Obrazy na stronie
PDF
ePub

15

20

Te rursus in bellum resorbens

Unda fretis tulit aestuosis.
v Ergo obligatam redde Jovi dapem,
Longaque fessum militia latus
Depone sub lauru mea, nec

Parce cadis tibi destinatis.
Oblivioso levia Massico
v Ciboria exple; funde capacibus

Unguenta de conchis. Quis udo

Deproperare apio coronas
Curatve myrto? quem Venus arbitrum
Dicet bibendi ? Non ego sanius
Bacchabor Edonis : recepto

Dulce mihi furere est amico.

25

VIII.

Ulla si juris tibi perjerati
Poena, Barine, nocuisset umquam,
Dente si nigro fieres vel uno

Turpior ungui,
Crederem ; sed tu, simul obligasti

5 Perfidum votis caput, enitescis Pulchrior multo, juvenumque prodis

Publica cura.
Expedit matris cineres opertos
Fallere, et toto taciturna noctis

10 Signa cum caelo, gelidaque divos

Morte carentīs.
Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident
Simplices Nymphae, ferus et Cupido,
Semper ardentis acuens sagittas

15
Cote cruenta.
Adde quod pubes tibi crescit omnis,
Servitus crescit nova, nec priores
Impiae tectum dominae relinquunt,
Saepe minati.

20 19 lauro 1 peierati 2 Varine

10 tacitura

Te suis matres metuunt juvencis,
Te senes parci miseraeque nuper
Virgines nuptae, tua ne retardet

Aura maritos.

5

10

IX.
Non semper imbres nubibus hispidos
Manant in agros, aut mare Caspium
Vexant inaequales procellae

Usque, nec Armeniis in oris,
Amice Valgi, stat glacies iners
Menses per omnīs, aut Aquilonibus
Querqueta Gargani laborant,

Et foliis viduantur orni:
Tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum, nec tibi Vespero
Surgente decedunt amores,

Nec rapidum fugiente Solem.
At non ter aevo functus amabilem
Ploravit omnis Antilochum senex
Annos, nec inpubem parentes

Troïlon aut Phrygiae sorores
Flevere semper. Desine mollium
Tandem querellarum, et potius nova
Cantemus Augusti tropaea

Caesaris, et rigidum Niphaten,
Medumque flumen, gentibus additum
Victis, minores volvere vertices,
Intraque praescriptum Gelonos

Exiguis equitare campis.

15

20

[ocr errors]

X.
Rectius vives, Licini, neque altum
Semper urgendo, neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo

Litus iniquum. 3 versant 7 querceta 12 rapido 12 sole 18 querelarum

5

10

Auream quisquis mediocritatem
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda

Sobrius aula.
Saepius ventis agitatur ingens
Pinus, et celsae graviore casu
Decidunt turres, feriuntque summos

Fulgura montis.
Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
Pectus. Informis hiemes reducit

Juppiter, idem
Summovet. Non, si male nunc, et olim
Sic erit: quondam cithara tacentem
Suscitat Musam, neque semper arcum

Tendit Apollo.
Rebus angustis animosus atque
Fortis appare; sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo

Turgida vela.

15

20

XI.

Quid bellicosus Cantaber aut Scythes,
Hirpine Quincti, cogitet Hadria
Divisus objecto, remittas

Quaerere, nec trepides in usum
Poscentis aevi pauca. Fugit retro

5
Levis juventas et decor, arida
Pellente lascivos amores

Canitie facilemque somnum.
Non
semper

idem floribus est honor
Vernis, neque uno Luna rubens nitet 10
Voltu: quid aeternis minorem

Consiliis animum fatigas ? 6 diligit tutus, B. 6 opsoleti, obsoletis 9 saevius * 12 fulmina 18 citharae i et omn. (aut expos. metr. antiqua) 2 Quinti

4 usu schol, v.

4 ne

15

Cur non sub alta vel platano vel hac
Pinu jacentes sic temere et rosa
Canos odorati capillos,

Dum licet, Assyriaque nardo
Potamus uncti? Dissipat Euhius
Curas edacīs. Quis puer ocius
Restinguet ardentis Falerni

Pocula praetereunte lympha ?
Quis devium scortum eliciet domo
Lyden? Eburna, dic age, cum lyra
Maturet, incomptam Lacaenae

More comam religata nodo.

20

XII.

Nolis longa ferae bella Numantiae
Nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus

Aptari citharae modis,
Nec saevos Lapithas et nimium mero

5
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris juvenes, unde periculum

Fulgens contremuit domus
Saturni veteris; tuque pedestribus
Dices historiis proelia Caesaris,

10 Maecenas, melius, ductaque per vias

Regum colla minacium.
Me dulcis dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
Fulgentis oculos et bene mutuis

15
Fidum pectus amoribus;
Quam nec ferre pedem dedecuit choris
Nec certare joco nec dare bracchia
Ludentem nitidis virginibus sacro
Dianae celebris die.

20 15 odorata 16 Assyrio

17 Euius 23 in comptum, incomptum 24 comas

24 nodum omn. 2 dirum 4 aptare 6 domitosve

10 disces 12 minantium

Num tu quae tenuit dives Achaemenes
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
Permutare velis crine Licymniae,

Plenas aut Arabum domos,
Cum flagrantia detorquet ad oscula
Cervicem, aut facili saevitia negat -
Quae poscente magis gaudeat eripi,

Interdum rapere occupat?

25

XIII.

Ille et nefasto te posuit die,
Quicumque primum, et sacrilega manu
Produxit, arbos, in nepotum

Perniciem opprobriumque pagi;
Illum et parentis crediderim sui

5
Fregisse cervicem et penetralia
Sparsisse nocturno cruore

Hospitis ; ille venena Colcha
Et quicquid usquam concipitur nefas
Tractavit, agro qui statuit meo

10 Te, triste lignum, te caducum

In domini caput inmerentis.
Quid quisque vitet, numquam homini satis
Cautum est in horas : navita Bosporum
Poenus perhorrescit, neque ultra

15
Caeca timet aliunde fata,
Miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et İtalum
Robur; sed inprovisa leti
Vis rapuit rapietque gentīs.

20
Quam paene furvae regna Proserpinae
Et judicantem vidimus Aeacum,
Sedesque discretas piorum, et

Aeoliis fidibus querentem 25 dum 28 occupet 1 Malo Servius de metris 4 obprobrium 8 Colchica

14 Bosphorum omn. 15 Thynus * 23 discriptas, descriptas

« PoprzedniaDalej »