Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Vergili.
Tu frustra pius heu non ita creditum

Poscis Quintilium deos.
Quid si Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem :
Num vanae redeat sanguis imagini,

Quam virga semel horrida
Non lenis precibus fata recludere
Nigro compulerit Mercurius gregi?
Durum : sed levius fit patientia

Quicquid corrigere est nefas.

15

20

XXV.

5

10

Parcius junctas quatiunt fenestras
Jactibus crebris juvenes protervi
Nec tibi somnos adimunt, amatque

Janua limen,
Quae prius multum facilis movebat
Cardines ; audis minus et minus jam:
“Me tuo longas pereunte noctes,

Lydia, dormis ?"
Invicem moechos anus arrogantis
Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-

lunia vento,
Cum tibi flagrans amor, et libido
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa jecur ulcerosum,

Non sine questu
Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat pulla magis atque myrto,
Aridas frondes hiemis sodali

Dedicet Hebro.

15

20 5

18 gregi.

10 Virgili 2 ictibus

13 quodsi
5 faciles

15 non
17 virente

20 Euro *

XXVI.
Musis amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis, quîs sub Arcto

Rex gelidae metuatur orae,
Quid Tiridaten terreat, unice
Securus. O quae fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,

Necte meo Lamiae coronam,
Pimplea dulcis! Nil sine te mei
Prosunt honores : hunc fidibus novis,
Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

10

XXVII.
Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracum est: tollite barbarum
Morem verecundumque Bacchum

Sanguineis prohibete rixis !
Vino et lucernis Medus acinaces

5
Immane quantum discrepat: impium
Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso !
Voltis severi me quoque sumere
Partem Falerni ?" Dicat Opuntiae

10 Frater Megillae, quo beatus

Volnere, qua pereat sagitta.
Cessat voluntas? Non alia bibam
Mercede. Quae te cumque domat venus,
Non erubescendis adurit

15
Ignibus, ingenuoque semper
Amore peccas : quicquid habes, age,
Depone tutis auribus.—A miser,
Quanta laborabas Charybdi,
Digne puer meliore flamma!

20 9 Piplea 2, Pimplei * 10 possunt 6 discrepet 11 Megyllae 12 vulnere

13 voluptas 19 laboras in B, Ald.

Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?
Vix inligatum te triformi

Pegasus expediet Chimaera.

XXVIII.
Te maris et terrae numeroque carentis harenae

Mensorem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope litus parva Matinum

Munera, nec quicquam tibi prodest Aërias temptasse domos animoque rotundum

5 Percurrisse polum morituro. Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras,
Et Jovis arcanis Minos admissus, habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco

10 Demissum, quamvis, clipeo Trojana refixo

Tempora testatus, nihil ultra
Nervos atque cutem morti concesserat atrae,

Judice te non sordidus auctor
Naturae verique. Sed omnīs una manet nox 15

Et calcanda semel via leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,

Exitio est avidum mare nautis ;
Mixta senum ac juvenum densentur funera, nullum
Saeva caput Proserpina fugit.

20 Me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae

Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 25

Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae, te sospite, multaque merces,

Unde potest, tibi defluat aequo
Ab Jove Neptunoque sacri custode Tarenti.
Neclegis inmeritis nocituram

30 3 latum

30 negligis

arenae

Postmodo te natis fraudem committere? Forset

Debita jura vicesque superbae
Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,

Teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas, non est mora longa ; licebit

Injecto ter pulvere curras.

35

XXIX.

5

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras
Non ante devictis Sabaeae

Regibus, horribilique Medo
Nectis catenas. Quae tibi virginum
Sponso necato barbara serviet?
Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis,
Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos

Montibus et Tiberim reverti,
Cum tu coëmptos undique nobilis
Libros Panaeti Socraticam et domum
Mutare loricis Hiberis,

Pollicitus meliora, tendis ?

10

15

XXX.

O Venus, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Ture te multo Glycerae decoram

Transfer in aedem :
Fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis properentque Nymphae
Et parum comis sine te Juventas

Mercuriusque.

5 5

31 fors et, forsit, forsan

13 nobiles

1 Guidi

XXXI.
Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates ? quid orat, de patera novum
Fundens liquorem? Non opimae

Sardiniae segetes feraces,
Non aestuosae grata Calabriae
Armenta, non aurum aut ebur Indicum,
Non rura quae

Liris quieta
Mordet

aqua

taciturnus amnis.
Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna vitem, dives et aureis
Mercator exsiccet culillis

Vina Syra reparata merce,
Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune: me pascunt olivae,

Me cichorea levesque malvae.
Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones, et-precor-integra
Cum mente, nec turpem senectam

Degere nec cithara carentem.

10

15

20

5

XXXII.
Poscimur. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat et pluris, age, dic Latinum,

Barbite, carmen,
Lesbio primum modulate civi,
Qui, ferox bello, tamen inter arma,
Sive jactatam religarat udo

Litore navem,
Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat,
Et Lycum nigris oculis nigroque

Crine decorum.

10

3 opimas

4 feracis 11 cululis, culullis 1 poscimus, si

9 Calenam *
15 pascant
1 antro

10 ut
18 at, ac
8 navim

« PoprzedniaDalej »