Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ex posthac dicendis patebit gratiam excedere vires et exigentiam omnis creaturæ et creatæ et creabilis. Insuper suo loco paucis inquiretur de natura gratiæ.

:

22. Præter hanc gratiam, quæ elevans est, datur et alia gratia quæ adjuvat et non elevat, quæ pure medicinalis vocatur. Gratia autem potest esse simul et elevans et medicinalis d. 4, n. 2. "Quatenus gratia hominem lapsum sanat ab infirmitate, quam per amissionem doni integritatis contraxit, eique præbet vires ad bene agendum, ad superandas tentationes atque ad malum declinandum, gratia medicinalis nuncupatur; quatenus autem hominem elevat ad statum supernaturalem, gratia elevationis vocari consuevit." PERRONE, n. 14. Vid. SUAREZ, 1. 2, Prælud. n. 1.

§ 2. Divisiones Gratiæ.

[ocr errors]

23.-I. Gratia est vel increata vel creata. Prior est ipse amor Dei, quo ab æterno nos diligit, et nostram sanctificationem et gloriam vult: seu est Deus quatenus nos amans: "Deus charitas est. . . Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos." Similia alibi sæpius habentur. SUAREZ, Proleg. 3, c. 3, n. 5. An vero ipsa persona S. Spiritûs justis substantialiter insit, et ergo alia ratione gratia increata vocari possit, vid.,d. 9, n. 8, &c.

24.-II. Gratia creata est vel interna vel externa. Externa est omne extra nos ad nostram sanctificationem conducens, cujusmodi sunt prædicatio Evangelii, exempla bona, leges Ecclesiæ, &c. Ex his quædam in hunc finem. a Deo aut ab Ecclesia definite statuta sunt, ut prædicatio Evangelii; alia vero accidentaliter et occasionaliter operantur, ut si mors proximi subita aliquem timore salutari percelleret.

25.-III. Gratia interna alia est gratis data, alia gratum faciens. Illa est charisma supernaturale alicui datum primario et per se in salutem aliorum, quale est donum miraculorum, inspirationis, &c. Hæc per se et primario ordinatur ad salutem illius cui eam elargitur Deus. "Addendum vero est gratiam gratum facientem ita dari in bonum recipientis, ut possit etiam et debeat in aliorum utilitatem redundare et exerceri: et e converso gratiæ gratis datæ, licet ad aliorum utilitatem dentur, nihilominus qui eas recipit potest et debet, per earum usum, propriam spiritualem utilitatem et profectum procurare. Sed hoc pertinet ad secundariam et quasi extrinsecam intentionem et diligentiam hominis operantis: secundum fines autem proprios et quasi intrinsecos ipsarum gratiarum sumitur distinctio data modo explicato." SUAREZ, 1. c. c. 4, n. 7. Hinc in definitionibus interposita sunt verba "primario et per se."

26. Omnis sane gratia gratis datur; sed usu venit ut gratia quæ ad aliorum salutem primario datur appellatione ista antonomastice notetur. Nec sine ratione: "Est enim quædam gratia quæ hanc solam proprietatem gratiæ habet, quod gratis detur . . . . Alia vero est gratia, quæ ita gratis datur, ut hominem Deo gratum et amabilem aliquo modo reddat." Idem, ibid. n. 1. Insuper notandum est (ex eodem, n. 18-20), gratiam gratum facientem, in genere moris, altioris ordinis et perfectionis esse, quam gratis datam. "Quia dona gratiæ gratum facientis de se et ex intentione dantis referuntur ad uniendam animam cum Deo, quod est optimum in genere moris; gratiæ autem gratis datæ de se non hoe conferunt."

27. IV. Gratia gratum faciens, de qua sola in hoc opere tractatur, alia est actualis, alia habitualis. Horum verborum sensus, ultra eum quem statim menti ingerunt,

infra plenius enarrabitur. Gratia actualis est donum per se transeuns, habitualis per se permanens; prior ad secundam se habet ut motus ad terminum.

28.-V. Gratia actualis dividitur 1°, in gratiam intellectus, et gratiam voluntatis. Ut ipsa verba satis sonant, altera quæ etiam illustrationis vocatur, ad intellectum illuminandum datur; altera, quæ etiam inspirationis vocatur, ad voluntatem inclinandam.

29.-VI. Dividitur 2°, in sufficientem et efficacem. Prior est quæ dat veram facultatem opus faciendi, quod tamen non fit; altera est qua fit opus. In his omnes theologi conveniunt; de iis in quibus inter se variæ scholæ dissentiunt, vid. d. 8.

