Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri, Judicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 365
O major juvenum, quamvis et voce paterna Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus Recte concedi: consultus juris et actor Causarum mediocris abest virtute diserti Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus, Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis Non homines, non di, non concessere columnae. Ut gratas inter mensas symphonia discors
Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver Offendunt, poterat duci quia cena sine istis, Sic animis natum inventumque poëma juvandis, Si paulum summo decessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, Indoctusque pilae discive trochive quiescit, Ne spissae risum tollant inpune coronae: Qui nescit versus, tamen audet fingere. Liber et ingenuus, praesertim census equestrem Summam nummorum vitioque remotus ab omni.'
Tu nihil invita dices faciesve Minerva ; Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris, in Maeci descendat judicis auris Et patris et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis: delere licebit Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestris homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigrīs rabidosque leones; Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
378 a summo discessit Lmb 394 arcis
Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor et nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit; dictae per carmina sortes, Et vitae monstrata via est; et gratia regum Pieriis temptata modis; ludusque repertus, Et longorum operum finis: ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo!
Natura fieret laudabile carmen an arte, Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena, Nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic 410 Altera poscit opem res et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum. Nunc satis est dixisse "Ego mira poëmata pango; Occupet extremum scabies! mihi turpe relinqui est, Et, quod non didici, sane nescire fateri."
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, Adsentatores jubet ad lucrum ire poëta Dives agris, dives positis in faenore nummis. Si vero est unctum qui recte ponere possit Et spondere levi pro paupere et eripere atris Litibus implicitum, mirabor si sciet inter- Noscere mendacem verumque beatus amicum. Tu, seu donâris seu quid donare voles cui, Nolito ad versus tibi factos ducere plenum Laetitiae; clamabit enim "Pulchre! Bene! Recte!" Pallescet super his, etiam stillabit amicis Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
410 possit 416 nec codices pauci, num, non 421 foenore 423 artis
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culillis
Et torquere mero quem perspexisse laborent An sit amicitia dignus: si carmina condes, Numquam te fallent animi sub volpe latentes. Quintilio si quid recitares, " Corrige, sodes, Hoc" aiebat "et hoc." Melius te posse negares, Bis terque expertum frustra, delere jubebat Et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertīs, 445 Culpabit duros, incomptis adlinet atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus, nec dicet "Cur ego amicum Offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget Aut fanaticus error et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamve, licet "succurrite" longum Clamet "io cives !", non sit qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem,
Qui scis an prudens huc se dejecerit, atque Servari nolit?" dicam, Siculique poëtae Narrabo interitum. Deus inmortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465 Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis :
Invitum qui servat, idem facit occidenti. Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, jam Fiet homo, et ponet famosae mortis amorem. Nec satis apparet cur versus factitet, Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus, Objectos caveae valuit si frangere clatros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus; Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo. 468 distinguunt plurimi retractus erit jam, 473 clathros edd.
G., Gesner.
H., Heindorf.
G. H., G. Hermann.
K. F. H., K. F. Hermann. J., Jahn.
MS., MSS., manuscript, manu- K., Keller.
Ki., Kiessling.
Kr., Krüger.
Lach., Lachmann. Lamb., Lambinus. L., Lincoln. Le., Lehrs.
L. M., L. Müller. Mc., Macleane. M.. Meineke. Mnr., Munro.
Mt., Mitscherlich. N., Nauck. Ob., Obbarius.
O., Orelli.
Plm., Palmer.
P., Peerlkamp. Porph., Porphyrion. R., Ritter. Ro., Rosenberg. S-J., Schmid's Jahn. Sch., Schütz.
St., Stallbaum.
Wck., Wickham.
Wlk., Wilkins.
Y., Yonge. Z., Zumpt.
Lyt., Metrical translation by Lord Lytton.
Con., Metrical translation by Conington.
Lex., Harper's Lexicon.
« PoprzedniaDalej » |