Obrazy na stronie
PDF
ePub

5

X.
Mercuri, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decorae

More palaestrae,
Te canam, magni Jovis et deorum
Nuntium curvaeque lyrae parentem,
Callidum quicquid placuit jocoso

Condere furto.
Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra

Risit Apollo.
Quin et Atridas, duce te, superbos
Ilio dives Priamus relicto
Thessalosque'ignis et iniqua Trojae

Castra fefellit.
Tu pias laetis animas reponis
Sedibus, virgaque levem coërces
Aurea turbam, superis deorum

Gratus et imis.

10

15

20

XI.

Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios
Temptaris numeros. Ut melius, quicquid erit, pati,
Seu plurīs hiemes seu tribuit Juppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 5
Tyrrhenum ! Sapias: vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

XII.
Quem virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio,

15 ignes

scire (nefas)

4 tribuet

2 sumes

Quem deum ? Cujus recinet jocosa

Nomen imago,
Aut in umbrosis Heliconis oris,

5 Aut super Pindo, gelidove in Haemo?

?
Unde vocalem temere insecutae

Orphea silvae,
Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celerisque ventos,

10 Blandum et auritas fidibus canoris

Ducere quercus,
Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus ? qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum 15

Temperat horis;
Unde nil majus generatur ipso,
Nec viget quicquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit
Pallas honores.

20
Proeliis audax, neque te silebo,
Liber, et saevis inimica Virgo
Beluis, nec te, metuende certa

Phoebe sagitta.
Dicam et Alciden puerosque Ledae,

25
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem ; quorum simul alba nautis

Stella refulsit,
Defluit saxis agitatus umor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,

30 Et minax (quod sic voluere) ponto

Unda recumbit.
Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis

35
Nobile letum.
Regulum, et Scauros, animaeque magnae

Prodigum Paulum, superante Poeno, 3 recinit, retinet

19 occupabit 20, 21 Pallas honores, proeliis audax; B, K 23 belluis 28 sidera fulgent 31 quia sic, nam sic, di sic 38 Paullum

[ocr errors]

40

45

Gratus insigni referam camena,

Fabriciumque:
Hunc et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto

Cum lare fundus.
Crescit occulto velut arbor aevo
Fama Marcelli; micat inter omnīs
Julium sidus, velut inter ignis

Luna minores.
Gentis humanae pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data : tu secundo

Caesare regnes.
Ille, seu Parthos Latio imminentīs
Egerit justo domitos triumpho,
Sive subjectos Orientis orae

Seras et Indos,
Te minor laetum reget aequus orbem :
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes

Fulmina lucis.

50

55

1

60

5

XIII.
Cum tu, Lydia, Telephi
Cervicem roseam, cerea Telephi

Laudas bracchia, vae meum
Feryens difficili bile tumet jecur.

Tum nec mens mihi nec color
Certa sede manent, umor et in genas

Furtim labitur, arguens
Quam lentis penitus macerer ignibus.

Uror, seu tibi candidos
Turparunt umeros inmodicae mero

10 Rixae, sive puer furens Inpressit memorem dente labris notam. 43 arto*

45 arvo* 46 Marcellis * 57 latum 57 regit, regat 2 lactea Flavius Caper 5 tunc 6 manet

15

Non, si me satis audias, Speres perpetuum dulcia barbare,

Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.

Felices ter et amplius,
Quos inrupta tenet copula, nec malis

Divolsus querimoniis
Suprema citius solvet amor die !

20

XIV.

5

10

O navis, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis ? Fortiter occupa

Portum! Nonne vides ut

Nudum remigio latus,
Et malus celeri saucius Africo
Antemnaeque gemant, ac sine funibus

Vix durare carinae

Possint imperiosius
Aequor? Non tibi sunt integra lintea,
Non di, quos iterum pressa voces malo.

Quamvis Pontica pinus,

Silvae filia nobilis,
Jactes et genus et nomen inutile,
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis

Debes ludibrium, cave.
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,

Interfusa nitentīs

Vites aequora Cycladas.

15

20

XV.

Pastor cum traheret per

freta navibus Idaeis Helenen perfidus hospitam,

19 divulsus, divolsos B, Muretus 1 referunt 6 gemunt 8 possunt 13 nomen : inutile !

6 antennae 2 Helenam

5

10

15

Ingrato celerīs obruit otio

Ventos ut caneret fera
Nereus fata : “Mala ducis avi domum
Quam multo repetet Graecia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias
Et
regnum

Priami vetus.
Heu, heu, quantus equis, quantus adest viris
Sudor! quanta moves funera Dardanae
Genti! Jam galeam Pallas et aegida

Currusque et rabiem parat !
Nequiquam, Veneris praesidio ferox,
Pectes caesariem grataque feminis
Inbelli cithara carmina divides ;

Nequiquam thalamo gravis
Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis, strepitumque, et celerem sequi
Ajacem : tamen, heu, serus adulteros

Crines pulvere collines.
Non Laërtiaden, exitium tuae
Gentis, non Pylium Nestora respicis ?
Urgent inpavidi te Salaminius

Teucer, te Sthenelus, sciens
Pugnae, sive opus est imperitare equis,
Non auriga piger. Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox

Tydides, melior patre,
Quem tu, cervus uti vallis in altera
Visum parte lupum graminis immemor,
Sublimi fugies mollis anhelitu,

Non hoc pollicitus tuae.
Iracunda diem proferet Ilio
Matronisque Phrygum classis Achilleï ;
Post certas hiemes uret Achaïcus

Ignis Iliacas domos."

20

25

30

35

9 eheu

15 imbelli 17 Gnosii 20 cultus 21 excidium 22 genti 24 et

26 Merionem 36 Dardanias, * Pergameas * ed. 1500 K.

« PoprzedniaDalej »