Obrazy na stronie
PDF
ePub

nium innocentis habitum est et adhibitum fuisset modo quodam nobiliori. 2°. Bestiæ, quæ nunc feræ et feroces sunt, tunc omnino cicures fuere et imperio hominis obedientes. SUAREZ, c. 16.

29. 6°. Ex his omnibus conjunctis, et ex "paradiso voluptatis" (Genes. ii. 15), cujus oblestamenta et amoenitates tot tantæque fuere, ut omnes caperent sensus, et singulis iis suas proprias delicias dulcissimas et purissimas offunderent, exsurrexit felicitas quædam ineffabilis, quæ vitam vere beatam et, extra visionem Dei, beatissimam efficiebat.

30. Hic non abs re erit notare, "quiddam injunctum operæ manualis parenti primo [ex Genes. ii. 15]. 'Voluit Deus,' ait Chrysostomus, 'parvam quandam et moderatam curam penes hominem esse tam in custodiendo quam in excolendo. Nam omnis adhuc laboris expers erat cultura illa; et occupationis aliquid ei suppeditabat citra dolorem et ærumnam.' Etenim nihil est otio perniciosius, præsertim inter affluentes commoditates ac delicias, quibus hortus ille refertus erat." PETAVIUS, 1. 2, c. 6, n. 2.

31. De statu innocentiæ in hypothesi ejusdem continuationis, plures a theologis ponuntur quæstiones, ex quarum inquisitione haud parum et voluptatis et utilitatis captabitur; sed prorsus extra materiam præsentem jacent. De iis ex altera parte videatur SUAREZ, 1. 5, per totum; ex altera scriptores præsertim Scotistici, HERINCI, KICK, &c.

§ 2. De statu in quo homines condi potuerunt.

32. Doctrina Catholica quæ hic firmanda est, ait PERRONE (n. 341, not.), "maximi momenti est; cum annulus, ut ita dicam, sit, qui cetera doctrinæ Catholicæ capita adnectit circa peccati originalis effectus, libertatem, Christi gratiam," &c. Id hodie eo magis verum est, quod in

scriptis quibusdam, nuper editis et late dissipatis, doctrinæ de hoc argumento minus probatæ et valde periculosa, ne dicam, et definitionibus Ecclesiæ repugnantes, reorudescere inceperunt.

33. Doctrina Lutherana et Calviniana affirmat originalem justitiam non solum debitam fuisse Adamo et naturalem, sed fuisse partem ejus naturæ essentialem. Dicit Lutherus fidem et amorem Dei in eo non minus naturalia fuisse, “quam naturale est, quod oculi lumen recipiunt." "Hæc probant justitiam esse de natura hominis, eâ autem per peccatum amissâ, non mansisse integra naturalia, ut delirant scholastici." Luther. in Genes. iii., apud Moehler, 1. 1, § 6.

34. Quod attinet ad errores Baii, sequentia ex dissertatione de iisdem erroribus a D. SCHEEBEN, Moguntiæ nuper edita, sumuntur (p. 6, &c.). Præponitur novæ editioni eximii opusculi CASINII, "Quid est Homo?" quam annotationibus optimis auxit eruditus iste theologus :

"Falsum est, Baium censuisse hæc bona [ad statum primi hominis pertinentia et per peccatum originale deperdita] ita naturalia, ut ad essentiam constitutionemque primi hominis pertinuerint, adeo ut, iis sublatis, homo jam non homo esset. Quod si aliquando dixisse videtur, ut quum ait, hominem esse creatum ad juste (meritorie) agendum, sicut avem ad volatum, non proinde vim formamque illam, qua juste vivitur (justitia sanctitatis), ita ad substantiam hominis pertinere vult, ut ad substantiam avis alas; sed tantum affirmat eadem necessitate finis, non essentia, homini convenire dona sanctitatis et integritatis, ut bene beateque vivat, qua avis natura alas exigit ut volatum, ad quem per se destinata est, consequi possit. Naturale quoad bona originalis justitiæ definit id quod sit debitum naturæ,

ut bona salvaque sit, quodque a sapientissimo ejus auctore Deo necessario conferri debeat, non necessitate essentiæ, sed necessitate exigentiæ, ut ita dicam, qua scil. natura exigit id, sine quo esse quidem, non vero necessarium finem obtinere possit. Hanc exigentiam hocque jus natura ait per peccatum originale sublatum, ac proinde bona illa originalia, a Deo non ex jure naturæ, sed supra jus naturæ per novam singularemque gratiam reddi et ideo post peccatum esse supernaturalia, utpote jus et exigentiam naturæ, culpæ obnoxiæ, superantia. . . . . Quare error ejus capitalis in eo est, quod naturæ plus quam veritas habet attribuit, atque ita quadamtenus (formaliter) cum Pelagianis convenit, quatenus nempe primo homini nihil aliud concedit, quam quod ad ejus naturam pertineret. Sed alia ex parte (materialiter) toto cœlo ab illis differt, quum ea bona ad naturam refert, quæ illi prorsus ab ea removebant. Negabant enim Pelagiani a Deo tributam immortalitatem, immunitatem a concupiscentia, plenam legis notitiam, impulsum ad Deum amandum eique obediendum. Baius contra ea ipsa ad conditionem naturæ prout e manu Dei prodit, oppido necessaria esse definit."

35. Catholica doctrina affirmat statum innocentiæ, in quo constitutus est Adam, complectentem integritatem et sanctitatem, ei prorsus indebitum fuisse et gratuitum Dei beneficium. Hoc constat ex doctrina in Baio damnata, sed adhuc clarius et definitius ex censura 16 et 17 Bullæ, "Auctorem fidei," præsertim ex censura 16:-"Doctrina synodi de statu felicis innocentiæ, qualem eum repræsentat in Adamo ante peccatum, complectente non modo integritatem, sed et justitiam interiorem cum impulsu in Deum per amorem charitatis, atque primævam sanctitatem aliqua ratione post lapsum restitutam: Quatenus complexive

accepta innuit statum illum sequelam fuisse creationis, debitum ex naturali exigentia et conditione humanæ naturæ, non gratuitum Dei beneficium: Falsa; Alias damnata in Baio et Quesnellio; Erronea; Favens hæresi pelagianæ." Non solum ergo, inter propositiones olim damnatas in globo (de Ecclesia, D. 17, n. 48, &c.), dam nata est propositio affirmans statum præfatum aut esse sequelam creationis, aut debitum esse exigentiæ naturæ, aut non esse gratuitum Dei beneficium; sed ipsa propositio per se damnata est ut falsa et erronea.

36. Non defuerunt theologi qui docerent 1°, etsi gratia actualis Adamo post lapsum et posteris ejus deinceps nullo titulo debita fuerit, imo indignis divinâ misericordiâ donatam esse; attamen 2°, eam Adamo innocenti " aliquo titulo debitam esse,” quia si ei defuisset, non sua culpa cecidisset, "quoniam non est talis creaturæ constitutio, ut possit sine gratiæ adjutorio vitare peccatum;" et insuper 3o, etsi "gratia sanctificans et supernaturalium virtutum habitus, et consequenter integritas et originalis justitia hæc omnia complectens primo homini debita nequaquam fuerint, atque Deus posset creaturam rationalem condere absque talibus ornamentis ;" attamen 4°, "non potuit a Deo condi natura integra omni supernaturali auxilio exspoliata, non ex parte ipsius naturæ, quasi gratia foret hujus pars, &c. . . . sed ut creatura rationalis, ad imaginem Dei condita, et supernæ beatitudinis capax, ad hanc, quam promereri et acquirere nequaquam poterat naturalibus arbitrii viribus, posset superadditis divinarum gratiarum donis pertingere." Hanc doctrinam propugnat BERTI, et illis ipsis verbis (mutatis tantum inflexionibus quorundam verborum et nominum), Additamentum lib. 12, c. 1, vers. Habent, c. 3, vers. Primum; Augustin. Systema, d. 1. c. 1,

§ 5, vers. Jam., proferens NORISIUM et alios non paucos affirmantes impossibilem esse statum puræ naturæ: n. 4-6. Ampliorem hujus systematis enarrationem habebis ex objectionibus earumque solutionibus infra dandis.

37. Hoc systema re idem cum Baiano esse, saltem in principio primario, mihi compertum est, et ergo posse damnari ut falsum et erroneum imo ut hæreticum: non est tamen adhuc ab Ecclesia damnatum. Quomodo autem distinctione potentiæ divinæ absolutæ et ordinariæ se expediant quidam hujus systematis defensores, vid. infra, n. 109.

38. Quidam tenent Deum potuisse creare hominem ad finem pure naturalem et sine gratia, sed non potuisse eum creare sine eo saltem dono integritatis, quo excluditur concupiscentia. Ad hanc sententiam plane inclinat ESTIUS, 1. 2, d. 25, § 6; quæ, etsi longe minus a doctrina probata recedens, rejicienda est. An vero eadem esse posset in statu naturæ puræ concupiscentia gravis et molesta, quæ in nostro statu lapso existit, vid. n. 83-87.

39. Probata possibilitate status naturæ puræ, eo ipso probatur doctrina Catholica definita. Ne ergo eadem bis repetamus, satius esse putamus unicam ponere propositionem, quæ istam possibilitatem affirmet.

40. PROPOSITIO II. Deus potuit protoparentes in statu naturæ puræ permanenti creare : seu: status naturæ puræ possibilis est.

41. ARGUMENTUM I. ex propositionibus damnatis. Propositiones Baianæ ad rem sunt 21, 23, 24, 26, 55, 78, 79. Harum præcipuæ sunt:

"Humanæ naturæ sublimatio et exaltatio in consortium divinæ naturæ debita fuit integritati primæ con

« PoprzedniaDalej »