30.-VII. Dividitur 3°, in eam quæ prævenit et excitat ad bonum faciendum, et eam qua cooperante bonum illud efficitur. Prior vocari potest præveniens, excitans, operans; altera, subsequens, utpote quæ prævenientem subsequitur, adjuvans, concomitans, cooperans. Etsi apud quosdam theologos non una est istorum verborum interpretatio, nullum in re dissidium est. SUAREZ, 1. 3, c. 20, n. 4, &c., c. 23, n. 3; WIGGERS, q. 111, n. 11. Et sane omnino adæquata est divisio in gratiam quæ prævenit opus et eam quæ comitatur, secundum orationem quæ litaniis sanctorum subjungitur:-" Actiones nostras, quæsumus Domine, aspirando præveni et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat et per te cœpta finiatur;" et verba S. Pauli, "Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere," Philip. ii. 13.

31.—VIII. Gratia habitualis alia est prima, quæ a peccatore justum facit; alia secunda, quæ est augmentum gratiæ habitualis jam habitæ.

( 14

DISPUTATIO SECUNDA.

DE STATIBUS HUMANÆ NATURÆ.

SECTIO PRIMA.— Observationes Praviæ.

1. Status plures habet significationes; sed hic accipitur ut Modus se habendi totius naturæ humanæ in ordine ad suum ultimum finem. Ita SUAREZ, Proleg. 4, n. 1, TOURNELY, MONTAGNE, et ceteri omnes. Quidam tamen apponunt conditionem immobilitatis seu firmitatis, saltem ex se. Ita SALMANT. d. 1, n. 4, HENNO, BILLUART, &c. Hanc sane qualitatem habet status in suo termino: sed de solo statu hominis in via hic sermo est.

2. Duplex ejusmodi status esse potest, secundum duplicem finem ad quem homo destinaretur, nempe, naturalis et supernaturalis. Homo in statu naturali præceptis naturalibus teneretur, et ei ad hæc servanda auxilia omnino naturalia darentur. Post vitam in isto statu recte transactam, beatitudinem naturalem assequeretur, in qua Deo ut auctori naturalium perfecte conjungeretur, ipsum cognoscendo abstractive, ut aiunt, seu per creaturas, omnipotentiam ejus et sapientiam et cetera attributa, prout in creaturis naturalibus elucent, clare videndo, eumque sic cognitum in æternum amando. Homini in statu supernaturali præcepta imponerentur supernaturalia, v. g.

supernaturalis amoris Dei, et ad hæc implenda concederentur auxilia supernaturalia.

3. Status utriusque et naturalis et supernaturalis diversæ esse possunt species, secundum diversam copiam et dispositionem mediorum, quæ in alterutro statu ad proprium finem assequendum concederentur.

4. Status naturæ ergo esse potest vel puræ naturæ vel naturæ amplificata. Status naturæ puræ is est qui, ex altera parte, ea omnia habet quæ tali naturæ debentur ut sit talis; ex altera vero parte, nihil ultra hæc, seu bonum seu malum, habet. Natura pura est vere natura, et nihil amplius.

5. Natura ergo humana pura eas omnes habet proprie tates et facultates, quæ ad istam naturam efficiendam desiderantur; aliis autem proprietatibus et facultatibus prorsus caret. Ex una parte igitur corpus habet humanum, animam rationalem, &c. Ex altera vero parte, 1°, caret peccato, 2°, caret omni gratia habituali et actuali, 3°, auxilia ad finem suum assequendum pure naturalia habet, 4°, et hæc mere sufficientia-saltem eo sensu quo hoc vocabulum adhibetur a MOLINA (d. 8, n. 89, &c.): Thomistæ vero dicunt auxilia sufficientia (secundum eorum usum verbi) omnibis dari, efficacia quibusdam. "Neque ista auxilia etiam efficacia huic statui derogarent; quamvis enim cuilibet hujus naturæ individuo non deberentur, forent tamen debita speciei naturæ, eaque suæ providentiæ deberet Deus, ne frustra naturam ad aliquem finem condidisset, si nullum ejus individuum hunc finem assequeretur." BILLUART, d. 2, a. 1, §.1. Et 5°, fami, siti, morbo ceterisque hujus vitæ miseriis subjiceretur, 6°, et concupiscentiæ et ignorantiæ, et 7°, mortalis esset. Ratio, quod attinet ad immunitatem a peccato, patet; peccatum enim est

« PoprzedniaDalej »