREZ, 1. c. n. 21. Videatur idem, de Ultimo Fine, D. 16, s. 2.

*69. Urgetur 3, ex S. Thoma, 1. q. 12, a. 1: "Cum ultima hominis beatitudo in altissima ejus operatione consistat, quæ est operatio intellectus; si nunquam essentiam Dei videre potest intellectus creatus, vel nunquam beatitudinem obtinebit, vel in alio ejus beatitudo consistet quam in Deo; quod est alienum a fide. . . . . Inest homini naturale desiderium cognoscendi causam, cum intuetur effectum; et ex hoc admiratio in hominibus consurgit. Si igitur intellectus rationalis creaturæ pertingere non possit ad primam causam rerum, remanebit inane desiderium naturæ." Similia habet, contra Gentes, 1. 3, c. 50. Duplici ergo ratione existit in homine naturale desiderium videndi Deum intuitive: 1o, quia alioquin beatitudinem non haberet, vel in creaturis haberet; 2°, quia intellectus, viso effectu, naturaliter desiderat videre cau

sam.

*70. Resp. Hi textus primo et levi obtutu doctrinæ nostræ non leviter adversari videntur, sed penitius inspecti nullo negotio cum ceteris textibus, in quibus S. Doctor istam doctrinam clare tuetur, conciliari possunt. 1°. Ad summum loquitur de homine ut nunc est, ut patet ex verbis "potest," "obtinebit," &c. Sed sunt theologi (ut, inter vivos, MARTINET, Th. Dogm. 1. 3, a. 7, prop. 2, § 2) qui tenent homini in præsenti statu inesse desiderium istud, et simul tenent possibilitatem status naturæ puræ, in quo tale non esset desiderium.

*71. 2°. Attamen satis plane significat se non de desiderio innato loqui, sed desiderio per fidem immisso. Loquitur enim de desiderio quod oritur ex contemplatione

effectus, i. e. ex contemplatione hujus mundi tanquam ab uno Deo omnipotenti creati. Jamvero etsi ratione bene demonstrari potest existentia Dei creatoris, de facto tamen cognitio Dei veri, etiam ex revelatione habita, lapsu temporis in universo fere genere humano deperdita est, nec nisi per revelationem et gratiam fidei moraliter recuperari potuit. Loquitur ergo S. Thomas de cognitione Creatoris hoc modo comparata.

*72. Primum ergo textum sic interpretor. In præsenti ordine non potest homo suum finem ultimum assequi, nisi videndo Deum ut in se est; quia, cum ad id creatus est, non est medium inter beatitudinem istam et beatitudinem in alio quam in Deo in se viso. In statu autem naturæ puræ, cum finis ultimus et beatitudo patriæ illius status non esset Deus ut in se et intuitive, sed ut in creaturis et abstractive, visus et dilectus, beatitudinem haberet homo, non in alio quam in Deo, sed in alio quam in Deo in se et intuitive viso. Et hoc non solum non est alienum a fide, sed fidei omnino consonat.

*73. Alterum textum sic enodo. Inest homini in præsenti statu, ex fide et gratia, connaturale desiderium videndi Deum ut in se est: quia hic finis est secundum conditionem hujus status, et fides et gratia dant vires ad hunc finem cognoscendum et desiderandum: Concedo: Inesset in alio statu in quo non esset finis iste, nec essent vires ad eum aut cognoscendum and desiderandum: Nego.

*74. Aliam distinctionem interponunt quidam theologi (ut BILLUART, Obj. 1°.), distinguentes inter desiderium inefficax et efficax. Prius mihi nihil aliud esse videtur quam velleitas quædam, ut si rusticus diceret, "vellem esse regem :" et ejusmodi desiderium puræ naturæ inesse posse concedunt. Desiderium efficax seu absolutum esset in

rustico qui diceret, "volo esse regem," et, hoc possibile esse judicans, paratus esset media adhibere ad se regem constituendum: et desiderium tale omnino excludunt a natura pura. Mihi videtur, sapientioribus me remittenti, in statu naturæ nullam fore cognitionem aut notionem ordinis et beatitudinis supernaturalis, utpote rerum quæ naturæ puræ totum ambitum tantùm transcendunt, et proinde nullum earum utpote ignotarum cupidinem, sive absolutam sive conditionatam.

*75. Urgetur 4, ex S. AUGUSTINO, Confess. 1. 1, c. 1 :— "Laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas ut laudare te delectet: quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te." Ergo homini inest desiderium naturale visionis beatificæ, quæ eâ solâ satiari potest.

[ocr errors]

*76. Resp. 1o. Non solum ex antecedentibus et consequentibus, sed ex ipso textu objecto, constat S. AUG. loqui de homine in præsenti solo statu-" fecisti"-" nos 66 cor nostrum." 2o. Inquieta et sollicita sunt corda hominum, nec bonis et oblectamentis terrenis satiari possunt. Num ergo sequitur eos appetere id quo solo plene exsatiari possunt? Fideles pii, lumine fidei et gratia acti, desiderium hoc habent: qui vero fide carent nunquam de objecto talis desiderii cogitant, imo illud prorsus nesciunt. Queritur Horatius (Satir. 1, lib. 1, "Qui fit., Mæcenas,") neminem esse qui sua sorte contentus vivit, omnes inquietos esse: num ergo voluit omnes aut ullos quietem illam appetere, quæ in visione beatifica invenitur?

77. Object. 2. Omnis creatura rationalis tenetur diligere Deum amore appretiative summo. Atqui dilectioni huic promissum est beatificæ visionis præmium.

78. Resp. 10. Distinguo primam propositionem: Amore

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »